22
  • Vnde originem habuerit dictio, Missa, qua pro summo sacrificio auctores Ecclesiastici utuntur.
CAPVT XXII.
VOcem istam, qua significamus passim summum sacrificium, in quo adhibita oblatione verum Christi corpus consecratur, & vsus sacramenti perficitur, latinālatinam esse quidāquidam ex eo existimarunt, quòd ea dictione vsi fuerint Theologi, qui Latine, & eleganter eius professionis studia attigerunt. Sed & eadẽeadem dictione vtitur Alexander Pontifex maximus eius nominis primus, & à Petro sextus in epistola. j. In sacramentorum, inquit, oblationibus, quæ inter missarum solennia offeruntur, passio domini miscenda est, vt eius, cuius corpus, & sanguis conficitur, passio celebretur, vt repulsis opinionibus superstitionũsuperstitionum, panis tantum, & vinum aqua permistum in sacrificio offerantur. Hæc Alexander, quæ Gratianus refert de conse. dist. ij. c. in sacramentorum, quod est illius distinctionis primum. multa tamen omittit, quæ nos retulimus ex ipsius Alexandri epistola, & tradit diligentius Burchardus lib. v. cap. v. Post Alexandrum Sixtus primus, qui eidem successit, auctore Damaso, instituit, vt sacerdote incipiente actionẽactionem missarum, à populo cantaretur, Sanctus, sanctus, sanctus. domi. Deus sabaoth. Huius verbi eam quidam arbitrantur esse rationem quòd missa accipiatur pro missione, qua si peracto sacrificio dimittatur populus, cum diaconus ait, Ite, missa est: id est, ite, missio est. Cui equidem interpretationi suffragatur, quod apud Cyprianum lib. 3. episto. in epistola. 14. remissa pro remissione accipitur. Qui autem, inquit, blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissam, sed reus est æterni peccati. Idem Cyprianus in libr. de bono patientiæ. Dominus baptizatur à seruo, & remissam peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere. Hanc huius verbi rationem adnotauit beatus Rhenanus in Tertullianum lib. 4. aduersus Marcionem. & rursus in lib. de corona milit. & adsumitur origo eius rei à Gręcis, & Aegyptiis, qui cum sacris operati essent, missum populũpopulum faciebātfaciebant, nec abeũdiabeundi potestas prius cuiquācuiquam erat, quāquam sacrificulus pronunciasset: λαοῖσ ἄφεσισ, id | est, populis missio. Quemadmodum constat ex Apuleio lib. 11. de asino aureo. quo in loco Beroaldus id ipsum obseruauit. Scribit & ad hæc Plutarchus, suo tempore Romanos peractis votis Deos venerari, & in tẽplistemplis sedere, ac permanere consueuisse. Re demum diuina, & cæremoniis peractis sacerdos, Ilicet, proclamat, quasi eos diceret iam abire licere, qui sacris inter fuissent. Quod Gregorius Gyraldus de deis gentium tradit syntagmate. 17. & idẽidem ex veteribus obserua uerat Seruius in lib. 6. æneid. Super illud, nouissima verba. Proprius tamen huic obseruationi accedit ritus ille, ac mos, quo veteres Christiani in initio legis euāgelicæeuangelicæ, & renascentis ecclesiæ vtebantur. Olim etenim post confessionem, cantionem, lectionem Euangelij, & exhortationem, ante ipsius hostiæ consecrationem, imo & ante præfationem Catechumeni dimittebantur, quasi indigni forent, vt essent præsentes tanto sacrificio, cum nondum sacrum baptisma suscepissent, & vocabatur hæc prior sacrificij pars missa catechumenorum, quia ea parte peracta mittebantur alta diaconi voce foras. Postea vero reliqua sacrificij parte expedita post communionem catholici Christiani dimittebantur, eisdem ferme verbis diacono dicente, Ite missa est, id est, missio aut dimissio est, vobis ire licet. Sicuti ex veteribus auctoritatibus idem Rhenanus explicat in libr. de corona milit. Extatq́;Extatque diui Gregorij testimonium de ea dimissione catechumenorum lib. 2. dialogorum cap. 23. & multo vetustius Dionysij de eccles. hierarchia. c. iij. à quo cęteri acceperunt, quorum meminit Tho. VValdensis de sacramentalibus c. 33. col. vlti. idem S. Thomas scribit in 3. part. q. 83. art. 4. ad 4. ex concilio Carthaginensi. Quarto. c. 84. apud Gratianum. c. Episcopus nullum de consecra. distinct. j. Episcopus, inquit, nullum prohibeat ingredi ecclesiam, & audire verbum Dei siue gentilem, siue Iudæum, siue hæreticum, vsque ad missam catechumenorum.
Quibusdam vero placuit, missam dici quasi transmissam, eo quod per sacerdotem, eiusq́;eiusque ministerium sit hostia oblata, & missa in eo sacrificio sanctissimo, in quo preces, vota, oblationésq;oblationesque Deo transmittuntur à populis per ipsum sacerdotem, qui mediatoris vice inter Deum, & hominẽhominem fungitur, quod Hugo lib. 11. de sacramentis scribit.
Andræas Alciat. lib. parerg. vij. cap. x. fortassis rectius, hanc dictionem, ab Hebræis acceptam fuisse censet, apud quos missa oblationem spontaneam, quæ domino offertur, significat. ex Deuteronomio cap. xvj. & celebrabis diem festum Hebdomadarum domino Deo tuo missa. Id est oblationem spontaneam manus tuæ. Mas etenim ab Hebræis dicitur oblatio voluntaria. Sic sane concilium Coloniense in Enchirido christianæ institutionis de sacramento Eucharistiæ asseuerat, vocabulum istud ex lingua Hebræa mutuatum fuisse, ad significandum quod Græci λειτουργίαν, dixere, id est, ministeriũministerium, sacrificiúmq;sacrificiúmque altaris. Quod & Dionysius, aliique veteres Theologi Synaxin appellarunt, id est, collectācollectam, qua fit oblatio spiritualis, quę mediātemediante sacerdote quasi collecta, & adunata pro omnibus Deo offertur. Qua ratione diuus Ignatius in epistola sexta ad Smyrnenses, huius dictionis meminit, scribens, non licet sine episcopo neque offerre, neque sacrificium immolare, neq;neque missas celebrare. Eandem fortassis rationem habuerunt & veteres Romanæ ecclesiæ, & totius vrbis Pontifices, pręsertim Alexand. primus, cuius superius meminimus, & idem apud Gratianum de consecra. dist. j. cap. sufficit. Quibus in locis primus, quod ipse sciam, post diuum Ignatium in præcitata epistola, eadem dictione vsus est, & paulo post Telesphorus Papa in ca. nocte sancta de consecra. distinct. j. passimq́;passimque auctores ecclesiastici eiusdem verbi meminerunt: sed & inter historicos Paulus Diaconus in Theodosij, & diui Ambrosij historia, missarum solennia hisce verbis commemorat. Eandem huius vocabuli interpretationem ex testimonio viri doctissimi Reuchlini probat Spiegel in dictionario iuris ciuilis. vermissa. qui & illud addit, Ioannem Cassianum lib iij. cap. vij. & sanctum Benedictum in sua reg. cap. xvij. non satis eleganter missam pro fine, aut completione alicuius rei accepisse.
Cæterum Albericus, homo alioqui doctus, & diligens, falso asseuerat, Missam dictionem esse Græcam, & significare interpellationem. Fallitur etenim Gręcæ linguæ ignorantia.
De his vero, quæ ad hoc sacrificium rite peragendum summi Pontifices, & sancti patres instituerunt, quæq́;quæque catholica ecclesia religiose obseruat, lector poterit Thomam VValdensem adire, qui de sacramentalibus. iiij. tit. hoc munere diligentissime fungitur. | Cui duo ipse libenter addiderim, primum, apud Gratianum vulgo circunferri Bonifacij martyris Apophthegma aliter, quam ab ipso uactore fuerit scriptũscriptum, & absque vllo sensu, in cap. vasa. de consecrat. distinct. j. de quibus, inquit, Bonifacius martyr, & episcopus interrogatus, si liceret in vasculis lignęis sacramenta conficere, respondit, QuondāQuondam sacerdotes, non aureis, sed ligneis calicibus vtebantur. Est enim hic locus ex ipsius Bonifacij epistola legendus his verbis, Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus vtebantur, nunc lignei sacerdotes aureis calicibus vtuntur. Quem locum Antonius Demochares, Andræas Alciatus lib. vij. parerg. capit. xxiij. & beatus Rhenanus ad Tertullianum de corona militis, restituerunt, & restitui potest, vt modò dicebam, ex ipsius Bonifacij epistola, & ex concilio Triburien si cap. xviij. atque item Burchardo lib. decretorum. iij. cap. ccxxiij. Huius etiam memorabilis sententiæ meminit Stephanus VVitoniensis episcopus in eo libro, quem aduersus hæreticos, de sacramento Eucharistię scripsit obiectione. 54. qui ex Optato, Ambrosio, Chrysostomo, & Theophilacto probat, veteres etiam aureis calicibus vsos fuisse.
Alterum ad ea verba pertinet, quæ ex institutione ecclesiæ, & sanctorum Pontificum Græcè pronunciantur in missarum celebrationibus, dum dicitur, Kyrie eleison. Nam & gentiles his verbis vsos fuisse in captandis Auguriis constat ex Arriano lib. ij. de Epicteto cap. 7. etenim aduersus illos, qui acturi inter auguria captant, inquit, Nunc trementes auiculam tenemus, Deúmque inuocantes precamur, Κριε ἐλέησον domine miserere, permitte mihi exire. O mancipium, cur aliud vis, quam quod sit melius? quid autem melius, quàm quod Deo visum fuerit? cur pro tuis viribus corrumpis iudicẽiudicem, peruertis consiliatorem? Hæc Epictetus, quæ commemorare volui ex eo, quod locus ille insignis morẽmorem gentilium in obseruādisobseruandis ominibus explicuerit. De his verò dictionibus VValdensis ex diuo Gregorio admonet, à clericis Latinis Græcè pronunciādapronuncianda fore, idq;idque satis apparet, quia secundum græcam coniugationem verbum pronunciatur, & ideo accentu, & pronunciatione græca sunt proferẽdaproferenda, accentu quidẽquidem posterioris dictionis in antepenultima, non in penultima, cum id manifestè repugnet Græcæ pronunciationi, eadémque posterior vox ita est proferenda, vt in penultima sonus seruetur vocalis. i. nam eo modo communi vsu pronunciatur à græcis. η. tametsi apud latinos qui latinè loquũturloquuntur, & pronunciant, ea vocalis mutetur in. E. longum, qua quidem pronunciatione vsi fuere olim & Græci, sed obtinuit vsus, etiam Græcæ linguæ doctissimorum virorum, vt ea litera, ac si esset. i. longũlongum pronuncietur. Igitur nullo pacto pronunciandum erit Eleeson, sed Eleison, personũpersonum. i. & accentũaccentum in antepenultima. Hæc, fateor, leuia sunt, sed nihilominus obseruādaobseruanda quandoq;quandoque: quia & in his minutissimis sunt acriter incusandi, qui ex priori dictione vltimam vocalem Euphoniæ causa reiiciunt, vtranque vocem in morem vnicæ dictionis pronunciantes. Id etenim fit ab his, qui Græcè pronunciant, vel scribunt, reiiciunt siquidem alteram vocalem plerunque propter sequentem, signaturq́;signaturque hæc dictionis passio apostropho, quæ est nota reiectæ vocalis propter sequentem vocalem. Quod græci passim adnotarunt, super consonantem vltimam pręcedentis dictionis, quandoque super vocalem, ideoq́;ideoque dictio prior, Kyrie, potest passionẽpassionem istam non admittere, atque pronuncianda est absque vlla vocalis elisione, potest tandem & cum abiectione vltimæ vocalis proferri Κύρἰ ἐλέκσον. Vt ἄλγἐ ἐίθηκεν, μυρἰ ἀχαιοῖς.
Loading...