Decima conclusio. Hæreditas fraterna ab intestato delata fratri vtrinque coniuncto superstiti, & filijs alterius fratris vtrinque, etiam | coniuncti, iam tamen mortui, sed repudiata à fratre, non defertur filijs repudiantis: imò solùm competit filijs fratris iam defuncti, tanquam proximioribus: siquidem hi iure patris defuncti succedunt, & obtinent æqualem gradum simul cum patruo repudiante: at filij repudiantis non obtinent locum parentis, qui repudiauit, sed adhuc in remotiori gradu existentes non possunt proximioribus æquales esse. Corne. in Authentic. post fratres. in 1. C. de suis & legit. hæredi. Cui tamen ipse non accedo: imò potiùs sequor Salyc. ibi ea ratione, quòd filij fratris præmortui tunc admittuntur loco parentis ad patrui intestati successionem, quando simul ipsis, & patruo superstiti defertur hæreditas: quòd si nullo ex patruis superstite, aut hæreditatem repudiante, ac subinde excluso eo patruo, qui superstes sit, proprio iure filij fratris admittuntur, non iure patris, & ideò cum eis concurrunt filij patrui repudiantis, cùm sint in pari gradu.
Loading...