Sextò est animaduertendum, an hæc Barto. opinio procedat, vbi pactum donationi appositum
in fauorem tertij absentis conceptum fuerit in
vtilitatem ecclesiæ, pietatísue causa, nam quidam arbitrantur tunc non esse locum pœnitentiæ, nec admittendam esse Bart. & aliorum
*sententiam fauore piæ causæ, cuius ratione in
cōtractibuscontractibus innominatis pœnitentiæ locus
nōnon
est Bal. in l. sicut ab initio. in fine. C. de actioni|
bus & obligat. idem Bald. in l. mandatum. C.
mandati. nume. 6. Alexand. in dicto §. Flauius.
numero 8. ad finem. Iason in l. si pecuniam. ff. de
condict. ob causam. colum. 1. vbi Alexand. numero 12. & Bald. Nouell. de dote. 6. parte. priuil. 51. maximè de hoc dubitârunt, sed facit decisio Bar. in dicta l. si pecuniam. colum. 1. & in l.
quòd Seruius. ff. eodem titu. & in l. 2. §. si pecuniam. ad finem. ff. de donationibus, quibus locis scribit, in contractibus innominatis fauore
matrimonij, non esse locum pœnitentiæ. tex. ad
hoc insignis in l. si ego. in principio. ff. de iure
dotium. vbi tradita alicuire, vt ea in dotem detur, ipsi tradenti competit tantùm condictio ex
capite causæ non sequutæ: non autem ei datur
aliqua actio, condictióue ratione pœnitentiæ,
ecce igitur qualiter speciali fauore dotis in contractu innominato excluditur ius pœnitendi
etiam re integra. Sequitur itidem apud eundem
Iurisconsultum ad hanc rem maximè commodus locus, qui probat mandatum, quod alioqui
morte mandantis regulariter expirat. l. mandatum. C. manda. fauore dotis, & sic piæ causæ,
etiam post obitum mandantis vim habet, nec
ab hærede reuocare poterit, sicuti hoc piæ causæ priuilegium ex eo Iurisconsulti responso.
versic. sed benignius. colligunt Bald. in c. 1.
qui success. feudi tenea. confir. ad finem. & in l.
mandatum. proximè citata 6. & in c. cùm venisset. in 2. de testib. Bald. Nouell. de dote, 6. parte.
priuileg. 52. & seq. Hippol. Singul. 44. Felin. in
cap. relatum. col. 2. de offic. deleg. qui & ad idem
adducunt text. egregium in cap. exijt, de verb.
signific. in 6. verb. in eo verò casu. cuius meminêre Bald. in Authent. si qua mulier. C. de
*sacrosanctis ecclesijs. col. penult. Roma. consil.
119. Alexand. colu. 2. Areti. 1. in l. si fundi venditor. ff. de adquiren. possess. Idem tenet Roma. in
l. 1. nume. 19. ff. solut. matrimo. & in Authent. similiter. C. ad legem. Falcid. numer. 34. speciali
piæ causæ in contractibus 17. ex quibus hæc opinio magis Communis apparet, & tamen licet
vera omnino sit, non cogit præcisè quenquam,
vt fateatur, in contractibus innominatis fauore piæ causæ pœnitentiam admittendam
nōnon esse, siquidem quamuis morte mandantis mandatum ad pias causas non expiret, nec possit ab
hærede reuocari, non ex hoc sequitur, ipsum
mandatorem, dum vixerit, mandatum id reuocare non posse, imò id ei licêre fatentur omnes
planè, cùm ea sit mandati propria natura &
cōditioconditio, vt liberè reuocari à mandatore possit.
Vnde etiamsi post mortem mandatoris mandatum durare censeamus, non probatur ex hoc
necessariò, ab hærede reuocari id mandatum
nōnon
posse, nam mandatum quod adhuc durat, reuocari potest, sicuti manifestum est, nisi à lege reuocatio fuerit prohibita, qua ratione, quia prædicti Doctores existimant, reuocationem mandatori permissam esse, etiamsi mandatum factum fuerit ad pias causas. l. hoc iure. §. si quis
dederit. ff. de donatio. & in l. 3. ff. de seruis export. & l. 1. C. si manci. ita fuer. ali. vt manumittatur. l. si pecuniam. §. 1. ff. de condict. caus. dat. vbi Alex. nume. 15. scribit, hoc ita certum esse, vt à
nemine sanæ mentis negari queat? Ijdem verò
Doctores hanc reuocationem hæredi mandatoris veritam esse opinantur, expendendum erit
num in dicta l. si ego. probetur præmissa
cōclusioconclusio. Et profectò ibi non probari, manifestè
cōstabitconstabit, si Iurisconsulti decisionem penitus pensitemus, eius hæc sunt verba. Si res alicui, id est,
futuro marito, vt Accursius exponit, tradidero, vt nuptijs sequutis dotis efficiantur, & ante
nuptias decessero, an sequutis nuptijs dotis esse incipiant, & vereor, ne non possint in dominio eius effici, cui datæ sunt, & quia post mortem incipiat dominium discedere ab eo, qui dedit, & quia pendet donatio in diem nuptiarum,
& cùm conditio nuptiarum sequitur, iam hęredis dominium est, à quo discedere non posse rerum dominium inuito eo fatendum est, sed benignius est fauore dotium, necessitatem imponi hæredi consentire ei, quod defunctus fecit,
aut si distulerit, vel absit, etiam nolente, vel absente eo, dominium ad
maritũmaritum ipso iure transferri, ne mulier indotata sit. Hactenus Iurisconsultus, ad cuius veram interpretationem libenter quæram, an is, qui dedit rem marito futuro,
vt sequutis nuptijs dotis fieret, si viueret, posset
pœnitêre, & dationem reuocare? Si dixeris
eāeam
potuisse reuocare, planè probabitur ex eo
respōsoresponso, in contractibus innominatis licitum esse
pœnitêre, etiamsi pium opus contractus hi respiciant, quod à multis negatum est
contrariācontrariam
opinionem probantibus, & præsertim ab his,
qui proximam ex eo loco adnotauerunt conclusionem in piæ causæ fauorem. Quòd si responderis, à defuncto non potuisse eam dationem
reuocari, sicuti nec ab eius hærede, non solùm
esse colligendum ex Iurisconsulto, mandatum
fauore piæ causæ morte mandantis non extingui, nec ab hærede reuocari posse, sed prætereà
man datum pietatis causa factum, nec ab ipso
mandatore re integra reuocari posse, quod nemo doctus admittet, nec iure admittendum
est, iam enim mandatum ea datio non esset,
nec mandatum pietatis causa factum leges
mādatimandati haberet, sed potius actus cuiusdam perfectissimi inuio
labilisq́;labilisque. Quamobrem ego censeo in prædicta Iurisconsulti quæstione, nec ipsi
defuncto licuisse pœnitêre integrare, nec potuisse ab eo dationem præmissam reuocari, quod
ex verborum ipsius responsi contextu probatur, & expressim adserunt Fulgosius, & Alex.
in dicta l. si pecuniam. col. 2. idem deduci pote|
rit ex priori Iurisconsulti responso in dicta l. si
ego. vbi si quis dederit rem aliquam mulieri,
vt eam proprio nomine in dotem det, vel dederit rem aliquam pro ipsa muliere in dotem ratione matrimonij futuri, matrimonio ipso non
sequuto, is qui dedit, habet ad rem petendam
condictionem, causa data non sequuta, non
autem habet ex capite pœnitentiæ
repetitionẽrepetitionem.
Etsi responderis disparem esse rationem secundi responsi à ratione primi, quia in secundo
data fuit res, hoc expresso, vt nuptijs sequutis
dotis fieret, at in primo data fuit res
absq;absque vlla
conditione, nam & hoc nihil ad rem pertinet,
cùm conditio dationi apposita minimè efficiat reuocabilem actum, qui ex propria vi irreuocabilis est, licet quo ad dominij translationem aliquid conditionis adiectio possit operari, quemadmodum notatur in l. 2. §. si pecuniam. ff. de donat. sic etenim nec reliqui contractus apposita conditione celebrati reuocari poterunt, etiam
cōditioneconditione pendente, quod probatissimi iuris est.