THEMA CAP. XXX.

THEMA CAP. XXX.

Quanam ratione practici vtantur in remittenda colonis sterilitatis causa pensione.

SVMMARIA.

  • 1 Sterilitas quando dicatur contingere ad effectum remittendi pensionem.
  • 2 Regia Partitarum lex adducitur, eius́eiusque intellectus examinatur.
  • 3 Inquilino alicuius domus, an sit facienda remißio pensionis propter pestem, similemue causam, cuius ratione vti non potuit domo conducta.
CAPVT XXX.
IVRE Pontificio & Cæsareo constitutum est, pensionem locationis colonis remittédam esse propter sterilitatem absq;absque culpa ipsorum colonorum contingentem. c. propter sterilitatem. de locato. l. licet. C. locati. & in l. si vno. ff. eod. tit. & illic l. ex conducto. §. si vis. & l. si merces. §. vis maior. quibus conuenit regia l. 22. titu. 8. parti. 5. Ad quarũquarum omniũomnium decisionum aptissimè congruentem intellectum dubitatur, quando hæc sterilitas, vt remissio mercedis fiat, dicatur contingere.
Quidam etenim opinantur, hoc iuxta vulgi opinionem iudicandum fore, ita quidem, vt licet fructus colligantur ex prædijs conductis, si tamen vulgus iudicauerit communi sententia, & opinione, sterilitatem cōtigissecontigisse, fieri debeat remissio mercedis. gloss. in d. l. licet. vbi Salice.
1
*asserit, hanc opinionem CōmunemCommunem esse. idem tradit Alexand. in consil. 3. lib. 1. Bart. in dict. §. vis maior. idem Bart. in d. l. si vno. §. vbicunq;vbicunque. rursus idem Alexand. consil. 107. lib. 3. num. 18. Sic sanè licet hæc probatio non sit omninò tuta & sufficiens, quippe quæ sit incerta, quandoque tamen ab aduocatis exhibetur ad testium examen huiusmodi interrogatio, quæ vtilis est, & ad causæ diffinitionem plurimùm conducit.
Alijs placet, hoc relinquendum esse arbitrio iudicis ex Baldi opinione in l. 1. C. si aduers. vendit. pignor. quo in loco dum tex. mentionem facit de damno graui, Bald. existimat, damnum | illud graue censeri, quod iudex fuerit arbitratus. Atq;Atque ideò Barb. in d. c. propter sterilitatem. censet, arbitrio iudicis relinquendam huius dubitationis diffinitionem, vt ipse arbitretur, an contigerit ea sterilitas, quæ iuxta iuris vtriusq;vtriusque regulas sit sufficiẽssufficiens ad mercedis remissionem. Idem ipse libentissimè probauerim, modò illud sit constitutissimũconstitutissimum, hoc iudicis arbitriũarbitrium non posse cōmodècommodè nec iustè adhiberi, nisi prius per probationes testium, & his similes ipsi iudici constiterit, quot fructus fuerint ex prædio conducto percepti, vt inde possit arbitrari, an damnum intolerabile colonus passus fuerit, & ideò fieri debeat remissio mercedis. Non enim quodcunq;quodcunque damnũdamnum sufficit ad mercedis remissionem, sed illud est necessariũnecessarium, quod sit intolerabile. l. si merces. §. vis maior. & c. propter sterilitatem. & l. licet. de locato. quò fit, vt necessaria sit quædam hac in re probatio damni contingentis, ex qua iudex commodè arbitrari valeat, sitne propter sterilitatẽsterilitatem merces remittenda. Hoc igitur arbitrium instrui debet ex his opinionibus, quas iuris vtriusque interpretes hac de re tradidêre, & maximè poterit iustificari ex Communi vulgi opinione, vt modò commemorauimus. Et ideò hoc in loco adscribam alia, quæ video passim recepta hactenus fuisse.
Est etenim quorundam sententia in hoc sterilitatis tractatu, non prætermittenda, ex qua tunc constat sterilitas ad remissionem faciendam, cùm colonus ipse patitur damnũdamnum in tertia parte fructuum, quos ex illo fundo colligere solitus erat. Sic Bartol. in d. l. licet Ioan. Andræ. & Panormit. in d. c. propter sterilitatem. num. 13. & pleriq;plerique alij opinantur: Quibus minimè accedo, quippe qui existimem, hoc damnum non sufficere regulariter, vt pro rata, pensionis remissio fiat.
Quamobrem proprius ad veritatem accessere, qui existimârunt, sterilitatem ad pensionis remissionem eo casu sufficere, quo tanta contigerit calamitas, vt colonus minimè collegerit fructus, qui deductis expensis valeant dimidiādimidiam pensionis partem. Quasi necessaria sit deceptio vltra dimidiam habita ratione pensionis conuentæ, & ipsius temporis ac fundi cōducticonducti sterilitate, vt pro rata fiat remissio ipsius pensionis. Ioan. Andr. Panormit. num. 12. & alij in dict. cap. propter. Cynus & Bart. in di. l. licet. Paulus Castren. in l. ex conducto. §. si vis. ff. locat. Ant. de Butrio in dict. cap. propter sterilitatem. Alexan. in consil. 112. & cons. 3. lib. 1. Paulus Parisius in consil. 38. libr. 1. quæ quidem opinio Communis est, secundum Aretin. consil. 52. col. 2. & Ludo. Gozadinum consi. 74. colum. 1. idem fatetur Parisius, probatq́; eandem sententiam iterum Alexand. in consil. 307. lib. 3. nume. 18. idem notat Franciscus à Ripa in tractat. de peste. 2. parte. numero 25. Sed & hæc sterilitas ad remissionẽremissionem pensionis solet tunc diffiniri, quoties Colonus non colligit dimidiam partem fructuum, qui ex eo prædio colligi solent. glos. in l. si vno. in princip. ff. locati. Alexander in dicto consil. 3. & in dicto consil. 107. numer. 15. Antonin. & Imola num. 15. in dicto capit. propter sterilitatem. Bald. in dict. l. licet. Paulus Parisius in dict. consil. 38. colum. vltim. quorum opinio satis conducit ad huius controuersiæ certam, aut saltem iustam decisionem. Nam & eam esse Communem, asseuerat Caro. Ruinus in consil. 81. & consil. 87. lib. 1. Bartolus verò in dict. l. si merces. §. vis maior. ff. locat. in ea est sententia, vt opinetur, propter sterilitatem pensionis remissionem faciendam fore, vbi colonus deductis expensis nihil ex prædio conducto percepit. Idem tenet Aretin. in dicto consil. 52. colum. 2. Paulus Parisius in dict. consil. 38. colum. vltim. Hanc tamen opinionem Panormitan. reprobat in dict. capitul. propter. num. 13. ex eo, quòd si esset vera, semper ratione sterilitatis fieret remissio totius pensionis, non autem alicuius partis pro rata damni contingentis, quod falsum est, quia etiāetiam remissio pensionis fieri debet pro rata, seu ratione damni contingentis, quamuis damnum id non acciderit, ad omnium fructuum calamitatem deductis expensis. Idq́;Idque constat ex dict. cap. propter sterilitatem.
Verùm regia lex 22. tit. 8. part. 5. hanc quæstionem aliter diffiniuit, duo subijciens responsa quæ
2
*singularia sunt. Primum etenim tractat de sterilitate illa, quæ tātamtantam induxit colono calamitatem, vt nullos fructus omninò collegerit ex fundo conducto, & quidem nec ad expensas. Nam in hoc casu lex aptissimè voluit, prorsus esse colonum liberum à pensionis solutione, quia nulla est iniquitas in ea liberatione, cùm & ipse colonus expensas, & semina perdiderit, ideoq́;ideoque mirúm non est, quòd dominus ipsius prædij locati pensionem nequaquam accipiat. Alterum eiusdem legis responsum celebrem apud practicos decisionem habet, his sanè verbis contextam.
Pero si acaesciesse, que los fructos no se perdiessen todos, e cogiere el la brador alguna partida de ellos: estonces en su escogencia sea, de dar todo el arrendamiento al segnor de la heredad, si se atreuiere a darlo, e si no de sacar para si las despensas, e las mißiones, que fazen en labrar la heredad, e lo que sobrare de lo al segnor de aquella cosa, que tenia arrendada.
Hactenus regia constitutio. Ex qua palàm probatur, verè dici ad remissionem pensionis sterilitatem contigisse, etiam eo casu, quo pręter impensas, aliquot fructus collegerit Colonus. Nam & tunc liber erit à pensione tota, si deductis fructibus ad expensas soluendas necessarijs, velit reliquos fructus tradere ipsi domino fundi locati. Vnde huius legis autoritate | Bartoli opinio in dict. §. vis maior. refellitur: cùm & si colonus fructus aliquot perceperit vltra expensarum valorem, & æstimationem, tamen propter sterilitatem lege regia liber erit à solutione pensionis, si fructus illos deductis expensis domino restituerit. Iure autem Communi quoties verè contigerit sterilitas, & colonus fructus perceperit, etiāetiam vltra expensarum æstimationem, remissio pensionis fieri debet pro rata, id est, pro ratione illius partis, quæ à solita fructuum collectione sterilitatis causa defecit: iuxta textum in dict. cap. propter sterilitatem.
Illud verò est animaduertendum ad regiæ constitutionis intellectum, quod est necessaria sterilitas ad praxim huius secundi responsi, cuius modò mentionem fecimus. Qua ratione obseruandi sunt præscripti modi, quos tradidimus ad probandam sterilitatem, vt ea probata locus sit electioni, quam prædicta lex colono tribuit, vt vel integram pensionem soluat domino, vel deductis expensis fructus perceptos restituat eidem fundi locatori. Vnde si sterilitas non contigerit, huic electioni locus non erit, imò tenebitur colonus integrāintegram pensionem soluere domino, nec poterit ab eius solutione excusari ex eo, quòd velit deducere sibi expensas, & fructus residuos domino tradere. Hoc etenim satis apparet ex dicta regia lege, quæ calamitatem in fructibus propter sterilitatem requirit: Tametsi non diffitear, colonum posse sibi consulere auxilio. l. 2. C. de rescind. vendit. quod maximè differt adhuc secundum legem regiam ab hoc auxilio, quod sterilitatis causa iure Canonico & Ciuili colono competit. Hoc ipsum constat ex eo, quod subsidium ex l. 2. deducitur à læsione, quæ contingit ab initio contractus in conuentione pensionis. Remissio autem sterilitatis causa fit, & fieri debet, quoties post conuentionem, etiāetiam iustissimè factam, calamitas acciderit in ipsius fundi fructibus. Et ideò potest fieri, vt locus non sit actioni. l. 2. & tamen sterilitatis causa remissio fiat. Sicuti & ex Contrario absq;absque vlla sterilitate potest ipse colonus agere ad rescisionem contractus ea ratione, quòd in conuentione pensionis fuerit læsus vltra iusti precij dimidiam: nec refert ad actionem istam, quòd contingat sterilitas, cùm sit læsio consideranda ex tempore contractus, post quem calamitas in fundi fructibus damnũdamnum graue colono intulit. Igitur quoties in conuentione colonus non est læsus vltra dimidiādimidiam iustæ pensionis, etiam si læsionem patiatur, nec post calamitas contigerit, quia absque vllo casu fortuito fructus ex agro collegit, quos ferè solebat ager ille reddere, tunc sanè colonus nec poterit sibi consulere actione. l. 2. nec electione regiæ constitutionis, quæ palàm ad eius praxim sterilitatem exigit. Sed colonus is, qui vti voluerit propter sterilitatem regiæ constitutionis electione, quò res ista tutius ac iustius fiat, debet ipsum fundi locatorem interpellare & requirere, vt per se, vel per alium præsens sit, vel adsistat messium collectioni, ad hoc, quòd ipso præsente constet, quot fructus colonus perceperit, ex ipso fundo, eosq́;eosque deductis impensis accipiat. Etenim hoc cautissimè fit ad exactam legis regiæ rationem. Quod si colonus hac vti cautela omiserit, adhuc poterit vti legis regiæ electione per actionẽactionem, vel exceptionem, modò legitimè absque vlla fraudis suspicione constare possit data sterilitate, quot fructus ex fundo collegerit, quantasq́; fecerit impensas. Vidi tamen non semel in hoc regio Granatensi prætorio in quæstionibus sterilitatis omissa legis regiæ forma, cùm de sterilitate non planè apparet, aut sanè de ea constat: non tamen est, nec tanta censeri potest, vt planè sit locus omninò Iuris vtriusque constitutionibus: nec fructuum perceptorum quantitas, nec impensarum ratio ita commodè haberi potest, propter controuersas, maximeq́;maximeque varias testium responsiones: tametsi admodum vrgeat aliqua sterilitatis probatio. Vidi (inquam) in hac specie per diffinitiuam sententiam remissionem fieri pensionis arbitrio iudicantium pro ratione tertiæ, vel quartæ partis. His verò iudicijs ipse sæpissimè subscripsi, propter maximam huiusce diffinitionis æquitatem, & propter rationem earum constitutionum, & responsorum iuris Communis, ex quibus in hac de sterilitate controuersia obtentum esse apparet, pensionis remissionem pro rata (vt aiunt) seu pro ratione sterilitatis faciendam fore. Nam & ea quæ superius scripsimus versic. alijs placet. & versi. ex qua palàm probantur. huic opinioni suffragantur.
His autem omnibus multa sunt adijcienda ex gl. & illíc Doctoribus in dicto capitulo propter. item ex l. 23. titul. 8. part. 5. Bald. in dict. l. licet. quæstione 9. Hippolit. in singul. 85 & in singula. 134. Gozadino consil. 83. & Paulo Parisio consilio 40. libro primo. Hæc planè obtinent in fundis conductis ab his, qui Coloni dicuntur, atque ideo quæstionis est, an inquilino alicuius domus, qui eam habitare propter pestem non potuit, sit pensio remittenda.
3
*Et legibus, earumq́;earumque rationibus congruit, posse inquilinum propter pestem à domo locata impunè abire, soluendo tamen pensionem ad eum vsque diem, quo abierit: argum. text. in l. habitatores. §. iterum. ff. locat. l. 1. §. si pensio. ff. de migran. l. item quæritur. §. exercitu. ff. locat. text. optimus in l. si fundus. ff. eod. adnotârunt Calde. in consil. 5. titul. de locat. Socin. consil. 44. lib. 1. Ioan. Baptista de S. Seuerino in l. diem functo. quæstion. 40. & illìc Curt. Iunior. ff. de offic. assesso. Fulgo. in l. si in lege. §. si domus. ff. locat. post gloss. ibi idem | Fulgo. in l. cùm in plures. ff. locat. in prin. Hippolyt. in singular. 615. Francisc. à Ripa in tractat. de peste. 2. parte. num. 18. Arnold. Ferronus in consuetud. Burdegalensibus, titul. 8. §. 3. Quorum omnium opinio teste Ripa Communis est in hunc sanè sensum, vt ratione pestis sit inquilino remittenda pensio pro eo tempore, quo non potuit causa pestis domum habitare. Hæc etenim opinio manifeste deducitur ex his authoritatibus, quas hi authores adduxerunt ad probationem huius assertionis. Idcircò sunt cautissimè intelligenda multa, quæ hac in quęstione solent tractari. Nam quòd ratione pestis possit inquilinus omninò dimittere domum conductam, ita vt cessante peste non teneatur eam habitare, ac soluere pensionem eius temporis, quo potest eadem domo vti ad habitationem cessante peste, mihi falsum videtur, nec alicubi, quod sciam, probatur: tametsi Panormitan. in dict. capitul. propter. §. verum. Hippol. in dict. singul. 615. & Ferronus in d. §. 3. hoc ipsum probare fuerint conati, vt ipse Ferronus existimat, ad idem allegans Fulgo. in d. l. cùm in plures. idem ipse Ripa tribuit Panorm. in d. c. propter. qua in re fallũturfalluntur Ripa. & Ferronus. Nam Panorm. num. 8. nihil aliud scribit, quàm quòd inquilinus propter pestem possit dimittere domum, quod & nos modò probauimus ex communi sententia, quam etiam sequitur Rebuffus in Auth. Habita. C. ne filius pro patre. priuilegio 11. Non tamen ex hoc sequitur, velle Panor. quòd cessante peste, & eius temporis causa remissa pensione, non teneatur inquilinus domum vlterius habitare, nec stare contractui conductionis. Hoc etenim nec Panorm. nec Fulgo. nec Hippol. tenuerunt. Qua ratione in hoc fallitur Ripa, quòd hanc sententiam Panormitano adscripserit, etiam si ipse eandem opinionem, quāquam nos probamus, multis rationibus probet.
Imò excepta causa pestis non est par ratio, nec par est ius domini locantis, & inquilini conducentis. Siquidem dominus propter vrgentem necessitatem, quæ post contractum contigerit, potest inquilinum expellere, & domũdomum sibi accipere, vt si vxorem ducat. Inquilinus verò, etiāetiam in hoc casu tenebitur stare locationi, nec poterit domum dimittere absq;absque solutione pensionis, quemadmodum tenent Barb. colum. 4. in d. capitul. propter. Roma. cons. 432. Ripa in d. 2. parte. nu. 18. ex eo, quòd maius priuilegium habeat ipse dominus domus locatæ, quàm eius inquilinus, & ideo licet ob vrgentem post contractum necessitatem possit dominus domum locatam ad habitationem propriam petere, & à contractu discedere: ipse tamen inquilinus, etiam si propter vxorem post conductionem ductāductam maiori domo indigeat, non ex hoc à contractu iure discedit, nec potest domũdomum deserere absq;absque solutione pensionis. Quam opinionem ego veriorem esse opinor, etiam si existimem Panormita. sequutus, posse inquilinum domum conductam deserere absq;absque solutione pensionis ex causa pestis, & ex alia quacunq;quacunque simili, nempe propter bellum graue, & periculosum, atq;atque hoc est, quod Panormitan. ipse verè sensit in dict. capit. propter. num. 8. & Fulgos. in d. l. cùm in plures. & Hippo. in dict. singul. 615.
His verò adijciam libentissimè, Panormita. in d. num. 8. asseuerasse, difficilimum fore, eius opinionem, quam de pensione remittẽdaremittenda tempore pestis adduximus in practicis forensiũforensium actionibus admitti. Cui conuenit quod Matth. Afflictis decisione. 238. scribit ex consilio iuris prudentum, Alfonsum secundũsecundum Neapolis Regem Contrarium decreuisse. Quod equidem decretum potius pertinet ad illius Regni consuetudinẽconsuetudinem quam ad iuris rigorẽrigorem, vt ipsemet Matthæus sensim insinuat.
Loading...