ARGVMENT. CAP. VII.
De annuis reditibus, an hi poßint titulo
emptionis in pecunia constitui.
SVMMARIA.
-
1 Census quid sit? & in dubio, an contractus iudicetur censualis, vel emphyteuticus, & de pœna commißi.
-
2 Annui reditus licitè constituuntur, & inibi vtriusvtriusque partis rationes.
-
3 Annui reditus ad vitam possunt constitui.
-
4 Reditus annui an poßint emi ad certum & definitum
tempus,
-
5 Latè examinatur, an poßint constitui annui reditus obligatione tantùm personali, & an peremptis rebus,
super quibus fuerit constitutus, perimatur reditus.
-
6 Qualis sit hypotheca, quæ deducitur ex constitutione annui reditus super aliqua re.
-
7 Hypothecaria actio proponi poterit cōtracontra vnum ex pluribus plurium rerum possessoribus in solidum.
-
8 Constituto reditu super pluribus rebus, an cuiuslibet earum possessor teneatur in solidum.
ANNVI reditus, qui pecunia soluendi frequenter constituuntur,
vulgò census appellari solent, idq́ue adeò receptum est, vt non inutile sit, an ea vox his reditibus
conueniat, breuiter inquirere. Census etenim
is olim dicebatur, qui in bonis haberet, centum
millia
sestertiũsestertium, quæ quidem summa apud Hispanos vnus est
cōputuscoputus, is verò continet
decies centũdecicentum mille quadrantes.
Huiusq́;Huiusque significatio
*nis autor est præter alios Asconius Pædianus
3. Ciceronis in Verrem actione. Est item census
æstimatio patrimonij, vt
annuũannuum tributũtributum soluatur, dictus à censendo, id est æstimando. l. vitia.
& l. forma. ff. de censib. l. 2. & 3. C. de censi. lib. 12.
l. census. ff. de probatio. l. de creation. C. de episco. aud. Hinc census etiam dicitur
patrimoniũpatrimonium
ipsum. Iuuenalis, Protinus ad censum, de moribus vltima fiet quæstio. Ouidius in Fastis, Dat
census honores,
cẽsuscensus amicitias. Vlpianus in l.
cogi. ff. ad Treb. Censum autem, id est, æstimationem patrimonij primus instituit Seruius
Tullus
RomanorũRomanorum rex, autore Liuio lib. 1. ab vrbe
cōditcondit.
Quandoq;Quandoque census pro tributo accipitur. tex. in l. 2. C. sine cens. vel reliq.
idq́;idque adnotauit Valla in Raudens. & Matth. c. 22.
scriptũscriptum est,
Licet censum dari Cæsari, an non? tametsi Zasius lib. 2. singu. intell. c. 3. existimet, eam significationem
LatināLatinam non esse,
etiāsietiamsi frequentissimus
sit eius vsus in eo sensu apud iuris Pontificij
cōstitutionesconstitutiones, quibus
cẽsuscensus appellatur, quicquid
alteri datur in signum & recognitionem subiectionis, iurisdictionis & imperij, aut dominij.
Sic & census dicitur iure Pontificio contractus
quidam, quo habens plenum rei dominium, eam alteri tradit, quò ad ipsum
dominiũdominium vtile, &
directũdirectum pro
centũcentum aureis, ea pactione, vt perpetuò ex ea re sibi decem aurei annui soluantur,
quemadmodũquemadmodum notatur in c.
cōstitutusconstitutus. de relig.
domib. Bart. in l. 1. §. 1. ff. de publica. Imola in ca.
2. ad audientiam. colu. 2. de reb. eccles. ex quib.
constat differentia inter contractum census, &
emphyteusis, siquidem emphyteusis contractus tunc dicitur, quando dominus rei, ipsam
sub annua pensione, vel propter aliud
preciũprecium,
simul & recognitionis solutionem alteri tradit, quo ad vtile dominium, reseruato sibi dominio directo, quod probatur in l. 1. C. de iure
emphyteut. vbi hoc explicat Iason numero 48.
Idem Iason in Authent. qui rem. numero 10. C.
de sacrosanct. eccles. post Oldrad. consil. 29. &
Bartolus & Imol. vbi supra. quo fit, vt contractus census similis sit illi, quo agri vectigales
cōstituunturconstituuntur. l. 1. §. 1. ff. si ager vectigalis, vel emphyteut. peta. Ex hac verò differentia inter contractum census, & contractum emphyteusis deducitur, emphyteutam, cessantem soluere
pensionem triennio priuatis, biennio ec|
clesiæ iure suo cadere. l. 2. C. de iure emphyteu.
cap. vltim. de locat. dict. Authenti. qui rem. non
ita idem efficere contractum censualem. Nam
& si mille annis census non soluatur, minimè
caditur à iure contractus. gloss. singul. in dicto
capitul. constitutus. Imol. & Iason in locis paulò ante citatis. Abb. in capit. 1. columna 2. de in
integrum restitut. Socin. consilio 167. lib. 2. idem
Iason in l. 2. C. de iure emphyteut. num. 41. Hippo. singul. 95. Bartolus in dicto §. 1. quorum opinio communis est secundum Decium consilio
138. colu. 1. quamuis Bald. consilio 177. lib. 3. contrariam sententiam dixerit communem esse.
Imò in eo dubio, quo licet constet de contractu, non tamen apparet, an is sit emphyteuticus, an censualis, præsumendus est contractus
is
cẽsualiscensualis potius, quàm emphyteuticus, quod
eleganter censuit Alberi in dicta l. 2. & ibi Iason
nume. 42. Socin. in dict. consilio 167. columna 2.
Hippol. in dict. singul. 95. Deci. item in præfato
responso 138. & Carolus Ruinus consilio 42. libro 1. numero 7. Solet tamen apponi censuali
contractui ea conditio, vt non soluto censu biennio, aut triennio, ius ipsius contractus pereat,
fiatq́;fiatque res ipsa commissa, eáque pactio seruari debet, cùm præsertim lege Regia 68. Tauri.
ita definitum fuerit. Praxis tamen, & forensis
vsus apud suprema Regis tribunalia, eam
legẽlegem
contractus, etsi omninò expressa sit, tantùm
admittit, & probat, vbi census perpetuus constituitur absque redimendi pacto, & res, super
qua constitutus est, ipsius erat, qui pensionem annuam sibi soluendam fore cauerit. Alioquin benigno quodam iure nunquam obtinet is, qui rem iure & ratione commissi, reddi
sibi postulat, quod expressim iure fieri comprobat Matthæ. de Afflict. decisione 80. Est etenim pœna commissi odiosa, rigoremq́ue habet, à quo æquissimè fugitur. Nam etsi canonibus statutum sit, non esse admittendas constitutiones, quæ ecclesijs damnum & læsionem inferant, capitu. 1. de consuetud. nihilominus procedit & obtinet ea consuetudo, qua inductum fuerit, emphyteutam ecclesiæ non cadere emphyteusi, etiamsi soluere pensionem
biennio, aut triennio omiserit, sicuti
existimātexistimant
Abb. in consilio 72. colu. 2. lib. 1. Deci. in d. capit.
1. de consuetudin. Rochus Curtius in capit. vlti.
eodem titu. fol. paruo. 51. colu. 3. & Carol. Ruin.
consil 4. lib. 1. Hinc tandem apparet, non propriè, nec ex recta dictionis significatione etiam,
qua canones vtuntur, hos annuos reditus, qui
vulgò super rebus alienis constituti emuntur,
census appellari.
Hos deniq;denique annuos reditus non posse licitè emi,
etiamsi constituantur ab his, qui verum rerum
super quibus constituuntur, dominiũdominium habent,
probatur his rationibus. Nam & hos census
annuos reditus dici propriè, apparet ex tex. in
Cle. exiui. §. cũq́;cumque annui reditus. de verb. signif. & ibi Card. tradit latè Andræ. Tiraq. lib. 1. de retract. §. 1. glo. 6. in princip.
Primùm, hanc emptionem annuorum redituum
iniquam esse probatur, quia primus & proprius vsus pecuniæ is est, vt per eam cæteræ res æ
*stimentur, non vt ea sit sui ipsius æstimatio. l. 2.
ff. de contrahen. empt. vbi Budæ. l. 1. ff. de
rerũrerum
permut. §. precium. & §. item precium. Institut.
de emptio. Idem constat authoritate Aristot.
lib. 1. Polit. câp. 6. & lib. 5. Ethicor. capit. 5. & Plinij, lib. 33. cap. 1. non enim congruit, decem aureos, alijs decem itidem aureis æstimari. Ergo
nōnon
licet emere annuos reditus pecunia soluendos, & sic
pecuniāpecuniam alia pecunia ęstimare, & pecuniam pecunia emere, cùm ex hoc vsus pecuniæ peruertatur siquidem in hac specie non est
pecunia medium commutationis alterius rei,
Nam & eadem ratione vsura improbatur, quia
pecunia pecuniam parit, sicuti primo huius libri capite ostendimus.
Secundò, hoc idem constat. Nam & mutuum non
tantùm verum, sed & fictum, vsuram constituit
& inducit cap. ad nostram. de emptione. cap.
illo vos. de pigno. c. in ciuitate. de vsuris. at in
hac emptione annui reditus constituti in pecunia, mutuũmutuum saltem fictũfictu, & interpretatione quadam intercedit: siquidem in contractu mutui
debitor tenetur reddere idem genere. l. 2. ff. si
cert. pet. transit etenim pecunia in dominium
recipientis, & eius est periculum. l. incendium.
C. si cert. pet. Sic & in hoc contractu, quo annui
reditus emuntur, debitor idem genere reddere
tenetur, id est, pecuniāpecuniam, eiusq́;eiusque dominiũdominium adquirit, & periculum eius subire cogitur. vsura verò
hîc subesse videtur ex eo, quòd pecunia immediatè fructũfructum pecuniarium pro rata sortis & tẽporistemporis parit, & quia debitores inopia pressi his
reditibus constituendis operam dant, quemadmodũquemadmodum olim solebant vsum pecuniæ vsuris redimere. Deinde habentes pecuniam ociosam hac
ætate ob legum pœnas, volentes fœneratitiam artem effugere, his emendis reditibus auarè student, & in eorum emptionem pecuniam
impendunt, commodius lucrum ex ea, quàm
ex vera vsura percipientes: vnde contractus
hic profectò non potest, nisi magno cum animæ & conscientiæ discrimine in Republica
Christiana permitti.
Tertiò hoc ipsum apparet: vsura etenim cōmittiturcommittitur, cùm aliquid vltra sortem causa mutui recipitur, quod alibi docuimus: at in his contractibus, quibus reditus annui pecunia soluendi constituuntur, quiq́;quique maximam habent cum
mutui datione affinitatem, aliquid labente
tempore vltra sortem ipsam in eodem genere
recipitur: nam si quis emerit mille annuos aureos viginti millibus, annis equidem vigintiquinq;vigintiquinque sortem recipit, & vltra eam quinq;quinque millia. Ergo hic vsuræ subest species, quæ omninò
im proba censeri debet.
Quartò, hic contractus titulo, & nomine emptionis à quibusdam probatus, nihil commune habêre videtur cum emptione, quæ ex re, & precio
constat l. 1. ff. de contrahen. emptio. §. precium.
Instit. de emptio. l. vlt. C. de præd. decurion. lib.
10. in hoc autem contractu quamuis precium
constituatur, non tamen adest res aliqua, quæ
eo precio vendatur. Fundus etenim, super quo
constituitur census, minimè venditur, nec constituentis persona, nec item ipsa annua pensio,
cùm pecunia sit, igitur emptionis titulus huic
contractui adscriptus nequaquam eum defendere, aut probare poterit.
Quintò authoritate doctissimorum virorum hi
contractus improbantur, siquidem Saly. in Authen. ad hæc. C. de vsur. ad fin. Henri. GandauẽsisGandauensis quodlibet. 8. q. 22. & Gregorius Ariminensis à Saly. nominatim citatus hanc redituũredituum emptionem illicitam esse censent, & vsurario crimini admodum similem, quibus suffragantur
plures rationes, quas disputandi gratia Conradus, & alij, quorũquorum statim mentionem faciemus,
expressim adducunt.
Contrariam sanè opinionem probare conabimur,
vt manifestum sit, hos contractus modò in Christiana Republica frequentissimos, non omninò
illicitos esse, nec statim impietatis, & vsurarij
sceleris damnandos esse eos, qui pecuniam in
horum redituum emptionem impenderint. Et
primò cōstatconstat, vsum fructum posse pecunia emi.
l. necessario. §. vlti. ff. de peri. & com. rei vend. alijsq; titulis constitui. l. 3. ff. de vsufruct. §. vlt. In
stit. de vsufru. ergò sic annuus reditus saltem in
fructibus emi, & vendi potest. quod nemo vnquam ex doctis, & sapiẽtibussapientibus negauit, vt inquit
lo. Maior in 4 sent. dist. 15. q. 42. col. 1. probant latè Conrad. de contract. q. 82. Ioan. à Medina de
restitutione, c. de censibus. idem & in pecuniæ
reditu erit omninò dicendum, sicuti apertissimè, & euidenter constat in domibus, & alijs rebus, quæ reditum pecuniarium præstant, & pręstare solent: in his etenim apparet ex sententia
omnium, vsumfructum vel partem eius emi pecunia posse, is verò vsusfructus pecuniarius est.
Et ideò satis vrgenter probatur, vsumfructum
etiam in pecunia soluendũsoluendum, pecunia emi posse.
Quid ergò, obsecro, vetat, & pecuniarios reditus pecunia emi?
SecũdòSecundò, hos annuos reditus pecunia emi posse, etiam vt in pecunia soluantur, deducitur ex eo,
quòd annuus reditus est merx, & inter bona immobilia computatur à iure, tex. est sing. in Cle.
exiui. §. cumq́;cumque annui reditus. de verbo. signific.
quem dixit inibi singul. esse Card. idem probatur in Auth. de alienand. aut permut. reb. eccle.
in princ. versicu. vult enim. optimus text. in l. si
quis inquilinos. ff. de leg. 1. in princ. l. iubemus.
nulli. in princ. ibi. ciuiles annonas. C. de sacrosanct. ecclesi. l. hac edictali. §. his illud. C. de secund. nupt. latè AlexāAlexan. & Iason in l. à Diuo Pio.
§. vlt. 2. limit. ff. de re iudica. idem Alexan. in l. si
constante. §. vlt. col. vl. ff. solut. matr. Alcia. in l.
mouentium. ff. de verb. signifi. latius Andræas
Tiraquel. lib. 1. de retract. §. 1. glo. 6. nu. 4. Quòd
si hic reditus annuus, merx censetur, siue inter mobilia, siue immobilia computetur, id enim parum refert, emi pecunia procul dubiò
poterit.
Tertiò, eadem sententia probatur, quia ius percipiendi hos annuos, & pecuniarios reditus, æstimari potest pecunia, cùm afferat realem possessori vtilitatem, igitur vendi, & emi iustissimè
potest.
Quartò, omnium consensu receptum est, me posse
titulo donationis constituere Titio super domo
mea decem aureos annuos in perpetuũperpetuum, aut temporarium reditum, & deinde Titium, eundem
reditum pecunia vendere posse, ꝙquod & ipse Henricus Gandauensis fatetur, igitur quid vetat, me
eosdem reditus posse modò constituere, ac pecunia vendere? nulla profectò ratio ad duci poterit, quæ verum discrimen inter hæc duo constituat.
Quintò, hæc pars instruitur authoritate Iustiniani in Auth. vt hi, qui obligat. se habe. perhib. res
minor. §. quoniam. versicul. licebit. iuncta glo.
inibi. ex quibus constat, licitum esse curatoribus, pecunijs minorum annuos reditus pecuniarios emere. idem probatur eiusdem Cæsaris Nouella constitutione 160. quæ, & si in vulgatis codicibus desideretur, refertur tamen inter Græcas, & Haloandri Nouellas: quo in loco manifestè hic contractus, tanquam licitus
probatur, & distinguitur à contractu mutui, &
vsurario. quam quidem constitutionem retulit
Carol. Molin. in tractat. de contracti. q. 75. numero 586.
Sextò, post variam, & satis controuersam veterum
concertationem tandem hæc sententia probatur constitutione prima à Martino Quinto
cōditacondita, anno Millesimo quadringentesimo vicesimo tertio, & secunda à Calixto Tertio anno itidem Millesimo quadringentesimo quinquagesimo quinto statuta, quæ quidem constitutiones habentur inter extrauagantes communes.
titul. de emptione, & venditio. quarum meminêre Conrad. de contract. q. 83. conclusi. 14. Rauenna in capitu. in ciuitate. de vsuris. Ioan. Maior in 4. senten. disti. 15. q. 42. Catalogus gloriæ
mundi, parte 12. considerat. 99. Fallentia 25. Tiraquell. libro primo. de retract. §. 1. in glo 6. numer. 15. Carol. Molinæ de contract. q. 10. nume.
140. & Ioan. à Medina de restit. c. de censib. imò
& ante has constitutiones eandem opinionem
probârunt Innoc. & alij magis communiter in
dicto cap. in ciuitate. Bald. in repe. l.
iusiurandũiusiurandum.
|
colum. 40. ff. de iureiur. Anchar. in disputatione
incipiẽtiincipienti, Antiquis, & Modernis temporib.
&
pleriq;plerique alij, quos adducunt Tiraquel. in dict.
gloss. 6. & Carolus de contract. in principio, numero 20. adducitque plures rationes Conrad.
q. 79.
Non oberunt huic decisioni ea, quæ primo loco
adduximus. Nam, vt primæ rationi satisfaciamus, quamuis proprius vsus pecunię sit in hoc
institutus, vt per eam reliquæ res æstimentur,
non, vt ea sit su ijpsius æstimatio, nihil impedit,
quin ex secundo, & improprio vsu, pecunia sit
suijpsius æstimatio, & cum alia pecunia commutetur. Sicuti & proprius, ac primus calcei vsus est ad pedem tegendum, improprius tamen
& secundus erit ad eius cum alia re permutationem, nec illicitum erit pecuniam cum pecunia
permutari, sicuti nec calceum cum gladio, secũdumsecundum Aristot. lib. 1. Polit. c. 6. & 7. Tho. lib. 2. de
regim. princ. c. 14. Caieta. in tract. de cambijs c.
5. & Syluest. verb. vsura. 4. q. 2. & 3. quo fit, vt licet in his reditibus emendis pecunia cum pecunia permutaretur, non inde colligi posset probatio efficax, qua cogeremur horum redituum
emptionem damnare. Deinde nemo vnquam
dubitabit, posse pecuniam auream cum argentea permutari, item & argenteam cũcum ærea, ergò
& pecunia certæ quantitatis vnica solutione data permutari poterit cum pecunia, quæ minori
summa, pluribus minoris summæ solutionib.
reddenda est, siquidẽsiquidem minores illæ, & plures solutiones hac vnica maiori æstimantur. Et prætereà tollit ipsam primam rationem ea consideratio, qua constat, in his reditib. constituendis
& emendis pecuniam non esse preciũprecium, nec suiipsius æstimationem, sed ius illud percipiendi
annuam pensiōempensionem pecunia emitur, & illud ius
precio æstimatur: sicut iurisdictio, ius percipiẽdipercipiendi tributũtributum, ius percipiendi fructus alicuius rei.
Sic etenim hoc ius percipiendi annuam pensionem, & reditum annuum, quod formatum, &
incorporeum est, pecunia emitur, & venditur:
quod eleganter probat Caro. Mol. in d. tract. de
contract. num. 20.
Secunda ratio ex eo tollitur, quod in his contractibus, nec mutuum interueniat verum, nec interpretatiuum. Siquidem in mutuo cogitur quis
sortem soluere, at in his contractibus venditor.
qui reditum annuum constituit, nusquam cogitur sortem reddere. Item in mutuo sub vsuris est principalis obligatio ad sortem, & accessoria ad vsuras: in his verò contractibus est principalis obligatio ad annuam pensionem, non
ad sortem, vt docet Carol. in d. tract. de contractib. q. 70. Nec in his contractib. quibus annui
reditus etiam in pecunia cōstituunturconstituuntur, vsura potest dari. Ea etenim adest, cùm aliquid vltra sortem percipitur, & sic vsura præmittit sortis obligationem, hic verò nulla est obligatio ad sortem, quia illa perpetuò alienatur, & transit in
recipientem, si ipse nolit redimere annuum reditum. quamobrem in hac specie nihil vltra sortem recipitur, sed loco sortis perpetuò abalienatæ redditur, quemadmodum tradit Carolus
in dicto libro de contract. numero 19. cuius rationes maiori virtute hos contractus tutantur,
& defendunt, quando annui reditus perpetuò
constituuntur absque pacto redimendi, de quo
inferius latiùs agemus. Nam tota horum contractuum improbatio, & vitia, quæ eis obijciuntur, tendunt in eum finem, vt annui reditus
cũcum pacto redimendi omninò à Republica Christiana reijciantur.
Tertia prioris sententiæ ratio minimè obtinet, cũcum
in his contractibus mutuum nequaquam intercedat, & ideò vsura maximè aliena sit ab emptione horum redituum, quemadmodum paulò ante osten dimus in proxima responsione.
Quartum itidem non oberit fundamentum, quia
in his emptionibus non emitur pecunia, nec annua pensio, sed ius percipiendi annuam pensionem, sicuti in primæ rationis responsione probauimus. His igitur constat, licitam esse horũhorum
redituum emptionem, etiamsi in pecunia pensio annua soluenda sit.
Cæterùm, quò res ista manifestius ad praxim deducatur, obseruandum est, has constitutiones
Romanorum Pontificum, qui contractus hos
licitos esse decreuerunt, non tantùm obtinere
in reditibus antiquitus constitutis, nam hi vendi, & emi possunt absque aliqua dubitatione secundum Abbatem in disputatione incipienti,
Augerio. vltimo dubio. sed etiam in his reditibus, qui modò tempore contractus nouiter cōstituunturconstituuntur, quod in eisdem constitutionibus
apertissimè probatur, & tenent expressim magis communiter Doctores præsertim Conradus quæstione 79. conclusio. 8. Florent. 2. part.
titulo primo capit. 8. §. 14. Ioannes à Medina de
restitutione cap. de censibus. Carol. Mol. de cōtractibcontractib. in princi. nu. 20. & quæst. 62. & quæst.
68. quo in Ioco scribit, nihilominus esse maiorem fraudis suspicionem in emptione reditus
nouiter constituendi, quàm antiquitus iam constituti.
Item & hæc annui reditus pecunia soluendi emptio licita erit, etiamsi reditus ad vitam tantùm
ementis constituatur, eoq́ue mortuo extinctus
censeri debeat. Imò iustior est cæteris hic con
*tractus, propter in certitudinem lucri & damni.
l. si ea lege. C. de vsuris. l. de fideico. C. de transacti.. notatur in l. si pater puellæ. ff. de in offi. testa. mortuo siquidem emptore,
nōnon est reddenda
sors ipsa, quæ in
preciũprecium data fuerit,
atq;atque ita hac
& alijs rationib. hanc
opinionẽopinionem probant
CōradConrad.
de contract. q. 81. Abb. in dispu. 5. col. pen. Inno.
|
& ibi Doctor. in dicto c. in ciuitate. Oldra. consil. 207. Florent. 2. part. titu. 1. c. 8. §. 11. Bald. consil. 292. lib. 5. & idem consilio 410. & consi. 18. libro 1. & consilio 154. lib. 2. Ioan. à Medina de restitut. capitu. de censu temporali. quorum opinio Communis est secundum Iaso. in l. 1. lectione. 1. num. 63. C. de summa Trinita. & Caro. Molin. de contract. quæst. 72. Nec in hac specie dubitandum est, tametsi hunc contractum illicitum esse censeat Henricus Gandauensis quodlibet. 1. quæst. 39. & quodlibet. 2. quæstio. 15 qui
eum vsurarium esse asseuerat. quod iure probari non potest: cùm verè contractus hic iustissimus sit, modò precio iusto emptio fiat, ita
tamẽtamen
quòd propter deceptionem vltra dimidiam locus erit constitutioni. l. 2. C. de rescind. vendit.
si verò deceptio intra dimidiam contigerit, in
foro exteriori minimè rescindetur contractus,
nec ratione læsionis fiet compensatio, quod tradidêre Ancha. in dicta disputatione, Antiquis,
& Modernis temporibus. 1. casu. & Conrad. q.
81. conclusi. 2. ad finem. Alibi tamen tractabimus, quod sit iustum precium horum
redituũredituum,
qui quotannis sunt pecunia soluendi, & ideò
huic negocio modò supersedentes lectorem admonemus, cautè legen dum responsum Philippi Decij, viri me hercle, ac omnium testimonio
eruditiss imi. is etenim consilio 123. probare nititur, emptionem annui reditus ad vitam ementis, constituti, & pecunia soluendi, esse illicitam, & præsumi vsurariam ex coniecturis,
vtiturq́;vtiturque plurium Doctorum authoritate, quibus
ipse consentio, modò non quibuslibet coniecturis, nec omnibus, & singulis, quæ per Decium referuntur, locus sit ad vsurę, & fraudis pręsumptionem inducendam, sed iudicis rectissimi, & prudentissimi arbitrio ea res omninò delegetur.
Sunt & alij, qui hac de re tractantes opinantur, iustè, & sanctè emi posse annuos reditus pecunia
soluendos, ad certum, & definitum tempus, et
*iamsi reditus ipsi certi constituantur, nempe decem annui aurei ad annos quindecim. id etenim
iure fieri posse absque vllo crimine, & vsuræ vitio, quamuis tempore contractus reditus constituantur, tenent Conradus quæstione 79. conclusio. 3. 5. & 8. & quæstione 80. conclusi. 3. Carolus de contractibus quæstio. 71. & 67. & 68.
& quæstione 62. qua in re notandum est, hunc
contractum nullam habere fraudis suspicionem, vbi hoc tempore emptor ex varijs solutionibus nihil vltra precium datum, recepturus
est. Quòd si vltra precium conuentum emptor per particulares solutiones aliquid recepturus sit, tunc hic contractus
dubitationẽdubitationem habet, & tamen non potest rigore iuris, & iustitiæ
reprobari, vt fatentur Conrad. dict. quæsti. 80.
conclusi. 4. Carol. dict. quæstio. 62. & 71. Ioan. à Medina de restitution. c. de censu ad tempus determinatum. Nam cùm venditor non teneatur,
nec cogi possit sortem ipsam reddere, procul
abest hic contractus à mutuo, & ab vsuræ vitio:
At si dixeris, venditorem pluribus solutionib.,
definito tempore separatim factis sortem reddere, & aliquid vltra eam, responsio est euidens
ex eo, quòd hic emitur certo precio ius illud percipiendi annuam pensionem decem, aut quindecim annis: & tantùm valent centum aurei statim, & vnica solutione dati, quantum centum,
& viginti, aut centum & triginta tredecim annis soluendi, æquè distributis quolibet anno solutionibus. Qua ratione non potest hic contractus manifesto vitio notari, tametsi
consulendũconsulendum
sit, vt ab eo Christiani abstineant. Est etenim ad
modum suspectus, ac sanè tanto maiorem suspicionem habet, quanto citius, & breuiori tempore tota sors, & precium ipsum recipitur authore Carol. d. q. 71. Expedit tamen, omnem abesse
fraudem, & lęsionem in precio
horũhorum redituum,
ad
definitũdefinitum tempus
constitutorũconstitutorum, si in vsum admittantur, quod minimè consulerem, imò
hũchunc
contractũcontractum à Republica relegandum, & abijciendum, fore vtile ad modum existimarem. Ex hoc
verò nequaquam censeo,
damnandũdamnandum fore
horũhorum
redituum emptorem, etiamsi per varias, & annuas solutiones aliquid vltra precium, quod dederit recepturus sit, modò id arbitrio boni viri
intra limites iusti moderaminis contineatur.
Nam si nihil posset percipi vltra
preciũprecium, sequeretur, eodem precio emendum esse annuum reditum ad triginta annos, quo perpetuus, &
itẽitem
inde constat, eiusdem esse valoris annuum reditum temporarium, & ad certum tempus constitutum, cuius & perpetuus, vt patet in reditu
temporario constituto ad viginti annos, qui si
ad rationem vnius pro viginti foret emendus,
eodem profecto precio posset emi perpetuus reditus.
Verùm in hoc, de reditibus annuis emendis tractatu, elegans ab omnibus iuris
vtriusq;vtriusque diuini, & humani professoribus quæstio discutitur,
quæ tractat: an necessariò hi reditus sint consti
*tuendi super certis fundis, aut rebus: alioqui
sint prorsus illiciti, &
eorũeorum constitutio iniqua.
Et sanè plerisque visum est, hos contractus illicitos fore censendos, & eorum emptionem vsurariam, vel saltem huius criminis vitio suspectam, & ideò reprobandam fore, ex ipsis
cōstitutionibusconstitutionibus Romanorum Pontificum, à quibus
traditur, hos annuos reditus super bonis aliquot constitui. & idem ratione probatur, cùm
alioqui iniquum esset, emptorem nullum subire rei emptæ periculum, sed semper tutum esse,
reditumq́;reditumque saluum fore, contra l. 1. C. de peric. &
commo. rei vend. §. cùm autem. Insti. de emptione. vnde oportet ad iustitiam huius contractus,
|
quod reditus constituatur super bonis certis,
ita vt peremptis illis perimatur & census, secundum Ioan. de Ligniano in cap. in ciuitate. de
vsur. & in cap. vltim. quæst. 1. eodem titu. Aret.
consi. 151. viso themate. colum. 3. Abb. in disputatio. 5. colum. vlti. Laurent. de Rodulphis in c.
consuluit. 2. part. quæstio. 12. Angel. in Summa.
verb. vsura. versic. 78. Chassan. in catalogo Gloriæ mundi. par. 12. considerat. 99. Fallen. 25. eundem consil. 63. nu. 6. vbi sentit hanc sententiam
Communem esse, cui suffragatur opinio Inno.
qui in dicto c. in ciuitate. scribit, de his contractibus agens: illicitum esse, quod ille, qui dicitur emptor,
cōstituatconstituat in se reditum, vel censum,
quo se obliget ad reddendum in pecunia, vel in
specie alia plus, quàm acceperit. Quæ quidem
verba authore Card. col. 3. ibidem difficilem habent intellectum. Sed Petr. de Rauenna in
eodẽeodem
titu. Laurent. dicta qu. 12. & Syluest. verb. vsura.
2. §. 12. videntur ea aperire, dum existimant, illicitum esse contractum, quo quis constituat reditum annuum duodecim super re, quæ octo
tātùmtantum reddit, obligatione tamen præmissa, qua
constituens rem ipsam promittit incolere pro
illis duodecim ratione mercedis. Fit igitur, vt
hæc pactio illicita sit ex eo, quòd pars reditus annui verè super re aliqua non constituitur. Imò
tradit constanter Chassan. in d. Fallent. 25. idem
in consuetud. Burg. rub. 11. §. 6. in princ. & consil. 63. num. 6. non posse hunc annuum reditum
constitui, nec emi super omnibus bonis alicuius, & sic super rebus incertis, sed oportêre,
ꝙquod
super rebus certis constituatur. adduxit huius
sententiæ authores Conrad. & Laurent. à Rodulphis, quorum prior q. 83. conclusi. 13. & posterior in dicto c. consuluit. 2. part. q. 13. contrarium expressim approbant, tenentes, sat esse ad
iustitiam huius contractus, quòd reditus constituatur super omnibus bonis alicuius, vel super rebus incertis, ita quòd
nōnon sit necessaria certarum rerum nominatio. idem asserunt Ioann. à
Ligniano in d. c. vlt. q. 1. & Carol. Moli. de contractib. in princip. nu. 22. Est igitur Communis
omnium sententia, necessarium fore, vt hic contractus licitus sit, nec censeatur vsurarius, quod
constituatur reditus super bonis, aut rebus aliquot, alioqui constitutis annuis reditib. super
persona vendentis, illicitus erit contractus.
idẽidem
tenent Lauren. d. 2. par. q. 11. 15. & 18.
FlorẽFloren. 2. par.
tit. 1. c. 8. §. 10.
Ego sanè, & si videam frequentissimo omnium
consensu in hanc sententiam itum esse, iure verius esse censeo, annuum reditum etiam pecunia soluendum, etiam cum pacto redimendi, cōstituiconstitui posse solùm obligatione personali, absq,absque
generali, incerta, speciali, vel certa bonorum,
vel rerum assignatione, & hypotheca. Nec sum
primus huius opinionis, & sententiæ author, siquidem in specie eam iam pridem ante nos
probârunt Conrad. de contractib. quæsti. 74. &
75. pluribus adductis rationibus, & quæsti. 83.
conclusi. 13. Carol. Molinæ. de contracti. nume.
22. & apud Hispanos Ioannes à Medina vir insignis eruditionis in tracta. de restitutione. qu.
de censib. colum. 5. penes quos latissima est, &
omnium diligentissima huiusce conclusionis
probatio. ipse nihilominus paucis eam veram
esse ostendam.
Primum etenim constat, iustè, & licitè posse ita
hunc annuum reditum constitui, & contractũcontractum
horum redituum, ac pactionem fieri, vt reditus
constituatur super certis bonis, quibus peremptis adhuc venditor teneatur reditum soluere,
nec ea obligatio bonis, & rebus nominatis extinctis, alia est, nec esse potest, quàm personalis,
vt constat, igitur hic reditus super persona tantùm constitui poterit: id verò, quod adsump simus ad hanc argumentationem probatur in eisdem RomanorũRomanorum Pontificum constitutionibus,
quarũquarum priori versic. sed ad hoc. & posteriori, in
versi. sed ijdem ementes. sentiunt ipsi legum latores, quòd peremptis bonis, super quibus census fuerit constitutus, salua maneat obligatio
ad annuũannuum reditum, licet non possint venditores
cogi ad solutionẽsolutionem sortis, & precij, quod datum
fuit pro ipso iure percipiendi annuos reditus, etiam cum pacto redimendi. Nam si peremptis
bonis, & rebus, foret itidem perempta obligatio soluendi annuũannuu reditum, hoc express im Romani Pontifices explicuissent, sicuti de obligatione reddendi sortem in specie responderunt,
vnde fit, vt hæc emptio annuorũannuorum redituum possit ea conditione, & lege fieri, quod etiam peremptis bonis, nihilominus maneat venditor obligatus ad pensionis solutionem, idq́ue in praxi
plerunq;plerunque tractatur.
Secundò, eadem sententia cōprobaturcomprobatur ea ratione,
qua constat, posse quempiam gratis personali
obligatione promittere alteri annuam pensionem pecunia soluendāsoluendam, & eam super ipsius personam constituere, igitur idem efficere poterit
propter pecuniam, constituto sibi, & soluto precio, cùm nulla valeat, nec possit discriminis ratio congrua adsignari.
Tertiò, idem apparet, quia potest quis locare ob
mercedem pecuniæ operas suas. l. qui operas. &
l. in operis. ff. locat. ergò & eas vendere potest,
nec ex hoc libertatem vendit.
Quartò, si contractum istum, de quo tractamus,
diligenter examinamus, procul dubiò deducemus ab eius radice, obligationem ad solutionem annui reditus pręcipuam esse personalem:
fundum autem, vel rem ipsam, super qua reditus constituitur, accessoriè adponi pro certiori, & saniori solutione, & ideo rem ipsam spe|
cialiter nominatam, iure pignoris, & hypothecæ accedere. text. celebris in l. fundus quem. &
ibi Bart. ff. de annuis legatis. cuius ipse memini
in cap. Raynutius. de testam. §. 10. nume. 7. inde
fit, vt principalis obligatio, quæ personalis est,
hic consideretur, non accessoria: & ideò etiam
ipsa re perempta, & extincta, ad huc manet obligatio personalis ad annui reditus solutionem.
optimus tex. in l. creditor, qui non idoneum. ff.
si cert. peta. & in l. aduersus. vbi glo. Bar. & Bal.
C. de actio. & oblig. ea etenim est natura pignoris, & hypothecæ, vt etiamsi pignora perierint,
debitor ipse teneatur æs alienum soluere, quod
apertissimi iuris est, quamobrem, vbi hic annuus reditus titulo emptionis, & venditionis
constituatur super re, vel fundo, qui non est ementis, sed vendentis, & reditum constituentis, quamuis minimè expressum fuerit, quod
perempta re, maneat obligatio personalis salua, nihilominus tacitè id intelligendum est,
saluaq́;saluaque manet obligatio personalis ad solutionem
annui reditus super re perempta constituti,
ꝙquod
in hac specie tradit Carolus Molinæ. in consuetudin. Parisi. titul. 1. §. 11. num. 15. quo in loco docet, aliud esse, quando reditus
cōstituiturconstituitur super
certo prædio limitatè ad illud, ita quòd constituens, & eius hæredes non teneantur ad
solutionẽsolutionem illius reditus, nisi ratione rei, & quandiu
illam possideant, nam tunc perempta re, perimitur & ipse reditus, nec vlla adest personalis obligatio, quod est omnino, ac perpetuò hoc in tractatu considerandum.
Hæc verò hypotheca, quam huic obligationi personali de soluendo annuo reditu, appositam es
*se censemus, non omninò sequitur leges aliorum pignorum, & hypothecarum. Nam licet
alioqui possessor tertius, qui nec contraxit, nec
contrahenti hæres extitit, conuentus hypothecaria possit opponere, excussionis nondum actæ exceptionem. Authent. hoc si debitor. C. de
pignorib. cum alijs similibus. possessor tamen
prædij, super quo annuus reditus fuerit constitutus, conueniri poterit ad eius solutionem, etiam nulla facta, nec præmissa excussione, quia
hæc reditus constitutio super aliquo prædio hypothecam inducit, fortiorem quidem omnib.
alijs, quò ad hunc
effectũeffectum absq;absque præiudicio priorum creditorum, cùm videatur ius quoddam
super ipso fundo constitui, tanquam onus ipsius fundi, quod transeat in
quencunq;quencunque eius possessorem, & ideò quilibet etiam singularis successor, qui fundum possideat, cogendus erit
hũchunc
reditum soluere, ac denuo præmissa obligatione emptorem ipsum recognoscere, vt
dominũdominum
illius iuris percipiendi annuum reditum ex ea
re, si cuti in specieadnotârunt Guido Papæ quæstione 42. & q. 576. & Chassanæ. in consuetudi. Burgun. Rub. 11. §. 6. in princi. num. 2. & in versic. aduerte. nu. 16. qui etsi hanc opinionem potiùs ad consuetudinem Galliæ, quàm ad ius
cōmunecomune referant, præmittunt tamen idem esse, vbi annui reditus
constituũturconstituuntur super aliquo fundo
tanꝗ̈tanquam ius reale, & seruitutis
adhærẽtisadhærentis eidem
fundo, quemadmodum & apud Hispanos
passim constitui solent. Sic sanè quod diximus
non esse necessariam excussionem, vt possessor
fundi ad
solutionẽsolutionem reditus conueniri possit, ab
eadem radice procedit. & notat Chassan. d. §. 6.
& Rub. 5. §. 2. nu. 33.
Hincetiam deducitur, posse annui reditus emptorem si voluerit, omisso tertio fundi possessore
agere ad annuum reditum aduersus ipsum constituentem, vel eius hæredes, & si ipsi non possideant rem, super qua reditus fuerit constitutus. quod iure, & consuetudine, ac ipsius contractus legibus palàm constat. Hoc autem fieri nōnon
posset, nisi concederemus, & verum esset, hos
reditus actione sola personali plerunq;plerunque subsistere. Sed etsi hæc sententia vera sit in eo, qui reditum vendidit, & constituit, & in eius hæredibus, in eo tamen, qui tertius possessor est, & ratione huius possessionis coactus fuerit recognoscere ipsum creditorem, titulumq́ue nouum
eidem facere, non idem erit. Nam hic tantùm
erit obligatus reditus soluere, dum fuerit eiusdem rei possessor: quòd si res illa absque fraude
possessoris, qui recognouerit, ad alium deuenerit, non poterit prior possessor ad solutionem
reditus conueniri. Quia recognitio, personalis
obligatio, & titulus nouus, nōnon plus afficit quò
ad substantiam obligationis ipsum recognoscentem, quàm is antea virtute possessionis tenebatur. Interponitur etenim ea obligatio etiam
personalis ex necessitate possessionis, & oneris
adhærentis rei possessæ, & ideò est intelligenda
solùm in quātumquantum necessitas ipsa postulat, cùm
non fiat animo inducendæ nouæ dispositionis,
sed ad effectum, vt possit competere executionis ius contra ipsum recognoscentem, sicuti
probare nititur Carol. Molinæ. in consuetudi.
Parisi. §. 11. numer. 19. cuius opinionem ipse intelligerem verāveram esse, nisi aliud expressim instrumento recognitionis probetur, siquidem id
obseruandum erit, cum voluntate contrahentis adscriptum fuerit. Illud tamen erit obseruatione dignum, quod aduersus tertium possessorem habentem ius à debitore annui reditus
habet locum ius exequutionis paratæ, quò ad ipsa bona specialiter pro solutione constituta, si
in contractu fuerit appositum pactum de non
alienandis illis rebus, sicuti frequentissimè
apponitur. quod deducitur ex notatis à Roderico Xuares in repetitio. l. post rem. ff. de re iudica. post octauam ampliationem ad legem Regiam.
Constat igitur, in his annuis reditibus constituendis non esse necessarium, quod constituantur
hi reditus super bonis certis, nec incertis, imò
posse personali tantùm obligatione præmissa
cōstituiconstitui, quamuis pauci reperientur emptores,
qui eos emere velint aliter, quàm super bonis,
& rebus certis
cōstitutosconstitutos. vnde apparet, eam bonorum adsignationem, & appositionem potiùs
fieri in vtilitatem creditoris, & ementis reditum, quàm in commodum debitoris, qui reditum vendit, & constituit: & cùm tanto iustior
sit hic contractus, quanto facilior est, & minùs
grauis ipsi venditori, qui coactus necessitate,
& inopia ita cum creditore contrahit, planè sequitur, non minori iure licêre hos reditus constitui absque rerum, & bonorum obligatione,
quàm si eis nominatim huic iuri suppositis venditio reditus fiat, quod tradit Caro. Mol. de contract. nu. 22.
Non obstant constitutiones Martini Quinti, &
Calixti Romanorum Pontificum, quia in eis
mentio fit horum contractuum iuxta Communem vsum contrahendi, nempe constitutis his
reditibus super rebus, & bonis certis ad maiorem ementis tutelam, & indemnitatem, & vt
is certiorem, & tutiorem habeat reditus solutionem, quàm si in personam tantùm agere posset. Nec tamen ex hoc inibi vetitum est, eosdem
contractus fieri præmissa tantùm personali obligatione.
Quod item diximus in prioris sententiæ probationem, facilimè tollitur, cùm emptor in his contractibus minimè emat ipsas res, super quibus
constituitur reditus, sed ius percipiendi annuum reditum, & illius iuris periculum ad eum
pertinet. Nam si res perirent, aut non suppositis rebus, venditor moreretur absque hæredibus, & bonis, profectò ius omnino vanum esset, eiusq́;eiusque periculum satis ipsi emptori incumberet. Et prætereà si adhuc viuente venditore
periret res, super qua fuit reditus constitutus,
non posset cogi venditor reditum illum super
alia re constituere, quemadmodum probat Carolus Molinæ. de contractibus. 8. vnde satis periculi immineret venditori, & imminet, qui in
personam sæpissimè agere cogetur. Deinde
non est inconueniens, ꝙquod venditor rei venditæ
periculum subeat, modò pro hoc periculi onere
subeundo aliquid vltra solitam æstimationem,
quasi precium periculi recipiat. leg. periculi. ff.
de naut. fœnor. lege 1. C. eodem titulo. quod patet in venditione annui reditus certi, & perpetui iusto precio æstimati, siquidẽsiquidem & ad iusti pre.
cij æstimationem cōsiderandumconsiderandum erit, quod nullum emptori, vel paruum, aut leue periculum
incumbit.
Non oberit itidem, quod ex Innocen. authoritate
asseuerare videntur Laurent. à Rodulphis, Petrus de Rauenna, & Syluest. paulò ante à nobis
citati. Quia id falsum esse apparet ex his, quæmodò adduximus, cùm personalis obligatio
sufficiens sit ad annui reditus constitutionem.
Et profectò Innocentius aliam mentem, aliumq́ue sensum habet, diuersum equidem ab eo,
quòd præcitati Doctor. opinantur. Censet eten im iniquum esse contractum, quo diues aliquis habẽshabens domum, quotannis reddentem tantùm quinque, eam vendit pro centum pauperi
non habenti vnde precium soluat, constituenti
tamen octo, aut decem super eadem domo annuatim soluenda, addita personali obligatione.
Et adhuc ipse opinor sententiam Innocent. falsam esse, modò iustum precium annui reditus
accedat, quo quidem intercedente non video
quid iniquum in eo contractu fiat. venditur etenim domus ipsa iustè pro centum aureis, licet
tantùm quinq;quinque quotannis reddat ex locatione:
emptor autem cùm non possit precium hoc cōuentumconuentum soluere, pro eodem precio constituit annuum reditũreditum perpetuum, vel redimibilem iustè
æquiualentem precio centum aureorum. vnde
idem est, ac si venditor centum aureos, quos accepisset ab empto re in precium domus, statim
tradat ipsi emptori in precium annui reditus
constituendi. quamobrem si in precij æstimatione iniquitas absit, vterq;vterque contractus compẽdiocompendio fieri rectissimè poterit, quod & alibi nos
adnotauimus ad l. curabit. C. de actio. em. c. 4.
huius lib. nu. 6.
Quæritur deinde, quid si annuus reditus decem
aureorum constituatur super tribus prædijs,
aut domibus, quæ quidem ad plures, & tertios
possessores deuenerint, qui nec contraxerunt
cum emptore annui reditus, nec eius hæredes
sint, qui illum vendiderit, an emptor possit in
solidum à quolibet possessore exigere integrum
annuum reditum, vel teneatur omnes possessores pro rata, vt aiunt, in iudicium vocare, nempe quemlibet pro tertia parte tantùm, aut pro
ea, quæ attenta, & inspecta conditione cuiuslibet prædij, ipsum contingere potest annui reditus onere? qua in re oportet prænotare, creditorem, cui plures res fuerint iure hypothecæ
obligatæ, posse aduersus quemlibet ex pluri
*bus earundem rerum possessoribus in solidum
agere ad integram debiti solutionem, nec posse
cogi contra omnes, actionem hypothecariam,
aut contra eorum quemlibet pro rata deducere
in iudicium. Hoc probat textus secundum glos.
& Bartol. ibi in l. Moschis. ff. de iure fisci quo in
loco hoc ipsum constat verum esse, etiamsi hi
possessores non sint hæredes, nec successores
illius, qui actione personali tenebatur. Idem
Corneus consilio 135. libro 1. Ioan. Ferrariensis
in practi. libello responsionis ad actionem hypothecariam. §. exceptionem. num. 24. Ias. in §.
|
item si quis in fraudem. numero 128. Insti. de action. Antoni Fanensis de pignorib. primo
mẽbromembro. 8. partis prin. num. 50. quam sententiam iure veram esse censet Matthæus Afflict. in constitution. Neapol. lib. 1. rub. 17. numero 26. quibus suffragatur, quod hypotheca est indiuidua.
l. rem hæreditariam. ff. de euict. l. pignoris. ff. de
pignorib. Bald. in l. quamdiu. C. de distract. pignor. Et quod alioqui creditor cogeretur cum
pluribus rerum possessoribus litigare, & à pluribus separatim particulares solutiones recipere, maximo cum discrimine, & grauissimis expensis. Contrarium tamen placuit Dyno in
dicta l. Moschis. Ioann. Fabro in dicto §. item
si quis in fraudem. numero 26. & Chassanæo in
consuetud. Burgund. rubric. 5. §. 2. numero 37.
quam opinionem æquiorem esse, & ea ratione
seruari in Regno Neapolitano testatur Matth.
Afflict. in dicto numero 26. Nec omninò prior
sententia probatur in dicta l. Moschis. imò fortassis hæc posterior, cùm inibi iurisconsultus
responderit, contra omnem possessorem agendum esse: quæ quidem responsio intelligi poterit, vt contra omnem possessorem pro re possessa, & eius ratione, ac pro eius parte agatur, & sic
pro rata. dem de tex. in l. creditoris. ff. de distrac.
pignor. l. 1. C. si vnus ex pluribus hæred. creditor. vel debit. procedunt, quando debitor ipse
possidet, vel aliquis ex eius hæredibus omnes
res obligatas, aut aliquam earum. Nam eo casu
hypothecaria actio competit in solidum pro
re possessa per vnum ex hæredibus, nec fit diuisio quò ad hoc, sicut fieret quò ad actionem personalem, quod optimè explicat Socin. in consilio 75. colum. penultim. lib. 1. Quam ob
rẽrem quibusdam visum est, pluribus possidentibus res
hypothecæ titulo obligatas, qui non sunt debitoris hæredes, non posse creditorem hypothecaria agere aduersus quemlibet eorum insolidum, sed oportere pro rata, vt aiunt, & parte
possessa eos in iudicium vocare,
quorũquorum opinio
profectò maximam æquitatem habet. Sed nihilominus prior sententia verior est, & omninò comprobatur authoritate iurisconsulti in
dicta l. Moschis. Quia dictio omnis singularis
numeri, cui libet in solidum actum tribuit. glo.
Bart. & alij in dicta l. Moschis. Bartol. Imola &
Doct. in l. hoc articulo. ff. de hæredit. instituen.
Sic & Specul. titul. de obligat.o & solut. §. 1. num,
46. versicu. item debitor meus. eandem opinio
*nem elegit, quam ipse opinor magis Communem esse. Sed quia hypotheca, quæ deducitur
ex constitutione annui reditus super aliquo fundo, aliqua ex parte differt ab ordinarijs hypothecis, & prætereà quodam modo similis est
contractui, qui iuxta formam iuris Pontificij
census constituebatur, & modò constituitur ad
imitationem fundi vectigalis, existimo, quod
cōstitutoconstituto annuo reditu decem aureorum super
tribus fundis, ea constitutio in vim & virtutem
cōstitutionisconstitutionis annui reditus non sit in solidum,
sed pro parte cuilibet fundo iuxta eius qualitatem & quantitatem competenti intelligenda:
vnde si hæc tria prædia ad tres eorum singulares possessores deuenerint, quilibet pro æqua,
& iusta parte annui reditus cogendus erit eum
soluere, & agnitionem ac recognitionem facere, non equidem in
solidũsolidum, secundum
GuidonẽGuidonem
Papæ q. 432. Chassanæ. in d. §. 2. nu. 35. Rupellanum in lib. 1. Forens. Insti. c. 10. ex tex. singu. in c.
constitutus. de religio. domi. vbi Panormitan.
num. 8 Anchar. numer. 13. huic sententiæ plurimum suffragantur. Et ideò ad quęstionem propositam respondendum esse censeo, ratione &
iure constitutionis annui reditus,
nōnon posse, nec
ad recognitionem reditus, nec ad ipsius solutionem per creditorem cogi, nec in iudicium
vocari tertium possessorem, nisi pro rata, & pro
ea parte, quæ distributione facta pertinere potest ad rem per eum possessam, non autem in solidum: quod præter authoritatem Guidonis,
Chassanæi & Rupellani ea ratione comprobatur, quia hæc hypotheca deducta à constitutione reditus irregularis est. Et licet regularis esset
propter ęquitatem, quam modò ad intellectum
dictæ l. Moschis. insinuauimus, isthæc opinio
admittenda erit.
NōNon inficior, opinionem istam
dubiam esse, atque ideò in praxi apud Hispanos
rarissimè receptam fuisse: imò scio contrarium
definitum iudicum sententia esse frequentissimè. Nam & decisio c. constitutus. obtinet in
cẽsucensu & pensione constitutis super pluribus ecclesijs, quo casu materia subiecta exigit ex
mentẽmentem
contrahentium, quod quælibet ecclesia pro parte onus illud sentiat, deinde illud habet locum
in proprio censu, cuius vetera iura meminêre.
Sed tamen etiam in hoc redimibili, fortassis casus
cōtingenscontingens,
eiusq́,eiusque circunstantiæ iudices persuadebunt, vt opinionem Guidonis
sequātursequantur.
Quòd si ad solutionem reditus agatur hypotheca ordinaria, quæ solet apponi in genere erga alia bona constituentis reditum præter illa, super quibus speciatim fuerit constitutus, tunc
locus erit actioni in solidum aduersus quem libet tertium alicuius rei possessorem, iuxta Bartoli opinionem in dicta l. Moschis. Imò etsi ex
pluribus constituentis reditum hæredib. vnus
rem
aliquāaliquam ex his, super quib. reditus fuit constitutus, possideat, pro rata tantùm non in solidum conueniendus is erit ad recognitionem,
& solutionem annui reditus. Cùm non agatur
eo casu hypothecaria actione simpliciter, sed ratione constitutionis & assignationis annui reditus super eadem re, quæ facta videtur pro rata & distributiuè, licet in hac specie aduersus
cōstituentisconstituentis hæredes
cōtrariũcontrarium censeat iure verius
|
esse Rupellanus in dicto capit. 10. per l. 1. C. si vnus ex pluribus creditor. vel deb. hæredit. quæ
quidem obtinet, vbi ordinaria hypothecaria agitur: at nos hîc tractamus de quadam hypotheca, quæ non omninò similis est cæteris: sicuti superius adnotatum est.