Quinta conclusio. Iudex delegatus, cui est commissa causa appellationis, poterit
absq;absque noua
commissione cognoscere de causa principali,
si appellatio fuerit iustificata. Nam & responsio summi pontificis in capit. vt debitus, non
tantùm obtinet in iudice appellationis ordinario, sed & in iudice delegato, cùm eadem sit
vbiq;vbique ratio.
Atq;Atque ita sensit gloss. in c. ex tenore.
de foro compet. ver. terminetis. Idem expressim tenent Anto. Abb. & Imol. in dict. ca. vt debitus. vbi Dec. num. 23. & Francus nu. 43. ac Fel.
in d. c. causam quæ de rescrip. num. 6. fatentur
hanc opinionem COMMVNEM esse, quæ mihi verior videtur, tametsi Francus conetur
eam improbare. Quod ante eum tentauit Ægidius à Bellamera decisio. 419. priorem tamen
opinionem, quæ frequentior est, etiam probârunt Innocen. Henri. & Ægidius à Bellame. in
dict. cap. vt debitus. num. 47. & glos. vlt. in cap.
vltim. 2. q. 6. Nam in ordinario iudice, cui competit cognitio causæ per appellationem ad
eũeum
deuolutæ, nemo vsquam dubitauit, siquidem
is potest iustificata appellatione, causam principalem examinare: quemadmodum expeditum est in d. cap. vt debitus. ac notatur in c. 1. de
foro comp. in 6. in prin. Quibus quidem prænotatis oportet adscribere, quòd PRAXIS
curiæ Romanę admiserit. Nam vbi appellatum
est ab interlocutoria, & commissa fuerit causa
appellationis cum negocio principali, etiamsi
appellatio pronuncietur iniqua, & iniustè fuerit appellatum, nihilominùs cognitio causæ
principalis manet apud eundem iudicem delegatum. Sic enim testantur receptum esse Fel.
Staphilæus paulò antè citati.
Atq;Atque præter hos
hoc constat ex Ægi. à Bellame. decis. 37. & dec.
Rotæ 11. in nouis. Cuius meminit Pau. de Castr.
in l. eos. C. de appellat. Quod si causa appellationis simpliciter commissa fuerit, nulla facta
mentione causæ principalis, tunc licet iudex
hic delegatus, qui
pronũciauitpronunciauit appellationem
iniustam, & malè appellatum fuisse, non possit
de principali causa cognoscere, ipsa tamen causa nequaquam redit ad
priorẽpriorem iudicem à quo
fuit appellatum: Imò manet in curia, vt ibidem
examinetur, & diffiniatur ex noua, & speciali
summi pontificis delegatione, quemad
modũmodum
ipse deduci opinor ex præcitatis authoribus,
& Rotæ dec. 116. & 321, in nouis. & 612. in antiq.
Bellamera decis. 129. & 520. Illud sanè non est
prætermittendum, cùm id maximè huic congruat tractatui, & sæpissimè incidat in vsus forensis exercitationem, quod vbi quis ab interlocutoria sententia iudicis inferioris, appella
*uerit ad curiam, & is statim priusquam tractetur de iustitia, & rectitudine appellationis, petat totius negocij examen aduocari, & retineri
apud Curiæ iudices, solet planè id fieri,
negociumq́;negociumque ipsum à iudicibus curię retinetur ad diffinitiuam cognitionem, præstito ab appellante
iuramento, quo asseuerat,
nullānullam se habere spem
consequendi iustitiam apud iudicem inferiorem. Hanc conclusionem PRAXIS recepit, &
in specie ista tenent Rotæ iudices decis. 42. in
nouis Panor. nu. 6. Imola & Francus nu. 6. c. Nicolao. de appel. Dec. in c. interposita. §. 1.
eodẽeodem
titu. Ioan. Staph. de literis gratiæ, & iustitię. folio 172. quod minimè licet iudici inferiori, qui
de causa appellationis cognoscendi ius habet:
non enim poterit ex causa appellationis ab interlocutoria, nisi ea fuerit iustificata, retinere
cognitionem negocij principalis, nec de eo
poterit tractare, etiam ex
cōsensuconsensu litigantium.
|
c. 1. de for. compet. in vj. quamuis sit legatus, &
deniq;denique iudex qui possit adiri per viam querelę, secundum Car. & Dec. in c. vt debitus. de appellat. num. 26. Domi. & Francum in d. c. 1. qui
tenent, legatum non posse omissa iustificatione appellationis ab interlocutoria cognoscere
de negocio principali, etiam ex consensu
vtriusq;vtriusque litigantis, quasi decisio Romani pontificis in c. 1. de appellat. in 6. sit specialis in ipsomet principe. quod & Domi. ibi probat contra
glos. in d. c. 1. de foro. compet. in 6. verbo prætermisso. quam
sequũtursequuntur ibi Inno. Host. & Abb.
col. penult. Præpo. col. 14. & rursus Francus sibi
parum constans in d. c. vt debitus. ad fi. asseuerantes: posse legatum non iustificata causa appellationis, & omissa eius iustificatione cognoscere de ipso negocio principali, ex consensu
vtriusq;vtrisuque litigantis, quod ipse minimè probari
posse iure opinor. Nam etsi Legatus possit per
querelam adiri
absq;absque appellatione, id obtinet,
vbi causa nondum pendebat coram iudice ordinario, quo quidem casu legatus non potest
causæ illius cognitionem auocare, nec de ea
cognoscere, nisi per appellationem à diffinitiua, vel ab interlocutoria fuerit ad eum iure deuoluta: sicuti hoc in capite superiùs adnotauimus: Iure verò deuolutio,
nōnon fit, nisi appellatio
ab interloquutoria iustificetur,
quemadmodũquemadmodum
probatur in d. cap. vt debitus. & in cap. 1. de appellat. in 6.