Cæterùm, Barb. hîc col. 32. colligit
† ex hoc
capite, dicens text. istum singul. esse, sub mentione prolis masculos contineri, quod minimè dubium est. Ipse verò sensit eodem nomine expresso fœminas excludi: sed hoc non rectè probatur in hoc tex. cùm Rainaldus decesserit absque liberis masculis, & fœminis. Erit
tamen operæprecium perpendere, sitne verum quod Barb. adnotauerit. In quo illud primò est considerandum, hæc nomina, Proles,
generatio, soboles, posteritas, synonyma esse.
l. cùm quis. C. de natur. lib. l. ne diutius. C. de
agri. & censit. lib. 11. quo quidem præmisso, gl.
in l. 1. C. de cond. insert. scribit, quemlibet sequi generationem patris, non matris. Vnde
appellatione posteritatis, generationis, aut
primogeniei, non comprehenditur descendens à fœmina, quo item fit, vt nec masculus
natus ex fœmina, dici verè possit de generatione alicuius. Bar. in l. quia tale. ff. solut. matri. idem Barto. in l. 1. ff. de probat. text. opti. in
c.
vbicunq;vbicunque, de pœnis. in 6. & in l. 1. ff. de iure
immunit. Laurus à Palatijs in tract. de statu.
exclud. fœmi. col. 33. Nico. de Vbal. de succes.
ab intest. fol. 11. col. 1. Contrarium tamen probatur in l. officiales. C. de Epis. & Cleri. imò
natum ex fœmina dici verè potest sub progenie, posteritate, & generatione comprehendi.
probat l. cùm acutissimi. C. de fideicommis.
vbi Corn. col. 1. l. Iurisconsultus. §. parentes. ff.
de gradi. c. 1. de schismat. in 6. latè And. Tira.
lib. 1. de retract. §. 1. in gl. 9. num. 239. ad idem
tex. in c. nouit, de iudi. vbi Host. Anto. & Deci.
nu. 3. Paul. Cast. in d. l. 1. C. de condi. insert. Domi. in cap. statutum. in 2. de hære. in 6. Deci. in
cons. 223. colu. 2. quorum opinio communis
est, vt testatur Nicol. de Vbal. in d. fol. 11. col. 1.
Nec obstat text. in d. c. vbicunque. quia locum
habet in pœnis, quæ debent intelligi strictè.
glo. ibi, quam in hac responsione post alios sequitur Deci. in d. ca. nouit. Item l. 1. ff. de iure immunit. tractat de priuilegio immunitatis, quod conceditur aduersus publicam vtilitatem, & ideò non est intelligendum de masculis, qui à fœminis descendunt, vti sentit gl. in
d. c. vbicunque. & glos. in l. si ita scriptum. ff. de
leg. 2. Dec. in d. cons. 223. idem in l. 2. ff. de regu.
iur. nume. 68. Ex quibus illa l. 1. in alijs priuilegijs, quæ non sunt ita odiosa reipublicæ, non
procederet. tametsi Curti. Iunior cons. 5. nu.
40. eam intellexerit, in quacunque dispositione, quæ contra ius commune facta fuerit. Neptis verò ex filio masculo dicitur descendere
per sexum virilem. glo. singul. in l. Gallus. §.
nunc de lege. ff. de liber. & posthum. quam
Bartol. & Doctor. ibi approbant, & Hippol.
singula. 33. & probatur in l. lege duodecim. ver
|
sic. huiusmodi. C. de legit. hæred. verùm an
appellatione liberorum masculorum veniant
mares ex fœminis descendentes, explicant
Paul. Corn. & alij in l. 1. C. de condit. insert. optimè Carol. Moli. in consuet. Paris. titul. 1. §.
16. in princip. Socin. consil. 14. lib. 3. Cæpola
cons. Ciuili. 7. & Catelli. Cotta dictione, Agnati. & omnium latissimè And. Tiraq. in tract. de
primogenijs. q. 12. & 13.