Ex cap. Ioannes.

SVMMARIVM.

  • 1 Executio vltimarum voluntatum pertinet non | tantũtantum ad Episcopum, sed & ad quemlibet aliũalium habentem Episcopalem iurisdictionem.
  • 2 Capitulum vacante sede potest exequi testamenta, sicut poterat Episcopus.
  • 3 Executor designatus in testamento, an cogatur id officium accipere?
  • 4 Præsens & tacens eo tempore, quo eligitur ad executionem, non censetur id munus recipere.
  • 5 Executor an possit agere?
  • 6 Executor an possit vendere res hæreditarias.
CAPVT, IOANNES.
CIrca executores vltimarum voluntatum diximus, atque explicuimus aliquot assertiones in capit. 3. & in cap. tua. & in c. si hæredes. huius titu. quibus addendũaddendum est, non tantùm ad
1
Episcopum pertinere curam, vt vltimæ voluntates mandentur executioni, sed & ad diœcesanum, id est, ad illum, qui iurisdictionem Episcopalem habet excluso Episcopo, tametsi Episcopus non sit. Contingit enim frequentissimè Abbates, Archidiaconos, iurisdictionẽiurisdictionem Episcopalem habere, vel ex priuilegio, vel ex præscriptione. ca. auditis. de præscriptio. capit. accedentibus, de exces. prælat. Hi sanè appellatione diœcesanorum continentur. gloss. in Clementi. vnica. de for. compet. verbo, diœcesanis. vbi Imol. & Cardina. Ioann. Andre. Abb. & Barba. hîc colum. 7. Felin. in capitu. cum olim. colum. 1. de præscript. cum ibi per eum adductis. text. optimus in capit. Abbates. de priuilegi. in 6. gloss. in Clem. 1. verbo, proprij, de reb. Eccles. dicens Abbatis consensum sufficere in alienatione rerum Ecclesiasticarum, si is habeat iurisdictionem quasi Episcopalem. dicit eam ordinariāordinariam Abb. in capitu. 2. de transactio. commendat idem Abb. in capitu. 1. de voto. colum. 3. & hîc. idem in cap. quæsitum. 3. notab. de rer. permut. Dec. in c. auaritiæ. de præb. vlti. col. Et licet gloss. in Cle. 1. de vita & honest. Cler. & in Clem. 1. de iure patro. velint expressè, appellatione diœcesani Episcopum tantùm comprehendi, non alium inferiorem, etiamsi is habeat iurisdictionem Episcopalem. Imol. in capit. de monachis. 2. colum. de pręben. tamen id procedit in his, quæ potiùs exigunt officium Episcopi, quàm eius iurisdictionem: nam in his quæ iurisdictionem potiùs requirunt, appellatione diœcesani continetur inferior habens iurisdictionem Episcopalem. Abba. & Barba. hîc, Feli. in d. c. cum olim. col. 1. in quo oportet mentem, & rationem dispositionis cuiusque perpendere diligenter.
Imò Canonicorum
2
collegium, quod Capitulum vulgò dicitur, poterit vacante sede Episcopali compellere excutores, vt vltimam voluntatem exequantur, & eis negligentibus eandẽeandem executioni mādaremandare, cùm hoc ad iurisdictionem Episcopalem spectet. Abbas 3. colum. post Cardi Ioannem Andre. & Anch. hîc: & idem probat Calderi. consilio 12. huius titul. Cardi. in Clem.. vnica. colum. 3. eo tit. dicens hanc opinionem communem esse. idem asserit eam secutus Francis. Pau. de potest. c. sede vacan. 2. part. q. 7. & Barbat. hîc, numero 15. licet ab ea recesserit. Hinc etiam arbitror, prælatum Episcopo inferiorem, habentem iurisdictionem Episcopalem, excluso Episcopo, non tantùm posse compellere executores ad executionem, sed etiam eis negligentibus exequi vltimam voluntatem: quod minimè dubium est, quando is prælatus non est subiectus Episcopo, sed ab eo exemptus simul cum his, qui illius sunt iurisdictionis. Prælatus verò non Episcopus, habens tamen Episcopalem iurisdictionem, à quo ad EpiscopũEpiscopum appellatur, licet possit cogere executores ad exequendum: quod Docto. hîc concorditer asserunt, & potest probari ex c. quanquāquanquam. de vsur. in 6. iuncta gloss. verbo, loci. & Franc. ac Domi. ibi. forsan tamen non poterit exequi ipsam vltimam voluntatem negligentibus executoribus, sed id officium Episcopo deferetur, sicuti sensit Cardin. in Clemen. 1. ist. tit. 8. q. Fatetur tamen posse hunc prælatum inferiorem exigere rationem ab ipsis executoribus: iuxta illius Clementinæ constitutionis sanctionem. in quo glo. ibi, verb. locorum ordinarij. dubitauit, quo fit, vt ex præmissis sensus huius capitul. apertissimus sit.
Colligitur deinde ex hoc c.
3
executorem designatum in testamento, etiam ad legata pia soluenda, non posse cogi id munus accipere, saltem præcisè. Ioan. Andre. Abb. & Doct. hîc communiter, quamuis si id recusauerit, amittat legatum à testatore relictum. Authent. de hæred. & Falcid. §. si quis autem. collatio. 1. Authen. de Eccles. tit. §. si autem. collatio. 9. Cardinal. in Clemen. vnica. ist. titu. q. 4. l. si quis sepulchrum. §. funus. ff. de relig. & sumpti. fune. l. vltima. ff. de confi. tut. l. post legatum. §. amittere. ff. de his qui. vt indig. Bal. in repetitio. l. 1. ff. de legat. 2. colu. 6. coniunctus tamen ipsi testatori in dubio, non amittit ex hoc legatum. l. tutor. §. quæ tutoribus. ff. de excusat. tut. Barbat. hîc, nu. 17. Roma. singula. 646.
Quòd si semel designatus executor expressè vel tacitè hoc officium receperit, omninò cogendus est id exequi. tex. hic satis celebris, ex quo frequentissimè iuris vtriusque interpretes id notant: maximè Abb. hîc, numero 3. & Cardinal. dict. q. 4. Quorum primus addit Episcopum posse hoc officium exequendi vltimam voluntatem delegare alicui, qui ei subiectus sit, & eum compellere, vt exequatur: sicuti in qualibet alia delegatione, quando Episcopo competit executio, ex notatis in capitu. pastoralis. de offic. delega. & in l. 1. C. qui pro sua iurisdict. idem Barba. hîc numero 11. & | idem in c. tua. numer. 20. huius titu. Bal. in dicta l. 1. col. 6. Alter verò notat, religiosum posse cogi, ab eius Prælato accipere hoc onus exequendi vltimam voluntatem: oportet enim monachos obtemperare eorum Prælatis. c. non dicatis. 12. q. 1. atque ita est intelligenda vltima pars huius capitis, iuncta gl. & idem approbat Barba. hîc, numero 17.
Quinimò, etiamsi quisquam præsens designetur executor, & tacuerit,
4
non censetur ex hoc id munus acceptare. Abb. & communiter Doct. hîc. teste Barba. numero 11. & probatur in l. filius familiàs. §. inuitus. ff. de procurat. l. si de meis. §. recepisse. ff. de arbitr. nam & is, in quem præsentem fit compromissum, etiamsi tacuerit, non videtur recepisse arbitrium. Imol. in cap. quintauallis. de iureiuran. 19. dist. Roma. Alexand. & Iaso. numero 98. in l. quæ dotis. ff. solut. matrim. & Marcus Anto. in tracta. de compromissis. par. 1. & q. 1. numero 36. quorum opinio communis est, quę locum habet in extraneis, nam coniunctus, qui præsens fuit executor designatus, & tacuerit, cogitur ex hoc officium istud exequi, quia videtur onus hoc accepisse. Bald. qui & in amico loquitur in l. inuitus. C. de procurat. ad fin. quem ibi cæteri sequuntur. Iaso. in d. l. quæ dotis. numero 72. Marcus Anto. in d. num. 36. Lanfran. in tract. de arbitr. col. 5. Roma. in d. l. quæ dotis. ex l. si seruus communis. ff. de donat. inter virum & vxo. Et idem erit, si præter pręsentiam ipse designatus executor aliquem actum fecerit, ex quo possit pręsumi, aut colligi, mandatum accepisse: nec libet hîc recensere omnes, vel singulos actus, qui hanc acceptationem inducunt. nam & hi colligi possunt ex præfatis autoribus, & maximè est in hac re tex. insignis. in l. filiusfamiliâs absentis. ff. ad Macedonia. & in Clement. 1. de procurator. Matthesil. notab. 22. Felin. in capit. nónne. de præsumpt. Imol. Feli. nu. 36. Decius nu. 23. Ripa nu. 131. in l. cùm M. de const. Bar. in l. quo enim. ff. rem rat. habe. & ibi Paul. Castren. Anto. Rube. in l. non solùm. §. morte. ff. de noui oper. nunciat. num. 327. post Alex. ibi Abb. hîc Hippo. in Rub. C. de proba. num. 246. à quibus latè traditur intellectus d. l. filiusfamiliàs absentis. & ex ea deducitur, executorem nominatũnominatum à testatore recipientem instrumentum, in quo executor fuit designatus, legentem id, & tacentem, ex hoc munus istud recepisse, quod & Socyn. sensit consil. 63. in 4. vol. Vnde in fero intellectum ad l. Regiam 1. tit. 10. part. 6. quæ statuit, posse testatorẽtestatorem designare executorem vltimæ voluntatis, non tantùm præsentem aliquem, sed & absentem.
Vltimò, est non inutilis quæstio, an
5
possit executor agere. Et si executor sit ad legata pia nominatus, agere poterit aduersus hæredes, & alios quoscunq;quoscunque. l. alio. ff. de ali. & cib. leg. l. nulli. & l. si quis ad declinandādeclinandam. C. de Epis. & Cle. & est ab omnibus recepta isthæc opi. quòd si legata non fuerint causa pietatis relicta, executor merus non agit nec aduersus hæredem, nec alium quẽlibetquemlibet possessorem. l. Lucius. §. Mæuia. ff. ad Trebell. quamuis officium iudicis possit implorare, vt hæres cogatur, aut quilibet alius bonorum possessor, ea bona tradere ad executionem faciendam, ex l. hæreditas. ff. de pet. hære. l. quintus. ff. de annu. legatis. Mixtus verò executor, cui vel pars ipsius legati cōpetitcompetit, vel ipsum legatum, licet cum onere restitutionis agere potest aduersus quẽcunquequemcunque. l. si quis Titio. vbi Barto. ff. de legat. 2. atque ita hanc quęstionem expediunt Abb. & Docto. hîc. Regia l. 4. tit. 10. par. 6. Oldendor. de executoribus testa. tit. 6. Bal. in l. id, quod pauperibus. q. 5. & 6. C. de Episco. & Cler. Cardi. in Clem. vnica. ist. titu. q. 13. & Imo. colum. vlt. qui vnanimi consensu fatentur indistinctè executorem agere posse, si hæc potestas à testatore eidem concedatur. l. si à pluribus. & l. quidam. §. si scriptus. de legat. 1.
Sic exequutor vniuersalis
6
poterit vendere res hæreditarias ad effectum exequutionis. l. nulli. C. de Episco. & Cleric. Particularis verò non potest vendere, nisi à testatore venditio ei permittatur. l. alio hærede. ff. de alim. & ciba. lega. vbi Bartol. 3. colu. explicat, executorem vniuersalem esse illum, qui nullo hærede instituto nominatim eligitur à testatore ad distribuenda omnia sua bona, & legata soluenda. Præmissam etiam distinctionem Abb. hîc vlti. col. sequitur, & eam arbitror communem esse. Expensas autem, quas exequutor fecerit in exigendo res & fructus hæreditarios ad peragendam exequutionem, potest ex bonis defuncti iustissimè petere. Archi. Ioan. Andre. Domi. colum. 3. & Franc. colum. penul. in c. vlti. ist. titu. in 6. & notat Paul. Parisi. consil. 26. numero 18. volum. 4.
Loading...