Quòd si patre viuente præfata Regia decisio locum obtinet, meritò quæritur, sitne seruanda
in filio emancipato, cui de iure rerum aduentitiarum, quæ ei obuenerunt, dum esset sub patria potestate, vsus fructus fuerit adquisitus?
Et quia filius iam vsumfructum rei per patrem
alienatæ posset percipere, ni foret alienata, apparet ius ei competere, & permitti viuente adhuc patre, ratione illius commodi rem illam
vendicare. Sed & hoc apud me eam dubitationem habet, quòd paria sint, quantum ad hanc
*rem, filium esse vel sui iuris iam
eꝗdemequidem emancipatum, vel sub patria potestate constitutum.
Nam patre alienante rem aduentitiam filijfamiliâs, statim ab eo vsusfructus tollitur, & in
filium transfertur. text. singul. vbi glo. & Salyc. in l. si vsusfructus. ff. de iure doti. text. in
§. finitur. Insti. de vsufru. vers. nam cedendo.
iuxta intellectum gloss. & Salycet. in dicta l. si
vsusfructus. & Ioan Fabri. in §. item finitur.
Insti. de vsufru. quibus nouissimè accedit, non
facta eorum mentione Ferdin. Loazes in l. filiusfamiliâs. §. diui. ff. de legat. 1. nume. 32. qui
expressim in vsufructu legali patri in bonis filijfamiliâs competenti, loquitur, text. adducens in l. cùm oportet. §. non
autẽautem hypothecāhypothecam.
versi. & si quid ex vsu. C. de bonis, quæ lib. ex
quo notat, ius vsusfructus à patre alienari non
posse, licet vendi ipsa commoditas ab vsufructuario valeat. l. necessariò. §. vlt. ff. de peri. & commo. rei vendit. gloss. in dicto §. item finitur. &
in l. arboribus. §. 1. ff. de vsufruct. sunt ta|
men hæc ita accipienda, vt tunc demum vsusfructus proprietati per alienationem eius extraneo factam accedat, cùm ipsius vsusfructus
formalis alienatio fit secundum Bal. in l. 1. C. si
pignus pignori dat. sit
eundẽeundem in l. res, quarum
C. de iure dotium. Imolam in l. si vsusfructus.
col. 1. ff. soluto matrimon. Atque ita sunt omninò intelligendi text. in dicto §. finitur. &
in dicta l. si vsusfructus. & quòd ex eis Salyc.
gloss. Faber & Loazes adnotârunt. non enim
tradunt hi Doctores, exemplum alienationis
ipsius commoditatis, nec
ipsiꝰipsius rei, sed speciem
constituunt, in qua proponitur alienatio ipsius
formalis vsusfructus. Quo fit, maximè verum
esse, quod Alberi. scribit in dicta l. 1. C. de bonis mat. nume. 4. vers. quid si pater, vbi asseuerat, patrem alienantem rem
aduentitiāaduentitiam, in qua
vsumfructum habet, transferre in emptorem,
quo ad eius vitam, commodum ipsius rei, & sic
vsusfructus vtilitatem. Nec ex hac alienatione
pater vsumfructum amittit, nec is filio habenti
proprietatem adquiritur. Quia secundum Bal.
in dicta l. 1. C. si
pignꝰpignus pignori. vbi non constat
formalem vsumfructum ab vsufructuario alienatum fuisse, non fit eius consolidatio cum
ꝓprietateproprietate, vel vt scribit Imola in dicta l. vsufructu. is qui habet vsumfructum alienans rem ipsam, vt contractus valeat, censetur commoditatem alienasse, non ipsum ius vsusfructus formalis. Quin & ipse vsusfructuarius rem ipsam
vendens non amittit ex hoc vsumfructum, nec
is extinguitur, quia videtur rem ipsam, vt alienam vendidisse, quod Bald. docet in dicta l. res
quarum. Potest enim quis rem alienam vendere, vt de euictione teneatur suo quidem periculo. l. rem alienam. ff. de contrahen. emptione.
Igitur constat ex his, nihil referre, sit filius emancipatus, vel sub patria potestate, quantum
ad legem Regiam attinet, vbi vsusfructus per
alienationem proprietati accesserit, cùm filius
tunc possit agere publicè in iudicio, & pater cogatur à iudice agendi licentiam suo filio hac in
re concedere, siquidem filiofamiliâs volenti
agere in iudicio de his rebus, quarum vsusfructus patri non competit, pater nolens filiofamiliâs licentiam concedere ad agendum in iudicio,
cogit̃cogitur à iudice eam præstare. l. vltima. §.
necessitatem. C. de bonis, quæ liber. Ex quo
*Bar. infert in l. quid ergo. §. vsuras. ff. de contra.
iud. tut. infert,
ꝙquod contra filium familiâs currit
præscriptio in rebus, quarum vsusfructus patri non quæritur. Sic sanè licet in rebus dotalibus matrimonio constante, non curat præscriptio contra vxorem. l. in rebus. C. de iure dotium, quia sit eo tempore impedita agere. l. prima. C. de annali except. Attamen in his rebus,
quæ præter dotem parapherna nuncupantur,
præscriptio obtinet, nam licet matrimonio constante vxor agere etiam de paraphernis nequeat,
absq;absque licentia mariti iure Regio, cogitur
tamen maritus à iudice id vxori permittere.
Imò eo nolente consentire iudex eam licentiam
præstare valet, Regia Taurina l. 57. quæ potuit
deduci ab his, quæ adnotârunt Bartol. Imol.
Paul. & Alexan. in l. si cùm dotem. §. eo autem
tempore. ff. solut. matrimo. Bald. in rub. C. de
contrahend. emptio. quæst. 24. Ias. in l. iusiurandum, & ad pecunias. ff de iureiur. Doct. in
dicto §. necessitate. Ioan. Lupi. in rub. de donationib. §. 22. num. 5. Decius in cap. auaritiæ.
in fine. de præben. Tiraquellus post leges connubiales. gloss. 6. num. 125. Et in specie hanc
præscriptionem constante matrimonio in paraphernis contra vxorem procedere, scribunt
Ioan. Faber in l. prima. num. 3. C. de bon. mat.
Roderi. Xuares in l. 3. tit.
de las deudas. libro Fori. versic. quæro vlterius. Eodem pacto in rebus aduentitijs alienatis à patre, sicut præscriptio currit à die, quo filius est effectus sui iuris.
Authent. nisi tricennalis. C. de bonis mater.
ita incipiet procedere ab eo die, quo etiam durante patria potestate
vsusfructꝰvsusfructus patri non competit, & in filium fuerit translatus. Sed quia id
rarò continget, alia vtar ratione ad
probandũprobandum
Regiam Partitarum decisionem etiam admittendam esse viuente patre, & filio emancipato,
eiq́;eique iam vsufructu adquisito. Siquidem mortuo patre, & verè per eius obitum filio sui iuris
effecto,
dominoq́;dominoque proprietatis, & vsusfructus
rei aduentitiæ à patre alienatæ, filius ipse non
potest agere aduersus emptorem, nisi prius expenderit, & excusserit bona patris, ex quibus si
possit rei æstimationem consequi, vendicare
rem ab emptore nequit.
Atq;Atque ita licet satis controuersum fuerit, frequentiori
iudicũiudicum calculo
definitum fuisse scio, legis Regiæ
distinctionẽdistinctionem
procedere: etiam viuente patre, & filio per matrimonij contractum, vel aliâs emancipato.