23
  • De criminis purgatione uulgari, quæ fit candenti ferro.
CAP. XXIII
EXtat Honorij tertij responsum libr. v. decretalium rubri. de purgat. vulgari. quo damnatur omnino illa criminis purgatio, qua templarij milites, & alij, qui secularem, ac ciuilem iurisdictionem in Liuonia obtinentes, erga eos, qui nuper sacrum baptismum suscepissent, vtebantur, compellentes homines sibi subditos, si quando criminis alicuius suspicio incidisset, ferri candentis iudicium subire, quibus si qua exinde adustio contingeret, ciuilem pœnam infligebant. Verùm quia varia est apud veteres huius purgationis mentio, libuit ad eius cognitionem, quæ quādoquequandoque apud Sophoclem legissem, adnotare. Etenim cum Creon publico decreto, mortísque pœna indicta, corpus Polynicis sepeliri prohibuisset, & Antigone clam fratrem sepulchro tradidisset, custodes regij grauiter, acriterque incusari à se ipsis, quod culpa vnius foret, non omnium, custodia per noctis partes cuilibet distributa, cumq́;cumque diligenter de ea re | inquisitionem fecissent, nuncium Creonti regi miserunt, qui præter alia, & hæc in eorum excusationem dixit.
Κὀυδεὶς ἐναργὴς ἀλλ' ἔφευγε τὸ μὴ ἐιδέναι.
ἤμεν δ' ἔτοιμοι κὶ μύδρους ἄιρειν χεροῖν.
κὶ πῦρ διέρπειν, καὶ θεὸυς ὁρκωμοτεῖν
κὶ πὸ μήτε δρᾶσαι, μήτε τὸ ξονειδέναὶ
τὸ πράγμαβουλεύσ αυτι, μήτ̓ ἐιργασμένῳ.
Nemóque deprehensus est, nósque latuit.
Sumus verò parati & candens ferrum manibus tollere,
Et per ignem serpere, Deósque iurare,
Nec fecisse, nec fuisse conscios
Eius, qui de hac re consilium habuerit, nec eius, qui eam fecerit.
Cuius equidem loci interpretatio duplex est apud Sophoclis scholiastas. Prior sanè locum istum ad morem illum, & iurandi ritum refert, quo paciscẽtespaciscentes, & iuraturi tollunt ferrũferrum candens, deosq́;deosque precāturprecantur, fœdera, ac iuramẽtaiuramenta inuiolata manere, donec ferrum illud appareat, idq́;idque, aut orbes quosdāquosdam vel globos ferri igniti, & candentis, in mare profundum proiiciũtproiiciunt. Cuius rei mentio fit à Callimacho, & à Plutarcho in Aristide: inquit enim, Aristides AtheniensiũAtheniensium nomine iuratus, cæteros Græcos sacramento adegit, vtq́;vtque rectũrectum fœdus firmaret, post execrationes, quas in perfidos fieri mos erat, ignitos ferreos orbes in mare coniecit, vbi interpres ignitos ferreos orbes Latinè dixit, quos μύδρον dixere Callimachus, Sophocles, & Plutarchus. Posterior verò interpretatio, quæ magis conuenit Sophocli, & huic Pontificio responso, ex eo deducitur, quod qui fidem sibi iurantibus haberi aliqua de re graui postularent, consueuissent ignitum ferrum manibus tollere, & super ignem ambulare, putabant enim, minimè dolorem aliquem sensurũsensurum eo experimento, qui veritatem dixisset, eratq́;eratque certę fidei, & innocentiæ signum maximum, ab eo periculo illæsum quenquam euadere. Hæc ex Sophocle, Callimacho, Plutarcho, & ipsius Tragœdię commentariis. Suidas μύδρουσ interpretatur ferrum ignitum, eiúsque massam cādefactamcandefactam, refertq́;refertque Anaxagoram PhilosophũPhilosophum dixisse, solem esse ignitum lapidem, & maiorem Peloponeso. igitur Anaxagoras asseuerans, solem μύδρον esse, orbem ignitum intellexit, autore Suida. idem scribit Plutarchus li. 2. de placitis philosophorũphilosophorum cap. 20. quo in loco Budæus μύδρον interpretatur, globum ferri candentẽcandentem, aut saxũsaxum ignitũignitum. Hoc ipsum in Anaxagora & Laertius scripserat. Herodotus in Clio, πρόσ δέττάυτηοι, κὶ μύδρον σιδήρεον κατεπόντωσαν, καὶ ώμοσαν μἡ πρὶν έσ φωκαίην ἡξειν πρὶνἡ τόν μύδρον ὰναφῆναι, præter hæc, inquit, globum ferri candentẽcandentem in mare merserũtmerserunt funditus, & iurarũtiurarunt, non prius in PhocęāPhocęam ituros, quāquam globus is ferreus apparere.
Loading...