Idem omninò dicendum est, si emphyteusis concepta fuerit his verbis, Titio & eius hæredibus,
oportet etenim, filium Titij eius hæredem esse,
vt ei competat res emphyteutica, quod ex præmissis constat: & prætereà, quia propria huius dictionis, hæredibus, significatio est ea, quę
hæreditatis
aditionẽaditionem præmittit,
etiāetiam absq;absque iure
sanguinis, sicuti iure est satis manifestum, &
ideò in quacunque dispositione adsumenda est
interpretatio in hunc modum. l. cùm lege. ff. de
testament. & inibi Aretinus huic etiam opinioni suffragatur, quòd emphyteusis simpliciter
accepta, nec hæredum, nec filiorum facta mentione, non aliter ad filium pertinet, quàm si &
is hæres sit patri, si emphyteusis priuata sit, vt
notat Alexander in dicta lege, quod dicitur. numero 20. post Imolam ibi textus optimus in l.
cùm patronus. §. cùm libertus. ff de oper. liber
ergò & si accepta sit pro hæredibus, filius, qui
hæres non fuerit, eam habere non poterit. hoc
ipsum patet, siue sit emphyteusis ecclesiastica,
siue priuatorum, ex eo, quòd licet ecclesiastica
emphyteusis ad extraneos hæredes minimè pertineat, sed ad descendentes, non tamen ex hoc
sequitur, non oportêre filios, vel nepotes hæredes esse, cùm de hæredibus mentio in contractu
facta fuerit, siquidem significatio hoc patitur,
|
quibus quidem rationibus instrui, & probari
potest hæc sententia: cui accesserunt Imol. in dicta l. quod dicitur. numero 8. Salycet. in dicta l.
2. numero 30. Bartol. & Alexand. in l. ex facto.
§. vltimo. ff. ad Trebelli. ad finem. Cynus, & Salyce. in l. si manumissus. C. de lib. & eorum lib.
Bald. per text. ibi in capitul. 1. 4. colum. an agna.
vel fili. Bartol. in l. eum qui. ff. de interdict. & releg. satis in specie Alexand. consilio 19. numero
16. & consilio 26. numer. 2. libro 5. Decius consilio 208. numero 7. Decius in l. vnica. colum.
2. C. quando non petent. part. Gozadin. consil.
26. colum. 4. Curti. Iunior consilio 138. num. 14.
quorum opinio Communis est secundum Alexand. dicto consil. 19. Rube. consi. 18. & Aymonem consi. 197. nume. 5. idem tenet Alexan. consil. 10. numer. 8. libr. 3. ex quibus deducitur frequentiori omnium calculo receptum esse: dictionem hanc, hæredes, etiam vbi ad filios tantùm, non ad extraneos refertur, esse de filijs simul & hæredibus intelligendam: quamuis simpliciter scripta sit
absq;absque filiorũfiliorum mentione, quod
& ante alios asserit Iacob. à Bello visu in capit.
1. de eo, qui sibi, & hæredibus suis. Andræ. Iserni. in capitu. 1. de success. feudi. & in dicto ca. 1. an
agnat. vel filius. Et licet Paul.
CastrẽsCastrens. Vincentius Hercula. & Ripa in l. ex facto. §. vltim. ff. ad
Trebellia. ad finem. Iason in l. si filius. qui patri.
in fine. ff. de vulgari. & in leg. Gallus. §. quidam
rectè. numer. 24. ff. de liber. & posthum. & in l.
si non sortem. §. libertus. ff. de condi. indebit. &
in consil. 57. libr. 1. colum. 2. scripserint, in materia, quæ verbum, hæredes, ad filios, & nepotes tantùm, referendum esse dictat, minimè esse
necessarium filios hæredes esse: authoritate gl.
in dict. l. ex facto §. vlti. vbi conditio illa: si sine
hærede decesserit: de filijs etiam non hæredibus intelligitur: cuius gloss. interpretationem
sequuntur Imol. ibi. Bald. Cuman. & idem Imola in l. filius familiâs. §. cùm quis. ff. de lega. primo. tamen prior sententia iure verior apparet,
& ni fallor, magis Communis est: quemadmodum ex præcitatis constat, & præter alios eam
sequutus hoc asseuerat Curtius Iunior consilio primo, columna 5. numero 11. cui non obest
gloss. in dicto §. vltimo. Quia Barto. & Alexan.
eam falsam esse censent. Imò etiamsi vera sit, vti
ferè omnibus placet, procedit ob mentem, &
voluntatem satis præsumptam illius, qui illam
concepit conditionem: si sine hærede decesserit: argument. dictæ leg. filiusfamiliâs. §. cùm
quis. posset forsan opinio Pauli Castrensis locum obtinere, vbi data esset emphyteusis Titio,
& eius hæredibus masculis, vel hæredibus ex
eius corpore progenitis: tunc etenim & si filij
hæredes non fuerint, poterunt ipsam consequi
emphyteusim, quod respondet Decius consilio
185. colum. 2. & consilio 395. cui accessêre Ludouic. Gozadin. consili. 26. numer. 30. & Antoni.
Rube. consil. 85. nume. 5. & consi. 110. numero 4.
qui hoc ipsum probant authoritate veterum,
nempe Rainerij Forliuiensis in disputatione incipienti: Quidam habebat duos. Bald. in l. Caius. ff. solut. matrim. Cremens. singul. 14. quibus
hoc placuisse constat, ex eo, quòd verba ista: hæredibus masculis, non possunt alijs, quàm descendentibus, & filijs conuenire. text. in capit.
primo, de eo, qui sibi, & hæredibus suis masculis. quam quidem rationem veram esse opinor:
non tamen ea conuincit, hæc verba conuenire
omninò filijs, qui hæredes non sint. nam & si
solis liberis conueniant, non sequitur, filijs
nōnon
hæredibus conuenire: possunt etenim filijs aptari, modò hi hæredes sint: & ideò sunt, qui aduersus Rainerium probare nitantur, etiam in
hac specie oportêre, quod filij hæredes sint: ita
sanè visum est Iacob. à Bello visu, Iserniæ, Aluaroto, & Præposit. in dicto capitulo primo. de
eo, qui sibi & hæredibus masculis. dum in stipulatione, & contractu conceptis iuxta illius
Rubr. formam, opinantur, feudum esse hæreditarium. eandem sententiam sequuntur Imol. in
dicta l. Caius. num. 6. Aymon consilio 131. numer. 8. & Antoni. Rube. consilio 18. vbi eam fatetur Communem esse. Et sanè si verum est,
hanc formulam: Titio & eius hæredibus, non
alijs emphyteusim deferre, quàm hæredibus
hæreditatem Titij adeuntibus: ego non video,
cur ista clausula, Titio, & hæredibus masculis:
aptari possit filijs Titij paternam hæreditatem
non obtinentibus: siquidem dictio, Masculis,
ad exclusionem fœminarum, non adlicentiam
repudiandi hæreditatem, vel admittendos filios, qui hæredes non sint, adijcitur, quam ob
rem malim posteriori sententiæ accedere: nisi
ex præsumpta contrahentium mente aliud colligi valeat: quemadmodum Decius sensit consilio 38. columna quinta. Et præter alios opinionem istam, quam
CōmunemCommunem esse diximus,
tenet Albertus Brunus in consilio 24. column.
2. cui & illud suffragatur: quòd in feudis proprium est hæc verba, & hæredibus, ad masculos esse referenda: textus in capitu. 1. de natural.
feudi. Et tamen feuda his verbis concepta, hæreditaria sunt: vti tradit Isernia in capit. 1. §. hoc
quoque. 2. colum. de succe. feu. quod apparet ex
paulò ante traditis aduersus Paul. Castrens. igitur & verba ista: pro hæredibus masculis: feudum hæreditarium, & emphyteusim item hæreditariam significant. Verùm ab Antonio Rube.
aduersus Deci. alia ratio adducitur, vt ipse opinatur, fortissima in hunc sanè modum.
FeudũFeudum
ex sua natura non transit ad filios, nisi sint hæredes: text. in cap. 1. an agnat. vel filij. eo quidem
casu, quo hęredes esse potuerint, nec ex alia causa, quàm repudiationis ius, & nomen hæredum
|
amisêre iuxta Salyceti sententiam in l. 2. num.
5. C. de lib. & eorum lib. & Imol. in ca. ex parte.
de feud. num. 29. quod videtur satis rationi, iuribusq́ue feudorum conuenire. & ideò feudum
simpliciter acceptum, nulla nec filiorum nec
hæredum mentione facta, ad filios tantùm pertinet, modò hi sint hæredes. gl. in c. 1. quib. modis feu. const. potest. & idem fatetur Bal. in d. c.
1. an agnat. vel fili. videturq́ue magis receptum
apud eos, qui de feudis tractauerunt. igitur & acceptum pro hæredibus masculis hanc propriam feudorum conditionem admittit. Sed vt hęc
argumentatio discutiatur: siquidem ex ea collectio fit, feudum acceptum pro Titio, & hæredibus masculis, hæreditarium esse, aliquot prænotanda sunt. Primum, feudum simpliciter acceptum, ad filios tantùm, & descendentes pertinêre, gl. communiter recepta in d. c. 1. quib. mo.
&c. tradunt Soc. consi. 19. col. 1. lib. 1. Hipp. sing.
160. notatur in d. c. 1. an agna. vel filius. & à Roma. in l. etiam. ff. sol. mat.