- SVMMARIVM.
-
1 Acquisitio possessionis quid sit.
- 2 Retentio possessionis definitur.
- 3 Possessionis definitio traditur. Et qualiter possessio sit iuris.
- 4 Possessio an rectè distinguatur in naturalem &
ciuilem?
- 5 Vsufructuarius, an habeat naturalem? & numero sequenti.
-
6 Quasi possessio quid sit.
- 7 Quæ possessio sit necessaria, & sufficiens ad præscriptionem.
- 8 In præscribendis iuribus incorporalibus, an sit necessaria scientia, & patientia.
SECVNDAE PARTIS RELEctionis initium.
EGIMVS in huius relectionis
parte prima satis breuiter de præscriptionis & vsucapionis cognitione: ex qua potissimùm deduximus, partem ferè præcipuam
præscriptionis tempus esse: cùm ex eo semper
constituatur: atque ideò tractaturus hac in
parte de tempore possessionis, de titulo, deq́ue bona fide ad perfectam præscriptionis
vim iure Pontificio, & Cæsareo requisitis, illud in primis adnotandum esse censeo, possessionem fore semper necessariam ad vsucapionem: nam sine possessione præscriptio nōnon
procedit: quemadmodum regula iuris dictat: cui prænotandum est, tria esse maximè
differentia: Acquisitionem possessionis, eius
retentionem, & ipsam possessionem: vt est in
esse producta, ita etenim hæc considerat post
alios Francisc. à Ripa in Rub. de caus. posses. &
proprie. colum. 3. ex Barto. & Doct. in l. 1. ff. de
acquir. posses. quæ quidem obiter explicabimus, & veluti per transennam, ne ieiuna nimis
sit hac in specie possessionis ad vsucapionem
necessariæ resolutio.
Acquisitio
† possessionis est apprehensio
rei vera vel ficta, cum adminiculo animi veri,
vel ficti, & iuris. Apprehensio ponitur loco
generis. Rei dicitur, vt comprehendat corporales res, & incorporales: nam sicuti in corporalib. acquiritur possessio, ita in incorporeis
quasi possessio acquiritur, quod notatur in l.
3. in princip. ff. de acquirend. posses. l. si seruus.
§. si incorporales. ff. de acquiren. rerum dominio. gloss. in cap. Cùm ecclesia Sutrina. de cau.
posses. & proprieta. Igitur cùm sæpissimè detur apprehensio, quasi possessionis in rebus
incorporalibus, oportuit ita acquisitionem
possessionis definire, vt ea comprehenderet
quasi possessionis apprehensionem. Vera quidem apprehensio dicitur, quia frequentissimè apprehensio possessionis fit per actum
verum corporis sine fictione. l. prima. ff. de acquirenda possessione. Ficta, quia quandoque
possessio acquiritur sine vera apprehensione
per actum à lege, Canone, vel consuetudine
illi adæquatum, vt per constitutum l. quod
meo. ff. de acquirenda possessione. c. 2. de consuetudin. l. quisquis. C. de donat. Cum animi
adminiculo dictum est ex eo, quòd absque animo non potest acquiri possessio. l. quemad|
modum. ff. de acquiren. posses. Ficti, quia solet
sufficere animus fictus ad acquirendam possessionem: quamuis animus verus deficiat, vt
in ea possessione, quam ciuilissimam Doctores appellant: quæ acquiritur lege Regia, ex
lege 45. Tauri, de qua nos aliqua adnotauimus libro 3. Variarum resolutionum, c. 5. numer. 6. Item diximus in definitione, Et iuris,
quasi adminiculum iuris necessarium sit, ad
acquisitionem possessionis, ex eo, quia si ius
resistat, quæri possessio non potest. l. qui vniuersas. §. 1. ff. de acquiren. posses.
Primò hinc deducitur, quòd possessio, dũdum
capitur pro acquisitione, est factum, non ius.
l. 1. §. adipiscimur. & §. si vir. ff. de acquir. poss. l.
1. §. si Scæuola. ff. si quis testament. lib. esse iuss.
fuer. l. 3. in princip. ff. de bono. posses.
Secundò patet, non esse præcisè necessariam pedum, nec manuum positionem ad acquirendam possessionem, sed satis esse eam oculis, & affectu capere: non enim requiritur
corporeus tactus ipsius rei. l. 1. §. si iusserim. l. 1.
quod meo. §. per venditorem. ff. de acquirend.
possess. l. clauibus. ff. de contrahend. emptio. &
hæc quidem illatio absque vlla fictione procedit: quod ipse explicui lib. 3. Variar. resolut. c.
16. nume. 10. & sequentibus.
Tertiò inde constat, quandoque possessionem acquiri absque aliquo actu corporeo,
etiam acquirẽtisacquirentis oculorum motu, vt seruum.
l. 1. C. de acquiren. posses. l. 2. ff. pro solut. & per
procuratorem. l. 1. §. Item acquirimus. Aliquando quidem absq;absque actu corporeo nec acquirentis, nec alterius eius nomine, sicuti apparet in possessione ciuilissima.
Retentio
† possessionis est legitima detentatio corporea, & mentalis, vel mentalis tantùm, vera vel ficta, gratia rem possidendi. In
hac verò definitione dicitur legitima, quia si
ius resistat tali detentationi, possessio non retinetur etiam à pupillo, vt in re sacra. notat Alexand. in l. pupillum. ff. de acquir. posses. Item
is qui peregrè, ac longè proficiscitur nemine
domi relicto, perdit naturalem, cùm illa mentalis detentio non sit sufficiens, nec legitima
ad retinendam naturalem possessionem. l.
clàm possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acquiren. posses. Eodem modo habens tunc per ingressum naturalem, etiamsi habeat animum
possidendi ratione veri dominij, non habet
ciuilem, quia ea penes
aliũalium sit, nec eam interim
potest habere: non etenim est legitima detentio ad hunc effectum: siquidem duo non possunt eandem rem in solidum possidere. Dictum est præterea, Mentalis tantùm, ex eo,
ꝙque
ciuilis possessio solo animo retineatur. dict. §.
qui ad nundinas. Vera, quia regulariter proprius animus requiritur. l. 1. C. de acquir. poss.
Ficta, quia quandoque possessio retinetur per
seruum, filium, aut
procuratorẽprocuratorem: item & ciuilissima possessio ipsius fictionis causa. Gratia rem possidendi, diximus, quia detinens rem
sine animo possidendi, non possidet: quippè
qui nec habeat animum possidendi ciuiliter,
nec naturaliter. l. 3. §. in amittenda. ff. de acqui. posses. vnde hæc detentio dicitur propriè
asinina, secundum communem in l. 1. in princip. ff. de acquir. posses. Scribit etenim Theophilus Instit. quib. mod. toll. obligat. quòd tenere est naturaliter detinere, id est, rei corporaliter tantùm insistere: possidere autem est
animo domini detinere, quod idem Theophilus adnotauerat Inst. per quas personas nobis
acquir. eiusq́ue hac in re adnotationem laudat Viglius in præfatione Græcarum Institutionum, statim tamen Theophili sententiam
interpretabimur. Sed & aliud est detentatio
naturalis alicuius rei, aliud est ipsius rei custodia. Nam custodia animo conseruatur, si quis
clausam domum relinquat, iuxta communem
sententiam, auctore Aretino, in l. si colonus. ff.
de acquirend. possess. quia etiam absens dicitur custodire, sicuti Bart. explicat in dict. l. 1. in
princip. quæst. vltim.
Hinc apertissimi iuris est, quòd possessio,
quatenus accipitur pro retentione, factum
est. l. denique. ff. ex quibus causis maior. l. pupillum. ff. de acquirenda posses. quia animo retinetur, & animus est quid facti. l. bonæ fidei.
ff. de acquiren. rer. domin.
Possessio
† autem est ius insistendi rei non
prohibitæ possideri. sic Bartolo in dict. l. 1. visum est, cui cæteri magis communiter accesserunt, vt inibi testatur Ripa, numero 26. tradit
idem Ripa in Rubrica de caus. possessio. colum. 1. & 2. ius autem dicitur loco generis, non
vt Bartolus opinatur, loco differentiæ. Insistendi dictum est, quia possessio principaliter
operatur facultatem tenendi ipsam rem, vnde differt ab alijs iuribus, seruitutum scilicet,
ac similibus, oportet tamen rem non esse prohibitam possideri. Etenim tunc minimè tractandum est de possessione, quæ in eadem re
acquiri non potest.
Ab hac definitione planè deducitur possessionem, postquam iam est acquisita, & perfecta, ius esse, quod Bartolus & Doctores communiter in dicta l. 1. fatentur, & probat elegans sententia Innocent. in capit. Episcopi.
de rebus ecclesiast. dicentis ex hoc quòd delegatus à Papa iurisdictionem ad cognoscendum de iure alicuius rei, non tantùm poterit
sententiam dicere circa illius rei dominium,
& proprietatem, sed & circa possessionem. Eodem modo, si dederit summus Pontifex mandatum alicui, vt cuidam Ecclesiæ faciat restitui bona, quæ iniquè & malè fuerint alienata,
eaq́ue curet, vt ad ius, & proprietatem Ecclesiæ reuertantur, poterit hic Iudex tractare,
& cognoscere de restitutione illarum rerum,
quæ non tantùm à domino ecclesiæ fuerint
ablatæ, sed & earum, quarum sola possessio|
ne fuerit ecclesia priuata & spoliata. Hanc sententiam Innocen. sequuntur Roma. in singulari 600. Alexand. consi. 15. lib. 2. Felin. in Rubric. de rescriptis. 3. colum. Abb. in c. 1. 2. col.
de in integ. restitu. idem Abb. in d. c. Episcopi.
Decius in l. non alienat. ff. de regul. iur. Ludouic. Gomez. in reg. de non toll. iure quæsito.
quæst. 5. quorum sententia communis est, secundum Ias. in l. 1. in princip. num. 1. ff. de acq.
poss. Rip. in Rubr. de caus. posses. col. 1. & 2. qui
eam itidem probant, & veram esse censent.
Denique possessionem ius esse probat text. in
l. peregrè. ff. de acquir. posses. & in c. dilecto.
de verb. signific. & alibi pluribus in locis, quorum iuniores meminere in dict. l. 1. præsertim
inibi Herculanus, numero 38. dicens Bart. opinionem communem esse. idem fatetur eam
sequutus Corasi. in præludijs ad §. nihil commune. colum. 2. ff. de acquirend. posses. qui &
Innocent. decisionem sequitur.
Præter hęc est adnotandum ad faciliorem
huius tractatus intellectum, possessionem
duplicem esse
† ciuilem, & naturalem: quemadmodum Ioan. relatus ab Accursio in d. l. 1.
distinxit, cuius distinctio probatur per Dynum in d. regu. sine possessione. numer. 15. &
per alios magis communiter, in d. l. 1. vt fatentur nouiores ibi. præsertim Ripa nume. 28. Et
idem in Rub. de caus. pos. & proprie. nu. 18. Est
etenim ciuilis possessio, possessio apta producere ciuiles effectus, respectu veri dominij.
Ponitur in definitione possessio loco generis:
item Apta dicitur, quia non semper hos effectus producit: quippè quæ sit ciuilis possessio
penes verè dominum. Sic eos non producit in
malæ fidei possessore. l. clàm. §. quamuis. ff. de
acquiren. possess. Veri dominij diximus, quia
per eam ratione præscriptionis acquiritur
verum dominium: quod statim examinatur.
Naturalis autem est possessio, apta producere ciuiles effectus, respectu alicuius iuris à
vero dominio separati. Qualis est emphyteutæ, & vasalli: nam & per hanc vtile dominium
præscribitur. l. competit. C. de præscript. trigint. vel quadragin. annor. Dicitur, apta: quia
non est præcisè necessarium, quòd actu producat hos effectus: siquidem naturalis obtenta à malæ fidei possessore non producit eas:
nec naturalis vsufructuarij: cùm ipse non præscribat per illam dominium verum, nec ius vsusfructus: sed per
ciuilẽciuilem, quasi possessionem
illius iuris. glos. in l. ait prætor. §. item ei. ff. ex
quibus caus. maior. Bart. in l. naturaliter. ff. de
acquiren. posses. in princ. & ibi Doct. maximè
Iason idem tenent Corset. in singu. verb. vsusfructus. Alex. in l. 1. nume. 40. ff. de acq. posses.
in prin. & ibidem alij Doct. Contra Barto. inibi, cuius opinio communiter reprobatur,
vt fatetur ibi Ripa numer. 54. & idem in dict.
Rubri. de caus. posses. nume. 21. vnde procedit
naturalis possessio, &
ꝓducitproducit ciuiles effectus in emphyteuta, respectu emphyteusis: quod
tradit Alexan. in l. 3. §. ex contrario. ff. de acquiren. poss. num. 6. & Felin. in c. causam. de præscript. tradit Balb. de præscrip. in vltima parte
3. partis principalis. illud tamen est aduertendum, quòd ciuilis, quæ in vsufructuario datur, non est principalis, respectu veri dominij,
& ideò secundum communem Doctorum distinctionem propriè ciuilis non est, quia consideratur minùs principaliter, respectu iuris à
vero dominio separati: quale est ius vsusfructus. Sic & Rogerius dixit feudatarium, & emphyteutam habere ciuilem possessionem ratione iuris, quod
habẽthabent in re. Et licet frequentissimo interpretum consensu Rogerij opinio in dict. §. ex contrario, reprobata fuerit,
profectò defendi poterit, si
cōsideremusconsideremus hanc
ciuilem possessionem, cuius meminit Rogerius, esse impropriam, ac minimè principalem. Cùm iuxta communem distinctionem
vera & propria ciuilis possessio ea sit, quammodò definimus. Huc etiam pertinet quod
Theophilus scribit Insti. per quas personas nobis acquiritur. §. idem placet, de vsufructuario
tractans: constituit etenim rationem, cur vsufructuarius vsucapere non possit, dicens: Primùm, quia non possidet. Est autem possessio
animo
dominātisdominantis possidere: hîc verò tantùm
habet ius vtendi & fruendi. Hæc Theophilus,
qui distinxit ciuilem possessionem à naturali
eo modo, quo Doctores paulò antè citati distinxere, vt quibusdam forsan ita Theophili
sententiam intelligentibus videbitur. At ipse
Theophilus inibi, & apertiùs in §. Item per acceptilationem, Institu. quibus modis tollitur
obligat. sensit, si diligenter eius verba examinentur,
possessionẽpossessionem in hoc à detentatione differre, quòd tenere sit naturaliter detinere:
possidere verò sit animo domini detinere:
vnde cùm in d. §. idem placet. hoc ipsum quo
ad vsumfructuarium adnotauerit, planè præmittit vsufructuarium suo nomine rem ipsam
detinere,
† non autem possidere, nec ciuiliter,
nec naturaliter: tametsi Iacob. à Rauenna in
l. 1. ff. de acquiren. posses. Gulielm. de Cun. in l.
licet. C. eodem titu. Cuma. Bald. Rom. & Aretin. in l. naturaliter. in principio. ff. de acquir.
posses. non viso, vt opinor, Theophilo, planius
asseuerent, vsumfructuarium rem ipsam naturaliter possidere nomine domini, non autem proprio. Quib. adstipulatur tex. in l. certè.
§. is qui rogauit. ff. de preca. quo in loco Iurisconsultus scribit, fructuarium, colonum, & inquilinum esse in prædio: non tamen id possidere. Par igitur ius est hac in re coloni, & inquilini cum vsufructuario: & tamen colonus, &
inquilinus proculdubio rem ipsam detinent
proprio nomine: possident autem nomine
domini. Quo fit, non omninò probari apud
Theophilum distinctionem
cōmunemcommunem possessionis ciuilis, & naturalis. Non inficior creber|
rimo ferè omnium consensu in d. l. naturaliter. per text. ibi probatum esse, quòd vsufructuarius naturaliter possideat. Sed illam naturalem possessionem Theophilus interpretatur, vel nomine domini, vel esse detentationem quandam naturalem. Hęc diximus ad intellectum ciuilis, & naturalis possessionis,
quemadmodum à nostris distinguuntur: quorum opinio facilioris doctrinæ causa poterit
admitti. Nam perpenso iuris rigore verior apparet sententia Azonis, existimantis vnicam
tantùm possessionem esse, quæ solùm qualitate, non autem specie differenti distinguatur: ita quidem vt possessio, quæ verè naturalis est, si per Ius Ciuile absque corporis insistentia probetur, & admittatur ad ciuiles effectus, dicetur ciuilis qualitate quadam Iuris
ciuilis ei prębentis auctoritatem, eamq́ue approbantis, quam opinionem, Azonem sequuti, veriorem esse censent Ripa in pręcitatis locis, Socin. colum. 9. & Zasius in d. l. 1. ff. de acquiren. posses. Alciat. in l. quæstio est. ff. de verbor. significat. Ioan. Corasi. in l. naturaliter. §.
nihil commune. in præludijs, numero sexto,
& sequentibus. Albericus in l. licet. C. de acquirenda possessione. & alij, qui ab his nominatim citantur.
Verùm quia plerisque placet, quasi possessionem à possessione distingui, peculiariq́ue,
& propria definitione cognoscendam esse. Sic
enim placet Theophilo in princip. de interdict. vbi censet, possessionem esse corporalis
rei detentionem, Quasi possessionem verò incorporalis rei vsum. Latius, & specialius poterit quasi possessio definiri,
† vt sit ius exercendi actum conuenientem iuri incorporali vero vel prætenso, procedens ex sufficienti vsu
illius. Huiusmodi censetur quasi possessio iuris eligendi, & similium. c. cùm Ecclesia. de causis posses. & propri. dictum est exercendi, non
detinendi: quia sola corporalia detinentur. l.
3. §. ex contrario. ff. de acqui. poss. Diximus in
hac definitione, Vero, vel prætenso, ex eo,
quòd ad acquirendam quasi possessionem iuris incorporalis non est necessarium, ipsum
ius priùs constitutum fuisse, secundum Innocentium in c. 1. de caus. posses. & proprieta. Bartol. in l. 3. §. vnde vi. ff. de vi & vi armat. Decium
in consil. 136. Contra decisionem Rotæ. 11. in
antiquis. Dictum deinde est, Esse ius procedens ex sufficienti vsu: ad differentiam iurium ipsorum, ex quibus competit facultas exercendi suos proprios actus. Vnicus autem
actus sufficiens est ad constituendam quasi
possessionem iuris incorporalis, secundum
communem, quam tradit Ripa in c. cùm Ecclesia. de caus. posses. & proprieta. numer. 52. &
sequentibus. text. opt. in c. consultationibus.
glos. Panormi. & alij in c. si verò. de iure patronat. Cald. consi. 12. eod. tit. Abbas in consil. 54.
parte 1. idem Abbas in c. cùm olim. 3. notabili, de caus. posses. & propriet. Deci. consil. 129. &
consil. 149. colum. 2. Ioan. Milis, in verbo, patronus ex vnica præsentatione. Socin. consil.
258. colum. 1. libro 1. Alexan. consil. 74. colum.
3. libro 4. & ibi Carolus Molinæus. Abb. in c. 1.
de religio. domibus. versicul. & hæc faciunt.
quorum ea est resolutio, quòd ex vnica præsentatione acquirat quis quasi possessionem
iuris patronatus ecclesiastici, quo ad præsentationem. Et est communis opinio, sicuti fatetur Lambertinus de iure patron. 2. libr. 1. parte 3. quæst. princip. articu. 11. modò ex ea præsentatione sequuta fuerit episcopi institutio,
& institutus beneficij possessionem habuerit,
quod explicant Decius in dictis responsis:
Rochus Curtius de iure patrona. in verb. competens. quęstio. 14. latè Ripa in dict. c. cùm Ecclesia. numero 91.
His quidem prænotatis patet, possessionem à Bartolo in d. l. 1. dictam corporalem esse verè naturalem, atque ita sub definitione
possessionis naturalis comprehendi: si vera
sunt, quæ ex communi omnium traditione
exposuimus.
Est igitur necessaria possessio ad præscriptionem:
† & denique omnium consensu sufficiet ciuilis, & naturalis simul: quod negari
non potest. Ciuilis verò sola erit, item sufficiens ad præscriptionem veri dominij: & id probatur ex eius definitione. ad idem l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquiren. posses. l. serui.
§. vltim. ff. de furtis. & in l. in accessionibus. ff.
de diuer. præscrip. notat Dynus, num. 29. in d.
regula, sine possessione. Bart. in l. 1. nume. 8. ff.
de acquiren. posses. & post alios Balbus in vlt.
parte 3. partis principa. quorum opinio communis est in l. clàm possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acquiren. posses.
Naturalis autem possessio sola, iuxta definitionem communem, non est sufficiens ad
præscribendum verum ipsius rei dominium:
cùm naturalis possessio non obtineatur animo veri dominij. Quòd si ea veri dominij animo habeatur, contingere non potest vsucapio
interim dum absens habet ciuilem. Etenim
incipit præscriptio ab eo die, quo absens ciuilem amisit: sicuti adnotarunt glossa, & omnes
in d. §. qui ad nundinas. gloss. singul. in l. 1. versicu. præscriptionem. C. de seruis fugit. vbi Iason & Docto. Panormita. colum. 2. & Felinus,
nume. 6. & 7. in c. vigilanti. de præscript. idem
Abbas consil. 62. libr. 2. colum. 8. Alexand. in l.
1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquiren. posses. col. 2. Dynus optimè in dict. regu. sine possessione. colum. vltim. Sufficiet tamen hæc sola naturalis possessio ad præscriptionem alicuius iuris à vero dominio separati: nempe,
ad ius emphyteusis, vel feudi, vt tradunt Alexand. in l. 3. §. ex contrario. ff. de acquiren. poss.
nu. 6. Felin. in c. causam. de præscript. Et Franciscus Balb. in d. vltim. part. 3. partis principa |
notatur in l. comperit. C. de præscript. 30. vel
40. annor. At in vsufructuario dictum superius est ex frequentiori Docto. sententia, ipsum
nōnon præscribere ius vsusfructus per naturalem
possessionem, sed per ciuilem, quasi possessionem illius iuris vsusfructus. Ego verò, si admittenda est illorum opinio, qui probare conantur, vsufructuarium rem possidere naturaliter nomine domini habentis proprietatem,
& non nomine proprio tantùm habere rei detentationem, quantum attinet ad verum, &
directum rei dominium, profectò non video,
qua ratione possit vsufructuarius distingui in
his possessionibus ab emphyteuta, Feudatario, & similibus, qui ius habent segregatum à
vero dominio, præsertim quòd iuxta opinionem Rogerij, etiam emphyteuta & similes habent quandam possessionem ciuilem respectu illius iuris à dominio vero distincti, deinde quæritur, quonam pacto emphyteuta habens naturalem nomine domini, possit præscribere nomine proprio ius illud emphyteusis à vero dominio satis distincti? Etenim licet
Alexand. in d. §. ex contrario, & alij, quorum
modò meminimus, velint, emphyteutam præscribere ius illud, emphyteusis ex naturali rei
possessione, id verum esse non potest, cùm illa
possessio obtineatur nomine domini veri, &
respiciat verum dominium, non ius emphyteusis, nec similia iura separata à dominio directo, veroq́ue.
Quamobrem in vsufructuario, emphyteuta, & feudatario facilioris doctrinæ causa,
forsan magis congruit constituere quandam
quasi possessionem, naturalem quidem, & ciuilem, respectu illius iuris omninò à vero dominio distincti, quæ quidem quasi possessio
est sufficiẽssufficiens ad præscriptionẽpræscriptionem illius iuris à vero
dominio separati, vnde ad præscriptionem necessaria possessio est, sufficitq́ue quandoque
ciuilis sola. Naturalis autem sola, ac per se subsistens, ciuili per alterum obtenta, non sufficit
ad præscribendum dominium verum ipsius
rei. l. adquiritur. ff. de acquirendo rerum domin. §. vlti. l. Celsus. §. Iulianus. ff. ad exhiben. l.
1. §. penul. ff. de acquir. posses. tenent Dynus in
dicta regula, sine possessione. num. 30. Docto.
præsertim Alex. in d. §. ex contrario, numero
6. Et probatur satis vrgenter ex eo, quòd ciuilis possessio sola, naturali per alterum obtenta, est sufficiens ad præscriptionem dominij
veri, vt superiùs traditum est, ergo naturalis
hunc effectum habere non poterit, ne sequatur absurdum, quòd duo in solidum possint
eandem rem quo ad dominium idem vsucapere. l. si vt certo. §. duobus. ff. commodat. l.
quod contra. §. vni duo. ff. de regul. iur. l. hæreditate. §. pater. ff. de castrens. pec. Hæc quidem
planè obtinent præmissa communi distinctione possessionis ciuilis à naturali. Etenim si Azonis opinio probanda est, constabit euidenter, possessionem naturalem, quæ animo veri
domini obtinetur, ad præscriptionem omninò sufficere. Quasi possessio iurium incorporalium etiam sufficiens est ad præscriptionem
ipsorum iurium. l. 1. & 2. C. de seruitu. & aqua.
l. vltim. C. de præscriptio. longi temporis. l. si
quis diuturno. ff. si seruit. vendi. l. 1. §. deniq;denique.
& l. 2. ff. de aqua pluuia arcend. in principio. à
quibus iuribus hoc deduxere Dynus in dicta
regul. sine possessione, in princi. quem ibi Doctor. passim sequuntur: & vbicunque materiam istam tractauerunt.
Sed
† præter hæc in præscribendis iuribus
incorporalibus necessaria est scientia, & patientia eius, contra quem scribitur, aut illius,
qui iura illa tradere potest. Cùm horum iurium incorporalium quasi possessio non aliter
acquiratur, nec retineatur, quàm per patientiam eius contra quem acquiritur, vel retinetur. l. quoties. in 1. §. vltim. & l. quoties. in 2. ff.
de seruitu. hoc ipsum expressim constat in l. 2.
C. de seruit. & aqua. quæ apertissimè requirit
scientiam eius, contra quem seruitus præscribitur. optimus text. in l. si à te emero. ff. si seruit. vend. his accedit, quòd seruitutes non aliter constituuntur, quàm per traditionem, vel
patientiam. l. si ego. §. 1. ff. de publiciana. l. 1. ff.
de seruitu. rustico. prædio. vnde sequitur, scientiam necessariam esse, cùm absque ea nec
contingat traditio, nec patientia. l. qui patitur. ff. mandati. nec enim pati propriè dicetur
is, qui omninò ignorat. l. 1. §. scientiam. ff. de
tributoria, atque ita hanc opinionem, quòd
sit necessaria scientia & patientia illius, aduersus quem præscribitur, vt præscriptio procedat in iuribus incorporalibus, tenuerunt Innocentius in c. 2. de in integ. resti. idem in cap.
bonæ. in 2. de post. prælat. Bartol. in l. 1. §. denique. ff. de aqua pluuia arcend. & Bart. & Doct.
in d. l. 2. idem Bart. in l. 1. §. 1. ff. de itinere actuq́ue priua. Abb. in c. de quarta, ad finem. & ibi
Felinus, num. 41. de præscriptio. Alexan. cons.
16. lib. 5. num. 13. Panormita. & ibi latè Ripa in
dict. cap. cùm Ecclesia. de caus. possess. numer.
64. Anton. in cap. peruenit. colum. 5. de censibus. Ioan. Lup. in capit. per vestras. 2. notab. §.
sed est pulchra. numer. 33. de donat. inter virum & vxor. quorum sententia communis est
dubio procul. Nam & ipse Panormita. in dict.
cap. de quarta, eam fatetur communem esse,
& eandem sequuntur omnes hi, quos ad huius opinionis intellectus & limitationes statim citabo.
Cæterùm Longouallius in repetition. l.
imperium. ff. de iurisd. omni. iud. 4. part. art. 2.
licet fateatur, neminem hactenus huic sententiæ contradixisse, eam falsam fore censet
pluribus rationibus, sed præsertim auctoritate text. in l. vltim. C. de præscriptio. longi temporis. vbi Imperator primùm statuens in vsucapione rerum corporalium scientiam
nōnon re|
quiri, subijcit idem iuris esse in vsufructu, &
cæteris seruitutibus, igitur in eo responso probatur, scientiam eius, contra quem præscribitur, non esse necessariam in præscriptione iurium incorporalium. Saltem illud negari non
potest, quasi possessionem iurium incorporalium acquiri per vsum, absque scientia eius, cui
vsus ille vel præiudicat, vel competit. Item, est
textus optimus in l. prima. §. primo. ff. de itinere actuq́ue priuato. quo probatur, vsum seruitutis sufficere, vt quis experiri possit interdicto illo de itinere, actuq́ue priuato, & vt Bartolus ibi censet, non est quo ad istum effectum
necessaria scientia illius, cui vsus ille præiudicat. Et tamen l. vltima, eodem titulo, vult ita
demum interdictum illud competere, si quis
ius seruitutis possideat: consequitur ergo etiam iurium incorporalium quasi possessionem acquiri absque scientia illius, in cuius
præiudicium quasi possidetur. Denique ad
improbationem communis sententiæ
cōtenditcontendit Longouallius, quasi possessionem iurium
incorporalium acquiri absque scientia illius
qui tradere poterat: respondetq́ue ad omnia
loca, quæ videntur patientiam exigere ad constituendam quasi possessionem iurium incorporalium, quod is demum patiatur, qui
non impedit: quemadmodum is consentit,
qui non dissentit, etiamsi ignorans sit. l. secunda. §. voluntatem. ff. solut. matrimo. Quæ quidem solutio falsa est, per ea, quę inibi Iurisconsultus scribit, dicens, furiosum, & amentem eo
consentire, quod non dissentiat: & hic consensus à lege præsumptus: at eum, qui sapiat,
non aliter consentire, quàm si vel expressim
consentiat, vel tacitè: cùm sciens non contradixerit. Sed & responsio Longouallij ad l. 2. C.
de seruitutibus & aqua. etsi fuerit Hugulini
Doctoris antiqui, falsa tamen est, maximamq́ue infert violentiam Imperatoris responso.
dum supplendam esse dictionem, maximè falsò tradit. itaque nouissimè Ioan. Corasi. in l.
quoties. in 2. ff. de seruitut. numer. primo, sententiam communem à Longouallij impugnationibus defendere conatur, eam sequutus.
Ego verò, etsi breuiter, eandem disputationem resoluere curabo, vt hæc quæstio ad
Theoricam, & praxim expeditior sit. Primùm etenim communem opinionem veram
esse opinor, & probari omninò in d. l. 2. C. de
seruitut. & aqua. Deinde censeo in his iuribus
incorporalibus patientiam illius, qui tradere
& constituere ea potest, pro traditione haberi: quod satis compertum est, & ideò quoties
de traditione seruitutis tractatur, patientia
illius qui tradere tenetur, sufficit,
eamq́;eamque ipse
præstare debet. l. quoties. in 1. §. vltim. l. quoties. in 2. ff. de seruit. sic seruitutes constituuntur per traditionem vel patientiam. l. 1. ff. de
seruitu. rusti. prædio. ad finem. l. si ego. §. 1. ff, de Public. l. 3. §. dare. ff. de vsufruct. non quòd
traditio differat in hac specie à patientia, nec
patientia à traditione, quoties de constituenda seruitute agitur: sed quòd traditio exponatur per ipsam patientiam, ita quidem, vt
dum Iurisconsultus dixit in dict. l. prima, per
traditionem vel patientiam, secundum Accursium inibi, exponamus, id est, patientiam.
Etenim hæc interpretatio frequentissima est,
quoties dictio, vel, ponitur inter duo, quæ
idem significant. iuxta l. primam, & ibi Accur.
ff. de pact. traditur in capit. secundo de rescriptis. & in l. vtrum. ff. de rebus dubijs. l. secunda, ibi, quadrupedem vel pecudem. & ibi Accursi. ff. ad leg. Aquil. Barto. in l. vbi pactum. in
princip. C. de transactio. Aut patientia referenda erit ad dominum verum fundi seruientis: traditio autem ad eum, qui in alieno
fundo, quem tamen possidet, seruitutem alicui constituit, vt docet gloss. in dict. l. si ego. in
princip. Igitur si de constituenda seruitute,
vel ea tradenda ex consensu constituentis agatur, tunc necessaria est scientia, & patientia
illius ad hanc expressam constitutionem, vel
traditionem. At si tractemus de acquirenda
seruitute per vsucapionem, & præscriptionem, tunc quasi possessio illius necessaria est,
& hæc acquiritur, ac retinetur per vsum seruitutis absque scientia illius, contra quem
præscribitur, modò is non impedierit eiusdem seruitutis vsum. l. etsi fortè. §. 1. ff. si seruit.
vendi. dicta l. quoties. in 2. siquidem quasi possessio iuris incorporalis nihil aliud est, quàm
vsus seruitutis. Vnde mihi potius placet, quasi possessionem iurium incorporalium acquiri per vsum sufficientem, absque scientia
illius, cui præiudicium fiat. Nam huius sententiæ vel Bartol. auctor est in dict. l. prima. §.
1. ff. de itinere actuq́ue priuat. dum asserit, ad
interdictum illud, non esse necessarium vsum
seruitutis, sciente domino prædij, & tamen
necessaria est quasi possessio seruitutis. l. vlti.
ff. eodem titu. vel ipse loquitur contra text. in
dict. l. vltim. quod magis consonum est, quia
Barto. expressim fatetur nume. 10. quasi possessionem in his iurib. non acquiri per vsum,
nisi sciente, & patiente illo, in cuius præiudicium vertitur. tametsi Ripa in dict. c. cùm Ecclesia. num. 64. sequatur Bart. sententiam, quæ
dictat ad interdictum de itinere actuq́ue priuato, sufficere solùm vsum, nec requiri quasi
possessionem. Sed & Paulus Castrens. dum in
dict. l. 2. asseuerat seruitutem posse acquiri præscriptione longi temporis, decem, vel viginti annorum cum titulo, etiam absque scientia
illius, contra quem præscribitur: palàm fatetur, quasi possessionem seruitutis acquiri posse per vsum, absque scientia illius, cui præiudicium fit: cùm alioqui absque possessione pręscriptio non procedat. l. sine possessione. ff.
de vsucapio. Ergo quasi possessio seruitutis
|
acquiritur, & aliorum iurium incorporalium,
absq;absque scientia & patientia illius, cuius præiudicium ex vsu tractatur. Nec enim alicubi probatur, ad acquisitionem quasi possessionis iurium
incorporalium, requiri vel patientiam & scientiam, vel saltem
titulũtitulum, cùm & sæpissimè absque titulo & patientia procedat horum iurium præscriptio, quæ absque quasi possessione
procedere nequit vllo casu. Et ideò ex præmissis apparet, quasi possessionem iurium incorporalium procedere ab vsu illorum, & sufficienti exercitio, etiam absque scientia & patientia illius, in cuius præiudicium possidetur.
Verùm præter hæc opinor, regulariter non
sufficere ad præscriptionem iurium incorporalium eorum quasi possessionem, nisi adsit scientia & patientia illius, contra quem præscribitur. text. in dict. l. 2. quæ peculiari quadam ratione hanc scientiam exigit, eò quòd iura incorporalia propriè non possideantur, & seruitutes
plerunq;plerunque & frequentius absque titulo præscribantur, aduersus communẽcommunem vsucapionis & pręscriptionis naturam. Quo fit, vt semper, siue adsit præscriptioni seruitutis titulus, vel non: siue
sit tempus ordinarium, siue immemoriale, necessaria sit quasi possessio, quæ separatim ab alijs, quæ ad præscriptionem requiruntur, constituenda est, & perfecta quidem: alioqui nec vllo momento sufficiens est, & præscriptio cessat,
aut interrumpitur, vel minimè initiũinitium assumit,
nec defectũdefectum possessionis, vel quasi supplet ipse
titulus, nec immemoriale tempus in his, quæ
possunt possideri, aut quasi possideri absque titulo: veluti res temporales. Atque ita communis opinio ad interpretationem dict. l. 2. C. de
seruit. & aqua. in praxi recipienda est, & vbique
seruanda, sequentibus tamen intellecta limitationibus.
Primò sententia communis non procedit,
vbi agitur de præscribenda libertate aduersus
olim constitutam seruitutem, etenim tunc sufficit quasi possessio, nec est necessaria scientia,
nec patientia illius, contra quem præscribitur.
text. elegans in l. si partem. §. si per fundum. ff.
quemadmo. seruit. amit. quem ita omnes iuris
vtriusque Doctores interpretantur in fauorem
libertatis, quæ vnicuiq;vnicuique rei adest præsumptione
quadam iuris: & præterea quia res ad priorem
statum, & communem redit. Ex quo forsan erit
intelligendus text. in cap. Si de terra. de priuilegijs. quo responsum est, priuilegium validum
quidem de non soluendis decimis, tolli præscriptione triginta annorum, quibus habentes priuilegium decimas exoluerunt. procedit enim
ea respōsioresponsio, etiamsi solutio facta sit ab ignorantibus se priuilegium habere: cùm hîc non sit necessaria scientia illorum, contra quos præscribitur ea quidem præscriptione, quæ rem constituit, & reducit in pristinum statum, quem habebat iure communi, atque ita etiam si generali
quadam ratione vtantur. Panormit. & Anchar. inibi illum text. intellexere. & Felin. in capitul.
vigilanti. de præscriptio. contra Hostiens. &
Cardin. in dicto capitulo, si de terra. existimantes ad decisionem illius capitis esse necessarium, quòd solutio fiat ab his, qui sciunt se priuilegium habere, eos eximens à solutione decimarum.
Secundò text. in d. l. 2. eiusq́ue communis
interpretatio non obtinet in præscriptione seruitutis cum titulo, iuxta l. si ego. §. primo. Et ibi
gloss. ff. de publici. Nam in præscriptione seruitutis, quoties titulus non concurrit cum quasi
possessione, est necessaria scientia, & patientia
illius, contra quem præscribitur: at si præscribens titulum habeat, nempe constitutionem
seruitutis ab eo factam, qui rei dominus non erat, tunc non est necessaria scientia nec patientia domini ad præscriptionem longi temporis,
decem vel viginti annorum. l. vlt. C. de pręscrip.
long. temp. quam ita intellexere Paul. Castr. &
ibi Alberic. in d. l. 2. idem Paulus Castrens. in l.
seruitutes. la magna: & ibi Ioan. Cora. num. 40.
Ant. in cap. peruenit. 5. colum. de censib. Felin.
in dict. cap. de quarta. colum. penult. Cæpola in
tractat. de seruit. vrba. prædio. cap. 20. colum. 2.
Ioan. Francis. à Ripa, in d. c. cùm ecclesia Sutrina. num. 64. de caus. poss. & prop. Ias. in l. 3. §. ex
contrario. num. 31. ff. de acquir. poss. idem in l.
1. num. 65. in princ. eod. tit.
Tertiò, suprà scripta Docto. opinio minimè
locum obtinet in præscriptione tanti temporis, cuius initium memoriam hominum excedit. Nam vbi hæc præscriptio probata fuerit,
non est necessaria scientia illius, contra quem
præscribitur. glos. & ibi Angel. in l. hoc iure. §.
ductus aquæ. ff. de aqua quot. & æsti. Bald. in c.
1. colum. 2. quæ sint regalia. Imol. in l. si publicanus. §. in omnibus. ff. de publica. & vectig. Sal.
in l. 2. C. noua vectig. & idem Imol. & Roman.
in l. 1. §. denique. ff. de aqua pluui. arcend. Anto.
in cap. peruenit. de censib. Deci. consilio 85. Ias.
in l. imperium. ff. de iurisdict. om. iudic. colum.
9. vers. circa primum dictum. Alexand. consil.
16. lib. 5. num. 15. & ibi Carol. Molin. Iacob. de
sancto Georgio, in tractat. de feudis. vers. cum
mero & misto imperio. colum. vltim. Curtius
Iunior consilio 158. num. 12. Anton. Rub. consil.
21. colum. vltim. Francis. Balb. de præscriptionibus. 1. part. 3. partis, q. 6. num. 22. Felin. in c. de
quarta. col. pen. latius in c. cùm nobis. col. 1. de
præscript. Quorum opinionem fatentur communem esse, eam secuti, Alex. consil. 6. lib. 1. nu.
4. & Andre. Tiraquellus in tract. de nobilitate.
cap. 14. num. 4. idem asseuerant Deci. Balbus,
&
pleriq;plerique ex præcitatis autoribus, quorum
sentẽtiasententia procedit propter vim huius temporis immemorialis, quod priuilegij vim habet. d. §. ductus aquæ. & cap. super quibusdam. de verb. signific. tametsi contrarium adnotauerint Bart.
in d. §. in omnibus vectigalibus. idem in l. 1. §.
deniq;denique. ff. de aqua pluuia arcen. Paul. Castren. in
|
d. l. seruitutes. col. vltim. Roma. consil. 218. Bald.
consil. 352. libr. 1. & consil. 340. lib. 5. Alber. Brunus consil. 66. colum. 1. Ripa in dict. capit. cùm
ecclesia. de caus. poss. nu. 67. idem lib. 2. respon.
cap. 26. Et profectò si ad quasi possessionem iurium incorporalium est necessaria scientia &
patientia, ego non video qua ratione isthæc posterior
sentẽtiasententia improbari possit: siquidem immemorialis præscriptio requirit continuam
vel nunquam interruptam possessionem, aut
quasi possessionem. Hæc etenim ante omnia
probanda est, & præterea immemoriale tempus, quorum prius probari nequit, nisi scientia
& patientia probetur secundum communem,
quæ exigit pro ratione intrinsecæ qualitatis ad
quasi possessionem scientiam, & patientiam,
atque ideò vera est hęc vltima opinio, sicuti hac
ratione veram esse censet Aymon Sauill. in tractat. de antiq. tem. 4. part. c. absolutis. numer. 15.
vel concedendum erit, quod superius adnotauimus, quasi possessionem iurium incorporalium acquiri absque scientia, & patientia illius,
contra quem quasi possessio acquirenda est.
Qui verò tenent posteriorem sententiam, respondent ad tex. & gl. in d. §. ductus aquæ. quod
inibi agitur de consuetudine, quæ perfectè inducitur, etiam absque scientia Principis, vel superioris. text. in dicto capit. vltim. de consuet.
Panor. & Doct. communiter aduersus gloss. ibi
ita adnotarunt: & est communis opinio secundum Rochum in dicto capit. vlt. Quarto requisito consuetudinis. fol. 36. colum. 1. & Corn. consil. 155. lib. 4. col. penult. scientia etenim tacita
Principis, qui statuit, consuetudine, & moribus
posse leges tolli, sufficiens est, vt leges hoc modo tollantur. Sed tamen etiam si principis scientia necessaria sit in præscriptione, vel foret in
consuetudine, sufficeret regulariter
sciẽtiascientia magistratuum, qui eo loci exercent nomine Principis iurisdictionem, secundum Bartol. in d. §. in
omnibus. Abb. in dict. cap. cum nobis. Aret. in
l. more. 2. col. ff. de acquirend. hæred. Iacob. in
tractat. de feudis. in verb. cum mero & misto
imperio. col. 5. Balb. de præscript. 5. part. princip. colum. 10. vers. Secunda quæstio est, an requiratur scientia. & Tiraquel. in d. cap. 14. num.
3. latè Aymon in tract. de Antiquit. temp. 4. parte. cap. absolutis. num. 23. quo in loco meminit
aliorum, qui contrariam sententiam probare
conantur: eum legito. Nam & Ioan. Lup. in cap.
per vestras. 2. not. §. 1. num. 39. Bart. opinionem
improbat, post Salic. in l. vectigalia. C. noua vectigalia institui non posse.
Denique mihi magis placet communis opinio, quæ habet, scientiam non requiri in præscribendis his iuribus incorporalibus, quoties
præscriptionis tempus memoriam hominum
excedit, siue præscriptionis iure, siue ad priuilegij probationem tempus hoc allegetur, nisi
tractetur de acquirendis iuribus incorporalibus, quorum vsui & exercitio ius resistit: tunc etenim exigerem ego scientiam Principis, aut
eius qui eum vsum permittere potest, quod sensit Carol. Molin. in d. cons. Alex. 6. lib. 1. litera A.
& deducitur ab his, quæ tradidere glo. in c. pen.
de filijs presbyt. Dominic. in Summa. 11. dist. &
Rochus Curtius in dict. quarto requisito. 3. limitatione. quod in specie ipse adnotaui. §. secundo huius partis. vers. tertia species. Nec video iustè posse negari quòd & responsio Iurisconsulti
in d. §. ductus aquæ, habeat locum, cùm non tantùm in consuetudine, sed & in præscriptione
propter tanti temporis vsum, & vim, quam habet immemorialis præscriptio. Imò fortassis
etiam si scientia necessaria sit, eadem præsumetur ex tanti temporis vsu, simul & aliquot coniecturis, quæ huic præsumptioni suffragentur.
secundum Salicet. in l. auctoritatem. C. vnde vi.
versic. quæro de quæstione facti. Decium cons.
185. col. 6. Aymonem in tract. de Antiquit. temporis. 4. part. cap. absolutis. num. 15. Nam & hi
qui communem sentẽtiamsententiam veram esse censent,
facilimè admittent hanc assertionem: licet contrariæ opinionis auctores præmittant, non tantùm fore necessariam sciẽtiæscientiæ allegationem, sed
etiam eius probationẽprobationem. Vnde vtilis semper erit
scientiæ allegatio, etiam in his præscriptionibus, quarum tempus memoriam hominum
excedit: quod si ea probari potuerit, controuersia cessat: sin autem non probetur, obseruandum erit, quæ opinio ex his iustiorem habeat
causam.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Olim possessor, hodie possessor præsumitur.
-
2 Confessio præteritæ possessionis, an inducat præsentis possessionis præsumptionem.
-
3 Olim possessor, an præsumatur hodie post decennium possidere.
-
4 Olim possessor, an præsumatur hodie possidere, quo
ad interdictum Vnde vi.
-
5 Possessio ficta, an sufficiat ad præscriptionem.
-
6 Possessio quandóquandoque habet plurimum iuris, quandoquandoque plurimum facti: & huius distinctionis examinatio.
HActenus tractauimus de possessione quæ ad præscriptionem necessaria est, modò superest de probatione possessionis agere. Nam
olim
† possessor, hodie possessor
præsumitur. glo. Bart. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probat. Notant Panormit. in c. accedentibus. de priuileg. Ant. Abb. & alij in capit.
cùm ad sedem. de restit. spolia. Rota in nouis.
120. Alex. consil. 133. col. 2. lib. 1. Bart. in l. Celsus.
ff. de vsucap. Et inibi Balb. in 4. part. q. 1. quo|
rum opinio communis est, vt constat ex Ripa in
capit. cùm ecclesia. de caus. poss. & propriet. nu.
23. & Alciat. de præsumptio. reg. 2. præsumptio.
21. Et probatur ex eo quòd amissio possessionis
semel acquisitæ consistat in animo: animi verò
mutatio nunquàm præsumitur. c. maiores. §. vltim. de baptismo. l. sancimus. C. de testament.
quamuis Dinus in reg. semel malus. de reg. iur.
in 6. ad finem, multis rationibus probare conetur, olim possessorem non præsumi nunc possidere. Sed & communis sententia probatur in
cap. olim. in 3. de rest. spoliat. quem ad hoc commendat Panor. ibi, & in c. olim. in 1. col. 5. eod.
tit. & in c. cùm ecclesia. de caus. poss. & proprie.
col. 4. Est tamen ea opinio intelligenda, modò
præsens etiam possessio allegata fuerit: alioqui
præsumptioni locus non est, secundum Bartol.
& alios modò citatos, qui huic limitationi accessere, ea ratione quòd præsumptio iuris procedens à facto proprio allegari debeat omninò. l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. de adult. Bartol. nume. 14. in l. cùm quid.
& ibi Doctor. ff. si cert. petat. Abb. & Felin. in c.
afferre. de præsumpt. qua ratione, & alijs auctoribus nuncupatim adductis
hāchanc limitationem,
quæ itidem frequentiori Doctorum calculo recepta est, examinaui in cap. Raynutius. §. 11. de
testament, col. 3. quo in loco ea, qua potui diligentia expendi Regiam l. 10. titul. 14. part. 3.
quæ in hac materia singularis est, tandem communis opinio Doctorum in praxi admittenda
erit, tametsi Alex. consil. 133. libr. 1. & Burgensis
in capit. peruenit. colum. 2. de empt. & vendit.
tenuerint, non esse necessariam allegationem
præsentis possessionis. Præmissa tamen communi sententia, si allegatio præsentis possessionis prætermissa fuerit: tunc probatur continua
possessio eo ipso, quòd præsentis temporis &
antiqui probatur possessio. Nam probata possessione
temporũtemporum extremorum, initij quidem
& finis, præsumitur ipsa possessio medio tempore continua. glo. in c. volumus. 16. q. 4. & in cap.
cùm ecclesia de caus. poss. & propri. Fel. in proœmio Gregoriano, col. vlt. Abb. in d. c. cùm ad
sedem. de restit. spoliat. Balb. in d. cap. Celsus. 4.
part. q. 1. Alc. in d. reg. 2. præsump. 22. post Bart.
in eadem l. Celsus. col. penul. eundem in l. sicut.
ff. quib. mod. pig. vel hypot. solua. idem adnotauit glo. in Clem. 1. de iureiur. in verb. immediatus. quorum sententia communis est. siquidem
probatis extremis, media pręsumuntur. c. inter
dilectos. & inibi Abb. & Felin. de fide instru. c.
accedens. vbi glo. de conuers. coniugat. glo. penult. in verb. sine speciali. & ibi Imol. in cap. ex
parte. in 3. de rescript. l. talis scriptura. vbi Bald.
ff. de legat. 1. Cætera possessio
† præsens, modò
allegata sit, præsumitur, non tantùm quando
per veram probationem constat allegantem olim possedisse, sed vt vbi ex aduersarij confessione appatet hæc antiqua possessio, textus singularis in c. præterea. in 2. de transact. vbi si monachi
confiteāturconfiteantur, se olim fuisse subditos, condemnantur tanquam si de præsenti confessi essent.
gl. ad idem in l. certum. §. 1. ff. de confes. quæ asseuerat, præsumi
fundũfundum hodie actoris esse, si reus
confiteatur
eũeum olim actoris fuisse, nisi reus probet eundem fundum modò actoris non esse,
quam glossam ita intellexere Dinus, Alber. Cumanus. ibi Bald. in d. c. præterea. Alciat. in reg.
2. de præsum. præs. 12. Quamuis Anto. & Imola
in c. 2. de lib. oblat. Fel. in c. scribam. de præsum.
col. vlt. distinguere velint assertionem factam
in libello ab ea. quæ fit in
cōfessioneconfessione, vt tandem
in assertione libelli obtineat prædicta præsumptio: non in confessione, quæ stinctè est accipienda: nec extensionem patitur in præiudicium,
vel damnum ipsius confitentis vti sensit decisio
Rotæ in nouis 325. Etenim hæc restrictio falsa
est: nam text. in dicto capit. præterea, in confessione loquitur. Imò & si quis confiteatur actorem olim dominum fuisse, at neget hodie dominum esse: minimè videtur fateri actoris intentionem, nec damnabitur vt confessus: sed
interim, dum non probauerit actorem hodie
dominum non esse, habet actor præsumptionem iuris ex veteri dominio per reum concesso, quod expressim Bald. eleganter adnotauit
in l. vnica. C. de conf. numero 89. sensit idem in
l. siquidem. C. de transactio. sensere Dinus, Albericus, & Cuma. in dicta l. certum. §. primo. sic
intelligentes glossam ibi. idem obiter docuit
Alciatus, in dicta præsumptio. duodecima. numer. secundo, versiculo, possent concordari.
gloss. enim in dicta l. certum. dum contrariam
sententiam quibusdam probare videtur, tantùm asserit non posse reum confitentem dominium præteriti temporis condemnari vt
confessum: non tamen negat ex ea confessione deduci præsumptionem iuris ad dominium
præsentis temporis, nisi contrarium probetur.
Hæc verò, quæ diximus de probatione possessionis
† continuæ ad præscriptionem per præsumptionem præteritæ possessionis, procedunt quo ad decennij tempus, eiusq́ue præscriptionem: nam ad probandum præscriptionem viginti, vel triginta annorum, oportet
probari extremitatem, & initium cuiuslibet
decennij, quemadmodum visum est Mathesilano, notabil. 117. Cui accessere Felin. in capit.
inter dilectos. de fide instrument. 3. columna.
Francis. Balb. in dicta l. Celsus. 4. part. quæstio.
1. Ripa in dicto capitul. cùm ecclesia. numero
23. Quibus ea suffragatur ratio, quòd animus.
quo possessio retinetur, non præsumitur durare vltra decennium l. furtum. & l. fundi. ff. de
vsucap. l. peregrè. ff. de acquir. posses. vnde vltra
decennium progredi non debet præsumptio
continuæ possessionis, quæ procedit à præsumptione animi adhuc durantis: sicuti dictum est
in principio huius §. Ad idem facit quòd ciuilis
possessio, à qua præscriptio procedit, non pręsumitur vltra decem annos durare & continuari,
|
segregata quidem à naturali. d. l. peregrè. quod
glos. in specie voluit in l. 1. C. de serui. fug. quam
dixit singular. Franc. in dict. regula, sine possessione. notant Bart. in dict. l. Celsus. colum. 3. &
ibi Balb. idem in tract. de præscriptio. in vltima
part. 3. part. princip. Felin. in capit. vigilante. de
præscript. num. 6. & 7. Alciat. dict. præsump. 21.
numer. 12. Iason in l. sancimus. C. de testament.
idem in l. clàm possidere. §. qui ad nundinas. numer. 19. ff. de acquirend. poss. Bart. in l. si de eo. §.
si fortè. ff. de acquirend. possessio. idem Bartol.
Bald. & Salic. in dict. l. 1. & Dinus in regula, sine
possessione. col. vlt. de regul. iur. optimè Curt.
Senior, consil. 24. vnde apparet veram esse opinionem Mathesilani, vt quidam
opināturopinantur. Andreas tamen Alciat. in d. regul. 2. præsumpt. 22.
aduersus Mathesilanum indistinctè censet priorem sententiam veram esse, & præsumi olim
possessorem, & hodie possidere, etiam post decem, aut viginti annos: & præterea probata possessione extremorum per idem tempus continuationem possessionis præsumi, ad cuius opinionis & quæstionis
resolutiōemresolutionem ego arbitror
sententiam Mathesilani magis communem esse. Deinde censeo contrariam defendi posse, &
forsan esse veriorem. Nam vbi possessio Ciuilis
sola per aliquem retinetur absque naturali, eadem possessio non durat vltra decennium: quia
ad id vsque tempus, animus, quo solo hæc possessio ciuilis retinetur, durare præsumitur:
atq;atque
ita hac in specie Din. Accurs. Bartol. & alij loquuntur, nempe vbi constat, quem olim ciuilem solam habuisse naturali amissa, etenim eo
casu olim possessor, hodie possessor præsumitur, modò tempus non transierit maius, longiusúe decennio tametsi per quod tempus præsumatur obliuio, iudicis arbitrio
relinquẽdumrelinquendum
sit, iuxta glo. in dict. l. furtum. ff. de vsucapio. Cuius opinio communis est, secundum Socin. consil. 2. lib. 3. col. 3. At si constet, olim
quendāquendam possedisse naturaliter & ciuiliter, præsumendum
erit, eandem possessionem ciuilem quidem &
naturalem per eum continuo tempore obtentam fuisse, & ita modò possidere ciuiliter & naturaliter. Et ideo in hac specie, cùm non tractemus de ea tantùm possessione, quæ solo animo
retinetur nihil refert transierint decem, an viginti anni: cùm præsumatur naturaliter & ciuiliter continuo possedisse eum, qui olim, vt constat,
naturalẽnaturalem & ciuilem
possessionẽpossessionem habuit, nec
apparet naturalem
retẽtaretenta ciuili amisisse, quod,
etsi breuiter satis, sensit Alciat. in d. præsum. 22.
Ex his demum infertur, quid dicendum sit
hac in quæstione, quo ad interdictum Vnde vi.
† Etenim apertissimi iuris est, vt locum obtineat interdictum, Vnde vi, & spoliatus sit ante omnia
restituẽdusrestituendus, necessarium esse, quòd agens
eo interdicto probet se possedisse, & spoliatum
fuisse tunc, cùm possideret. tex. celebris in l. 1. §.
interdíctum autem. ff. de vi, & vi armat. & in c.
suborta, de re iudica. glo. est communis in cap. olim. in 1. de restit. spol. in verb. restitutionem.
glo. in c. cùm ad sedem. eodem tit. Decius optimè in consil. 125. text. in c. consultationibus. de
offic. deleg. Sufficit tamen allegare hanc possessionem illius
quidẽquidem temporis, quo spolium
contigit, & probare spoliatum olim possedisse: nam ex eo præsumitur & tempore spoliationis adhuc possessionem habuisse,
secundũsecundum communem opinionem, quam in hoc §. adnotauimus: sed in specie ita responderunt Abb. & Imola in dict. capit. cùm ad sedem. Rota in nouis.
124. Abb. in capit. olim. in 3. de restit. spol. per
text. inibi, qui hoc expressim probat. idem
Abb. in cap. cum ecclesia. colum. 4. de caus. posidem in d. c. suborta. qui censet in eodem capite hanc opinionem probari, quam esse communem, fatetur eam sequutus Alciat. in d. regul. 2.
præsump. 21. ad finem. idem asserunt Imola in d.
capit. cùm ad sedem. & Ripa in dict. capit. cùm
ecclesia. numer. 23. quæ quidem sententia satis
probari videtur in dict. capit. olim. vbi est huius
opinionis auctoritas probatissima. & in dicto
capitulo, suborta. Etiamsi text. in dicta l. prima.
§. interdictum autem. ibi tunc maximè refragetur, ex quo Oldra. consil. 1. colum. 1. glos. in d.
capit. cùm ad sedem. Curtius Senior consil. 70.
col. 2. adnotarunt fore necessariam probationem possessionis illius temporis, quo spoliatio
contigerit. Quibus responderi poterit, satis
hanc
possessionẽpossessionem probari præsumptione iuris,
ex eo, quòd probata fuerit præteriti temporis
possessio, nec probatum fuerit contrarium, sicuti paulò antè explicuimus.
Sed expressim, quòd ad interdictum, Vnde
vi, non sufficiat hæc iuris præsumptio, imò sit
necessaria probatio possessionis eo tempore,
quo spoliatio contigerit, tenent Innoc. in cap.
qualiter. in 2. de accusat. Lapus allegat. 52. Aret.
in §. quadrupli. de actionib. nume. 26. Ripa in d.
capit. cùm ecclesia. per text. inibi. num. 32. Anton. Rubeus consil. vlt. colum. 2. Mihi sanè communis opinio potior videtur ob eius auctoritatem, & quia spolianti facillimum erit hanc iuris præsumptionem eludere per contrariam
probationem, si verè spoliatus agens interdicto Vnde vi,
nōnon possidebat tempore spoliationis. Non obstat text. in d. cap. cùm ecclesia. cùm
ibi non probetur esse necessarium, quòd proximis & vltimis electionibus quis interfuerit, vt
sit in quasi possessione eligendi. Nam etsi gl. id
asserere videatur, nec ad quasi possessionem acquirendam iuris eligendi requiruntur tres electiones, quod præcedenti §. adnotauimus, nec
oportet probari quòd quis vltimæ electioni affuerit, siquidem præsumitur
cōtinuacontinua quasi possessio, ex eo, quòd prioribus præsens fuerit, modò non constet vltimę electioni, cùm commodè posset, non interfuisse: quod est maximè obseruandum. Quin & in interdicto vti possidetis, vera & communis opinio, ita quidem, vt olim possessor pręsumatur hodie possessor: quod
|
notant Bald. in l. 1. num. 12. C. vti possidet. Paul.
Cast. in l. non ignorabit. C. ad exhiben. Alexan.
consil. 88. num. 3. & numer. 30. lib. 5. nec oberit
text. in §. quorum. Instit. de interdict. vbi probatur in interdicto retinendæ
necessariānecessariam esse probationem possessionis tempore litis contestationis: quasi necessaria sit eius temporis possessio. Nam is text. vel eum intellectum habet, vt
ex probatione præteritæ possessionis, & allegatione possessionis obtentæ litis contestationis
tempore possessio præsumatur, iuxta communem sententiam, vel est intelligendus Iustiniani locus in rebus corporalibus, non in incorporalibus, in quibus satis erit probare possessionem certi temporis & proximi, ante litem motam, vt explicat Ioan Faber, in §. retinendæ. nu.
23. Instit. de interdict. Etenim sat erit hæc probatio, vt actor obtineat in hoc interdicto vti
possidetis. idq́ue forsan alibi opportunius tractabitur. Et sanè Matthæus Afflict. decisione
394. scribit: Regij prætorij iudicio communem
sententiāsententiam in controuersia, vti possidetis, etiam
in rebus corporalibus receptam fuisse, vbi aduersarius non probaret se medio tempore possedisse, vt tandem satis sit
sufficiẽssufficiens probatio possessionis tempore turbationis: præsumitur enim ex eo possessio tempore contestationis litis.
Verùm etsi ad præscriptionem possessio necessaria sit, nec sufficiat detentatio, tamen secundum materiam subiectam testium responsa interpretanda sunt. Nam si testis de conductore agens responderit, eum possedisse: hæc responsio non ad veram possessionem, sed ad detentationem referenda est. At si extra istum casum testis responderit, Titium rem detinuisse,
ea detentatio ad possessionem erit referenda:
gl. opt. in c. Pontificis. 7. quæst. 1. Abb. in c. cùm
ad sedem. de restit. spoliat. num. 21. Imol. in l. 3.
§. ex contrario. ff. de acquirend. posses. Alexand.
post alios in l. stipulatio ista. §. hæc quoq;quoque. de verborum oblig. vnde oportet aduertere omnino
ad testium responsa, vt ea intelligantur inspecta
testis persona, eiusq́ue qualitate, & communi
verborum significatione, quæ in ea prouincia
obtinuit.
De possessione
† ficta, & quæ legis tantùm humanæ vim & auctoritatem habet, dubium est
an sufficiat, & sit conueniens initium præscriptionis. Roma. etenim in sing. 410. tenet eam
non sufficere. idem probant Fel. in c. illud. col.
vlt. de præscription. Balbus in tract. de præscrip.
3. part. princip. in fine. sed glo. in c. contingit. de
dolo & contu. quam ibi Doct. communiter sequuntur, tenet possessionem, cuius text. ille
meminit, sufficere ad præscriptionem, si possessor bonam fidem habeat, nec desint ea, quæ
ad
præscriptionẽpræscriptionem alio qui necessaria sunt. Quod
probatur ex eo, quia possessio acquisita ministerio tantùm legis Ciuilis, vel Canonicæ, aut
consuetudinis absque actu corporeo, vera tamen possessio est, nec quo ad effectus differtà
vera possessione naturali quidem & ciuili, sicuti à nobis traditum est lib. 3. Variar. resolut. cap.
5. & probat text. elegans in d. c. contingit. Quo
fit, vt nisi aliud humana lege
statutũstatutum fuerit, planè dicendum sit, fictam possessionem, id est, actu ficto acquisitam ministerio legis tantùm,
ad vsucapionem vel præscriptionem sufficere,
modò adsint alia adminicula, quæ iure ad perfectam præscriptionem requiruntur. Atque ita
apud me dubia est Romani sententia,
veriorq́;veriorque
contraria opinio apparet ex his, quæ modò diximus. Imò à iure Ciuili multa statuta sunt circa possessionem, quæ ad præscriptionem requiritur, ex quibus apparet non semper propriam
& veram possessionem requiri. Cuius rei testimonium nobis exhibet l. 1. §. Scæuola. ff. si quis
testam. lib. esse iuss. fuerit. qua responsum est hæreditatem iacentem non possidere. Et tamen
hæreditas iacens quo ad effectum præscriptionis censetur possessionem à defuncto captam
continuare, & obtinere. l. cœpta. & l. nunquam.
§. vacuum. & l. iusto. §. nondum aditæ. ff. de vsucap. nec ista possessio in hæredem transit, secundum Bart. & alios, in l. cùm hæredes. in princip.
ff. de acquirenda posses. Hęc verò possessio, quæ
à iure constituitur apud hæreditatem
iacẽtemiacentem,
hunc præter alios effectum habet, tametsi impropria sit satis, nec ficta dici valeat, cùm sit impossibilis possessionis continuatio per hæreditatem iacentem, quæ animo & corpore caret,
quod explicat Zasius libr. 2. singularium responsio. cap. 27. vnde mirum non erit quandoque
fictam & impropriam possessionem ad præscriptionem sufficere, atque ita hæres accipiens hæreditatem & possessionem rerum eiusdem,
præscriptionem continuatione quadam possessionis perficit, & perficere potest: modò possessio illa per alium medio tempore capta
non fuerit, sicut ab omnibus adnotatum extat.
Eadem ferè ratione licet tignum domui coniunctum, verè non possideatur à domino domus. l. eum qui. ff. de vsucap. & l. qui vniuersas.
in princip. ff. de vsucap. tamen tignum istud vsucapitur, si tempore, quo domui vel ædificio additum fuerit, pauci dies ad vsucapionem perficiendam defecerint. l. rerum mistura. ff. de vsucap. cuius responsi rationem eam esse Dinus in
dict. regula, sine possessione. col. 2. Bart. & Doctor. in d. l. rerum mistura, censent, quòd pauci
dies vsucapioni deficiant tempore, quo possessionis continuatio cessat. Fortassis verior est ratio ad responsum Iurisconsulti in d. l. rerum mistura. §. Labeo. quòd licet propriè & verè non
possideatur tignum illud separatim,
tamẽtamen cum
ipsa domo vel ædificio, cui adiunctum est, simul videtur possideri, vt explicant Cuma. in l.
3. §. Labeo. ff. de acquiren. posses. idem in l. qui
fundum. §. 1. ff. pro empt. Imola & Besutius in l.
si is qui pro emptore. ff. de vsucapio. Balb. in
|
tract. de præscript. 3. part. 6. part. principal. q. 1.
lim. 3. quamuis Iasoni in d. l. si is qui pro emptore. num. 54. displiceat hæc interpretatio ad Iurisconsulti responsum, in d. l. rerum mistura.
Postremò illud obseruandum est, quòd possessio
† quandoque habet plurimum facti, nempe quando in ea acquirenda principaliter
factũfactum
intercedit, quippe quæ corpore ipsius possidentis acquiratur. Et hæc aliquid iuris habet, quia
ius non resistit, nec eam reprobat, vnde tacitam
habet iuris approbationem: & quia ministerio
iuris per absentem retinetur. l. clàm possidere.
§. qui ad nundinas. l. 3. §. Nerua filius. ff. de acquirend. posses. quandoque possessio habet plurimum iuris, parum autem facti, quia principaliter in ea operatur iuris dispositio, qualis est
ea possessio, quæ acquiritur alteri per seruum,
per filium ex causa peculiari absque actu possidentis: & hæc dicitur habere plurimum iuris,
quia nobis etiam ignorantibus acquiritur. l.
Labeo. ff. de vsucap. Etenim dum Dinus in dict.
regul. sine possessione. scribit etiam ignorantem possidere per seruum, vel per filium, atque
item vsucapere, est intelligendus in his quæ acquiruntur ex causa peculiari, non ex alia: nam
licet ex alia possessio acquiratur ignoranti, non
tamen est ea possessio sufficiens ad vsucapionem. gloss. communiter recepta in l. 1. §. item
acquirimus. ff. de acquirend. posses. quo in loco
Ias. num. 39. fatetur hanc opinionem communem esse. idem asseuerat eam sequutus Ioan.
Crottus in dict. l. si is qui pro emptore. colum.
22. text. ad id optimus in l. quod seruus. & in l.
si me in vacuam. §. vltim. ff. de acquirend. posses.
tametsi Ias. in d. §. item acquirimus, aduersus
communem negauerit, possessionem ignorantibus acquiri per seruum, vel filium, in his, quæ
ex re non peculiari habentur. Sed tamen communis sententia per Crottum defenditur, per
text. in dict. §. vltim. & in d. l. quod seruus. Habet verò hæc possessio aliquid facti, ex eo, quòd
factum in ea acquirenda contigerit serui quidem vel filij possessionem capiens. Est & possessio, quæ plurimum iuris simul & facti habet,
in qua iuris dispositio simul & factum operantur, & concurrunt. Qualis est, quæ per procuratorem, vel per filium, aut
seruũseruum ex causa non
peculiari quæritur. Nam hæc quo ad vsucapionem ignoranti non quæritur, licet quo ad alios
iuris effectus quæsita sit etiam ignorantibus,
quod modò adnotauimus. Alia est possessio,
quæ omninò & in totum iuris auctoritatem, &
vim habet, nec quidquam à facto consequitur:
nempe ea, quam Doctores ciuilissimam appellant: atque hæc distinctio omnium ferè consensu traditur, & constat ex glo. Card. & Abb. in c.
cùm nostris. de conces. præb. & in dicta regul.
sine possessione. Bart. in l. si is qui pro emptore. ff. de vsucap. nu. 10. & Ias. col. 2. & Crott. col. 1.
Hinc planè deducitur, captum ab hostibus
præscribere, & vsucapere, quæ tempore captiuitatis possidebat per seruum vel filium, ex causa peculiari, quia illa possessio plus iuris quàm
facti habet: ea verò quæ possidebat per se, vel
procuratorem, filium, aut seruum, ex causa tamen non peculiari, minimè vsucapit, dum est
in captiuitate. l. si is qui pro emptore. ff. de vsucap. quia priori casu possessio habẽshabens plurimum
iuris, sufficiens est iure postliminij ad vsucapionem. l. iusto. §. vltim. ff. de vsucap. At in posteriori casu possessio habet plurimum facti, & in
factis fictio postliminij parum aut nihil operatur, quia solũsolum ea restituit quæ iuris sunt. l. postliminij. ff. de capti. non ea quæ sunt facti. l. in bello. §. factæ. ff. de capti. l. deniq;denique. ff. ex quibus causis maior. quemadmodum adnotauerunt glo.
Bart. Ias num. 36. & 51. Ioann. Crottus. colum.
5. 7. & 8. in dict. l. si is qui pro emptore. quo in
loco hæc est communis omnium consensu resolutio, vt fatentur Iason & Crott. idem tradidere glo. Dinus num. 10. & alij in dict. regul. sine possessione. Sic sanè sunt accipienda quæ
tradi solent de captiuis, an hi possint vsucapere
ex ea possessione, quam ante captiuitatem per
se, vel per alios obtinebant.
Possessio autem, quam diximus ignoranti
acquiri, quo ad alios iuris effectus, non quo ad
vsucapionem, etiam quo ad vsucapionem prodest, & sufficiens est post scientiam illius, cui est
per alium quæsita. l. 1. & inibi eius interpretes.
C. de acquir. posses.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Iure veteri ecclesia contra ecclesiam præscribebat triginta annorum spacio. Et inibi intellectus c. sicut. 16. q. 3.
-
2 Jnterpretatio tex. in c. quicunquicunque. 16. q 3.
-
3 Quadragenaria præscriptio aduersus ecclesiam
est necessaria.
-
4 Priuilegio an possit quis vti aduersus habentem
simile priuilegium.
-
5 Vsucapio triennalis, & similes præscriptiones aduersus ecclesiam admittuntur.
-
6 Centenaria præscriptio necessaria est contra Romanam ecclesiam.
-
7 Quo tempore præscribantur res ad fiscum secularem pertinentes.
-
8 Libertas seu immunitas à soluendis indictionibus & collectis, quo tempore præscribatur.
-
9 Intellect. l. vltimæ. C. de sacrosanctis ecclesijs, an
centenaria præscriptio sit necessaria contra
principem secularem.
CAeterùm ad vsucapionem vel
præscriptionem non tantùm sufficit possessio, sed oportet eam
possessionẽpossessionem certo tempore legib.
quidẽquidem, vel Canonib. definito, cōti| p. 349nuocontinuo habitam & retentam à præscribente fuisse, quod probatur in l. 3. ff. de vsucapionib. Et
regulariter inter priuatos, vel ad vsucapiendāvsucapiendam
rem priuatorum sufficiens est decem inter pręsentes, viginti annorum inter absentes præscriptio, ac quandoque necessaria est triginta
annorum possessio, iuxta distinctionem Imperatoris sub titul. C. de præscript. longi temporis, decem vel viginti anno. maximè in l. vlti. &
sub Rub. C. de præscript. trigint. vel quadragin. anno. text. singularis iure Regio in l. 19. &
20. ac 21. titul. 29. part. 3. In præscribendis autem seruitutibus, quod tempus à iure exigatur, tradit gl. in l. seruitutes. in 4. ff. de seruitu.
Cæpola in tract. de seruitu. vrba. prædio. c. 19.
& seq. Balbus de præscrip. 2. par. 4. partis princip. Docto. in dict. l. vlti. qua de re ipse aliquot
adnotaui, præsertim de vsucapione seruitutis
discontinuæ, vsusfructus, iuris pascendi, & de
amittenda seruitute, lib. 1. Variar. resolut. cap.
17. numer. 10. quo in loco examinaui, an laici
præscribere valeant exceptionem, & immunitatem à soluendis decimis, quas ecclesijs soluere tenentur.
Olim sanè Canonibus statutum est, quòd
ecclesia
† contra ecclesiam præscriberet triginta annorum possessione, cuius quidem assertionis auctor est Gratianus in cap. placuit.
vers. in Canonibus. 16. quæst. 3. idem testatur
Constantinus Harmenopolus in Epitome iuris Ciuilis, libr. 1. titul. 3. etiam si Ias. in Auth.
quas actiones. C. de sacrosanct. eccles. colu. 3.
parum diligenter considerans vetera conciliorum, & Canonum Decreta, Gratiani auctoritatem in hoc refellat, atque despiciat. pro
ipso Gratiano est tex. in cap. illud. de præscrip.
qui refert, Canones quosdam tricennalem
præscriptionem aduersus ecclesias, earúmque
res admisisse. idem apparet in capitul. 1. & 2.
16. quæst. 3. vbi Canonibus antiquis statutum
fuisse constat, posse ecclesiam contra ecclesiam vti præscriptione triginta annorum. Hoc
ipsum constat & ex varijs Canonibus, quorum
meminit Burchardus Vuormatiensis Episcopus, lib. 3. Decreto. cap. 146. & sequen. idem
probat tex. in c. sicut. ead. caus. & q. cuius Canonis litera obiter est
expẽdendaexpendenda, ex eo, quòd
difficilis censetur eius intellectus. Sicut inquit, diœcesim alienam tricennalis possessio
tollit: ita territorij possessio conuentum non
adimit. Hactenus ille Canon, ex quo iuris Canonici interpretes frequentissimè adnotarunt, quòd præscribens Episcopus locum ad
alterius diœcesim pertinentem, illum censeatur præscripsisse, quo ad proprietatem solùm,
non quo ad iura Episcopalia, nec quo ad iurisdictionem, sensit Barthol. Brixiensis hunc intellectum non omninò Germanum illius Canonis sensum significare,
dũdum doctissimus ille
vir hac pręmissa interpretatione de huius capitis sensu dubitat. Et profectò communis intellectus iuxta literam vulgatam defendi non
potest.
NāNam si tricennalis possessio tollit diœcesim
alienāalienam, cur territorij possessio iurisdictionem non auferat, & præscribenti acquirat itidem Episcopalia iura? nulla ratione congrua
probari iure valet,
siquidẽsiquidem territorij possessio
iurisdictionis possessionem saltem præmittit.
l. pupillus. §. territorium. ff. de ver. signi.
Quamobrem illius Canonis litera integra,
& syncera petenda est ab ipso concilio Toletano 4. cap. 34. Sicut tricennalis, inquit, possessio diœcesim alienāalienam tollit, ita territorij conuentum non adimit. Hæc sanè lectio ex concilio restituta probat, hanc tricennalem possessionem simplicem quidem esse, ita quidem,
vt territorij conuentum non comprehendat,
nam si præscribens eum possedisset, dubio procul acquireret territorij conuentum, & eum
possessio tricennalis tolleret, sicut diœcesim.
Etenim cùm in præscriptionibus possessio,
vel quasi necessaria sit ad acquisitionem, si tricennalis possessio non tantùm locum alterius
diœcesis obtinuit, sed & in eo iurisdictionem,
iuráque episcopalia exercuit, tollitur per præscriptionẽpræscriptionem possessio, & Ius Episcopale. Quòd
si præscribens iurisdictionẽiurisdictionem non exercuit, nec
iura Episcopalia, sed tantùm locum simpliciter obtinuit, dubio procul communis Doctorum sensus obtineret, cui tamen non conuenit Canonis litera, quæ præmittit, possessionem tricennalem alienam diœcesim tollere,
atque ita iurisdictionem, & iura Episcopalia,
cùm hæc propria sint, & conueniant diœcesi,
iuxta sacrorum Canonum Decreta. At si dixeris iuxta priorem literam, & eius communem
interpretationem, esse maximũmaximum discrimen inter possessionem diœcesis, & possessionem territorij, quasi prior possessio exercitiũexercitium habeat
iurium Episcopalium, & iurisdictionis: posterior verò non habeat, nec habuerit iurisdictionis vsum: hoc planè refragatur propriæ dictionis significationi, secundum quam possessio
territorij præmittit in dubio iurisdictionis vsum. d. l. pupillus. quia in dubio iurisdictio
territorio eam habenti adhæret. Bar. in l. inter
eas. ff. de acquir. rer. dom. Ancha. in reg. Accessorium. col. 32. Alex. cons. 35. col. 2. libr. 4. &
in l. 1. ff. de iurisdict. omni. iudi. colum. vltim.
quamuis secundum Bart. ibi nu. 16. quandoque detur iurisdictio sine territorio, & territorium sine iurisdictione, quod explicant Deci.
cons. 483. colu. 2. & cons. 528. col. vltim. Bald.
in l. data opera. column. 10. in prædicamento situs. C. qui accus. non poss. Carolus Molinæus in consuetudin. Parisiensibus. §. 1. glos. 5.
numero. 44.
Igitur sensus iuxta Conciliorum Authenticorum lectionem hic est: quòd si Episcopus alienæ diœcesis
partẽpartem per triginta annos possederit, eam præscribit, eo quidem modo, quo
possederit. Nam si possessio, vel quasi, iuris|
dictionis exercitium habuit, & iurium episcopalium administrationem: omninò acquirit
præscribens partem illam diœcesis, quo ad iurisdictionem, & Episcopalia iura exercenda in
illis ecclesijs iam constructis, in quibus possessor præscribens ea exercuit. Non tamen præscribit etiam in ea parte, quam possedit, territorij conuentum, id est iurisdictionem in abstracto, & in habitu, quam nunquam exercuit,
quæ tamen competit ad ecclesias ædificandas,
templaq́ue construenda. Hæc etenim adhuc
post præscriptionem pertinebit ad Episcopum, cuius ante præscriptionem ea pars diœcesis erat, siquidem ex Bart. in d. l. 1. constat, iurisdictionem posse dari in genere, & in abstracto. Hic verò intellectus apertissimè probatur
ín eodem Concilio Toletano c. 34. quo in loco post verba, & decisionem c. sicut. apponitur velut exemplum alter Canon à Gratiano
relatus. 16. q. quinta. capit. possessio territorij.
non rectè, ni fallor, distinctus, quod Lector facillimè iudicabit, si animaduerterit apud Concilium ipsum Toletanum capit. 34. in hunc
modum integrè absque vlla diuisione legi. Sicut tricennalis possessio diœcesim alienam
tollit, ita territorij conuentum non adimit.
ideóq;ideoque nouæ basilicæ, quæ conditæ fuerint, ad
eum procul dubio pertinebunt Episcopum,
cuius conuentus esse constiterit. Hactenus integrè Toletanæ Synodi decretum, quod & in
hunc modum retulit Burchardus Vuormatiensis Episcopus lib. 3. Decretorum, cap. 147.
centum fermè annis Gratiano antiquior. Hoc
ipsum, quod de tricennali præscriptione adnotauimus ex Gratiano, palàm statuitur apud
idem Toletanum concilium capit. 33. cuius
mentio fit 16. q. 3. capit. quicunque. Quod ita
vulgò legitur: Quicunque Episcopus alterius
Episcopi diœcesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quamuis secundum ius legis eius non videatur esse diœcesis, admittenda tamen non est contra eum
actio reposcendi. Ad cuius Canonis
† interpretationem libenter quæsierim, cur diœcesis
non videatur esse illius, qui per triginta annos
eam possederit? cum alijs Canonibus eiusdem
Concilij definitum sit tricennalem præscriptionem tollere aliquam diœcesim. deinde si
illius, qui possedit per triginta annos, diœcesis non est. Cur per eundem Canonem apud
ipsum possidentem manet, nec ab eo reposci
potest perpriorem dominum? Et præterea si
verè tollitur per tricennalem possessionem
diœcesis aliena, quod satis expressim constat,
cuius obsecro fit? certè ipsius, qui per triginta
annos possedit, & præscripsit: non alterius.
Qua ratione à prædicto Canone tollenda est
dictio, non: & loco quamuis, legendum est,
quia: & deinde expungi debet dictio, tamen.
ita quidem. Quia secundum ius legis eius videtur esse diœcesis, admittenda non est actio reposcendi. Quæ quidem lectio sic restituenda est ex Codice conciliorum apud Germanos nuper typis excuso, & ex vetustissimo conciliorum Toletanorum libro manu scripto,
quod ipse testor, quippe qui eum
librũlibrum legerim Toleti apud diui Francisci cœnobium, tit.
sancti Iohannis, à Catholicis Hispaniarum regibus erectum. Quin & doctissimus vir Bartho. à Miranda in Epitome conciliorum eundem Canonem in hunc modum legit: Quicunque Episcopus alterius Episcopi diœcesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, admittenda non est contra
eum actio reposcendi. Burchardus verò, lib. 1.
Decretorum c. 67. ex Concilio Auernensi c.
33. hunc Canonem ita adducit, vt planè non
differat ab eo, quem ex emendatis Toletanæ
Synodi Canonibus modò retulimus, nisi quòd
loco dictionis, quia, vtitur dictione, quamuis.
Quibus tandem fit, vt satis compertum sit Canonibus Antiquis tricennalem præscriptionem sufficientem fuisse prælatis, & ecclesijs, ad
acquirendas res alterius ecclesiæ, vel Episcopatus. eandem sententiam probat text. in c. sanctorum. de præscr. qui ad Canonum antiquorum sanctiones referendus omnino est, dum
censet tricennalem præscriptionem sufficere,
vt ecclesia rem alterius ecclesiæ præscribat.
Verùm hi Canones antiquati sunt per Romanos Pontifices, qui quadragenariam
† præscriptionem necessariam esse censent aduersus ecclesias,
earúmq;earúmque res, siue præscriptio procedat à priuato, siue ab altera ecclesia. text. insignis in capitul. de quarta. de præscrip. glos. in
dict. c. sanctorum. Et vbique iuris Canonici interpretes, text. in c. illud. & cap. ad aures. eod.
titul. Authen. quas actiones. C. de sacrosan. eccles. cui conuenit Regia lex 26. titul. 29. part. 3.
latiùs cæteris tradit Francis. Balb. de præscrip.
5. part. princip. in princ. Et idem erit, si ecclesia velit præscribere rem alicuius monasterij,
etenim non potest minori spacio quadraginta annorum eam vsucapere, sicuti notat glos.
communiter recepta in dicto capitulo, de
quarta. text. opti. in d. Authen. quas actiones.
vnde quòd Gratianus scribit in d. cap. placuit.
vers. in Canonibus. 16. q. 3. sentiens ecclesiam
aduersus monasterium posse præscribere spacio triginta annorum, monasterium verò contra ecclesiam vti non posse minori tempore
quadraginta annorum, procedit inspectis Canonibus antiquis, nempe 116. q. 3. quo id statutum fuisse apparet: hodie verò ea constitutio sublata est, secundum communem omnium interpretationem.
Imò & hæc quadragenaria præscriptio necessariò exigitur ad præscribenda legata pauperibus relicta, & res ad eadem legata pertinentes. text. in Authen. de eccles. tit. §. pro temporalibus. Panorm. & Doct. in d. c. de quarta.
Abb. & Felin. in c. sanctorum. eo. titul. Bald. &
|
Ias. col. 1. in Authent. quas actiones. C. de sacrosan. eccles. quibus etiam suffragatur Balbus de præscriptio. 5. part. princip. in prin. Ex
quibus falsa videtur Antonij & Imolæ sententia in c. nihil. de præscriptionib.
existimantiũexistimantium,
nullam
præscriptionẽpræscriptionem procedere contra pauperes in rebus eis legatis. horum ratio ea est,
quòd pauperes, cùm sint incerti, agere non
possunt: agere autem non valenti minimè currit præscriptio. l. 1. C. de annali exceptio. hæc
autem ratio facillimè tollitur, nam & si pauperes agere non possunt ad legata, potest tamen
ea petere Episcopus, qui curam habet pauperum, sicuti manifestum est. Et præterea similima sunt, pariq́ue iure censentur legata relicta ecclesijs, & ea, quæ pauperibus relinquuntur. l. vlti. C. de sacrosan. eccles. ideóque legata pauperibus relicta præscribi poterunt eo
modo, quo res legatæ ecclesijs vsucapiuntur.
Quòd verò diximus, ecclesiam res alterius
ecclesiæ non posse præscribere, minori tempore, quàm quadraginta annorum, eam difficultatem habet, quòd priuilegium
† habens non
vtitur eo contra habentem idem priuilegium:
quemadmodum notatur in Authen. de sanctissimis epis. §. sed hæc præsenti. & in l. verum.
§. vlti. cum l. sequenti. ff. de minorib. igitur priuilegium, quod Canones concesserunt ecclesijs, vt possint excludere
præscriptionẽpræscriptionem minorem quadragenaria, obijci non debet aduersus ecclesiam præscribentem, quæ simile priuilegium habet. sed & ista ratio cessat prorsus,
si diligenter, & verè regulam
supràscriptāsuprascriptam examinemus. Etenim vbi duo idem habentes
priuilegium contendunt de aliqua re: is quidem præfertur alteri, qui priuilegium actu habet, & practicè, in ea re & specie, de qua agitur.
tex. & ibi Bar. in l. vlt. ff. ex quib. cau. maio. quo
in loco Bart. hoc adnotauit. Nam qui Reipublicæ causa ad fuerit, etiam aduersus eum, qui pariter Reipublicæ causa adfuerit, restituendus
est, si aliquid damni patiatur,
vterq;vterque etenim
priuilegium habet, ex quo restitutionem, si læsus fuerit, petere potest: &
tamẽtamen qui modò indiget auxilio restitutionis ad reparationem
damni, priuilegium habet in specie, de qua agitur, & in exercitio, quia læditur: alter verò
cùm læsus in eadem causa
nōnon fuerit, in
præsentiarũpræsentiarum id
priuilegiũpriuilegium minimè obtinet, ad idem.
l. verum. §. pen.
idẽidem notauit Bar. in d. Auth. quas
actiones. Abb. in c. ad aures. de præscri. idem
Abb. in c. super spoliatione. de ordi. cog. & in
c. in præsentia. Et ibi Feli. nu. 29. de prob. Bal.
in d. l. fi. ff. ex quib. cau. mai. Ias. in §. rursus. Inst.
de acti. nu. 56. Panor. not. pe. in c. auditis. de in
integ. resti. Sic sanè in specie præscriptionis
ecclesiæ, quæ rem alterius ecclesię præscribit,
non habet in præscribenda illa re, nec in præscribendis rebus alienis priuilegium aliquod:
ecclesia verò, contra quam pręscribitur, priuilegium habet, vt minori spacio 40. annorum eius bona & res minimè
vsucapiāturvsucapiantur, vnde hîc
non datur priuilegiorum concursus, quia tantùm vnius ecclesiæ priuilegium huic negocio
conuenit. Cæterùm Philip. Deci. in d. c. in præsentia. nu. 51. aduersus hanc communem Doc.
resolutionem, expendit text. in d. Auth. de sanctiss. Epis. §. sed hæc præsenti. quo probatur,
habentem
priuilegiũpriuilegium in specie & re, de qua agitur, non posse vti eodem priuilegio contra
eum, qui simile in genere priuilegium iure obtinet. Ecclesia etenim monasterij excludit substitutum ex priuilegio, quod iure habet in specie, quoties institutus eiusdem monasterij habitum, & religionem adsumpserit, & nihilominus si religioso, qui fuit institutus, substituatur altera ecclesia, hæc à monasterio non excluditur, quia habet in genere simile
priuilegiũpriuilegium: tametsi in specie, de qua controuertitur,
tantùm agatur de priuilegio monasterij, cuius
religionem institutus professus est: non de alterius ecclesiæ substitutæ simili priuilegio.
Quamobrem ipse Deci. aliam adsumit in hac
quæstio. conclusionem, existimans in vniuersum rem istam ita definiendam fore, vt habens
priuilegium possit eo vti aduersus eum, qui simile priuilegium obtinet, quando potentius
est priuilegium eius, qui eo vti vult, vel ex eo,
quòd is agat de damno euitando, alter de lucro captando: quod Barto. admonet in d. Authen. quas actiones. Bal. in Auth. perpetua. C.
de sacrosan. eccl. Anch. cons. 36. Abb. in d. c. in
præsentia. super gl. vlt. tex. opt. in d. l. verum.
§. pen. vbi Bar. vel ex eo quod causa concedendi priuilegium fauorabilior est, tex. in d. l. verum. §. vlt. & ibi Bal. cum l. sequenti. idem Bar.
in d. Auth. quas actiones. vnde Philip. Dec. ob
interpretationem minimè conuenientem. §.
sed hæc præsenti. hanc posteriorem conclusionem sufficere censet ad huius quæstionis resolutionem. Ego quidem vtramque conclusionem admitterem ad faciliorem rei cognitionem: cùm vtraque omnium consensu probetur, tametsi sciam in d. §. sed hæc præsenti. responsum esse ab Imperatore non satis iuxta
hanc
resolutionẽresolutionem, quia nec ex conclusione priori, nec posteriori congrua ratio eius responso constituitur.
Atq;Atque ideo dici forsan poterit,
in ea specie monasterium, quod habet priuilegium excludendi substitutum, non excludere ecclesiam, nec piam causam: non quidem ex
eo quòd par sit in
eadẽeadem re
vtriusq;vtriusque priuilegiũpriuilegium,
sed
ꝓpterpropter præsumptam voluntaten testatoris,
quæ consideranda omninò est, ad decisionem
tex. in d. c. in præsentia. & in Auth. nisi rogati.
C. ad Treb. quod nos latiùs probauimus lib 1.
Variar. resol. c. 19. num. 6. & sequentibus.
Ex quibus apparet, sitne
verũverum quod scribit
Abb. in d. c. in præsentia. de proba. numer. 37.
quem ibi sequitur Deci. num. 52. asseuerans ecclesiam hæredem institutam posse Falcidiam
detrahere ex legato alteri ecclesię relicto.
|
idem tenent Angel. in d. §. sed hæc præsenti. Salyc. in Auth. qui rem. C. de sacros. eccles. Cum.
& Imol. in l. 1. §. ad municipum. ff. ad leg. Falci.
vbi Alex. asserit, non esse ab hac opinione recedendum in praxi. eandem sententiam tenet
Abb. in c. cùm causam, de præben. Quorum
sententia eam rationem habet, quòd priuilegium habens, eo non potest vti aduersus idem
priuilegium habentem. l. assiduis, ad finem. C.
qui pot. in pig. hab. atque ita hanc opinionem
communem esse fatentur Deci. in dict. cap. in
præsentia. num. 52. & Vincent. Hercula. in dicto §. si ad municipum. colum. 4. & 5. ídque
sensit Saly. in dict. Auth. qui rem. contrariam
opinionem tenuerunt Roma. in Auth. similiter. C. ad l. Falci. 40. speciali vltimarum voluntatum. idem Ro. & Alex. in l. Marcellus. 4. col.
ff. ad Treb. Alex. & Vincent. in dict. §. si ad municipum. Quibus suffragatur, quòd in hac specie solum ecclesia legataria
priuilegiũpriuilegium habet:
& de eo agendum est, nec ecclesia hæres instituta aliquod in præsentiarum circa deductionem Falcidię priuilegium obtinet, vnde secundum Bart. communiter receptum in dict. Authen. quas actiones. ecclesia legataria priuilegio vti iure optimo poterit aduersus ecclesiam hæredem institutam, ex quo cessat ratio
prioris sententiæ, quæ tamen communis est,
& licet eius ratio, qua ipsius auctores vtuntur,
tolli facillimè valeat, profectò potior & verior
iure videtur, ex voluntate testatoris, ac mente
ipsius legis. Quid enim obsecro magis consonum testatoris & legis intentioni esse potest,
quàm quod ecclesia hæres instituta Falcidiam
à legatis omnibus etiam pijs deducat? denique non video præter hanc legis, & testatoris
mentem, rationem congruam, quæ communem
sententiāsententiam fulciat, quandoquidem ea, quæ
de pari priuilegio adducuntur, non satis conueniunt huic dubitationi. Nam ecclesia legataria in specie proposita
priuilegiũpriuilegium habet: non
ecclesia hæres instituta:
quẽadmodũquemadmodum ex Bart.
ostendimus. Nec vlla harum ecclesiarum potentius priuilegium habet, nec agit de damno
vitando, cùm
vtraq;vtraque de lucro captando tractet,
atque ideo posterior resolutio,
quāquam Decius elegit, minimè vrgeret contra
communẽcommunem, si Bar.
ratio tolleretur, quæ verè tollitur inspecta
mẽtemente legis, & testatoris, qui sicut potest integrum
legatum loco pio, & ecclesiæ relinquere, ita
iubere poterit, quòd ex legatis pijs Falcidia
per hæredem deducatur casu, quo legata dodrantem hæreditatis excesserint. Neque enim
inficiari possumus liberè potuisse testatorem
pœnitere, & legatum locis pijs relictum omnino reuocare.
Hinc etiam deducitur vera ratio eius, quod
Bal. tradidit in l. si quis. ff. de pact. quẽquem sequuntur Felin. in c. dilecti. col. 4. de excep. Hippo.
in singul. 99. ad intellectum l. non tantùm. ff.
de re iudi. & l. ex diuerso. ff. solut. matrim. Quibus responsis apparet, maritum ab vxore dotis ratione non posse conueniri vltrà quàm
is facere possit, deductis inquam alimentis
sibi necessarijs. Etenim hoc à Baldo intelligitur eo casu, quo mulier inops & pauper non
sit, alioqui si mulier pauper sit, cùm ipsa agat
de damno vitando, dotem poterit à marito
etiam egeno exigere, vt ex ea percipiat sibi alimenta.
Cæterùm, vt ad propositam præscriptionis
quæstionẽquæstionem redeamus, ex his constitutissimum
sit, aduersus ecclesiam necessariam esse quadraginta annorum præscriptionem, quod tamen non omninò seruandum est. Nam procedit quoties agitur de præscribendis rebus immobilibus, siquidem res ecclesiæ mobiles
† vsucapiuntur triennio. text. in d. Auth. quas
actiones. & ibi glos. communiter recepta in
verb. durantibus. Speculat. in tit. de restit. in
integ. §. 2. vers. vt
autẽautem. Card. in Clem. 1. notab.
8. de sequest. poss. gloss. in capit. de reditibus.
12. quæst. secunda. Panorm. in capit. cùm causam. de emptio. & venditio. numer. 10. Innocen. Car. & communiter alij, secundum Abb.
col. 4. in ca. primo. de in integrum restit. idem
notat Angel. Areti. in §. res Fisci. Institut. de vsucap. Felin. Balb. statim citandi. Sic & in actionibus personalibus, aduersus ecclesiam
sufficere iuris Ciuilis præscriptionem, quæ aduersus priuatos sufficiens est, & hoc quidem
in omnibus his actionibus, quæ semestri, biennio, vel quadriennio tolluntur. probat text. in
dict. Authen. quas actiones. & ibi glos. in verbo, durantibus. glos. similis in dict. c. cùm causam. Ex quibus deducitur, in actionibus, quæ
minori tempore decennij iure Ciuili tolluntur, vel præscribuntur, par ius esse priuatis, &
ecclesijs, quia sicuti & per tempus iure Ciuili
statutum excluduntur priuati, ita ecclesiæ, cuius rei exempla obuia sunt in actionibus, quanto minoris, redhibitoria, & his similibus. Notant Abb. in dict. cap. cùm causam. num. 10. &
ibi Burgensis col. penult. Iason. in dict. Auth.
quas actiones. num. 4. 5. & col. penult. Felin. in
dict. cap. de quarta. col. vltim. Franc. Balbus de
præscript. 5. part. principa. Fallen. 3. quorum
opinio communis est, & in dict. Authen. quas
actiones. expressim probatur, vnde fit vt actiones personales, quæ iure Ciuili spacio triginta
annorum præscribuntur, non minori tempore quàm
annorũannorum quadraginta tollantur: cùm
ecclesiæ competunt, iuréque dantur, quod video passim ab omnibus receptum esse.
Hostiensis tamen in d. c. 1. de in integ. restit.
aduersus communẽcommunem opinionẽopinionem, censet, nōnon obstante iuris ciuilis constitutione, triennalẽtriennalem vsucapionẽvsucapionem in rebus mobilibus ecclesiæ minimè
procedere, cuius opinionem Panormit. in d. c.
1. num. 13. scribit æquiorem esse, tametsi prior,
vt iam meminimus, magis recepta sit, quam &
Dinus in reg. possessor. numer. 18. probat.
Et hæc de ecclesijs inferioribus: nam contra Romanam
† ecclesiam necessaria est centum annorum præscriptio, quod probatur in
dict. Authen. quas actiones. & in capitulo, ad
audientiam. capitul. cùm nobis. de præscript.
c. Nemo. 16. q. 3. modò in præscriptione principale damnum & præiudicium fiat Romanæ
ecclesiæ, alioqui si principale damnum inferiori fiat, licèt quodammodo ex hoc & Romanæ ecclesiæ præiudicetur, præscriptio ordinaria sufficiet: sicuti innuit ipse Romanus Pontifex in d. c. ad
audientiāaudientiam. ibi, principaliter. quo
in loco gloss. sensit, quòd possit quis tempore
ordinario præscribere ius vtile rei aduersus
obtinentem illud à Romana ecclesia, quæ directum habet,
cuíq;cuíque in ipso directo non præiudicatur. Eandem opinionem sequuntur Card.
Imol. Abb. & Feli. col. penult. in d. c. ad audientiam. Roma. cons. 169. colum. penult. Balbus
de præscrip. 5. par. princip. col. 6. versic. secundò limita. & esse communem opinionem fatetur Soci. cons. 266. libr. 2. col. 19. tametsi Hosti. Ioan. Andre. & Antoni. in dict. cap. ad audientiam. existiment adhuc in hac specie requiri centum annorum præscriptionem, ipso domino directo ignorante: nam eo sciente, ipse
Hosti. sensit sufficere triginta annorum præscriptionem. tex. in c. 1. §. si quis per triginta. si
de feudo fuer. contr. quod & Panor.
atq;atque Imol.
concedunt, Hostiensis distinctionem sequuti,
in quo aduertendum est, quia si dominus directus receperit à Feudatario seruitia, aliáque directi dominij iura per triginta annos,
nullam poterit allegare ignorantiam, & ideo,
quoad vtile dominium, præscriptio triginta
annorum sufficiet, iuxta glos. & communem:
quam etiam sequuntur Iason in l. 1. colum. penult. C. de seru. fugit. idem Iaso. in l. vltim. C.
de sacrosan. eccles. colum. 6. Angel. & Imol. in
l. vsucapionem. ff. de vsucapion. Abb. cons. 18.
& cons. 62. lib. 2. colum. vltim. & Aymon Sauilli. in tract. de Antiquit. tempo. 4. part. §. absolutis. numer. 27. & 28. Quòd si contigerit vera
ignorantia domini directi, non sufficiet hæc
præscriptio, quia ipse valeat contradicere, &
hunc præscribentem vtili dominio priuare:
cùm non cogatur dominus directus nouum
Feudatarium inuitus admittere: quemadmodum Hosti. Ioan. Andre. Anto. Abb. & Imol. in
d. c. ad audientiam. & Soci. in dict. cons. 266.
significare, & asserere videntur.
Eadem ratione res ecclesiæ, quæ exempta
est, & immediatè subiecta Romanæ ecclesiæ,
possunt præscribi tempore ordinario, nec est
necessaria centum annorum præscriptio. glos.
singularis in capit. volumus. 61. q. 4. Abb. numer. 12. & Felin. colum. penult. in dict. capitul.
ad audientiam. vbi Imola scribit, hanc opinionem communem esse. idem tenent Panorm.
in cap. cum dilecta. col. 1. de confir. vtili vel inutili. Bart. in l. cùm sponsus. §. in vectigalibus. ff. de public. Francisc. Balb. in dict. 5. part. princip. col. 6. vers. secundò limitat. qui latius expendit, & examinat regulam istam, qua diffinitum est aduersus ecclesiam Romanam necessariam esse centum annorum pręscriptionem.
Quod ius Imperator Iustinianus eidem tribuerat Nouella constitutione decima, qua & idem concessum est alijs ecclesijs quibusdam.
Eam verò legem idem Iustinianus simpliciter
reuocauit constitutione centesimavndecima,
ita quidem, vt mihi minimè videatur ius,
quod Romanæ ecclesiæ tribuerat, abrogasse,
cùm eiusdem Romanæ ecclesiæ non meminerit. Quamobrem non temerè exceptionem illam centenariæ præscriptionis aduersus ecclesiam Romanam addideritis, qui AuthenticũAuthenticum,
quas actiones. Codicis titulo adiecerit. Etiam
si Balduinus in Prolegomenis, id vitio vertat,
ac tribuat.
Hac verò in parte opportunè quæritur,
quod tempus sit necessarium ad
præscribẽdaspræscribendas
res principis secularis. Cuius quæstionis examini præmittendum est, res principis posse
multifariam considerari. Aut enim sunt res fisco
† principis delatæ, vel acquisitæ, aut res
ad principem in recognitionem supremæ potestatis pertinentes, aut in signum dignitatis
principalis
eidẽeidem principi præseruatæ: aut sunt
eiusdem principis, vt principis propriæ: sunt
item alia, quæ principis sunt, non tamen vt
principis, sed vt priuati, nempe ipsius principis patrimonium, quod segregatum est, & distinctum ab his rebus, quæ sunt propriæ principatus, & regni, vel imperij. His denique quinque modis distinctione præuia adnotatis, erit
facillima huius controuersiæ resolutio.
Res quidem fisco principis delatæ, vel iam
ex delatione acquisitæ præscribuntur eo modo, quem ipse adnotaui in Epitome quarti Decretalium. 2. part. cap. 6. §. 8. numer. 16. quo in
loco probaui, quo tempore præscribantur res
delatæ fisco excrimine hæresis, vel ex commissi causa ob non solutum vectigal. Item quo
tempore res iam ex quacunque causa fisco acquisitæ, bona vel mala fide vsucapiantur. Etenim inibi probauimus, res delatas fisco seculari ex causa hæresis, vel ex causa commissi
ob non solutum vectigal, vsucapi etiam mala
fide per quinquennium, & idem in bonis fisco
delatis ob crimen læsæ maiestatis humanæ. l. 2.
C. de vecti. & commis. Bart. in l. 2. C. de apostat. gloss. in l. Manichæos. C. de hæreticis. tametsi in his Hispaniarum regnis adhuc in præscribendis rebus fisco seculari delatis ob crimen hæresis, seruanda sit constitutio tex. in capitul. 2. de præscrip. in 6. quæ latiùs explicuimus in dicto §. 8. numer. 16. Quòd si res ex his
causis fisco non fuerit delata, sed ex alijs, vsucapitur nondum facta denunciatione per
viginti annos, bona tamen fide. l. in omnibus.
ff. de diuer. & temp. præs. sed si adsit titulus ali|
quis, decem anni sufficient. l. quamuis. ff. de vsucapio. facta tamen denunciatione sufficit
quadriennium. l. 1. C. de quadri. præscripti.
quemadmodum Bart. resoluit in dict. l. in omnibus. Imol. in dict. l. quamuis. Angel. in §. res
Fisci. Insti. de vsucap. Abb. in c. Cùm nobis.
colum penult. de præscript. & Boêrius. q. 264.
num. 20. & sequentibus. explicat Dinus in reg.
possessor. numer 16. de regul. iur. Balb. item de
præscrip. 2. par. 5. partis principalis:
quorũquorum distinctio magis communis est. Ea verò bona,
quæ fisco ob quodcunque crimen fuere non
tantùm delata, sed & per sententiam tradita,
non minori quadraginta annorum spacio &
bona fide præscribuntur. l. omnes. C. de præscription. triginta vel quadraginta annorum.
Bartolus, Imola, & Angelus Aretinus in locis
paulò antè citatis.
Secunda rerum species eam legem & conditionem habet, vt in eis locus non sit vlli præscriptioni, siquidem ea, quæ príncipi debentur, in signum & recognitionem supremæ potestatis, & subiectionis, præscribi non possunt:
vnde tributa, & census, qui principibus solui
debent, non possunt præscribi, nec vlla præscriptione ab eorum solutione quis excusari
poterit, lege, competit. iuxta Baldi adnotationem. C. de præscription. trigint. vel quadragint. annorum. notant Abb. in capit. cum nobis. & in capitul. ad audientiam, de præscriptio. Balb. in tract. de præscript. 2. par. q. 1. regia l. vlti. tit. 13. libr. 3. ordinat. vnde potest & illa quæstio examinari, an subditi
† alicui principi possint præscribere immunitatem à soluendis non quidem tributis, & censibus, sed
indictionibus, & super indictionibus, quę non
soluuntur in recognitionem potestatis supremæ, & subiectionis, sed pro expensis alicuius
belli imminentis, at pro alijs ipsius principis
subleuandis necessitatibus? Sunt
tamẽtamen in hac
re adnotanda duo: primùm hîc non esse tractandum de præscribenda nobilitate, ex qua
iure regio competit immunitas ab his oneribus soluendis, sicut & competunt alia priuilegia, sed tantùm agendum esse, an possit quis
etiam in cæteris plebeius præscribere libertatem à solutione harum indictionum, & onerum. Secundò aduertendum est quæstionem
istam examinatam fuisse per Aymon. Sauilli.
cons. 111. qui censet, hanc
libertatẽlibertatem præscribi
posse aduersus ciuitates, & vniuersitates, quæ
habent ius hæc onera indicendi, cuius sententiæ auctores sunt Panormita. cons. 94. lib. 1. &
cons. 26. colum. 2. libr. 2. Paulus de Castro cons.
313. libr. 1. Corne. cons. 43. colum. 1. libr. 2. &
consil. 20. col. 5. libr. 3. & cons. 152. eodem libr.
colum. penulti. quibus in locis Corne. existimat, sufficere tempus quadraginta annorum,
quo quidem tempore à præscribente non fuerint soluta onera publica ipsius ciuitatis, quæ
ab alijs soluta sint. idem tenuerunt Bald. cons. 112. col. vltim. libr. 2. idem cons. 257. eo. li. Curtius Iunior cons. 42. col. penul. & cons. 177. colum. 4. ad finem, quos ipse Aymon sequitur in
dict. consil. 111. numer. 12. qui numer. 21. & sequentibus contendit in præscriptione huius
libertatis non esse necessarium probare, quòd
præscribens fuerit interpellatus ad horum
munerum præstationem, & eam negauerit,
ac deinde tempus legitimum ab hac negatione transierit, contra Alexand. in consil. 136. nu.
19. libr. 2. vbi expressim contendit, ad præscriptionem huius libertatis, & immunitatis esse
necessariò præmittendam interpellationem,
& eius contradictionem, adduxit Alexand. l.
cùm scimus. & ibi Bartol. C. de agricol. & censit. libr. 11. & Bartol. in l. in filijs. C. de decurioni. libr. 10. eandem opinionem Alexandri sequuti sunt Curtius Iunior cons. 60. col. penul.
Anto. Rube. cons. 21. col. 2. à quibus & ab Alexand. rursus discedit idem Aymon Sauillianus in tract. de Antiquit. temporis. 4. parte,
cap. circa præmissa. numer. 36. & 38. respondét
que in dict. cons. 111. num. 21. ad l. cùm scimus,
dicens inibi tantùm requiri ad
præscribendāpræscribendam
libertatem seruitutis ex non vsu, quòd euenerit casus, quo potuit ea seruitus in vsum deduci, & non fuerit deducta. l. Attilicinus. ff. de seruit. rustic, prædio. l. si partem. §. si per fundum.
ff. quemad. seruit. amitt. Imò & Alexand. Imolensis in cons. 30. lib. 5. nume. 12. scribit, satis esse ad præscribendam immunitatem istam
à solutione onerum &
indictionũindictionum, quòd quadraginta anni transierint, quibus onera ista
nōnon sunt à præscribente soluta: cùm tamen eodem tempore fuerint publicè ciuibus indicta, quod quidem Alex. responsum Iason sequitur in consil. 210. lib. 2. col. vlt. & cons. 25. lib. 3.
colum. 2. & consil. 101. libro 4. vnde apparet
aduersus ciuitates posse præscribi hanc immunitatem à solutione munerum &
indictionũindictionum
per quadraginta annos. Quid igitur dicendum de hac præscribenda immunitate aduersus Regem, & Principem, pro quo adest iusta
huius regni pragmaticas sanctiones in hisce
muneribus & indictionibus ab omnibus in
vniuersum soluendis præsumptio, eáque resistit volenti se ab his oneribus eximere? Huius
sanè quęstionis dissolutio constabit ex his, quę
statim dicentur. Nam regia lex 6. titu. 29. part.
3. in specie respondet in his, & alijs, quæ iure
reditus Regi præstantur, non esse admittendam præscriptionem.
Ex his verò, quæ in hac secunda specie diximus, constat, non posse per subditum aduersus principem præscribi summam illam, & supremam iurisdictionem, quæ in eo versatur,
quòd ab omnibus inferioribus iudicibus ad
principẽprincipem appelletur. Hæc enim principi competit in
signũsignum supremæ iurisdictionis, potestatis, & subiectionis
recognitionẽrecognitionem,
secundũsecundum Bal.
in Auth. quas actiones. C. de sacrosan. eccl. nu|
mer. 14. Qua de re extat apud nos pulchra Regia lex 6. tit. 13. lib. 3. Ordinat. quæ expressim vetat huius supremæ iurisdictionis præscriptionem: ita
quidẽquidem, vt nullus Dux, Comes aut Marchio possit præscriptione acquirere, ne ab eo
ad Regem appelletur. Non me latet frequentiori Doctorum calculo probari posse
subditũsubditum
alicuius Principis secularis exemptionem præscribere, eo quidem sensu, vt nulli subiectus
sit, neminemq́ue, nec Imperatorem ipsum, eiúsue potestatem recognoscat: quod ipse
tradidi in regul. peccatum. de regul. iuris. in 6.
parte 2. §. 9. nume. 9. Et tamen id obtinet, quia
hic gerit libertatis & exemptionis negotium,
nec se cuiusquam subditum esse profitetur. At
si quis professus sit, ac denique non inficietur,
se alteri Principi subditum esse, hic nullo modo potest præscriptione aliqua acquirere,
quòd ab eo ad supremum Principem non appelletur: nec potest summam illam, quam verè
agnoscit, iurisdictionem effugere: esset etenim
hoc absurdum, quemadmodum docet Oldra.
cons. 172. col. 1. & idem 244. colu. 2. & cons. 154.
col. 1.
Tertia species constituitur ex his, quę non
debentur Principi in signum supremæ potestatis, & subiectionis recognitionem: sed tamen
Principi ratione dignitatis præseruantur, &
competunt ita, vt nullus ea præter Principem
expedire possit, vt tabellionum institutio, vectigalium inductio, illegitimorum legitimatio, & his similia, quorum mentio fit in c. super
quibusdam. §. præterea. de verborum signific.
& per Doctores inibi. & in capitu. primo, quæ
sint regalia. libr. Feudorum. Hæc quidem acquiruntur per inferiorem à Principe præscriptione tanti temporis, cuius initium memoriam hominum excedat. textus in dicto capi super quibusdam. §. pręterea. ex quo id passim
Doctores adnotarunt, præsertim Panormitanus in capit. cùm nobis. columna prima, de
præscriptionibus. Bartol. in l. si publicanus. §. vltimo. ff. de public. Abb. in capit. cùm
contingat. columna quinta, de foro compet.
Alexand. in l more. ff. de acquirenda hæredita.
columna secunda. Aretin. consilio 30. dubio
tertio. Decius consilio 341. columna penultima. & consilio 496. columna secunda. latissimè Balb. in tract. de præscriptio. 2. par. 5.
partis principalis. quæsti. 3. Ex quibus tandem
constat, hanc opinionem communem esse: atque ita fatetur præter alios Iason in l. Imperium. num. 20. ff. de iurisdict. omnium iudi. vbi
meri Imperij, quod Principi tantùm competit, mentionem agens, scribit, posse id acquiri
per præscriptionem eius temporis, cuius initij memoria humana non est. Nec minoris
tẽporistemporis præscriptio sufficit ad hæc acquirenda,
cùm in his præsumptio sit pro ipso Principe, &
contra pręscribentem vehemens quidem & resistens horum iurium
absq;absque Principis mandato exercitationi, ideoq́ue vel est necessaria pręscriptio eius temporis, quod memoriam hominum excedat, vel quadraginta annorum,
cũcum
titulo, iuxta decisionem tex. in c. 1. de præscrip.
in 6. cuius ipse mentionem feci, & intellectum examinaui lib. 1. variar. resolut. capit. 17.
Sed dubitatur à plerisque, sitne ad hanc præscriptionem immemorialem necessaria ipsius
Principis scientia & patientia: qua de re oportet memoria repetere, quę diximus in §. præcedenti, & præsertim in principio huius secundæ partis. nume. 8. & sequentibus. Nam iuxta
opinionem eorum, qui præscriptionem immemorialem admittunt in iuribus incorporalibus absque scientia & patientia, itidem
dicendum erit in hac quæstio. quam modò tractamus, non esse necessariam scientiam Principis, nec patientiam. At si è diuerso
contrariācontrariam
opinionem recipiamus, dubio procul erit necessaria Principis scientia & patientia. Sic sanè, vt in dict. nume. 8. ad finem adnotauimus,
in his erit necessaria pręter tempus immemoriale scientia, & patientia Principis: idq́ue
præmittit Abbas in c. cùm nobis. colum. 2. ver.
circa hanc particulam. & colum. pen. vers. quædam sunt iura. de præscrip. quem sequitur Aymon in tract. de antiquita. temporis. 4. parte.
c. absolutis. numero 18. Ex quo falsum esse videtur, quod adnotauit Bald. consilio 242. libr.
2. & sensit Alexan. consilio 24. libr. 5. colum. 5.
versicu. benè facit. quibus in locis vterque tenet, in his, quæ Principis dignitati reseruata
sunt,
quæq́;quæque alius præter Principem agere nequit, sufficere præscriptionem quadraginta
annorum, modò accesserit huic præscriptioni scientia & patientia Principis. Etenim hoc
falsum est, nam si scientia est necessaria ad acquirendam quasi possessionem, sine qua præscriptio non procedit, hæc omninò exigitur,
siue sit tempus, cuius initium memoriam hominum excedat, siue minus. At si præscriptio contingat in his, in quibus contra præscribentem est vehemens, & constituta iuris præsumptio, non sufficit, nec quasi possessio, nec
minus tempus, quàm sit illud, quod
hominũhominum
excedit memoriam, nisi titulus præscriptioni
causam dederit: vt probatur in dict. cap. 1. de
præscript. in 6. Multò magis hac in re non est
admittenda Iasonis sententia in l. Imperium.
ff. de iurisdict. omn. iud. num. 22. qui censet sufficere triginta annorum præscriptionem ad
acquirendum merum Imperium: vbi accesserit præscriptioni scientia, patientiaq́ue ipsius principis. Merum enim
ImperiũImperium plura continet, iuxta communem Doctorum interpretationem, quæ Principis dignitati reseruantur:
ideoq́;ideoque non erit sufficiens præscriptio triginta
annorum ad eius acquisitionem. Præsertim
tẽpustempus istud minimè
sufficiẽssufficiens erit, si pręmittamus
in his ferè rebus acquirendis dari quasi possessionem
discōtinuamdiscontinuam, quę requirit regulariter
|
tempus, cuius memoria penes homines non
sit. l. hoc iure. §. ductus aquę. ff. de aqua quotid.
& æstiua. tametsi hæc ratio posset tolli ex his,
quæ ipse tradidi in libro 1. Variarum resolut.
c. 17. num. 10. & sequentibus. cùm ex inibi adnotatis appareat,
pleraq;pleraque ex his, quæ dignitati
Principis competunt, non habere causam discontinuam, sed potiùs continuam: & præterea
non omninò verum esse, quod in præscribendis seruitutibus habentibus causam, vel possessionem discontinuam, sit necessarium tempus
illud, cuius initium memoriam hominum excedit.
Quarta species ea comprehendit bona, quę
Principis, vt Principis sunt, vtpote, quæ Regiæ
Coronæ competunt, & eius propria sunt: &
tamen possent esse Iure Communi alicuius priuati, qualia sunt prata pascuorum, saltus ferarum, viuaria, prædia rustica, & vrbana: quæ quidem non fuêre Principis fisco propter aliquod
crimen delata, nec tradita. horum bonorum,
& eorum, quæ sub quinta specie traduntur, videtur meminisse Regia lex 1. titu. 17. part. 2. In
his quidem rebus sub hac quarta specie contentis quidam censent, non esse admittendam
præscriptionem minorem centenaria: huius
opinionis auctores sunt glo. in Authent. de nōnon
alienandis, aut permutand. §. vt autem lex. in
verbo, nec multum. Angelus & Baldus in l. 2.
C. commun. de vsucapio. Baldus in l. 1. colu. 2.
C. de annali. except. Baldus idem in l. sicut. de
præscrip. triginta annorum. col. vlt. Alex. cons.
24. lib. 5. num. 14. Felin. in c. ad audientiam. nu.
22. de præscriptio. Alexand. consilio 84. numero 2. libro 1. Matthæus Afflict. in constitut.
Neapol. lib. 3. Rubr. 31. constitutione, Quadragenalem. numer. 4. & 5. Isernia in Rub. de prohib. feud. alienat. per Federic. §. pręterea. numero 17.
Verùm Nicolaus Boêrius quæstione 264.
numero 25. expressim asseuerat contrariam
sententiam communem & veriorem esse, adijciens præscriptionem illam, cuius meminit l.
vlt. C. de sacrosanct. Ecclesi. ad quadragenariam omninò iure nouo redactam fuisse: idq́ue scribit communi omnium consensu receptum esse. in hoc tamen vltimo improbat
Boërij sententiam Aymo. Sauillianus in tract.
de antiqui. temp. 4. parte. c. absolutis. numero
37. Quamobrem in huius quæstionis examine
aliquot discriminatim, & distinctè adnotanda
sunt.
Primùm,
† quòd lex vlt. C. de sacrosanct.
Eccles. statuens, nullam præscriptionem centenariam minorem admittendam esse aduersus Ciuitates, Ecclesias, Hospitalia, causás que
pias in his rebus, quæ vel testamento relictæ
vel venditæ, vel donatę fuerint, tantùm sit correcta quo ad Ecclesias, monasteria, hospitalia,
& similia, non tamen quo ad ciuitates: quæ quidem sententia probatur in Auth. quas actiones. per quam correctio inducitur, & tamen ea
constitutio solùm de Ecclesijs, non de ciuitatibus tractat: atque ita isthęc interpretatio
cōmuniscommunis est, sicuti testantur Iaso. in dict. Authentica, quas actiones. numero 21. Aymo. in dicto
numero 37. idem latiùs in principio quartæ
partis. numero 99. & sequentibus. Quo fit, vt
manifestus fuerit lapsus Boêrij hac in re, dum
contrariam sententiam existimat communem
esse.
Secundò illud, ni fallor, certissimi iuris est,
in illis casibus specialibus, quos Imperator in
d. l. vlti. tradit, aduersus Principem necessariam esse centenariam præscriptionem, nec minorem sufficere, quo in sensu accipienda est
gloss. in d. §. vt autem lex. cum his auctoribus,
quorum paulò antè post eam memini. Etenim
si ciuitati in illis casibus ius hoc datum est, maiori, aut saltem eadem ratione, idem Principi
datum esse censendum erit. Et præter Angel. &
alios modò citatos, hanc sententiam tenuerũttenuerunt
Bar. in l. in omnib. ff. de diuers. & temp. præscr.
Alber. & Imol. in l. quamuis. ff. de vsucap. Abb.
in c. cùm nobis. col. penul. de pręscrip. Ange. in
§. res fisci. Instit. de vsucap. Socyn. in consil. 86.
colum. vlti. vers. quintò, hæc conclusio. libro 1.
Aymon. in dicta quarta parte. capit. absolutis.
numero 40.
Tertiò, in his rebus, & bonis, quæ fisco Principis, vel ratione criminis, aut ob vectigal non
solutum, similíue causa deferuntur, opinor nōnon
esse necessariam cẽtenariamcentenariam præscriptionem:
sed eam sufficere, quæ in prima specie à nobis
superiùs tradita fuit. Quod ex Bartol. in dict. l.
in omnibus. & his, quorũquorum modò meminimus,
palàm deducitur. Qui denique in hoc tractatu
de præscriptionibus expressim distinguunt casus in d. l. vlti. nominatos, ab his reb. quæ Principis fisco ex lege deferuntur.
Quartò ex præmissis deducitur, extra casus
in d. l. vlt. ab Imperatore nominatos, PrincipẽPrincipem,
eiusq́ue fiscum minimè gaudere centenaria
præscriptione, sed tempus quadraginta annorum regulariter ad præscribendum aduersus
Principem sufficere. l. omnes. C. de præscr. triginta vel quadrag. annorum, nisi aliud lege Regia, aliáue constitutione speciatim cautũcautum fuerit. Quod colligitur ex his, quæ in hac vltima
quatuor assertionib. distincta resolutione adnotabimus. & probat optimè Aymon in d. c.
absolutis. num. 40. & sequentibus. quem legito ad interpretationem d. l. vltimæ. Sic extra
casus in d. l. vltim. nominatos aduersus ciuitates, quadragenaria præscriptio sufficit, & necessaria est. ex d. l. omnes. idq́ue adnotarunt Alexand. consilio 16. numero 24. libro 5. Aretin.
consil. 154. colum. vlti. Bal. de præscript. 3. parte 5. partis principal. quęst. 1. Regia l. 7. tit. 29.
part. 3. cui adde l. 4. & 5. tit. 28. ea part. atque
omninò legito Roder. Xuares allegat. 15. QuāuisQuamuis glo. Angel. Bald. & alij in vniuersum respō| p. 357derintresponderint, aduersus Principem secularem non esse admittendam præscriptionẽpræscriptionem minorem centenaria, sicuti nec contra Romanam EcclesiāEcclesiam:
quāquam opinionem reprobant Henr. in c. diligenti, de præscript. & Guido Papę. quæsti. 416. qui
post Henr. col. vlt. extra casus d. l. vlti. quæ quadragenariam præscriptionem aduersus Principem regulariter exigit.
Vltima species de his rebus agit, quæ Principis propriæ sunt: non tamen ea Princeps
habet iure principatus, sed vt priuatus: quippe qui ea habuerit, priusquàm Princeps esset,
vel ea iure priuato acquisierit. Et certè in his
rebus aduersus Principem admittitur pręscriptio ea, quæ aduersus priuatum iure est admittenda, secundum Bald. in l. 2. in princip. C.
communia. de vsucapi. cuius opinionem pluribus comprobat Aymon in dict. 4. parte. de
antiquita. temporis. c. absolutis. numero 33. &
34. præsertim ex gloss. in capi. possessiones. 16.
quæstione 4. quæ voluit, res patrimoniales
Clericorum præscribi eo tempore, quo res Laicorum præscribuntur, cùm non gaudeant priuilegio rerum Ecclesiarum. cuius gloss. opinionem frequentissimo interpretum suffragio
probatam sequitur Rom. singul. 415. Salyc. &
Iason in d. Authent. quas actiones. ad finem: eiusq́ue & nos meminimus. libr. 1. variar. resolut. c. 4. numero 3. tametsi Guido Papæ in d.
qu. 416. in his rebus præscribendis, quæ Princeps, vt priuatus, obtinet, necessariam esse asseueret quadraginta annorum præscriptionem,
post Henricum in dicto capi. diligenti. colum.
vltima ex dict. l. omnes. Horum verò sententia
omninò referenda est ad ea bona, quę per Principem iure & titulo Principatus possidentur:
licet ea non sint Principib. propria iure supremæ dignitatis, cùm possent & à quolibet priuato possideri, & acquiri: sicuti superiùs distinximus penultima specie.
SVMMARIVM.
-
1 Iurisdictio, & mistũmistum Imperium præscriptione possunt acquiri.
-
2 Consuetudo & præscriptio differunt.
-
3 Jurisdictio, merum & mistum Imperium in præiudicium Principis non acquirũturacquiruntur minori tempore, quàm eo, cuius initium memoriam hominum excedit.
-
4 Regia constitutio vltima. titu. 13. lib. 3. ordi. de
præscriptione iurisdictionis examinatur.
-
5 Iurisdictio in præiudicium inferioris à Principe
præscribitur tempore ordinario.
-
6 Latè discutitur differentia inter præscriptionem
immemorialem & centenariam.
-
7 Quo pacto probatur immemorialis præscriptio. Et
ibi intellectus Taurinæ constitutionis.
-
8 Quomodo probetur centenaria præscriptio.
-
9 An sit satis ad probationem centenariæ, quòd immemorialis legitimè probetur.
DE iurisdictione autem, an ea possit acquiri præscriptione,
frequẽtissimèfrequentissime controuertitur: ac
tandẽtandem
omnium
cōsensuconsensu receptum est,
† merum, mistum
ImperiũImperium, iurisdictionem criminalem & ciuilem præscriptione acquiri posse. Hanc opinionem probauerunt Bartol. in l. 1. §. denique. ff. de aqua quotidia. & æstiua. atque inibi Imol. & Rom. Baldus
in l. 1. C. de emancipatio. libero. Panormit. colum. 4. & ibi omnes in cap. cùm contingat. de
foro compet. Bar. Albericus, & alij. in l. Imperium. ff. de iurisdict. omnium iud. vbi Iaso. præ
cæteris, numero 20. fatetur hanc opinionem
communem esse. idem asseuerat Balbus de pręscript. 5. part. princip. 2. part. quæstio. 3. Nam
in citandis huiusce partis auctoribus minimè
immorabor: quippe, qui videam ab alijs id
negotium diligenter expeditum esse, & deinde, quia dubio procul certissimum esse opinor hanc opinionem communem esse: cuius
item meminit Ioan. Lup. in c. per vestras. 2. nota. §. 1. num. 27. ex antiquioribus Oldr. consilio
254. Iacob. à Bello visu in Authent. de defensoribus ciuit. §. nullam.
Pro huius opinionis probatione adducitur
tex. in c. irrefragabili. §. excessus. de offi. ordin.
Et in capit. cùm contingat. de foro compet. &
in l. viros. C. de diuers. offi. libr. 11. ibi tamen de
consuetudine mentio fit, non de præscriptione. Etenim consuetudo iurisdictionem dare
potest. gloss. in c. quanto. de offici. ordin. l. vlti.
C. de emancip. libero. gloss. in c. conquestus. 9.
quęstio. 3. glo. Bart. & Doct. maximè Iaso. numero 43. in l. morem. ff. de iurisdict. omni. iudic. idem Iaso. in l. 3. num. 34. ff. de acquir. possess. text. & inibi latè Felin. in c. auditis. de præscript. Balbus in tracta. de præscript. 2. parte.
colum. 7. Rochus Curtius in c. vlti. de consuet.
folio paruo. 17. colu. 4. non ex hoc necessariò
deducitur idem dicendum esse de præscriptione, cùm multifariam consuetudo
† & præscriptio differant, quemadmodum tradidêre glo.
Panormit. & alij communiter, præsertim Rochus folio 44. in dict. c. vlti. de consuetu. Francisc. Balb. de pręscript. 1. parte. quæsti. 10. Abb.
& Doct. in cap. cùm Ecclesia. de caus. possess. &
proprieta. omnium latissimè Aymon. Sauilli.
de antiquita. temporis. 4. parte. in princip. Potissimum verò discrimen est, quòd consuetudo ex
cōmunicommuni & promiscuo vsu ius constituit,
& acquirit omnibus eius regionis, aut populi
ciuibus, nec alicui specialiter prodest, nec nocet. vnde nec certus est aliquis qui præscribat,
nec contra quem pręscribatur. At præscriptio certum vsum habet illius, qui præscribit,
eiq́ue vtilitatem, & ius priuatum acquirit: &
deinde contra
quẽdamquendam priuatum instituitur,
& dirigitur ad eius priuatum incommodum:
|
sicuti eleganter explicant Abbas & Card. quęstione 8. in dicto c. vlt. Corne. consil. 268. colu.
5. lib. 4. Aymon. in dict. 4. parte de Antiquita.
temporis. 7. differentia. nume. 21. Dec. consilio 134. colum. fi. vnde, si quis priuatus aduersus aliquam vniuersitatem quicquam vsu temporis quæsierit, hæc erit vera præscriptio. Sic,
vbi vniuersitas è contrario quid per vsum induxerit contra priuatum, eadem ratione
præscriptio dicetur. Item, si vniuersitas aduersus aliam vniuersitatem ius pascendi intra
illius limites acquirere tentat, erit præscriptio
propria. Quod si vsu promiscuo duarum vrbium vicinarum inductum fuerit, vt absque vlla distinctione vtriusque oppidi agri sint compascui, & communia pascua vicinis & oppidanis, hęc verè consuetudo dicetur. Hinc ipse infero probari omninò iurisdictionem acquiri
posse præscriptione in locis paulò antè citatis.
Nam etsi inibi fiat mentio consuetudinis, profectò illa consuetudo propriùs & aptiùs præscriptio dicetur. Sed præter hæc communis
sententia Doctorum in dict. l. Imperium. planè deducitur ex ea resolutione, quam tradidi
proximo §. vltima eius parte. Etenim vtcunque iurisdictio merum & mixtum Imperium
ad Principem pertineant, ea pręscriptione acquiri posse, satis manifestum fecimus: omissa illa suprema recognitione, quæ per
subditũsubditum
præscribi non potest. Igitur constitutissimum
sit, iurisdictionem Ciuilem & criminalem, merum ac mixtum imperium, sicut & alia, quæ
Principis propria sunt, & ad Principem pertinent, præscriptione acquiri posse. An verò sit
necessaria Principis scientia, id
cōstabitconstabit ex his,
quæ adnotauimus in hac 2. par. in princip. numero 8. & sequentibus. Et hæc vera sunt, tametsi l. 6. tit. 29. par. 3. expressim voluerit, iurisdictionem præscriptione acquiri non posse.
Ea etenim constitutio erit interpretanda iuxta eam resolutionem, quæ paulò pòst tradetur.
De tempore autem ad iurisdictionis præscriptionem, vel ad meri & misti imperij acquisitionem satis controuertitur inter vtriusque Iuris interpretes. Ego verò id conabor efficere,
vt huius quæstionis & nodi expedita sit dissolutio. Et in primis illud erit
obseruandũobseruandum, quod
iam semel in proximo §. admonuimus,
† iurisdictionis, meri & misti imperij, similiumq́ue
iurium quasi possessionem potiùs habere causam continuam, quàm discontinuam: iuxta
Barto. sententiam in l. iusto. §. non mutat. ff. de
vsucap. quę communiter recepta est. Quia hęc
iura personis ipsis competentia retinentur
cōtinuocontinuo animo: ideoq́ue hac in parte tractandum non est de tempore, cuius initium memoriam hominum excedat, ea ratione, quod quasi possessio discontinua sit, & tunc tempus hoc
requiratur, secundum gloss. & communem in
l. seruitutes. in 4. ff. de seruitu. cùm hîc detur quasi possessio continua, sicuti in specie adnotarunt Bald. in l. 1. C. de emancip. liber. nu. 20.
& in d. l. imperium. in rep. nu. 13. & in cons. 439.
lib. 3. Ancha. cons. 142. nu. 21. & alij plerique frequentissimè. His denique pręnotatis sit prima
conclusio.
Merum imperium aut iurisdictio, cùm aduersus Principem præscribenda est, inq́ue præiudicium Principis, cui iure competit, non
minori
tẽporetempore acquiritur, quàm eo, cuius initium memoriam hominum excedat, vel quadragenario, titulo tamen præmisso. Hæc assertio duas habet partes, quarum prior probatur
ex eo, quòd merum imperium plura contineat, quæ ad supremam Principis dignitatem speciali quodam iure pertinent. Quorum acquisitio necessariò exigit tempus illud, cuius initium memoriam hominum excedit. c. super
quibusdam. §. præterea. de verbor. significa. vel
quadraginta annorum, præmisso titulo: sicuti
tradidimus §. pręced. numero 8. versicu. tertia
species. reliqua verò, quæ ad iurisdictionem
causarum criminalium & Ciuilium attinent,
ita propria Principis sunt, vt nemini conueniant, nec competere, præterquàm ipsi Principi
valeant: in quibus præsumptio Principi suffragatur, ac cæteris aduersatur omninò. Nam
iurisdictio tota ipsius Principis est, nec sine ipsius mandato per aliquem exerceri potest. l.
1. ff. de constit. princip. notant Doct. in l. 1. ad finem. ff. de iurisdict. omni. iud. Andr. Isern. in
proœmio constitutionum Neapoli. Et ibi Matthæ. Afflictus quęstione 3. Regia lex 1. & 2. titu.
1. lib. 3. ordinat. vnde iure ordinario, & iuris maxima præsumptione intra totius regni limites
iurisdictio Regis est: ita quidem vt ciuitatibus ac populis, nobilibusq́ue quacunque dignitate præditis obstet hæc iuris præsumptio,
quæ Regi patrocinatur: atque ideò in præscribenda iurisdictione, eaq́ue acquirenda obseruanda est constitutio. text. in c. 1. de præscr.
lib. 6. cuius lib. 1. Variar. resolut. c. 17. numero
7. mentionem fecimus. Ex quibus & posterior
conclusionis pars satis est confirmata: ac denique sententia
eorũeorum probata, qui
existimātexistimant,
merum Imperium aduersus Principem non
posse præscribi aliter quàm per tempus, cuius
initium memoriam hominum excedat. Quod
Paulus de Castro adnotauit in dict. l. Imperium. colum. vltim. & alij passim item obseruarunt. Qui tamen hoc intelligunt circa ea, quæ
Principi reseruata sunt in priuilegium dignitatis, quod nemini dubium esse potest. per capit. super quibusdam. de verb. signi. cuius nos
sæpissimè meminimus. Sed ipse latiorem constitui assertionem, ex qua opinor ad præscribendam quamcunque iurisdictionem aduersus Principem, eius quasi possessorem, necessaria fore tempora, quæ continentur expressim
in cap. 1. de præscript. in 6. ea quidem ratione,
quòd Iure Communi & Regio præsumptio sit
|
maxima, quæ dictat, iurisdictionem Principis
esse, nec ad alium absque Principis permissione posse pertinere. vnde præsumptio, quod
iam satis admonui, Principi suffragatur: cæteris verò contraria est. idemq́ue sensit Ioan. Lupi. in c. per vestras. de donatio. 2. notab. §. 1. numero 43. est & pulchra l. 4. tit. 1. lib. 2. & l. 8. tit.
14. lib. 3. ordinat. quæ expressim asserit quo ad
iurisdictionem ciuilem & criminalem Iuris
cōmuniscommunis, præsumptionem regi patrocinari: cæteris autem contrariam esse.
Hinc denique examinanda
† est Regia constitutio ab Alfonso Rege Compluti condita,
Aera Cæsaris millesima trecentesima, octuagesima sexta. titu. 27. l. 2. quæ refertur lib. 3. ordinat. tit. 13. l. vlt. cuius tres ipse constituam partes. Prima etenim satis euidenter probat, iurisdictionem ciuilem & criminalem posse acquiri per nobiles, aliosq́ue eam proprio nomine exercentes per tempus, cuius initium
hominum memoriam excedat, etiamsi titulus aliquis huius iurisdictionis & vsus minimè
probatus fuerit: qua in parte Regia lex dictat, quòd nos modò asseuerauimus, iurisdictionem ciuilem vel criminalem non posse acquiri minori tempore, quàm sit illud, cuius
initium memoriam hominum excedit. Igitur sat ex ea lege constat, id statutum fuisse propter præsumptionem Iuris Communis, quæ
Regi propitia est, alijs verò refragatur, ideoq́ue tanti temporis vsus necessarius est. cui
quidem constitutioni adstipulatur hæc prima conclusio. & pręterea Pauli Castrensis
Theorica in dicta l. Imperium. colum. vltim.
quæ habet, non posse minori tempore, quàm
eo, cuius initium memoriam hominum excedit, præscribi ea, quæ absque Principis concessione exerceri non possunt. l. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de aqua quot. & æstiua. Sic & Bal.
in dict. l. Imperium. in repetitione. numero 13.
asserit, merum vel mistum Imperium non posse acquiri contra Principem in eius præiudicium, aliter quàm per tempus, quod appellant immemoriale. Idem post Gulielm. de
Cuneo tenet ibi Alber. nume. 40.
atq;atque ita hanc
opinionem, quæ eadem est cum prima conclusione, asserit communem esse Gaspar Lusitanus in dicta l. Imperium. colum. 38. Imò in
specie Curt. Iunior consilio 147. nume. 26. ostendit communem esse opinionem, quòd nec
mistum Imperium, nec simplex iurisdictio
præscribatur minori tempore, quàm eo, cuius initium memoriam hominum excedit.
Eadem tamen ratione in specie constitutionis Regiæ sufficeret loco immemorialis præscriptionis quadraginta annorum vsus cum
titulo eius, qui concedere eum vsum poterat.
text. in d. c. 1. de præsc. in 6. Secunda pars Regię
legis probat, iurisdictionem criminalem posse
præscribi
etiāetiam contra Principem, & in eius
præiudiciũpræiudicium centenaria præscriptione, non minori. Hæc verò decisio deduci potuit à Nouella Iustiniani in Authent. quas actiones. C. de sacrosanct. Eccle. qua sancitum est, non esse admittendam contra Romanam Ecclesiam præscriptionem minorem centenaria, quam & ad pręscriptionem iurisdictionis Bald. inducit in l. 2.
C. de seruit. & aqua. q. 6. nu. 25.
idemq́;idemque priuilegium habere Principem secularem,
adnotarũtadnotarunt
quidam, quorum opinio fuit examinata in §.
præcedenti. num. 9.
Tertia legis Regiæ pars statuit, præscribi
posse iurisdictionem ciuilem aduersus Regem
quadraginta annorum vsu: & hoc quidem
forsan deductum est à l omnes. C. de præscrip.
triginta vel quadrag. annorum. superest tamen explicare, quænam sit differentia inter
primam, & vltimas legis Regiæ partes: siquidem prima ad præscriptionem iurisdictionis
ciuilis & criminalis simul exigit tempus, cuius
initium memoriam hominum excedat. Sed
verè, ni ego fallor, prima pars tractat de iurisdictione ante illius legis constitutionem per
nobiles, aliosq́ue priuatos obtenta in aliquot
ciuitatibus & villis, atque oppidis, quæ possederant. Vltima verò pars, quæ de centenaria &
quadragenaria præscriptionibus agit, tantùm
loquitur de iurisdictione post eam legem acquirenda, statuens, quonam tempore in posterum iurisdictio acquiratur. atque hic sensus
constare videtur ex verbis dictæ l. vltimæ, & euidentius ex d. l. 2. tit. 27. apud veteres Alfonsi leges. Quòd, si discrimen istud non placuerit lectori, oportebit profectò inquirere, an in præscriptionibus illis centenaria & quadragenaria sit necessarius titulus, saltem vt is allegetur,
sicuti Ioan. Lup. sensit in dicto §. 1. numero 43.
Quasi ea sit potissima differentia, quòd in priori legis parte sufficiat immemorialis præscriptio, in posteriori verò loco huius immemorialis sit necessaria centum, vel quadraginta annorum præscriptio, titulo saltem allegato, qui
alioqui probandus est in quadragenaria præscriptione, quę Iure Communi immemorialis
defectum supplet, iuxta c. 1. de præscri. in 6. sed
hęc expedientur inferiùs, cùm materiam tituli, & differentias inter centenariam atque
immemorialẽimmemorialem præscriptiones tractabimus. Quibus adde omninò l. 2. tit. 9. libr. 5. ordinat. secunda conclusio. Iurisdictio
† in præiudicium alicuius priuati, ac contra priuatum, non
contra Principem, tempore ordinario, quo alia iura præscribuntur, acquiritur. Hæc verò
cōclusioconclusio satis manifesta est, cùm nulla detur ratio, quæ maius tempus exigat in præscribenda
iurisdictione aduersus priuatum, quàm quod
exigitur in
pręscribẽdispręscribendis cęteris iuribus incorporalibus. sic sanè video ferè apud omnes, præsertim iuniores hanc assertionem certam esse.
in d. l. Imperium.
Eandemq́;Eandemque sequuntur, & probant Bald. consil. 439. libr. 3. idem in l. 1. nu. 18.
C. de emancipa. libero. Anch. cons. 142. nume.
|
12. Alex. cons. 16. nu. 27. lib. 5. qui hanc opinionem fatetur communem esse. idem asseuerat
eam sequutus Balb. de præscr. 5. part. princip.
2. part. vers. circa primam q. quibus item accedit Aret. in cons. 154. col. vlt.
Ex his primùm infero falsum esse, quod Ias.
in d. l. Imperium. scribit nu. 22. existimans, merum, mistum Imperium, & iurisdictionem aduersus Principem præscribi tempore ordinario decem annorum, data scientia ipsius Principis: eo verò ignorante esse necessarium tempus id, cuius initium memoriam hominum excedit, additq́ue Iaso. hanc sententiam magis
communem esse. & Iasonem sequitur Balbus
in d. vers. circa primam. Etenim etiam sciente
Principe ad præscribendam iurisdictionem ei
competẽtemcompetentem, necessarium est tempus immemoriale, vel quadraginta annorum cum titulo, sicuti paulò antè ostendimus. vnde Iasonem
expressim carpit Curti. Iunior consil. 174. nume. 38.
Secundò hinc apparet, Iasonem errasse, dum
opinatur, quasi possessionem iurisdictionis esse discontinuam. Nam verè causam cōtinuamcontinuam
habet, vt superiùs probatum est.
Tertiò, dum Iaso. fatetur ex glo. in l. seruitutes. ff. de seruit. ad præscriptionem seruitutis
discontinuę sufficere triginta annorũannorum cursum,
adhuc fallitur, siquidem ex glo. suprà dicta cōmunicommuni omniũomnium suffragio recepta constet, requiri
tempus, cuius initium memoriam hominum
excedat. De quo alibi ipse disputaui, & in specie Ias. sententiam in hoc im probarunt Lusita.
ibi. col. 38. & Cur. Iunior in d. cons. 147. numero 38.
Superest modò expendere, quod discrimen
sit inter præscriptionem centum annorum, &
eam, quæ vulgò immemorialis appellatur, ac
constat ex eo tempore, cuius initium memoriam hominum excedit. Card. etenim in c. si diligenti. ad finem. de præscript. in ea est sententia, vt censeat, præscriptionem
† immemorialem maiorem esse centenaria. Huic subscripsêre Felin. ibi in fi. idem Felin. in c. ad
audientiāaudientiam.
col. vlt. & in c. cùm nobis. col. 2. eod. tit. Et Gaspar. Lusita. in d. l. Imperium. col. 39. Quorum
ratio ea est, quòd præscriptio immemorialis
titulum non requirat: centenaria verò absque titulo non procedat. tex. opt. in d. c. si diligenti. ad finem, quo in loco expressim hoc probatur. Contrariam conclusionem tenet glo. in
d. c. cùm nobis. quæ censet, non esse satis ad
ꝓbationemprobationem cẽtenariæcentenariæ præscriptionis, quòd probetur immemorialis præscriptio. cuius gl. auctoritate, & alijs propositis rationibus aduersus Cardin. omninò tenet contrariam sententiam Aymo. in tract. de antiquit. tempo. 4. par.
c. absolutis. in princ. Ego verò aliter existimo
rem hanc definiendam fore,
siquidẽsiquidem illud certissimum est, immemorialem pręscriptionem
à centenaria differre: & ideò
quandoq;quandoque maior censebitur altera, vel ob maius
priuilegiũpriuilegium,
vel ob aliam causam,
quandoq;quandoque minor ob faciliorem eius probationem. Vnde discrimina vtriusque proponam, non quidem omnia, sed
ea, quæ huic negotio aptiùs seruire possint, vt
huius quæstionis solutio faciliùs colligatur.
Prima quidem differentia ea est secundum
Card. & Felin. ac Lusita. quòd pręscriptio centenaria contra Roma. Ecclesiam titulum requirit præter tempus & bonam fidem. idem Aym.
concedit in d. c. absolutis. nu. 8.
dicẽsdicens idem esse
in præscriptione quadraginta annor. contra
quamlibet Ecclesiam: sicuti not. Bellamera consilio 3. col. 3. ex c. si diligenti. de præscrip.
idem Bellamera in c. cùm nobis. de præscript.
nu. 7. in quadragenaria contra Ecclesias inferiores, & in centenaria
cōtracontra Ecclesiam Rom.
titulum esse necessarium, probare conatur.
Sed isthæc tituli ratio minimè exigitur in ea
præscriptione, quæ constat tempore, cuius initium memoriam hominum excedit, quod receptissimum est. Et sanè mihi hæc differentia
omninò non placet, nam nec Iure Canonico
nec Ciuili titulus requiritur in præscriptione
quadraginta ann. contra Ecclesias inferiores,
nec in pręscriptione centum annor. aduersus
Ecclesiam Roman. nulla etenim in materia tituli requisiti ad præscribendum est differentia
inter ius Canonicum & Ciuile: quemadmodum diximus lib. 1. Variar. resolut. c. 17. nume.
7. & resoluit Balb. de præscript. 2. part. 3. part.
princip. q. 6. & idem 2. par. 4. part. princ. qu. 2.
col. 3. vnde vtroque iure in præscriptione
decẽdecem
vel viginti anno. necessarium est, quòd titulus
allegetur & probetur: at in præscriptione triginta vel quadraginta annorum, vel centenaria, etiam contra Ecclesiam Roma. titulus
necessarius non est, nisi præsumptio Iuris
cōmuniscommunis sit contra pręscribentem. tex. in ca. 1. de
præscrip. in 6. Dyn. in reg. possessor. de reg. iur.
in 6. nu. 27. Doct. communiter ita intelligentes tex. ibi in d. c. si diligenti. præsertim Aegidius à Bellamera. num. 29. & colum. vltim. qui
post alios, dum Roman. Pontif. in eiusdem Decretalis responso aduersus Ecclesias inferiores, & Romanam ipsam requirit
titulũtitulum ad pręscriptionem, eam decisionem interpretatur,
vbi sit Iuris
CōmunisCommunis pręsumptio contra præscribentem, quasi alioqui titulus necessarius
non sit, nec in centenaria, nec in quadragenaria præscriptione. Quam opinionem ipse arbitror frequentiori calculo receptam esse, ex
his, quæ Balb. adducit. Quo fit, vt ratione huius primæ differentiæ immeritò Card. Feli. &
Lusitanus existimauerint, potiorem esse præscriptionem eius temporis, quod memoriam
hominum excedit, ea quæ centenaria est, cùm
nec in hac titulus sit necessarius. Fortassis
discrimẽdiscrimen hoc inter has duas pręscriptiones optimè procedit iuxta hunc sensum, vt planè
cōstituaturconstituatur in eo casu, quo præsumptio Iuris Com|
munis est contra
præscribentẽpræscribentem: tunc in quadragenaria, & centenaria titulus requiritur,
nōnon tamen in immemoriali. Nam & in hunc sensum
decisionem Cardinalis accepêre Felin. in d. c.
ad audientiam. & Matthæ. Affli. in consti. Neapol. Rub. 7. in c. 1. notab. 6. tametsi Bellamera
& alij subobscurè loquantur. Secunda & potissima differentia in probatione versatur, atque ideò hîc agendum erit de probatione pręscriptionis immemorialis,
† qua de re tractat glo. in c. 1. de pręscript. in 6. quam Docto.
inibi sequuntur, & in ca. quid per nouale. præsertim Anto. de verb. signif. Speculat. in tit. de
proba. vers. vltimò quæritur. Aretin. in c. licet
ex quadam. colum. 1. de testibus. Oldr. consilio
172. colum. 34. Alex. consil. 16. colum. 5. libr. 5.
Corn. consil. 268. col. 8. lib. 4. & est communis
opinio secundum Balb. de præscript. 2. part. 3.
partis princip. q. 6. col. 7. Ex quibus apparet,
immemorialem præscriptionem probari per
testes, asserentes se vidisse semper ita fieri, &
nunquam vidisse contrarium actum fuisse: & à
senioribus ac maioribus audiuisse id ita
factũfactum
fuisse, nec vnquam audiuisse contrarium actum esse: atque huiusce rei publicam esse
famam & opinionem apud eos, qui rei cognitionem habent. Hæc enim est sufficiens testium responsio, vt tandem ipsi testes expressim
testificentur de eorum visu, & de auditu: ac
itẽitem
de publica voce & fama apud eos, quibus res
cognita est, vel esse potuit: ac deinde, quòd
nusquam nec viderunt nec audierunt contrarium.
Testes verò, qui hac de re testificaturi sunt,
eius ætatis esse debent, vt possint memores esse, & exponere, quid actum fuerit quadraginta annis: sicuti eleganter scribit Lapus in c. 1. de
præscript. in 6. Et ibi Domi. ac Francus, Paulus
item Parisius consilio 27. nume. 98. Aymo. Sauill. in tract. de antiquit. tempo. 4. c. absolutis.
num. 3. Chassanæ. in consuetu. Burgundię, Rubri. 1. §. 2. vers. aduerte. num. 8. idem in Rub. 13.
§. 2. ad finem. Regia verò Taurina l. 41. eandem
opinionem Lapi probat, ac legis auctoritate
confirmat, & præterea lex ipsa requirit, quòd
testes hi non tantùm testificentur de auditu, asseuerantes se ita factum esse audisse à maioribus & senioribus, sed oportere quòd asserant,
audisse ab illis maioribus, eos ita eorum ætate
vidisse, & audisse factum fuisse, nec vnquam vidisse, nec audisse contrarium. idem probat l.
vlti. tit. 13. lib. 3. ordinat. Hoc autem vltimum,
etsi à glo. in d. c. 1. expressim non fuerit requisitum, attamen ab eius mente & sensu deducitur: sicq́;sicque Doct. aliquot ex his, qui glo. sequuntur, idem explicare videntur. facit ad hoc pulcher tex. in l. si arbiter. ff. de probatio. In praxi
tamen non obstantib. Regijs cōstitutionibusconstitutionibus
adhuc admittitur sæpissimè opinio glo. communiter receptę in d. c. 1. cum interpretatione
Lapi, & sequacium.
Hinc falsum esse apparet, quod Guido Papę scripsit, quæstione 573. quo in loco existimat ad probationem huius præscriptionis immemorialis esse necessariam probationem
centum annorum: idem eo non citato tenuit Curti. Iunior consilio 90. column. vltim.
Nam hæc probatio necessaria non est, secundum opinionem frequentiori suffragio receptam, modò testes de auditu, & communi, ac
publica fama testificentur. Forsan nec sufficeret ad probationem, immemorialis probatio
centum annorum vtcunque legitima: imò
necesse est, quòd probetur possessio vel quasi
possessio eius temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, cuiusq́ue initij certi
& constituti nulla detur hominum memoria,
quemadmodum Alexand. in consil. 16. numero 16. lib. 5. opinatur. Quamuis secundum Anton. in d. c. quid per nouale. num. 15. post Inno.
ibi. qui aduersus immemorialem probare velit, debet omninò & euidenter ostendere saltem per famam, similémue probationis speciem, contrarium actum fuisse circa centum annos ante litis motæ contestationem. Etenim,
vt Alex. opinatur, hoc pacto probatur memoriam hominum extare:
nōnon tamen per centum
annorum quasi possessionem probaretur præscriptio temporis, cuius initium memoriam
hominum excedat: vnde ni fallor, centenaria
quasi possessio sufficiens non erit ad probationem huius pręscriptionis, quam immemorialem appellamus. Alioqui necessariò
dicẽdumdicendum
esset, parem fore centenariam præscriptionem huic immemoriali, quod falsum est, &
cōstatconstat ex his, quę pręnotauimus, pręsertim ex c. 1.
de præscriptio. in 6. à quo deducitur immemorialem præscriptionem procedere & obtinere
absque titulo, imò eam tituli vim habere, ita quidem, vt nec allegatio tituli sit necessaria,
secundum communem in dict. c. 1. glo. & Docto. in verb. non extat. in ca. super quibusdam.
de verbor. significa. Frederic. consilio 237. Iaso. in l. si certis annis. colum. vltim. C. de pact.
quorum opinio communis est & vera, quoties
præscriptionis iure tempus hoc in iudicium
deducitur, quemadmodum explicat post alios
Aymon in 4. parte de antiq. tempo. capi. absolutissimum. 49. idemq́ue ipse adnotaui libr. 1.
variar. resolutio. capit. 17. numero 5. At præscriptio centenaria titulum requirit, vbi præsumptio Iuris Communis est contra præscribentem: in qua quidem specie immemorialis
præscriptio sola absque tituli allegatione sufficiens est, sicuti in d. c. 1. probatur. Quo fit, vt si
aduersus probationem huius immemorialis
præscriptionis probetur
certũcertum quasi possessionis initium, idq́ue vitiosum, etiam vltra centum annos à die motæ litis, exclusa sit præscriptionis immemorialis vis: quod sensit Ioan.
Andr. in c. 1. ad finem, de pręscrip. in 6. Et hæc
quidẽquidem vera esse censeo, etiamsi Cynus in l. 2. C.
|
de serui. & aqua. q. 10. & Baldus ibi. Cæpola de
seruit. vrb. pręd. c. 19. Balb. de præscrip. 2. part.
3. part. q. 6. colum. 6. & Carol. in consuetu. Pari. §. 5. nu. 63. teneant tempus immemoriale esse idem quod
centũcentum annorum. quo in loco addit Caro. hanc sententiam communem esse,
cōtracontra Cardin. & Felinum.
Præscriptio autem centenaria probatur varijs modis, etiamsi difficillima sit eius probatio.
† Etenim probari poterit per instrumenta,
vt Abb. in d. c. cùm nobis. de præscript. 2. colu.
scribit, siquidem possessio per instrumentum
quandoq;quandoque probatur, nempe, si de traditione
rei sit confecta scriptura. l. 2. & ibi glo. C. de acqui. poss. notant Alex. & alij in l. prædia. ff. eod.
tit. Sic & de
cōstitutoconstituto constat per scripturam:
sicuti adnotatur ab omnib. in l. quod meo. ff.
de acquirend. possess. item potest probatio possessionis ad perpetuam rei memoriam fieri, &
in scripta redigi. c. quoniam frequenter. vt lite
non contestata.
Imò & testibus probari poterit centum annorum quasi possessio, atque ita præscriptio:
cùm testis testificari iure valeat de his, quæ ante pubertatem viderit. Etenim valet eius testimonium, cùm eo tempore, quo testificatur,
iam pubes sit, licet actus, cuius testimonium
perhibet, ante pubertatẽpubertatem eius cōtigeritcontingerit. quod
tenent glo. in c. relatum. 37. dist. glo. in l. 3. §. lege Iulia. ff. de test. & in l. ad testium. §. 1. ff. de testa. alia in §. testes. Instit. de testa. Quæ in hunc
sensum communi omnium Doct. sententia &
iudicio accipiuntur in dict. §. 1. vbi Aretin. Felin. in cap. vltimo de senten. excommu. Dec. in
l. 2. §. vltim. ff. de regul iur. hanc opinionem fatentur communem esse. Quę licet à Decio improbetur, habet maximam auctoritatem &
probationem à textu. in l. notionem. §. instrumentorum. ff. de verborum significatione. vbi
seruus factus liber testimonium perhibet de
his, quę, cùm esset seruus, vidit. lex item Regia 9. titu. 16. parte 3. expressim hanc communem opinionem veram esse probat: cui accedit, quòd cùm dicto & testimonio solius Rom.
Pontif. credendum sit. c. cùm à nobis. de testibus. id verum est etiam in his, quæ Rom. Pontif. vidit ante summum Pontificatum. gloss. in
c. 1. de renunciat. & in c. ad Apostolicæ. in verb.
promisissent. de re iud. in 6. Rom. sing. 126. Felin. in c. sicut. de sent. excom. Aret. in d. c. cùm à
nobis. 2. col. & inibi Fel. Quib. suffragatur tex.
in c. querelam. de elect. c. cùm olim. in 1. de priuileg. & in Cle. 1. de reliq. & vener. Sanct. Card.
in Cle. 1. de probat.
Non obstat text. in §. testes. Instit. de testam.
quo probatur in testamentis nōnon admitti testes
impuberes tẽporetempore testamenti, tametsi testimonium perhibeant tempore, quo post testamẽtumtestamentum puberes facti sint. Etenim id procedit in
casibus specialibus, in quibus ob specialem rationem, & actus qualitatem iure requiritur, quòd testes puberes sint tempore actus, de
quo testificaturi sunt.
Quæritur tamen, an centenaria præscriptio
probata sit ex eo,
ꝙquod quasi possessio eius temporis, cuius initium memoriam hominum excedit, probata in iudicio fuerit?
† Et sanè gloss. in
d. c. cùm nobis. in specie censet, non sufficere
ad centenariam pręscriptionem, quòd probetur immemorialis præscriptio. Quasi à iure
necessariò exigatur centum annorum possessio, eiusq́ue manifesta probatio, saltem eo modo, quo melius iure
ꝓbariprobari potest. huic opinioni Bernardi accessêre Hosti. Bellamera. nu. 13.
Abb. nu. 5. Cardi. Imol. & Anto. in d. c. cùm nobis. & Aymo Sauillianus in tract. de antiq. tempo. 4. parte. c. absolutis. nu. 2. & c. materia ista.
nu. 42. quorum opinio communis est. ab ea tamen ipse omninò dissentiendum esse opinor,
sequentibus rationibus.
Primùm quidem seclusa faciliori vel difficiliori probatione vtriusque præscriptionis, illud apud me constat, maius priuilegium iure
cōcediconcedi præscriptioni immemoriali, quàm cẽtenariæcentenariæ, ex eo, quòd centenaria, vbi præsumptio sit contra pręscribentem, titulum requirat: non sic immemorialis, quæ vim habet tituli, & eius defectum supplet, quod paulò antè
probauimus. igitur quoties præscriptioni
centenariæ cum titulo statur, fortiori ratione standum erit pręscriptioni immemoriali.
Secundò satis est certum ex Antoni. in dict.
c. quid per nouale. num. 15. Alex. consi. 16. libr.
5. nu. 16. immemorialem præscriptionem saltem excludi, si ex aduerso probatum sit, cōtrariumcontrarium actum esse citra centum annos ante litis
contestationem, vel litem motam, idq́;idque nemo
doctus negabit. Ergo præsumptione quadam
apparet, præscriptionem istam immemorialẽimmemorialem
saltem præmittere quasi possessionem continuam centum annis ante litem motam. Quæ
quidem præsumptio cùm sufficiens sit ad obtinendum iure præscriptionis immemorialis,
quæ requirit, contrarium actum non fuisse citra centum annos: sufficiet profectò, ob difficilimam probationem in antiquis, ad obtinendum iure centenariæ præscriptionis. argumento text. in l. si seruus seruum. §. inquit lex.
ff. ad l. Aquil. l. census & monumenta. ff. de probat. c. cùm olim. de censib. c. cùm causam. de
probationib.
Tertiò, fortiùs vrget in huius partis fauorem communis omnium Doctorum sententia
in capit. cum Apostolica. de his, quæ fiunt à
prælat. cuius ipse mentionem feci in libr. 1. variar. resolut cap. 17. nume. 5. quæ dictat, quasi
possessionem immemorialem sufficientem esse
probationẽprobationem, quòd is, qui decimas possedit,
eas habuerit ante concilium Lateranense. Igitur quasi possessio constat ex probatione immemorialis pręscriptionis, multò maior
|
quàm sit ea, quæ per centum annos obtenta
fuerit.
Quartò, si tractatus iste pręscriptionis immemorialis ad amussim examinetur, illud certò certiùs ex eo apparebit, quòd vbi pręscriptioni locus sit, resq́ue possit per pręscriptionem acquiri, siue aduersus priuatos, siue contra Ecclesias inferiores, vel PrincipẽPrincipem, aut denique ipsam Ecclesiam Romanam: nec aliqua ordinaria præscriptio sufficiens censeatur, nec ipsa quidẽquidem centenaria sine titulo propter Iuris
cōmuniscommunis præsumptionem, quæ præscribenti
refragatur: tunc sanè immemorialis præscriptio sufficiens iure cẽseturcensetur. quod probatur in
c. 1. iam sæpissimè citato. de pręscript. in 6. & in
c. super quibusdāquibusdam. de verb. signi. Etenim nemo
inficiabitur, ea iura, quorum mentio fit inibi,
minimè posse præscribi etiam per centum annos absq;absque titulo: & tamen præscribũturpræscribuntur per tẽpustempus, cuius initium memoriam hominum excedit, sicuti in §. præterea. eiusdem capitis decisum est. Fit igitur, vt maiorẽmaiorem vim obtineat immemorialis præscriptio, quàm centenaria: tāetsitametsi quandoq;quandoque difficilimè probari possit immemorialis, ex his, quę superiùs fuêre prænotata.
Hinc deducitur, pręscriptionem immemorialem à cẽtenariacentenaria potissimùm distingui, cùm
in modo probationis, tum in eius effectibus:
atq;atque ideò Cardi. opinionem in d. c. si diligenti.
veriorem esse.
Secundò, infertur ex præmissis interpretatio l. vlti. titu. 13. lib. 3. ordin. cuius examen hoc
in §. subiecimus. Nam secunda illius constitutionis pars à prima distinguitur in eo, quòd
præscriptio immemorialis sufficiens est ad iurisdictionis acquisitionem absq;absque aliquo titulo.
vt in prima parte statutum est. At si hæc immemorialis præscriptio desit, necessaria erit centum annorum quasi possessio cum titulo. Et
hoc secũdasecunda ipsius legis pars palàm statuit, quo
ad iurisdictionem criminalem: quo ad ciuilem
verò quadraginta annorum tantùm vsum cũcum
titulo requirit, quemadmodum paulò antè explicabam.
Tertiò deducitur, Aymonem Sauillianum
in dicto capit. absolutis. numer. 6. grauiter errasse, dum is argumentatione quadam ostendere conatur, admissa Cardin. opinione maius priuilegium Ecclesijs inferioribus iure
concedi quàm Romanæ: atque ideò ne hoc
sequatur, existimat opinionem Cardi. falsam
esse. Etenim censet, quoties præsumptio iuris est contra præscribentem, necessariam esse
immemorialem præscriptionem, etiāetiam aduersus inferiorem Ecclesiam, etiam contra priuatum: hæc verò immemorialis secundum Cardin. est maior centenaria, quæ contra RomanāRomanam
Ecclesiam sufficiens est: igitur maior præscriptio requiritur contra Ecclesiam inferiorẽinferiorem, &
deniq;denique contra priuatum, vbi præsumptio Iuris
Communis est contra præscribentem, quàm aduersus Romanam Ecclesiam. Hæc sanè est argumentatio, qua doctissimus ille vir vtitur ad
improbandam Cardi. sententiam. Ego sanè vel
non percipio hanc argumentationem, vel ipsa
minus congruè colligitur. Fateor quidem etiam aduersus inferiorem Ecclesiam necessariam esse immemorialem præscriptionem, vbi
præsumptio Iuris Communis sit contra præscribentem: & eandem præscriptionem admitti in eadem specie aduersus Romanam Ecclesiam. Ex hoc tamen tantùm potuisset colligi, parem esse conditionem Romanæ Ecclesię, & inferioris, non autem esse maius priuilegium Ecclesię inferioris quàm sit Romanę Ecclesię, aduersus quam itidem necessaria est
pręscriptio immemorialis, quoties titulus
pręscribenti deficit, & Iuris Communis pręsumptio ei aduersatur. Ostendam adhuc maius esse priuilegium Romanę Ecclesię, quàm
inferioris. idq́ue luce clariùs apparet, si animaduertamus, aduersus Ecclesiam inferiorem sufficere quadraginta annorum pręscriptionem, etiam vbi Iuris Communis pręsumptio contraria sit pręscribenti, modò is titulum habeat: contra Ecclesiam verò Romanam hoc tempus non sufficere, sed in hac specie necessariam fore centenariam pręscriptionem cum titulo. quod satis probatur in dicto
cap. 1. de pręscriptionibus. in 6. & in capi. si diligenti. eodem tit. vnde apertissimi iuris est,
non tantùm Ius Ecclesię inferioris nōnon esse maius quàm sit in hoc tractatu Ius Ecclesię Romanę, sed nec par. licet Cardi. opinionem admittamus.
Quartò ex his deducitur eiusdem Aymonis
error, qui in dicto capit. absolutis. numero 8.
censet in pręscriptione immemoriali non exigi tempus centum annorum, quod ad pręscriptionem centenariam requiritur: sed sufficere immemorialem probari eo modo, qui
communi omnium iudicio & sententia traditur in cap. 1. de pręscriptionibus. in 6. Etenim fallitur Aymon in huius communis sententię interpretatione: siquidem licet modus ille probandi sufficiens sit, nec expressim
contineat centum annorũannorum probationem, certè dubio procul pręsumptione quadam saltẽsaltem
centum annorum quasi possessionem pręmittit, eiusq́;eiusque probationem includit, iuxta omniũomnium
intellectum & sensum, quem paulò antè explicuimus.
Hęc diximus de differentia pręscriptionis
immemorialis & centenarię, ad earum cognitionẽcognitionem, quę pręscriptioni iurisdictionis admodum seruit. De viribus autem immemorialis
sequenti §. aliqua trademus pręter ea, quę in
pręcedentibus explicita fuêre.
SVMMARIVM.
-
1 Examinatur Regia constitutio de Vasallorum o|neribus, quæ impositiones appellantur & numero 5.
-
2 Annua præstatio, & vniformis, an longo tempore
inducat tituli & causæ præsumptionem.
-
3 Annua præstatio vniformis iure annui reditus triginta annis soluta, inducit acquisitionem reditus perpetui.
-
4 Annua præstatio contingens tẽporetempore immemoriali
absque vllius causæ allegatione, inducit annui
reditus acquisitionem.
-
5 Annua præstatio facta à Vasallis domini, non acquirit ipsi ius reditum illum exigendi.
-
6 Dominus qualiter possit acquirere ius cogendi subditos, vt ad eius molendina deferant triticum
molendum?
-
7 An possit fieri statutum, quòd subditi pro molendo
tritico ad alia quàm ipsius Reipublicæ molendina accedere non valeant.
-
8 StatutũStatutum istud, & si validum sit, an molendinis Ecclesiarum præiudicet?
DE præscriptione eius temporis,
cuius initium
memoriāmemoriam hominũhominum
excedit, plura tradidêre iuris
vtriusq;vtriusque Doctores passim:
quorũquorum
& nos
quādoq;quandoque meminimus lib.
1. variar. resol. c. 10. & c. 17. ac
deniq;denique in hac ipsa
relectione. §. 2. & 3. Nunc tamen obiter (nam
& tractatui de pręscriptionibus conuenit) examinabimus, quam vim habeat hęc pręscriptio circa ea onera, quę Duces, Marchiones,
Comites, & nobiles quotidiè à Clientibus,
quos Vasallos appellamus, exigunt & percipiunt, eaq́ue impositiones vulgari sermone
dicuntur. Etenim Regia
† constitutio à Carolo 1. Hispaniarum Rege,
quintoq́;quintoque Romanorum Cęsare statuta in Madritio Conuentu anno, millesimo, quingentesimo, vicesimooctauo. cap. 20. distinguit ius possessionis à iure
ꝓprietatisproprietatis. Nam quo ad possessionem, ne ea priuentur nobiles,
vtq́;vtque in ea defendantur, sufficit, & necessaria est quasi possessio continua
quadraginta annorum: at quo ad proprietatem & verum
titulũtitulum huius iuris sufficiens censetur, & omninò exigitur immemorialis præscriptio, de possessione hoc in loco agendum
non est. Sed quantum ad proprietatem, satis
cognita omnibus est sententia Ioan. Andr.
Hosti. Henr. Panor. & Doct. in regul. quòd latenter. de regul. iur. qua definitum est, sufficere ad hęc onera Vasallis imposita percipienda atque acquirenda, & necessariam esse immemorialem pręscriptionem, modò probatum
sit ab ipsis dominis, quod subditi spontè, &
non per vim ea onera exhibuerint, & soluerint: cùm alioqui eis suffragetur præsumptio iuris dictantis, potiùs in his pręstationibus vim & coactionem præsumi, quàm subditorum liberalitatem, titulúmue spontaneum,
ac iustum. l. 1. C. ne liceat potent. l. 1. & l. 3. ff. de
alien. iudic. l. principalib. & l. seq. ff. si cert. pet.
not. Alex. cons. 1. nu. 12. libr 4.
ideoq́;ideoque licet probetur immemorialis præstatio Vasalli erga dominum, pręterea ea iura, quę lege domino debentur à Vasallis, pręsumitur coacta
VasallorũVasallorum voluntas,
eorumq́;eorumque oppressio potiùs quàm
libera cum ipso domino pactio, quę iustum titulum exhiberet:
atq;atque ita colligitur ex
cōmunicommuni
omniũomnium resolutione in d. c. quod
latẽterlatenter. cui Regia
cōstitutioconstitutio refragatur, dum in specie sanxit
sufficere hanc
immemorialẽimmemorialem pręscriptionem,
eamq́;eamque iustum esse titulum ad hæc iura
acquirẽdaacquirenda contra Vasallos, & præmittit ex ea pręscriptione iustum titulum potiùs quàm vim & oppressionem præsumi. Quamobrem ad huius
quęstionis perfectam
examinationẽexaminationem ego prænotandum esse censeo, posse à nobilibus aduersus Vasallos plura pręscriptione acquiri. Etenim aut agitur de acquirendis his, quę Iure
cōmunicommuni Principis propria sunt,
eiq́;eique speciali quadam summi Principatus priuilegio
cōpetuntcompetunt.
Et in hac specie necessaria est immemorialis
præscriptio, aut quadragenaria cum titulo, vel
centenaria iuxta distinctionem à nobis traditam §. 2. huius secundę partis, cùm ex hac pręscriptione fiat pręiudicium Principi summo.
Qua ratione, quoties dominus erga Vasallos
vsu temporis vult acquirere ea, quę ad Principem pertinent, tunc sanè præscriptio ista tendit in damnum Principis: & ideò in ea
obseruādaobseruanda sunt, quæ de præscriptione aduersus Principem in proximis §§. adnotauimus. Nec locus
erit in hoc casu Regiæ constitutioni, quo ad secundam eius partem: quod deducitur ex his,
quæ ipse tradidi lib. 1. variar. resolut. c. 17. numero 6.
Aut domini contendunt aduersus Vasallos
de iure alicuius annuę præstationis, quam seruitium dicimus, aut de alio simili iure, quo Vasalli tenentur domino quolibet anno soluere certam quantitatem ratione officij vel artificij: variè etenim hæ impositiones, hæcúe iura solent per dominos à Vasallis exigi.
In his quidem præstationibus, & similibus oneribus verè Regia constitutio versatur: cuius interpretationi præmittenda est interpretatio communis Iurisconsulti in l. cùm de
in rem verso. ff. de vsuris. ab ea quidem colligitur conclusio prima. Annua
† & vniformis pręstatio cuiuslibet reditus facta ex causa
expressa decem annis continuis inducit pręsumptionem veræ causæ & tituli. sic denique
Iurisconsulti responsum intellexêre Barto. ad
finem. Salyc. colum. 3. & colum. 5. quęstio. 3. in
dicta l. cùm de in rem verso. Bald. colu. 2. Salyce. columna vlti. Alexand. colum. 3. in l. si certis
annis. C. de pact. Anto. in ca. peruenit. colum.
9. de censib. Francisc. Balb. de præscript. 3. par.
princip. part. 1. quęstio. 10. Alexand. consil. 113.
|
col. 2. & consi. 108. lib. 2. & consil. 75. lib. 4. Carolus Molinęus optimè in tracta. de contractibus. quęsti. 20. text. optimus in l. litibus. C. de
agricol. & censit. libr. 11. quorum opinio communis est.
Ex qua infertur, quòd si appareat quolibet
anno, etiam per decennium, præstationem factam fuisse Sempronio, non tamen constet ex
eisdem præstationibus, qua ratione & causa
fuerint factæ, non ex hoc præsumitur obligatio ad finem agendi pro tempore futuro, quāuisquamuis creditor certam causam & titulum allegauerit: quod deducitur ex mente Barto. & aliorum, quos modò citaui. Præsertim id in specie
tenent post Salyc. Balb. in dicta quæst. 10. versic. secundò limita. & Carol. Molinæ. in dicta
quæstione 20.
Secundò, ab eadem conclusione deducitur,
admittendam esse probationem in contrariũcontrarium,
nempe aduersus hanc pręsumptionem iuris:
vt tandem cōstetconstet nullum titulum ab initio his
præstationibus accessisse: secundum Cynum
in d. l. si certis annis. q. 10. & ibi Ias. col. vlt. Alex.
consil. 113. col. fin. lib. 1. Franc. Balb. in d. qu. 10.
col. 9. vers. tertiò limita. idem tenet Paul. Cast.
in d. l. si certis annis.
Tertiò probatur ex his, eandem conclusionem veram esse etiam in Rusticis, nam præstatio annua vniformis à rustico facta ex causa &
titulo, inducit pręsumptionem, quòd illa causa sit vera. cuius opinionis est autor Bartol.
in dict. l. litibus. & idem in dict. l. cùm de in
rem verso. colum. 3. Bald. colum. penulti. & ibi
Iaso. nume. 14. in d. l. si certis annis. Paul. Castr.
in consil. 51. colum. vlti. lib. 2. Alexand. consilio
124. colum. 1. lib. 4. Ias. in §. præiudiciales. de actionibus. nume. 56. Carolus Molinæ. in consuetu. Parisiens. §. 7. numero 17. Balb. in dict. q.
10. colum. 11. versi. Et an illa lex. cùm de in rem
vers. quo in loco asseuerat hanc opinionem cōmunemcommunem esse contra Cynum in d. l. si certis annis. q. 5. & Alex. cons. 50. lib. 5. ad finem, qui aduersus rusticos triginta annorum pręstationes requirunt.
Secunda conclusio. Annua
† præstatio iure & ratione redditus perpetui continuis triginta annis facta, non tantùm inducit tituli
præsumptionem, sed veram reditus perpetui
acquisitionem per præscriptionem. Hæc probatur, quia hoc tempore absque tituli probatione procedit præscriptio, etiam in rebus maximi præiudicij. Bald. in l. malè agitur. C. de
præscriptio. triginta vel quadraginta
annorũannorum.
Bartol. in l. soluit. §. 1. ad finem. ff. de offic. proconsul. tradit Balb. de præscript. 4. part. 4. partis principal. quæstio. 9. notat in specie hanc
conclusionem Carol. in dicta quæstio. 20. columna 2. idem in consuetud. Parisiens. titu.
1. §. 7. numero 21. text. optimus in l. sicut. & in
l. cùm notissimi. C. de præscript. triginta vel
quadraginta annorum. §. potest. 16. quæstio. 3. capit. sancto. ea ratione, qua constat ad præscriptionem triginta annorum non esse necessarium titulum, nec eius probationem: qua de
re statim acturi sumus, vnde mihi hæc assertio
secunda iure probatissima videtur: nec deficit præscribentis ius, licet ex aduerso probetur de defectu principij: sicuti Carol. docet dicta quæst. 20.
Tertia conclusio. Annua
† pręstatio vniformis, & contingens per tempus, cuius initium memoriam hominum excedit, titulum iustum & sufficientem inducit, etiamsi præstationes non fuerint factæ ex causa illa, quam præscribens allegat, imò nullius causæ specialis allegatio est necessaria. Hæc enim est vis immemorialis præscriptionis, vt in his, quę absque
titulo acquiri tempore non possunt, immemoriali præscriptione quærantur. c. 1. de præscriptio. in 6. l. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. & æstiua. hanc denique conclusionem ipse colligo à Cyno, quæstio. penulti. Angelo, Paulo & Iasone. colum. vltima. in dicta l.
si certis annis. Bartol. in dict. l. cùm de in rem
verso. columna 2. Panormit. consilio 94. lib. 1.
cap. 1. & in cap. vltimo. columna 2. de caus. possess. & proprietat. Felin. in capit. causam, quæ.
columna 3. de præscriptio. versic. sed aduerte.
Balbo in dicta quęstio. 10. colum. 9. limitatione 2.
His tandem pręmissis, vt ad institutum redeamus, apparet quo ad annuas præstationes,
quas Vasalli & subditi dominis consueuêre
annuatim exhibere, immemorialem præscriptionem solùm necessariam in eo casu, quo titulus aliquis non allegatur, nec apparet, qua
ratione quolibet anno facta fuerit pręstatio,
id est, vbi præstationes factæ fuerint nulla causa expressa. Alioqui, si annua
† pręstatio à
Vasallis domino facta fuerit causa ipsius expressa, nempe iure constituti in recognitionem subiectionis, aliáue iusta ratione, etiam
per decennium tantùm: poterunt cogi, &
cogendi sunt Vasalli pro futuro tempore
eadem domino pręstare, modò is causam
allegauerit annuæ pręstationis, & ex ea potiùs quàm ex continuis præstationibus ius
proprium in iudicium deduxerit, nec Vasalli aduersus titulum præsumptum defectum
initij probauerint, quod infertur ex præmissa resolutione, idq́ue expressim respondit
Alexander consilio 124. libro quarto. Imò
annua hæc pręstatio iure perpetui reditus
per triginta contingens annos absque tituli
probatione sufficeret ad veram annui reditus acquisitionem, cui non obesset probatio deficientis ab initio tituli, sicuti paulò antè subnotabam. Quæ quidem resolutio quoad
dominos contra Vasallos maximam dubitationem habet, cùm propter
cōmunemcommunem omnium adnotationem in d. reg. quod
latẽterlatenter, tum
ob legem Regiam, ex quibus immemorialis
|
præscriptio necessaria est. Ego iustissimam esse opinor legem Regiam, eamq́ue à receptissima
DoctorũDoctorum sententia deduci. Nam quoties
aduersus
præscribentẽpræscribentem adest Iuris Communis
non quidem leuis, sed vehemens præsumptio,
ei plurimùm resistens, necessaria est præscriptio immemorialis, vel saltem quadragenaria, iusto, probato & allegato titulo. c. 1. de pręscript. in 6. At in hoc casu, quo tractamus de
præscribendis à domino contra Vasallos annuis præstationibus, & alijs quidem iuribus,
quę Iure Communi à Vasallis domino minimè debentur, non tantùm est præsumptio aduersus dominum simplex pro subditorum libertate, sed vehemens valde, quòd eas præstationes per extorsionem, violentiam, & Tyrannidem à subditis dominus extorserit. l. vltim. §. si iusto. ff. quod met. causa. idq́ue expressim adnotarunt Innocentius in capit. bonæ. in
secundo. de postula. pręlat. idem & ibi Docto.
in capit. si diligenti. de præscriptio. vbi Aegidius Bellam. colum. vltim. Ioan. Faber in §. æquè si agat. de actionibus. 3. quæstion. princip.
ad finem. Bald. in capit. 1. §. pactiones. de pace Constantiæ. Aretinus consil. 14. col. 11. Guido Papæ consilio 1. numero 7. & consil. 65. nume. 2. vnde palàm deducitur, necessariam esse
immemorialem præscriptionem, quemadmodum lege Regia statutum est, & frequentissima omnium sententia probatum in dicta regu. quod latenter. Quibus duo adijcere decreui, quæ forsan vera sunt, & iure admitti
possunt. Primùm quidem, Quadragenariam præscriptionem titulo probato & allegato sufficere loco immemorialis præscriptionis in hac causa, quam examinamus: atque ita
interpretandāinterpretandam fore Regiam constitutionem,
vt vel immemorialis sufficiat etiam quo ad
ꝓprietatemproprietatem, vel quadragenaria cum titulo, eiusq́ue probatione & allegatione. text. singularis in dict. cap. 1. de præscript. in 6. Secundò
est considerandum, probata immemoriali
præscriptione aduersus subditos & vasallos,
non esse præsumendam vim nec extorsionem.
Etenim tanti temporis vsus præscriptióue pręsumptionem violentiæ & oppressionis excludit: sicuti probatur ex Regia constitutione,
& ex his autoribus, quorum modò meminimus, præsertim ex Guidone consil. 65. in princip. & consil. 1. numero 10. & l. Regia 2. titu. 11.
lib. 4. ordinat. Fit tandem ex his, vt si tractetur
lis inter dominum & vasallos super exactionibus & iuribus, quæ Iure Communi domino
à vasallis minimè debentur, semper necessaria
sit, &
sufficiẽssufficiens præscriptio eius temporis, cuius
initium memoriam hominum excedit. Vnde
hinc poterit responsio adsumi & exhiberi pluribus quęstionibus, quæ solent in iudicium deduci circa has exactiones & iura, quæ domini
à vasallis exigere conantur. Sed de operis à
vasallis domino præstandis ad domus & Castri custodiam, tradit latè Boërius decisio. 212.
num. 9. & de excubijs præstandis. Iaso. in l. diuortio. §. impendia. ff. solut. matri. Angel. in l.
turres. C. de operibus public. Lucas de Penna.
in l. cùm scimus. colu. 2. C. de agric. & cens. lib.
11. Alber. in l. si vsusfructuarius. vers. si ex prædictis. ff. quib. mod. vsufr. amit. Iacobi. in tract.
de roidis. 1. col. Massuerus in tit. de tallijs & collectis, ac excubijs.
Præ cæteris frequentissimè ad suprema huius regni tribunalia defertur querela vasallorum, qui coguntur
† per dominos ad eorum
propria molendina, & furnos triticum molendum, & panes coquendos ducere, soluta ordinaria mercede: & prohibentur alios furnos &
molendina habere, ad aliáue huius officij causa omninò accedere. Etenim nisi legitimè probata fuerit hac in re præscriptio immemorialis, absoluuntur ab his oneribus subditi:
damnanturq́;damnanturque domini, vt subditis liberè permittant priuata & propria molendina, ac furnos
haberẽhaberem, ad eáue accedere huius muneris causa, prout ipsis subditis libitum fuerit, quod sæpissimè fit.
Quibusdam forsan videbitur adhuc nec immemorialem pręscriptionem sufficere in hac
specie ob eam regulam, quæ dictat, minimè
posse præscriptioni acquiri ea, quæ à mera voluntate procedere solent, cùm ex actibus merè voluntarijs quasi possessio acquiri non possit. l. Proculus. ff. de damn. infect. l. 1. §. denique
Marcellus. & l. si in meo fundo. ff. de aqua pluui. arcend. l. 2. ff. de via publi. Etenim is, qui amicum longissimo etiam tempore hospitio acceperit, non poterit inuitus cogi idem hospitium amico exhibere. quod speciatim responderunt Inno. in c. cùm Ecclesia. de caus. possess. &
propriet. Cynus in l. 1. & 2. C. de seruit. & aqua.
Panor. in c. significanti. de appel. Deci. cons. 8.
col. 3. & cons. 175. col. 6. quorum opinio communis est. text. optimus in l. qui iure familiaritatis. vbi Bartol. Paul. Imo. & Alex. ff. de acquiren. posses. l. & habet. §. hospites. ff. de precar. l.
si mulier. ff. quib. mod. vsufr. amittit. Panor. in
d. c. cùm Ecclesia. idem in c. Abbate sancti Syluani. de verb. signif. Paul. Castr. in consil. 179.
colum. 3. lib. 2. quo in loco ex hac regula infert,
quæstores publicos, qui vnius Ecclesiæ, aut
sancti nomine in aliqua ciuitate vel prouincia
eleemosynas exegerunt, etiam longissimo
tempore, non posse prohibere alios quęstores
eleemosynarum exactionibus.
Atq;Atque ideò vasalli, qui longissimo tempore panem & triticum
coquendum & molendum in furnos, & molendina domini detulerunt, non poterunt cogi & nunc ad eadem molendina & furnos huius officij causa omninò ire: & itidem prohiberi, ne ad alia molendina aut furnos accedant. quod in hoc casu
respōditrespondit Signorolus inter consi. Bal. consi. 71. lib. 1. tex. insignis in l. 18.
titu. 32. parte 3. Quamobrem ambiguum est,
|
an & tempore immemoriali hoc ius possit per
dominum contra vasallos acquiri.
Huic sanè obiectioni duplex responsio aptari poterit. Prior quidem, vt ius istud, de quomodò tractauimus, tempore quæratur domino aduersus vasallos, quoties vasalli volentes,
ad alios furnos, vel alia molendina accedere
prohibiti fuerint, & huic prohibitioni consentientes ad domini molendina accesserint.
Sic sanè hæc præscriptio non aliter procedit.
quod glos. aduertit in l. qui luminibus. ff. de
seruit. vrba. præd. & in l. 1. C. de seruit. & aqua.
Bart. Ang. & Floria. in d. l. qui hominibus. Panor. per tex. ibi in c. significante. de appel. & in
d. c. Abbate sancti Syluani. Ias. in l. quo minùs.
ff. de flumi. num. 27. & ibi Ripa nu. 132. Guido
Papæ q. 298. idem Ripa in d. c. cùm Ecclesiam.
num. 50. Deci. in d. cons. 8. & consi. 197. col. 2.
Cynus, & Bal. in l. 1. C. de seruit. & aqua. latissimè Bald. de præscript. in 4. part. 5. partis principalis. q. 5. & 6. Ias. in §. æquè si agat. de actio.
nu. 41. post Fabr. ibi, & Aymon cons. 111. nu. 22.
idem in tract. de Antiquit. tempor. 4. part. c.
materia ista. nu. 99. Carol. Molinæ. in consuet.
Parisi. §. 1. glo. 4. nu. 11. Et Iacob. in tract. de Feudis. in verb. & cum molendinis. nu. 4. Boêrius
q. 125. col. 2. quorum opinio dubio procul communis est. Et probatur in l. hæc autem. ff. de
seruitut. vrb. prædio. vnde fit, vt si probatum
sit à domino aduersus vasallos, quòd fuerint
vasalli volentes ad alia molendina deferre triticum molendum, hoc facere prohibiti, & accesserint huic prohibitioni consentientes ad
furnos & molendina domini, & ex hoc probata sit quasi possessio huius iuris, & ea ratione
præscriptio, quæ à die prohibitionis incipit,
procedit.
Posterior respōsioresponsio ab ea ratione deducitur,
qua quibusdam placuit, probata præscriptione immemoriali, & sic probato vsu tanti temporis, cuius initium memoriam hominũhominum excedit, non esse necessarium probari, quòd vasalli ꝓhibitiprohibiti ad alia molendina accedere, huícque prohibitioni consentientes ad domini furnos, & molendina triticũtriticum molendũmolendum, & panes coquendos detulerint. quod colligitur ex Deci.
cons. 271. nu. 14. & 15. Aymo. in d. cons. 3. col. penu. Hoc verò ita est accipiendum, vt ex hoc tẽporetempore præsumatur quasi possessio acquisita, eo
modo, & forma, quæ iure necessaria est, iuxta
opinionem, cuius modò meminimus. Alioqui
immemorialis vsus in vim præscriptionis parum prodesset, quia nisi quasi possessionem legitimè obtentam præsumamus, præscriptio
etiam huius temporis deficit. reg. sine possessione. de reg. iur. in 6. Sic deniq;denique quòd ista præsumenda sit ex tanti temporis vsu, sensit Saly.
in l. auctoritatẽauctoritatem. C. vnde vi. cui & alij suffragantur, sicuti in hac 2. huius relectionis parte obiter tetigimus, in prin. nu. 8. ad fi. Hæc ipsa conclusio, quòd immemorialis pręscriptio, aut immemorialis vsus sit sufficiens in his, quæ iure
familiaritatis solẽtsolent exhiberi, & volũtariavoluntaria sunt,
placuit Feli. in c. cum M. Ferrariensis. nu. 7. de
consti. & probatur ex his, quæ diximus superiùs, vers. Secunda conclusio. Ego sanè hanc præsumptionem prohibitionis ad acquirendam
quasi possessionem tunc præsumerem, quando immemorialis temporis vsus probatur simulcum aliquot prohibitionibus in ipsius tẽporistemporis tractu contingentibus: licèt non probetur prohibitio ita antiqua, vt ipsa immemorialis quasi possessio ab ea ꝓcesseritprocesserit, sed sufficiet
probatio prohibitionum aliquot, quæ motam
litem triginta, quadraginta, aut quinquaginta annis præcesserint, etenim præsumāpræsumam ex hoc
immemorialem quasi possessionem à prohibitione processisse. Alioqui nulla probata prohibitione, minimè admitterem, quod ex Decio, Aym. & alijs modò adnotaui.
Poterit etiam immemorialis hic vsus allegari, & in iudicium deduci, non in vim præscriptionis, sed ad probationem tituli, quẽquem actor
asseuerat seipsum habere ad hoc ius percipiendum. probatur etenim titulus ex hoc immemorialis temporis vsu, qui vim habet constituti, & priuilegij. l. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de
aqua quoti. & æstiua. c. super quibusdam. de
verb. sig. c. 1. de præscrip. in 6. cum his, quæ nos
adnotauimus lib. 1. Varia. resol. 17. nu. 5. atque
ita videtur respondendum fore in hac specie:
tametsi Petrus Iacob. in prac. libello, de furno.
Barthol. Cæpola, de seruit. vrb. præ. c. 50. Ripa in d. c. cum ecclesia Sutrina. num. 68. Aym.
in dict. tract. de Antiquit. tempor. 4. par. c. materia ista. numer. 98. & Boërius quæst. 125. colum. 2. expressim asseuerent non sufficere quo
adhæc iura molendinorum, & furnorum, quæ
modò examinamus, vsum tanti temporis, cuius initium memoriam hominum excedat, nisi à die prohibitionis legitima præscriptio processerit, quæ quidẽquidem controuersia rem dubiam
satis efficit. Et ideo etiamsi prior opinio admittenda sit, posterior tamen, ni fallor, obtinebit, quoties actum sit de acquirendo iure merè & simpliciter negatiuo: tunc enim, nisi probetur prohibitio, acquiri non potest ius negatiuum, etiam tempore immemoriali, cuius rei
exemplum sit in d. l. qui luminibus. vbi Accursi. Nam si meus vicinus domum habens, aut
aream propriam per centum annos, aut denique mille, altius eam non ædificauerit, minimè ego possum asserere mihi acquisitum esse
ius seruitutis altius non tollendi contra vicinũvicinum: imò ipse poterit liberè altiùs tollere. Qua
de re oportet exactè cogitare quoties quæstio
in praxim inciderit, legendíque sunt diligenter præcitati authores, maximè Cæpola & Ripa, in dict. l. quo minùs. num. 131. qui aliquot
quæstiones alijs nominatim authoribus adductis tractauerunt.
Illud omittendum non est, dominos ha|
bentes iurisdictionem, principem tamen superiorem recognoscentes, nequaquam posse
subditos cogere iure communi, quòd ad domini molendina triticum molendum deferant, & non ad alia, is enim actus meræ voluntatis est, vt patet, & ideo permittenda non est,
nec iure permittitur domino hæc violentia:
† adeò quidem, vt nec per statutum ipsius domini aut populi id fieri possit, cùm id tendat
in graue subditorum præiudicium, præsertim
eorum, qui alia in eadem vrbe, eiusque territorio molendina construxerint, & ædificauerint,
aut construere velint: huius sententiæ authores sunt Barthol. Soci. consi. 272. lib. 2. Ioann.
Baptista de S. Seuerino in rep. l. omnes populi. ff. de iustit. & iur. col. 36. Signorol. inter consilia Baldi consil. 56. lib. 3. & inibi Bald. consil.
57. Anchar. in cap. canonum statuta, de constitut. q. 11. Ripa lib. 1. responsorum. cap. 11. Nicol.
Boêr. deci. 125. ídque maximè obtinet, quando
statutum istud fit ad priuatam ipsius domini
vtilitatem, quod fatentur Bald. in consil. 410.
lib. 5. & Iacob. in tractatu, de feudis, verb. &
cum molendinis. quæstio. 1. Aymon in 4. parte
de Antiquit. tempor. cap. circa præmissa. numero 4. Quasi tres hi posteriores authores
velint, & probare conentur hoc statutum fieri
posse ad ipsius vniuersitatis vtilitatem, quoties lucrum inde acquirendum in totius communitatis vtilitatem expendendum est. Ego
verò priorem sententiam, quæ communis est,
sequor
absq;absque vlla distinctione:
idq́;idque video sentire Docto. quos ad eius comprobationem citaui: non enim satis est, quòd lucrum ex molendinis ipsius Reipublicæ futurum sit, vt à populo superiorem habente statutum istud fiat
in præiudicium ita graue subditorum, & in
damnum libertatis illius, quæ iure communi
cuique concessa est: quamobrem veluti iniquum est rescindendum, nam & ab eo appellari potest. l. 1. §. solet. ff. quando appel. sit. l. qui
se grauatos. C. de censibus. Non inficior posse
contingere aliam publicam vtilitatem, cui statutum istud innitatur, ex qua iustificari valeat. Quod ex tempore, loco, & alijs iudex discretus arbitrabitur: tantùm enim illud hîc admonemus aduersus Bal. & Iacob. non esse rationem iustam huius statuti, quòd lucrum acquirendum ipsius communitatis necessitatibus distribuendum sit in publicam vtilitatem,
siquidem hęc non est sufficiens causa, vt iniqua
lex fiat, cùm possit aliunde publicis oneribus,
& expensis subueniri. Hinc planè deducitur,
huiusmodi statutum minimè ratione fortiori
admittendum esse in præiudicium furnorum,
& molendinorum ecclesiarum. Nam etsi præmittatur hoc statutum validum esse, quod modò negauimus, id
tamẽtamen aduersus ecclesias, quo
ad earum furnos, & molendina,
nōnon obtinebit,
secundum Calderic. inter Ancharan. consilia
consil. 12. & Anchar. consil. 13. quo in loco refertur hac de re collegij Bononiensis responsio:
idem Anchara. consi. 155. Boëri. in d. quæst. 125.
Ripa lib. 1. respon. c. 11. Socin. in d. consil. 172.
lib. 2. col. 3. Ias. in l. ciuitas. col. 4. ff. si cert. peta.
Baptista in dicta l. omnes. col. 36. ff. de iusti. &
iur. Ancha. in cap. canonum statuta. quæst. 11.
de constit. Alex. consi. 211. lib. 2. num. 10. Ias. optimè in d. l. quo minùs. ff. de flumini. q. 25. vbi
nu. 156. scribit, hanc opinionem communem
esse, quam item
sequũtursequuntur Panor. in repetitione cap. ecclesiæ sanctæ Mariæ. de constit. nu. 31.
Quibus suffragatur tex. in cap. vlt. de immun.
eccles. in 6. quo excommunicantur laici statuentes, & prohibentes contractus emptionis
& venditionis inter subditos eorum iurisdictioni, & personas ecclesiasticas. Ex qua constitutione probatur, statutum illud dici contrarium libertati ecclesiasticæ, quo aufertur
& tollitur ab ecclesijs vel clericis id, quod iure
communi omnibus est liberè concessum:
quẽadmodumquemadmodum adnotarunt Anto. Imo. & alij, præsertim Felin. nu. 29. & Deci. col. 2. cap. ecclesia.
de consti. Rochus in c. vlt. de consuetu. Folio
paruo. 47. col. 2. vnde constat Aymonem Sauilli. in d. tract. de Antiq. tem. 4. part. cap. circa
præmissa. num. 17. non rectè aduertisse quid in
hac specie in d. cap. vlt. statutum fuerit. Nam
probare conatus, statutum istud de molendinis non esse contra libertatem ecclesiasticam:
respondit ideo verum id esse, quia iure communi non habet ecclesia priuilegium cogendi
quenquam ad eius molendina triticum molendum adducere, sed liberum esse
cuiq;cuique eum
accessum, & ea ratione potiùs secundum eum
tollitur statuto libertas laicis, quàm ecclesiæ.
Etenim quantum valeat hæc responsio palàm
ostendit ipsa Romani Pontificis constitutio,
quæ censet libertatem ecclesiasticam tolli ac
diminui, si laici prohibeantur cum Clericis
contrahere, commercia, & permutationes inire, & tamen liberum erat laicis hæc commercia cum clericis tractare, qua ratione non satis
est responsum decisioni prædictæ constitutionis vlt. de immunitat. eccles. in 6. His etiam
accedit præter alia, quæ in d. c. eccle. per Felin.
& Deci. traduntur, elegans Thomæ Grammatici testimonium in decis. 100. refert enim is,
& iustissimè id factum esse contendit, apud regium Neapolitanum prætorium definitum
esse, mota controuersia inter Salerni
ciuitatẽciuitatem
& Abbatem sancti Benedicti, statutum illius
ciuitatis, quo prohibitum extat, in eam vrbem
adduci vinum, extra ipsius fines & territorium
collectum minimè comprehendere vina, quæ
ex ecclesiarum vineis colliguntur:
atq;atque addit
ipse non obstante hoc statuto clericos posse
vinum aliunde quàm ex territorio collectum
in ciuitatem adducere. Quo quidem in loco
Thomas hanc decisionem communem de molendinis ecclesiarum probat, & sequitur nume. 14. oportet tamen in hac & similibus con|
tentionibus aduertere ad immemorialem
præscriptionem, & consuetudinem promiscuam laicorum, & clericorum consensu probatam saltem tacito: item ad regias constitutiones, quæ generaliter in vtilitatem Reipublicæ statutæ,
nihilq́;nihilque contrarium sacris Canonibus instituentes, solent & Clericos & ecclesiarum res complecti. de quo alibi oportuniùs
disputabitur.
Cæterùm in hac specie, quam tractamus,
Calde. Anchar. & aliorum responsis, ex aduerso refragatur idem Calderi. titu. de constitut.
consil. 21. expressim contrarium respondens.
Bald. item consil. 11. inter consilia Ancharan. &
Aymon Sauilli. in d. c. circa præmissa. nu. 8. qui
aliquot rationes adducit parum huic negocio
conuenientes, idcirco ipse opinor duo vel tria
esse hac in parte adnotanda ad huius difficultatis resolutionem.
Primùm, non posse statuto domini aut populi, subditos prohiberi, quòd non deferant
triticum molendum ad alia quàm publica molendina, siue id fiat ad vtilitatem domini, siue
vt lucrum inde communitati ex molendini reditu maius accedat: atq;atque hanc esse communem
sententiam ex prænotatis constat.
Secundò, hinc manifestum est, tale statutũstatutum
& similia maiori ratione nequaquam molendinis ecclesiarum obesse, neque hanc statuti
prohibitionem ad ea extendi, sicuti frequentissimo omnium consensu definitum extat.
Tertium est, quod
maximāmaximam contentionem
habet. Nam si iuxta temporis, & publici status
conditionẽconditionem regimini publico, & ipsi communitati, cuius pars est ipse clerus, maximè
conueniat hoc statutum,
† sitq́;sitque omnibus laicis quidem, & clericis vtile, non propter reditus maiores ipsius communitatis, sed aliam
ob causam, quæ vniuersum hominum illius societatis conuictum spectat, fortassis hoc statutum admittendum erit, etiam in præiudicium
ecclesiarum habentium molendina. Cùm conueniat ita fieri, ne illa ciuitas graue detrimentum omnibus in vniuersum nocens, patiatur.
quod probari poterit ex decisione Bart. in l.
cunctos populos. 5. q. C. de summa trinita. quę
licet communiter improbata sit, in hoc tamen
casu ob promiscuam, & totius Reipublic. vtilitatem defendi commodè potest. tradit latè
Feli. in d. c. ecclesia. nu. 81. Hoc ipsum fulcitur
ex eo, quòd licet statutum prohibens bona in
eum, qui subditus non sit, alienari, minimè
cōprehendatcomprehendat ecclesiam, secundum Bar. in l. filius
familiâs. §. diui. ff. de legat. 1. cuius opinionem
latè expendunt inibi doctores, præsertim Iason, qui nu. 72. in prima lectione fatetur eam
communem esse: tamen si ob statum Reipublicæ, communitati conueniat, maximè ad eius
vel tutelam, vel regimen, quòd res quædam in
ecclesiam, aut clericos minimè transferatur:
tunc
statutũstatutum id validum erit, & aduersus ecclesias obtinebit, secundum Cardi. in consi. 144.
Ioan. Crottum in d. §. diui. col. 24. & ibi Ferdinan. Loazes. num. 424. idémque sensit Freder.
consil. 35. incipienti, statuto ciuitatis.
Hinc deniq;denique infero, non omninò falsum esse quod inter consilia Anchar. Bald. respondit,
& Calderi. in d. cons. 21. tit. de const. licet idem
Calderinus, cui cæteri Doctores in specie accesserunt, contrarium scripserit: in his etenim
Calde. & Bal. responsis non agitur de statuto
directè prohibente, ne quis triticum deferat
molendum ad alia quàm ipsius communitatis, & Reipublicæ molendina: nam hoc inualidũinualidum esse, maximè in præiudiciũpræiudicium ecclesiarũecclesiarum, ipse
fateor. Sed actum est de municipali lege, qua
tẽporetempore publicæ inopiæ, cùm Respublica grauatur annonæ penuria, ne triticũtritucum ipsius ciuitatis
ad exteros deferatur, vetitum fuerit, ne quis
triticum molendum extra vrbem deferat, nisi
duodecima pars tritici, quæ molendi ratione
dari solet, in ipsius ciuitatis exitu portarũportarum custodibus soluatur, nomine cōmunitatiscommunitatis recipientibus id pro molendinis, quæ extra vrbem
Respublica habet, ad quæ deferendum est triticum, vt inibi molatur. Nam etsi ex hoc statuto sequatur damnum ecclesijs, quo ad earum
reditus, qui ex molendinis ecclesiarum extra
vrbem existentibus, percipiebantur: tamen ne
Respublica tota grauissimũgrauissimum detrimentum patiatur, cui quidem damno aliter obuiam iri nōnon
potest, admittendum est statutum, quod non
fit ob augendos reditus ipsius vniuersitatis.
Hæc verò diximus obiter ad perfectiorem eius quęstionis, quam examinauimus, cognitionem. Quibus addere libet in ea dubitatione,
an laici possint edicto, aut statuto, ad tempus
vel perpetuò prohibere clericos vti pascuis
communibus ipsi Reipublicæ omnibúsq;omnibúsque ciuibus, legendos esse, Oldra. cons. 32. Ant. in c. nouerint. de sent. excom. Abb. cons. 6. lib. 1. Felin.
in c. ecclesia, de constit. num. 104. & Lucam de
Penna in l. iubemus. C. de nauicularijs non excusan. lib. 11.
Hactenus de tempore ad præscribendum
requisito tractauimus, déq;déque immemoriali præscriptione, de centenaria, ac de earum differentijs, atq;atque itidem de possessione: nunc breuiter de titulo agemus, cùm & is sit necessarius
ad vsucapionem, & præscriptionem.
SVMMARIVM.
-
1 Titulus in hac materia præscriptionis quid sit.
-
2 Titulus quando in præscriptione sit necessarius,
quinque conclusionibus expeditur.
-
3 Filius suus hæres præscribere non potest titulo
pro hærede, etiam iure Nouellarum: & inibi
traditur decisio. l. nihil. C. de vsucapio. pro hæred.
-
4 Filius suus hæres veniens ex capite, vnde agnati,
præscribit titulo pro hærede.
-
5 Filius suus hæres repudians hæreditatem simpliciter, an possit posteà eam accipere ex capite, vnde agnati.
TItulum ad præscriptionem iure
requiri, satis probatur in c. si diligenti. de præscri. in l. Celsus. ff.
de vsucapio & alibi passim apud Ius Canonicum, & Ciuile,
sicuti in d. l. Celsus. Bart. Franc. Balb. & alij tradiderunt post Dinum in regul. possessor. de regu. iur. ex quorum commentarijs nos hoc in
loco aliquot assertiones exponemus, pro huius materiæ compendio.
Illud verò est præmittendum, quòd titulus
† est causa ex se habilis ad translationem dominij, etenim in hunc sensum accipitur à iure,
præsertim in hoc tracta. de vsucapionib. & præscript. secundum Cynum in l. cogi. C. de petitio. hæred. Paul. Cast. in l. Celsus. proximè citata. Balb. in tract. de præscriptio. 1. part. 3. par.
principal. q. 2. tametsi frequentissimè ex titulo isto sufficienti ad translationem dominij,
non transferatur dominium ipsum, sed tantùm vsucapiendi conditio:
ídq;ídque varijs ex causis contingit, maximè ex eo, quòd is, à quo titulus habetur, dominium non habebat, nec
poterat illud transferre in alterum, cui titulum concessit.
Prima igitur conclusio sit, In præscriptione
† decem, vel viginti annorum, quæ ordinaria
est tituli allegatio, & probatio, iure exigitur:
& idem in vsucapione triennali. d. l. Celsus. l.
nullo. C. de rei vendi. vbi Bart. & Doct. hoc ipsum adnotarunt. Et procedit hæc conclusio
iure Canonico, & Ciuili, nam in materia tituli
nullum est inter ius Cæsareum, & Pontificium
discrimen. optimus text. in c. placuit. §. potest.
16. q. 3. siquidem Balbus latè. 2. part. 3. part. q.
6. & 2. parte. 4. part. princ. q. 2. col. 3. ex alijs resoluit quo ad
materiāmateriam tituli, nullam esse differentiam inter ius Canonicum, & Ciuile, quod
& nos obiter probauimus lib. 1. Variar. resolutio. c. 17. nu. 7.
Hinc colligitur secundum Gratianum in d.
§. potest. Dinum in d. regu. possessor. nu. 25. &
seq. grauiter errasse, dum existimat iure Pontificio in præscribendis his rebus, quæ possunt
possideri, & præscriptione acquiri, & in quibus non est præsumptio contra præscribentem, non requiri titulum, sed sufficere bonam
fidem, etiam in præscriptionibus decem, vel
viginti annorum. Etenim hoc falsum est. Nam
in longi temporis præscriptionibus adhuc iure Pontificio præter bonam fidem titulus est
necessarius.
Secunda conclusio, In pręscriptione triginta vel quadraginta annorum, nec iure Pontificio, nec Cæsareo titulus requiritur, sed sufficit bona fides. l. omnes. C. de præsc. 30. annor.
c. placuit. §. potest. 16. q. 3. & est communis opinio in d. c. si diligenti. & in d. c. sanctorum. de
præscrip. vnde si priuatus præscribat contra
ecclesiam aliquam rem, etiam si requiratur
tempus quadraginta annorum, titulus tamen
non est necessarius, nec fuit vnquam iure veteri, secundum Panor. in c. de quarta. nu. 14. &
26. & Balb. in d. q. 6. & q. 2. 4. parte. col. 3.
Tertia conclusio, Præscriptio immemorialis, etiam vbi aduersus præscribentem adest iuris communis præsumptio, titulum, nec eius
allegationem, nec probationem exigit. Sicuti
probatur in d. c. 1. de præscriptio. in 6. & nos
tradidimus §. 3. huius secundæ partis, numero 7.
Quarta conclusio, Centenaria præscriptio,
quæ regulariter aduersus Romanam ecclesiam necessaria est, iure ordinario titulum non
requirit, nec eius probationem, nec allegationem. Hanc conclusionem hîc repetimus, eam
etenim probauimus in dicto §. 3. numero 6.
Quinta conclusio. Quoties præsumptio iuris communis est contra præscribentem, siue in præscriptione aduersus ecclesiam Romanam, quæ centenaria est, siue in quadragenaria contra inferiorem ecclesiam, semper tituli allegatio & eius probatio necessaria est:
vel oportet loco harum præscriptionum immemorialis temporis quasi possessionem probare. text. insignis in d. c. 1. de præscri. in 6. Dinus nu. 27. in hac regu. glo. communiter recepta in d. c. si diligenti. Quam quidem conclusionem & nos examinauimus lib. 1. Variar. resolut. c. 17. num. 7. quo in loco attigimus, &
explicuimus, quæ præsumptio iuris sit ista.
Verùm in hac materia tituli extat Cæsarum
pulchra constitutio. C. de vsucapio. pro hærede, in hæc quidem verba, Nihil
† pro hærede
posse vsucapi, suis hæredibus existentibus, obtinuit. Ex qua Bald. Saly. & alij communi omnium consensu adnotarunt, titulum pro hærede alioqui in extraneis satis sufficientem ad
præscribendum, minimè sufficere, ad hoc, vt
sui hæredes, & necessarij præscribant. text. optimus in l. 2. §. vlt. ff. pro hærede. Huius decisionis ea est ratio, quòd in suis nulla datur propria hæreditas, sed tantùm dominij continuatio: neque enim videntur filij sui hæredes, &
necessarij post parentis mortem patris hæreditatem percipere nouo saltem titul. l. in suis.
ff. de liberis & posth. vbi Bart. Alex. & alij opinantur esse veram rationem dictæ constitutionis Imperatoriæ in d. l. nihil. Quæ procedit
etiam iure nouo, quo in successionibus censetur sublata differentia emancipationis, & patriæ potestatis, quantum ad suitatem. l. meminimus. C. de suis & legiti. hæredib. & in Auth.
de hæredit. quæ ab intest. defer. §. nullam. Nam
hæc differentia non est in vniuersum sublata,
sed tantùm quo ad succedendum, si quidem
|
succedit emancipatus pariter cum suo, & æqualiter vti successisset si suus foret, nec tamen
sublata est differentia emancipationis & suitatis quantum ad modum succedendi. Etenim
suus succedit vt suus, emancipatus vt emancipatus: quemadmodum not. Aretin. in l.
cùm quidam. §. suum. ff. de acquirend. hæred.
idem Aretin. in l. ventre. nu. 9. ff. de acquirend.
hæred. qui ex hoc scribit, emancipatum etiam
iure nouo ex potentia suitatis non transmittere hæreditatem non agnitam: & addit hanc
esse communem
opinionẽopinionem. idem asseuerat eam sequutus Alex. in l. si fratris. C. de iure deliber. & in l. si emancipati. C. de collat. col. 5.
notat optimè Fortuni. in l. Gallus. §. & quid si
tantùm. col. 107. ff. de liberis & posth. Sic & hodie adhuc extat differentia emancipationis, &
patriæ potestatis, quoties agitur de infringendis parentum testamentis: nam suus habet ius
dicendi nullum patris testamentum, in quo
pręteritus fuerit: emancipatus verò habet tantùm bonorum possessionem contra tabulas:
præsertim cùm præteritio contigerit causa inserta, & expressa in ipso testamento. gl. in Authen. de hæred. & Falcid. §. exhæredatus. gl. in l.
si emancipati. C. de collat. & in Authen. ex
causa. C. de liber. præterit. & exhæredat.
quarũquarum
resolutionem explicuimus in c. Raynutius. de
testamen. in princip. nu. 3. & 4. Quibus addenda sunt quæ de hac continuatione dominij parentis in filium tradit Andr. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuocand. donat. in princip. numer. 19. vnde comprobata est responsio Cæsarum in d. l. nihil. Cuius interpretationem aduersus communem aliter explicat Stephanus
in Necyomantia Iuris, dialogo 36. eum legito:
& Viglium in §. sui. Instit. de hæredum qualit.
& differ. qui Cæsaream
constitutionẽconstitutionem in hunc
sensum accipiunt, vt extranei non possint vsucapere titulo pro hærede, quandiu superstites
sunt sui hæredes, qua ratione communis sensus admodum abhorret à sententia legis. Bald.
tamen in Rub. de præscri. existimat hanc decisionem veram esse, vbi filius allegat
† se vsucepisse, aut præscripsisse titulo filij hæredis ex
capite filiationis, & suitatis, habentis hæreditatem, quasi secundum aliud sit quoties filius allegauerit se possedisse, & habuisse hæreditatem titulo agnationis, ex capite inquam agnatorum, omisso capite suitatis, & filiationis:
tunc etenim procedit præscriptio titulo hæredis ex hoc agnationis iure. eam conclusionem
censet mirabilem esse Alexand. in l. in suis. col.
3. ff. de liber. & posthu. quem sequitur Balb. in
repetit. l. Celsus. ff. de vsucap. in 1. parte princip. col. penult.
Huius verò sententiæ examinationi præmittendum est, an filius in potestate tempore, vel
repudiatione priuatus, & exclusus à capite,
vnde liberi, admittatur ex capite, vnde agnati? Qua de re adest text. optimus in l. 1. §. Sed videndum. ff. pe successi. edict. quo responsum
est, filium
† in potestate tempore, aut repudiatione exclusum à capite, vnde liberi, admitti
ex capite, vnde agnati. cui decisioni non obstat
quod Accurs. ibi notauit, scribens, simplicem
repudiationem ab omni capite repudiantem
excludere: quam quidem conclusionem dicit
singul. Alex. in l. si creditori. ff. de legat. 1. Paul.
Cast. in l. vnica. C. quando non petent. part.
idem Paul. & las. in l. 3. C. de iur. & fact. ignorant. id enim intelligendum est, vbi plura capita, & iura simul eodem tempore competunt
repudianti. Nam eo casu simpliciter repudians renunciare videtur
cuicũq;cuicunque iuri, & capiti,
ex quo bona, & hæreditas, quibus simpliciter
renunciat, eidem competunt. At in hac specie,
quāquam modò examinamus, capite, vnde agnati,
non competit priusquam caput, vnde liberi,
exclusum fuerit. Ergo si filius, cui hæreditas
primo loco defertur ex capite tantùm, vnde
liberi, hæreditatem repudiauerit, solùm censetur repudiasse eam ex capite, vnde liberi:
non ex capite, vnde agnati: & ideò adhuc post
simplicem repudiationem habet caput, vnde
agnati, cui non renunciauit: cùm nondum
tempore renunciationis competeret, nec esset ei delatum. l. is potest. ff. de acquir. hæredit.
l. quamdiu. ff. eodem titul. l. si ita scriptum. §.
si sub conditione. ff. de legat. 2. atque ita esse intelligendam opinionem glos. in d. §. sed videndum. not. Deci. in l. quoties duplici iure. ff. de
regul. iur. quo in loco priorem conclusionem
glos. in dict. §. sed videndum, intelligit, vbi renunciatur simpliciter hæreditati: tunc enim
omnibus iuribus, ex quibus hæreditas delata
fuerit, renunciatum esse censetur. Bartol. in l.
nec is. §. 1. ff. de acquirenda hæreditat. per l. si
duo. §. idem Iulianus. & §. si quis iurauerit. ff. de
iureiurand. & est communis opinio
secundũsecundum
Iason. in dicta l. Nec is. §. 1. col. 3. tametsi inibi
disputet aduersus Bart. & alios, qui hanc communem sequuti sunt.
His denique prænotatis satis explicita est
sententia Baldi in dicta Rubrica de præscriptio. quam & Alexand. sequitur in l. qui se patris. C. vnde liberi. 4. column. idem in l. filius
qui patri. ff. de vulgar. & pupillar. colum. vltima. vbi Socinus numero 16. & Curtius Iunior in l. si emancipati. C. de collatio. numero
30. sensere, maximam esse Bald. authoritatem,
& ex ea plurimum tribui huic opinioni, eam
tamen dubiam esse vterque existimat. Tandem Iason in l. in suis. columna 2. ff. de liber.
& posthumis. reprobat sententiam Baldi:
atq;atque allegat contra ipsum l. de bonis. ff. de Carbon. edict. quem textum inquit singularem
esse. Ex eo etenim probatur, filium emancipatum, qui omisso capite, Vnde liberi, ex
capite, Vnde agnati, patris hæreditatem accepit, adhuc suum dici. Huic autem edicto, inquit Paulus, locus est, etiamsi ab intestato
|
ad bonorum possessionem veniant liberi: tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur, quoniam sui sunt, vel ex illa,
quæ cognatis datur. Hactenus Iurisconsultus.
Sed poterit huic loco responderi, filium in
potestate venientem ex capite, vnde agnati,
suum quidem dici, non quòd verè suus sit, sed
quia loco sui hæredis à prætore vocatur, vt
probatur in principio, & in §. sunt autem. Institut. de bonorum possessione. Nam & suitas
non capit nisi primum gradum. l. prima. §.
sciendum. ff. de suis & legitim. hæredib. igitur
suus filius repudiando primum gradum desinit esse suus, quo ad effectum saltem, licèt nudum nomen retineat, argumento sumpto à
l. si tibi homo. §. cùm seruus. ff. de legatis primo. Nec vlla iusta ratione defendi potest,
quòd filius omisso capite, vnde liberi, accipiens paternam hæreditatem ex capite, vnde agnati, habeat iura suitatis, & omninò priuilegia quæ iure filijs suis
cōcedunturconceduntur, vnde Baldi
interpretatio ad l. nihil. C. de vsucap. pro hærede, admittenda videtur.
SVMMARIVM.
-
1 Bona fides sigmentum quodlibet, & dolum excludit.
-
2 Bona fides plerumplerumque significat, quod æquum &
bonum sit.
-
3 Aequitas, & rigor, qualiter distinguantur, & de
summo, atque stricto iure.
-
4 Bonæfidei contractus, vnde hanc appellationem
habuerint, latè traditur.
-
5 Bonæfidei contractus, an iure Canonico abstricti
iuris conuentionibus distinguantnr?
-
6 Bonæfidei contractus, quamobrem ipso iure nulli
dicantur, dolo dante causam contractui, non sic
stricti iuris.
SVperest
nũcnunc de bona fide, quæ ad
præscriptionẽpræscriptionem necessaria est, quædam examinare, non equidem à
nostris intacta, sed quæ non ita,
vt par est, fuere per eos discussa.
Illud enimuerò sciendum est, Iuris
vtriusq;vtriusque conditores bonam fidem plerumque exigere in eum quidem sensum, vt actus
† fiat, & tractetur citra vllum figmentum, & dolum: simpliciter quidem. l. si seruus communis. §. quod si sciens. ff. de furt. l. ab emptione.
ff. de pact. l. 3. C. de peri. rei vendit. explicat Budæus in l. emptorem. ff. de acti. empt. Sic apud
Plautum in Aulularia, Euclio senex Licoridem
adolescentem alloquutus actus 4. scena 6. inquit: Dic bona fide, tu id aurum non surripuisti? Apud Terent. in Heaut. act. 4. scena 5. Chremes Syrum interrogans inquit: bona ne fide?
In summa
deniq;denique bonam fidem ipse interpretor iudicium illud
priuatũpriuatum, quo
quisq;quisque de rebus proprijs dijudicat secum: particulariter
quidem de omnibus proprijs actibus moralibus. Nam & fides iudiciu quoddam est, quo
credimus aliquid: item & illud, quo proprios
nostros actus morales iudicamus: quamobrem in hac parte fides pro conscientia adsumitur, & conscientia credulitas quædam est, &
prætereà iudicium examinans actiones nostras.
ideóq;ideóque à Paulo ad Roma. c. 14. fides appellatur, dum inquit: Omne quod non est ex fide,
peccatum est: ex fide, inquam, id est, ex conscientia: auctore Ambrosio in commentarijs Epist. ad Rom. c. vlt. de pręscri. c. quærat aliquis.
de pœn. dist. 3. qua ratione quoties quis actum
cogit contra
conscientiāconscientiam, & aduersus id, quod
priuatum eius iudicium dictat, dolo quidem, non bona fide vtitur, vnde ad discernendum alicuius bonam, vel malam fidem, respicienda est
vniuscuiusq;vniuscuiusque propria, non alterius
conscientia, vel opinio. l. 1. §. Iulianus scribit. ff.
de itin.
actúq;actúque priua. Quo fit, vt is dicatur bona
fide possidere, bona fide contrahere, qui credit se id iustè facere, & vt dicitur, nullum habens in corde figmentum nec dolum. l. qui à
quolibet. ff. de contra. empt. l. bonæ fidei emptor. ff. de verb. sig. Is verò, qui corde aliud credit, quàm quod dicatur, is inquam mala fide
possidet, & contrahit. l. res bona. ff. de contra.
empt. l. bonam fidem. C. de action. Etenim secundum Cic. lib. de Off. fides inde dicta est,
quòd fiat id, quod dicitur: & iustitiæ est fundamentum. idcircò in omnibus negotijs ratio
bonæ fidei habenda est: cùm ei aduersetur mala fides, & dolus, qui in Republica minimè est
tolerandus, imò à
quocunq;quocunque negocio summis
viribus exterminandus. Hinc sanè quæritur,
quamobrem iure Ciuili actiones quædam, &
contractus eo distinguantur, quòd
quidāquidam sint
bonæ fidei, reliqui verò stricti iuris. §.
actionũactionum
autem. Instit. de actio. l. in actionibus. de in litem iur. tex. in c. cùm venerabilis. de exceptio.
& inibi gl. Panor. & alij.
NāNam cùm in omni actione bona fides, & eadem in omnibus contractibus considerari debeat. l. si mandato. §. 1. ff.
mandat. l. bonam fidem. C. de actio. & obliga.
mirum quibusdam, qui iuris Ciuilis disciplinam summis, quod aiunt, digitis tetigere, videbitur, cur contractus quidam speciali tit. bonæ fidei censeantur.
Verùm apud iuris Ciuilis responsa
interdũinterdum
verbum hoc, bona fides,
† non tam synceram
illam voluntatem, & animum dolo contrarium, quàm æquitatem quandam, & iustitiam
ipsam à rigore quodam summo segregatam,
& puram significat. l. bona fides. ff. deposit. l. at
si quis. §. hæc actio. ff. de relig. & sumpti. funer.
l. si mandauero. §. Iulianus. ff. mand. l. 2. §. vlt. ff.
de preca. Rursus strictum ius apud Iurisconsultos appellatur ius prædurum,
exactũexactum, & rigoris plenum, quod
quidẽquidem æquitati, bono, &
æquo opponitur. l. 2. §. item Varrus. ff. de aqua
|
plu. arcen. l. placuit. C. de iud. l. in his. ff. de
condit. & demonstr. tradit eleganter Budæ. in
l. 1. col. 2. ff. de iust. & iur. ac de æquitate quidem multa Oldendorpius in tract. de Formula inuestigandæ actionis. c. quid sit æquitas.
Et idem in forensi disputatione de æquitate.
Cœlius lib. 4. lectio. Antiquar. c. 22. ex quibus
illud satis constat, strictum ius esse, quod strictè & propriè ad corticem literæ, absque vlla
benignitate & humanitate, est intelligendum,
atq;atque interpretandum, & ideo opponitur æquitati, ac bono & æquo, à quo benigna & humana deducitur interpretatio. l. Pantonius. in
princip. ff. de acquir. hæredit. l. si ita scriptum.
in princip. ff. de liber. & posthumis. l. 1. §. qui
operas. ff. ad Tertul. l. Thais. §. libertatem. in
fin. ff. de fideicommis. liber. l. si debitor. §. 1. l.
inter eos. §. 1. ff. de fideiussor. omnium latissimè Andr. Tiraquel. lib. 1. de retract. §. 35. glos.
1. in princip.
Hinc denique æquitas rigori, & stricto iuri
opposita: est enim mitigatio & interpretatio
†
legis scriptæ ex aliqua circumstantia personarum, rerum, aut temporum: quemadmodum
ab Aristotele deducitur lib 5. Ethicor. c. 10. ex
nostris præter alios id adnotarunt Fortunius
& Budæ. in l. 1. 4. notabil. ff. de iustit. & iure, cuius rei & author est Iurisconsultus in d. l. bona
fides. ff. deposit. qui exempla huic conclusioni suppeditat. Sic & Quintil. lib. 7. Institu. ca.
7. eo exemplo vtitur, quo & Michaël Ephesius
super Aristot. in dicto cap. 10. de lege statuente, quòd peregrinus muros ascendens occidatur: cuius legis verbis & rigori stricto subest peregrinus, qui muros ascendens hostes
vrbem inuadentes eiecit, & fugauit: adest tamen æquitas, quæ legem suprascriptam interpretatur, & dictat, hunc peregrinum occidendum non esse. Sic constat, æquitatem esse admirabile quoddam temperamentum,
quod ex perfecta ratione omnia moderatur.
l. Diuus. ff. de in integrum restitu. l. si seruo
fideicommissaria. ff. de hæredibus institu. explicat & Ioan. Corasi. lib. 2. Miscel. capit. 18.
Hæc verò moderatio ab æquitate deducta ius
ipsum non violat, si legislatoris mentem inspiciamus, sicuti manifestum est: imò iustitiam æquitas ista præ se fert, authore Iurisconsulto in l. 1. ff. de iustitia & iur. quo in loco scriptum est, ius esse artem boni & æqui. Hinc apud Aristot. illud
ἐπιεικές, &
έπιείκεια quibus
strictum ius
plerumq;plerumque moderatur. quemadmodum & de hac
ἐπιϕκεία sunt
IurisconsulorũIurisconsulorum
testimonia plura, potissimùm in l. aut facta. ff.
de pœnis. & in dicta l. bona fides. optimus
text. in l. nulla. ff. de legibus. quæ duriorem interpretationem scriptæ legis reprobat. Quasi
æquitas, quæ moderatrix est, à iure non dissentiat. Nam & Cicero ad Herennium lib. 3. iustitia, inquit, est æquitas, ius vnicuique tribuens
pro dignitate cuiusque. idem Cicero libr. 3. Officiorum, inquit, In primis operam dabunt
vt iuris & iudiciorum æquitate suum quisque
teneat. probat idem textus in l. cùm nec patronos. C. de iniur. quòd si quando æquitas apud
authores à iure, vel à iusto distingui videatur,
tunc ea distinctio vel referenda est ad ius strictum, & ad iustum, quod à scripta lege descendit, vel ad æquitatem: quæ remissio potiùs benigna sit, & ad indulgentiam quandam atque humanitatem, quàm ad ius ipsum
spectet.
Ex quibus deducitur ius strictum id dici,
quod prædurum sit, & asperum, à quo non liceat nec latum vnguem discedere: cuiq́ue nihil addi, nec detrahi possit, nisi quod scriptura loquitur. l. si alij. ff. de vsufr. legat. l. contractus. C. de fide instru. hócque ius æquitati opponitur: idémque appellatur ius subtile. l. si
ita scriptum. in principio. ff. de liber. & posthum. l. in bello. §. Codicilli. ff. de capti. l. si quis
ita scripserit. §. 1. ff. de manumis. testamen. l. si
tibi. ff. de donation. l. filio præterito. ff. de iniusto, rupt. l. per fundum. ff. de serui. rusti. prædi. quibus Iurisconsultorum responsis ius strictum, quod nullam admittit interpretationem, subtile appellatur, & benignæ ac humanæ interpretationi, æquitatíq;æquitatíque opponitur. ad
idem l. generaliter. §. si quis seruo. ff. de fideicom. libert. Hac ratione ius istud strictũstrictum, quod
nullam interpretationem admittit, sed prædurè leges & constitutiones iuxta literam intelligit, à veteribus authoribus dictum est summũsummum ius: idémq;idémque summa iniuria censetur: cùm
nimis seuerè, & durè, absq;absque vllo temperamento ex eo leges accipiantur, alioqui in maximāmaximam
Reipublicæ vtilitatem ex varijs causis interpretandæ, ac moderandæ. Etenim summum
ius appellatur, quoties de verbis tantùm legis contenditur, nec spectatur quid senserit
qui scripsit, aut qui loquutus est, quo in genere plerumq;plerumque sub auctoritate iuris perniciosè
erratur. l. si seruum. §. sequitur. ff. de verb. oblig. Hinc Terent. in Heauton. dixit, summum
ius sæpe summa iniuria. Cicero item lib. 1. Offic. existunt, inquit, etiam sæpe iniuriæ calumnia quadam, & nimis callida iuris interpretatione: ex quo illud, summum ius summa iniuria, factum est iam tritum sermone prouerbiũprouerbium.
Hactenus Cicero, qui & in oratione pro Cecinna eleganter scribit. Cæteri tum ad istam
hortationem decurrunt, cùm se in causa putant habere æquum, & bonum, quod defendant: si contrà verbis, & literis, & vt dici solet,
summo iure contenditur, solent eiusmodi iniquitati, & boni & æqui nomen dignitatémq;dignitatémque
opponere. Meminere & huius prouerbij Columella lib. 1. rei rustic. c. 7. & Valerius Maximus lib. 8. cap. 2.
Igitur ex his apparet ratio, quare contractus quidam bonæ fidei dicantur, reliqui verò
stricti iuris. Nam bonæ fidei contractus
† ideò
|
quidam censentur, quòd in his alter alteri arbitrio, & officio æquissimo iudicis teneatur
de eo, quòd ex bono & æquo præstari oportet,
etiāetiam si in conuentione id dictum non sit, habet
etenim iudex potestatem in his actionibus iudicandi quod sibi bonum,
æquumq́;æquumque visum fuerit: quanquam nihil à contrahentibus
dictũdictum
sit, quod sensere Iuris vtriusque interpretes,
præsertim in §.
actionũactionum, de actio. glo. & Panor.
nu. 20. in c. cùm venerabilis. de except. qui contractus stricti iuris ideò dici arbitrantur, quòd
in his nihil veniat, nec quidquam possit iudex
nisi quatenus nominatim à partibus conuentum sit: cùm omissum censeatur quod palàm
verbis expressum non sit. l. quidquid astringendæ. l. si ita stipulatus. § Chrysogonus. ff.
de verb. obli.
atq;atque ita hanc esse huius discriminis rationem nostrates existimarunt: & his suffragatur quod modo latè deduximus, nempè
bonam fidem quandam æquitatem esse,
benignamq́;benignamque ex bono & æquo interpretationem.
His accedit Triphon Iuriscons. in l. bona fides.
ff. depositi. bona fides, inquit, quæ in contractibus exigitur, summam
ęquitatẽęquitatem desiderat.
Sic Caius in l. ex maleficijs. ff. de act. & obl. His
actionibus, ait,
inuicẽinuicem experiri possunt de eo,
quod alterum alteri ex bona fide præstare oportet. ad idem text. insignis in l. quæro. in
princ. ff. locat.
NāNam & tantùm in his actionibus
bonæ fidei, valet officium iudicis, quantum in
stipulatione nominatim eius rei facta interrogatio. l.
itẽitem si. in fi.
cũcum l. seq. ff. de neg. gest. l. mora. §. in bonæ fidei. ff. de vsur. l. Lucius. ad fi. ff. de
positi. Cic. lib. 3. de Off. Quintum Scæuolam
refert existimanten, in his iudicijs, & actionibus bonæ fidei, summam vim esse, quo ad iudicis
arbitriũarbitrium, & fidei bonæ nomen manare latissimè:
ídq;ídque versari in tutelis, societatibus, pignoribus, deposito, mandato, emptione, venditione, conductione, & locatione: siquidem eo
authore in his magni est iudicis statuere, præsertim cùm in
plerisq;plerisque sint iudicia contraria.
quid
quenq;quenque cuiq;cuique præstare oporteat.
Sed adhuc controuertitur, vnde hi contractus & actiones
denominationẽdenominationem istam acceperint: cùm sint in iure Cęsareo alia multa, in quibus benigna & æqua est adsumenda interpretatio: & in quibus iudicis arbitrium
plurimũplurimum
possit, nec adhærendum mordicus sit verbis,
& scripto: sicuti passim apparet. Huic profectò quæstioni, tametsi sufficiens responsio detur ex paulò antè prænotatis, ob exuberantem æquitatem, quæ in his iudicijs examinandis versatur, adhuc pro huius rei perfecta cognitione adnotandum est, quòd olim prætores Romæ multis impediti negotijs priuatas
causas non iudicabant, sed litigatoribus tantùm petentibus iudices dare solebant. optim.
text. in l. placet. C. de pedane. iudicib. Prætor
verò statuta die vocatis ad se litigaturis
eísq;eísque
summatim auditis formulam quandam ex proposita causa concipiebat, quam ad pedaneum iudicem deferrent litigatores,
quámq;quámque formulam in quibusdam iudicijs strictè in ea ferè
verba, quibus contrahentes vsi fuissent, aut in
alia ex natura rei ita includebat, vt iudici fas
non esset ab eius præscripto discedere, etiamsi
fortè id æquum esse censeret. Ita enim eam
concipiebat formulam: Si patet Titium Seio
centum mutuo dare oportere, Caius condemnato: extra quam si pactum conuentum, ne ea
pecunia mutua peteretur, factum sit. Cuius
quidem vsus, & prætorij instituti meminere
passim veteres, pręsertim Cic. lib. 2. de Inuent.
Theophil. in princi. Instit. de interdict. l. 1. in
princip. ff. de fluminib. l. 1. ff. de doli exceptio.
& hæc formula stricti iuris ideo dicta est, quòd
iudici priuato recedere non liceret à prætoris
præscripto: sed omnis eius potestas intra formulæ terminos & fines concludebatur: quod
& Seneca lib. 6. de benefic. c. 5. & 6. significat.
In quibusdam verò contractibus, his videlicet
qui à Iurisconsultis bonæ fidei dicuntur, prætor cùm iudices dabat, addere solebat illa verba, ex bona fide. Ex qua prætoria formula liberam iudicandi facultatem iudex habebat,
iuxta id, quod sibi æquum visum fuisset: nec
tenebatur ad strictam prætoris delegationem,
nec ad contractus præduram verborum conceptionem, quod probatur auctoritate Pauli Iurisconsulti in d. l. quæro. ff. locat. vsuræ,
inquit, in bonæ fidei iudicijs non tam ex obligatione proficiscuntur, quàm ex officio iudicis applicantur: & rursus inibi fideiussionis formula ad hos contractus ita concipitur:
In quantum illum condemnari ex bona fide
oportebit, tantum fide tua esse iubes? Cicero
item hoc ipsum palàm testatur, ita enim libro
tertio de Offic. inquit: Atque iste dolus malus etiam legibus erat vindicatus, vt tutela
duodecim tabulis: & circunscriptio adolescentium, lege Latoria, & sine lege, iudicijs, in quibus, Ex bona fide, additur. idem Cicero statim.
Q. quidem Scæuola Pontif. Maxi. ait, Summam vim esse dicebat in omnibus ijs arbitris,
in quibus adderetur: Ex fide bona. quo in
loco meminit omnium ferè actionum bonæ
fidei. idem paulò antè scripserat:
Itaq;Itaque Calphurnius, cùm demolitus esset ædes,
cognossetq́;cognossetque ClaudiũClaudium ædes posteà proscripsisse, quam
esset ab auguribus demoliri iussus, arbitrum
illum adegit, quidquid sibi dare, facere oporteret, Ex fide bona. M. Cato sententiam dixit,
& pronunciauit, emptori damnum præstari
oportere. Hæc Cicero: qui elegantiùs rem istam explicuit lib. 6. Topicor. ad Trebatium,
dum inquit: In his omnibus igitur iudicijs, in
quibus, Ex fide bona, est additum, plurimus
earum vsus est. Quo in loco Boëtius eius interpres ait: In his igitur iudicijs, in quibus additur, vt ex bona fide iudicetur: id est, vbi iudices dantur, vt
nōnon strictas inter litigantes stipu|
lationes, sed bonam fidem quærant, plurimus
causarum vsus est. Hactenus doctissimus ille
Ciceronis interpres.
Sed & ipse Cicero li. 3. de Natura Deorum,
inquit: Inde tot iudicia de fide mala, tutelæ,
mādatimandati, pro socio, fiduciæ, reliqua, quæ ex empto, aut vendito, aut conducto, aut locato contra fidem fiunt. Inde iudicium publicum rei
priuatæ lege Latoria. Inde euerriculum malitiarũmalitiarum omnium, iudicium de dolo malo, quod
C. Aquilius familiaris noster protulit, quem
dolum idem Aquilius tum teneri putat, quum
aliud sit simulatum, aliud actum. Hæc Tullius. Ex quibus constat, quæ sit vera, & propria ratio, ob quam contractus quidam, actiones quædam dictæ sint stricti iuris, quædam
bonæ fidei. Etenim lege duodecim tabularum sancitum fuerat his quidem verbis: In
contractibus ea præstantior, quæ lingua nuncupata sunt, sicuti meminit Cicero libr. 3. de
Off. Hanc verò legem prætor obseruandam esse censuit in contractibus stricti iuris, ideóq;ideóque
secundum eam formulam concipiebat: nōnon ita
in contractibus bonæ fidei, in quorum iudicio
exhibebat liberam formulam, addens, vt iudex condemnaret iuxta id, quod ex bona fide
præstari oporteret.
Quæram sanè adhuc libenter, cur prætor
potiùs his iudicijs, & actionibus addere solebat verba illa, ex bona fide, quàm alijs? Et profectò id in causa fuit, quòd hi contractus, qui
nominatim à Iurisconsultis bonæ fidei censentur, magis quàm alij essent ad humanum
conuictum, & societatem necessarij, sine quibus humana societas consistere nequit. cuius
quidem rationis testis integerrrimus est ipsemet Cic. lib. 3. de Off. Fideíq;Fideíque bonæ nomen inquit Scęuola existimabat manare latissimè:
idq;idque versari in tutelis, societatibus, fiducijs, mādatismandatis, rebus emptis, venditis, conductis, locatis, quibus vitæ societas continetur. facit ad
hæc tex. in l. ex hoc iure. ff. de iusti. & iure. & l.
iuris gentium. in princ. ff. de pact.
Ex præmissis primò infertur, manifestam
esse rationem discriminis inter contractus bonæ fidei, & contractus stricti iuris: & quamobrem eam appellationem habuerint, & in summa in contractibus, & actionibus bonæ fidei
officium iudicis plurimum posse, non sic in
contractibus stricti iuris: sicuti probatur in §.
in bonæ fidei. de action. l. quæro. in princip. ff.
locat. l. bona fides. ff. deposit. cum multis alijs,
quæ modò pręcitata fuerunt, & statim expressim adnotabuntur. Etenim hanc rationem
veteres iuris vtriusque professores in dicto capit. cùm venerabilis. & in d. §. actionum. de actio. non omninò ignorarunt, tametsi originis
cognitionem minimè nacti fuerint.
Secundò, ex his ipse potissimùm ambigo,
sitne verum quod hac in re Zasius vir doctissimus scripsit in l. Qui autem. columna tertia. ff. quæ in fraud. credit. vbi existimat, contractus
istos, quos bonæfidei nomen habere diximus,
ideo sic nuncupatos, quòd olim apud Romanos hi contractus iurisgentium celebrarentur in templo Fidei nemine præsente, nisi ipsa
dea Fide: citat huius antiquitatis authorem
Dionysium Halicarnas. cui tamen hac in re ipse opinor minimè credendum esse. etenim
præterquam quòd reliqui Latini authores hoc
subticuerunt, minimè subticendum, non est
vero simile in Republica ita bene instituta,
contractus istos, quibus humanum commercium innititur, adeò secretè celebrari, vt nullus testis esset conuentionis, si ea, contempta
diuina religione, quod frequentissimè contingit, negaretur: ideoq́;ideoque hanc Zasij rationem reijciendam esse censeo: potissimè, quia ex varijs
authorum locis apparet, apud Romanos contractus istos testibus, & arbitris celebrari solere. Et eo præsertim, quòd non meminerim apud Dionysium Halicarnas. me legisse, quod
Zasius ex eodem authore retulit. Nam locus
ex Dionysio lib. 2. de Antiquit. qui forsan Zasium fefellit, nihil ad hanc rem pertinet. Etiam
si de dea Fide, atq;atque de contrahentium conuentionibus tractauerit illic author ille celebratissimus.
Tertiò, hinc apparet, adhuc iure Romanorum, & nouellarum Constitutionum ætate Iustiniani, & hisce quidem temporibus manere
discrimen maximum inter actiones bonæ fidei, & stricti iuris: tametsi solennitas illa prætoris, qua formulas & concipiebat, & dabat,
sublata sit. l. 1. C. de formulis. & ibi Doctor. tradit Ias. in princip de actio. nu. 27. ac notatur in
l. edita. C. de edendo. & explicat Alciat. lib. 4.
dispunct. cap. vlti.
Quartò, subsequitur ex præcedentibus, falsam esse
opinionẽopinionem Bald. qui in capit. 1. de plus
petit. in fine scribit, iure Canonico contractus
† omnes bonæ fidei censeri etiam eos, qui
iure Ciuili stricti iuris nominantur,
atq;atque idcircò iure Pontificio sublatam esse distinctionem
contractuum stricti iuris à contractibus bonæ
fidei. huic sententiæ Bald. sequutus subscripsit
Ias. in §. actionum. num. 4. & in §. quadrupli.
ad fin. de actio. item Lancelo. Galiaula in l. 4.
§. Cato. col. 18. ff. de verb. obligat. etenim hæc
conclusio falsa est, nec iure Pontificio alicubi
hæc actionum distinctio reprobata fuit, vnde
cùm ea iure Ciuili admissa sit, existimandum
est in dubio tacitè à iure ipso Pontificio admitti. capitul. 1. de noui oper. nunciat. imò expressim isthæc iuris Cæsarei distinctio probata videtur in capitul. cùm venerabilis. de exceptio.
qua ratione à Baldo dissentiunt Iason in l. cùm
postea. numero 3. C. de pact. idem in l. quod
te mihi. numero 34. ff. si cert. petat. Anto. Burgens. in cap. cùm dilecti. de emptio. & vendit.
nume. 54. & Ludouic. Gomezi. in d. §.
actionũactionum.
nu. 4. posset fortassis Baldi adnotatio proce|
dere, vbi versatur causa pia, vel quid simile, ex
mente ipsorum Canonum.
Quintò, hinc explicari poterit discrimen
illud, quod communi omnium consensu
constitutũconstitutum est inter contractus bonæ fidei, & contractus stricti iuris. Nam licet
† dolus dans
causam contractui bonæ fidei, efficiat contractum illum nullum ipso iure. l. & eleganter. vbi
glos. & Bart. ff. de dolo. l. 3. §. vltim. ff. pro socio. l. in causæ. ff. de minori. glo. in l. 2. C. de rescin. vend. l. 57. tit. 5. part. 5. tamen dolus etiam
dans causam contractui stricti iuris non reddit contractum nullum ipso iure, sed rescindendus is contractus est. l. dolo vel metu. C. de
inutilib. stipul. d. l. & eleganter. §. non solum.
Quæ quidem differentia traditur per glos. in
cap. cùm dilecti. de. emptio. & vendi. Bartol.
in d. l. & eleganter,
communíq;communíque doctorum suffragio recipitur, secundum Imol. col. 3. & Anton. Burgens. nume. 45. in d. cap. cùm dilecti.
Ias. in dicto §. actionum. nume. 28. vbi glos. eandem distinctionem probat. Fatetur item eam
esse communem Nicellus de Concordia glossarum capit. 13. aduersus quam communem
post Petrum à Bellapertica, & Fabrum in dict.
§. actionum disputat latissimè Ioan. Igneus
in l. contractus. ff. de regul. iuris. numer. 105.
contendens contractus bonæ fidei etiam ipso
iure nullos non esse, imò validos censeri, licet
dolus eisdem causam dederit: sicuti & validi
iure ipso sunt contractus stricti iuris, quibus
dolus causam dederit.
Quid autem referat, contractum esse nullum ipso iure, aut rescindendum, tradidere
multi, sed præsertim Andr. Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuocan. donatio. in verbo, reuertatur. numero 119. & sequentibus. hoc tamen
in loco non omittam referre, quæ Franciscus
Duarenus in l. in actionibus. ff. de in lit. iur. nume. 15. scribit, de his contractibus bonæ fidei,
& stricti iuris, quibus dolus causam dederit.
Nam præmittit apud veteres, prætorem, qui
iuris ciuilis custos dicebatur, ius non habuisse
tollendi aut abrogandi ius Ciuile, & populi
Romani leges, sed ei tantùm permissam fuisse
emendationem, ac interpretationem iuris,
quæ ex bono, & æquo sit. l. 1. ff. de ferijs. l. ius
autem. ff. de iustitia & iure. Quod igitur prætor ad emendationem, & interpretationem
iuris ciuilis statuebat, licet ius diceretur, attamen quia ius Ciuile primarium erat, & superius, non ita simpliciter nomen iuris obtinuit: ideóq;ideóque ius illud Ciuile exprimere volentes Iurisconsulti per excellentiam, & quia prætorium ius ad illius interpretationem, & moderamen statuebatur, ipsum, Ius, appellarunt.
testis est Vlpianus in. l. 1. §. vltim. ff. de superficie. Seruitutes, inquit, prętorio quoque iure
constituuntur, & ipsæ ad exemplum earum,
quæ ipso iute constitutæ sunt, vtilibus actionibus petuntur. idem in l. 1. ff. quod falso tutore, ait: si prætor decreuerit ratum se habiturum id, quod his authoribus gestum est, tunc
valebit per prætoris tuitionem, non ipso iure.
Ad hæc est & singularis text. in l. prima. ff. Quibus modis vsusfru. amit. parui, inquit IuriscōIuriscon.
refert, vtrum iure sit constitutus vsusfructus,
an tuitione prætoris. Hoc ipsum probatur in
l. si vsusfructus. ff. de vsufructu. quemadm. caue. Illud, ait, sciendum, siue ipso iure quis vsum
fructum habeat, siue per tuitionem prætoris:
nihilominus cogendum esse fructuarium cauere, aut actiones suscipere. Hinc sanè pactum
iure Ciuili, per pactum non tollitur, sed per
tuitionem prætoris. l. si vnus. §. pactus. ff. de
pact. Nam etsi legibus Romanis cautum sit
stipulationem per stipulationem tolli, & elidi,
non sic eodem iure Ciuili de pactis statutũstatutum est:
& ideo qui iure ipso, id est, iure Ciuili, obligatur, per prætoris tuitionem defenditur ab obligatione. Prætor enim æquitate motus pacta
quædam tuetur, temperans rigorem iuris Ciuilis, ex quo vim nullam obtinuerant. His Cicero adstipulatur lib. 2. de inuent. 10. & lib. 2.
ad Herennium ita scribens: Sunt enim pacta,
quæ legibus seruanda sunt: Sunt item pacta,
quæ sine legibus obseruantur ex cōuentuconuentu, quę
iuri præstare dicuntur. Iuri verò dicuntur pręstare: quia cùm prætor exceptione data eum,
qui iure Ciuili obligatus est, tueatur, constat
actionem iure Ciuili competentem inefficacem remanere. §. 1. Instit. de excep. l. nihil inter
est. ff. de regul. iur. l. quòd si maritus. ff. de constit. pecu Prætoris siquidem formula hæc erat:
Si patet Titium Sempronio stipulanti centũcentum
promisisse, Meuius iudex esto, extra quam si
dolo inductus, aut metu coactus promiserit.
Vel ita concipiebatur exceptio pacti de non
petendo, Extra quam si pactum conuentum,
ne ea pecunia peteretur, factum sit. arg. l. exceptio. ff. de except. Atque hæc ideo prænotata
fuere, vt hinc constet apud veteres Iurisconsultos verba isthæc: ipso iure, idem significare
quod illa, iure Ciuili, ad differentiam iuris prætorij, eiúsque æquitatis, ac moderationis. Qua
ratione postea iure Pontificio, & constitutionibus nouellis hæc verba in eum sensum accipiuntur, vt significent ab initio statim vel actum nullum esse, vel valere iure Pontificio,
Cæsareo, quocunq;quocunque vel alio, de quo tractetur,
ad exemplum quidem veteris significationis,
iuxta quam omninò iure Ciuili actus vel erat
nullus, vel validus: licèt prætoria æquitate rescinderetur quandoque, & plerumq;plerumque tuitione
quadam defenderetur.
His denique præcognitis illud est obseruandum, quòd olim apud Romanos contractus
dolo initus efficax erat,
dolíq;dolíque nulla ratio apud
iudicem habebatur, nisi in bonæ fidei iudicijs,
aut nisi minor dolo esset circunscriptus: donec prætores ius Ciuile
moderātesmoderantes vel doli actionem, vel exceptionem litigaturis concede|
bant, sequuti, & in iudicijs constituendis admittentes formulas quasdam, quas Aquilius
Iurisconsultus aduersus dolosos ediderat. cuius rei testimonia sunt apud ipsum
CiceronẽCiceronem
libro 3. de Officijs, is inquam ait: Atque iste
dolus malus, etiam legibus erat vindicatus, vt
tutela duodecim tabulis, &
circũscriptiocircumscriptio adolescentium lege Latoria, & sine lege iudicijs, in
quibus, Ex bona fide, additur. Idem Cicero
eod. li. Stomachari, inquit Cannius. Sed quid
faceret, nondum enim Aquilius collega, & familiaris meus pertulerat de dolo malo formulas. Item & ipse Tullius libr. 3. de Natura Deorum. Inde tot iudicia de fide mala,
tutelæ, mandati, pro socio, fiduciæ, reliqua
quæ ex empto, aut vendito, aut conducto, aut
locato contra fidem fiunt. Inde iudicium publicum rei priuatæ lege Latoria, inde euerriculum malitiarum omnium, iudicium de dolo malo, quod Caius Aquilius familiaris noster protulit. Idem lib. 1. de Officijs. Iam illis
promissis non standum esse, quis non videt,
quæ coactus metu, aut dolo deceptus quis promiserit? quæ quidem pleraque iure prætorio
liberantur, nonnulla legibus. Hactenus Cice.
Ex quibus apparet, dolum iure ipso, id est, Ciuili in bonæ fidei iudicijs vindicari: in cæteris
iure tantùm prætorio, per actionem aut exceptionem doli: quo item fit, vt iudicijs bonæ fidei nusquam oportuerit à prætore dante iudicem, addi exceptionem doli: ea etenim ipsis
iudicijs huiusmodi inest. l. huiusmodi. §. qui
seruum. ff. de lega. 1. sed etsi. ff. solut. matri. l. 3.
C. de rescind. vendi.
Sextò ab huius quæstionis definitione infertur, plurima cessare, quæ per Petrum, Cynum,
& alios adducuntur aduersus communem sententiam, qua definitum est, contractus bonæ
fidei, quibus dolus causam dederit, nullos esse
ipso iure, non sic contractus stricti iuris. Nam
Ius Ciuile irritum esse censet contractum bonæ fidei ab ipso quidem initio, & nullum omnino ratione doli, qui causam contractui dederat, atque ideo ipsum ius Ciuile actionem
dat, & exceptionem ad illum dolum vindicandum, ex quibus contractus rescissio ad expeditiorem effectum peti vel obijci poterit, eáq;eáque
actio de dolo ipsi contractui videtur inesse, sicut & exceptio doli, quemadmodum superiùs
probatum, quicquid aliter hac de re Doctores
nostri scripserint.
Septimò hinc & illud constat, non satis
PetrũPetrum à Bellapertica rem istam intellexisse, dum
aduersus rationem communioris opin. argumentatur contractum stricti iuris, cui dolus
causam dederit, nullum esse ipso iure, si & contractus bonæ fidei ex hoc nullus sit. Nam ipse
scribit ita in contractibus stricti iuris, vt in bonæ fidei ex dolo dante causam contractui deficere consensum,
quẽquem dolus omninò impedit,
& sic substantiam obligationis & contractus:
ideóq;ideoque si contractus bonæ fidei nullus censeatur ipso iure ex eo, quòd substantia, quæ à consensu pendet, deficiat, eadem ratione & contractus stricti iuris censeri debet ipso iure nullus
ratione doli dantis causam contractui. Etenim
vtcunq;vtcunque sit, etiam si consensus desit in contractibus stricti iuris, quia dolus dat
cōtractuicontractui
causam. l. qui
cũcum tutoribus. §. qui per
fallaciāfallaciam.
ff. de transact. l. si per errorem. ff. de iurisd. om.
iudi. l. si quis cùm aliter. ff. de verb. oblig. tamen lex ciuilis Romanorum, quæ à prætorio
iure distinguitur, noluit dari
actionẽactionem ad
vindicandũvindicandum istũistum dolũdolum, nec eum vindicare in contractibus stricti iuris, tametsi in contractibus bonæ fidei
dolũdolum istum non tantùm improbet, sed
& legibus
vindicandũvindicandum esse censeat, vnde Conrad. in summario totius operis de contractibus ad q. 57. dist. 3. post decimumquartum dictum Petrum in hac argumentatione reprehendit, ex eo, quòd ius Ciuile voluerit contractum bonæ fidei, cui dolus causam dederit, nullum esse, nec tamen idem voluerit de contractu stricti iuris, etiam quo ad consensus defectum omnino pari, nempe quia dolus contractui causam dederit, vnde secundum eum etiam si ex natura rei ob deficientem consensum
hi contractus bonæ fidei & stricti iuris pares
sint: tamen quo ad iuris Ciuilis remedia, & dispositionem
liberāliberam impares censentur, & censendi sunt. Cùm liberum legi fuerit hoc vni
cōcedereconcedere, & alteri negare varijs ex causis. Non tamen omninò est admittenda ratio suprascripta, qua diximus dolum dantem causam contractui consensum impedire, quatenus consensus substantia contractus est. l. consensu. ff. de
actio. & obliga. nam si hæc fuisset principalis
ratio, ex qua ius Ciuile voluit, & statuit
nullũnullum
esse contractum bonæ fidei: profectò eadem
ratione idem foret in contractibus stricti iuris
dicendum: cùm & in eis substantia, id est, consensus deficeret. quod fatetur Bar. in d. l. & eleganter. col. 3. Sed quamuis dolus det causam
contractui bonæ fidei, vel stricti iuris, non ex
hoc sequitur consensum substantialem contractus defecisse. etenim verè contrahens consensit, Quòd si dixeris, hic non consensisset, nisi dolo inductus foret ad consentiendum: fateor quidem, & tamen illud constat, quòd nihilominus verè consensit contractui, licèt in
causa
inducẽteinducente ad consensum errauerit, & deceptus fuerit: sicuti Bart. in d. l. & eleganter, adnotauit. idémque probatur efficaci exemplo.
Ad contractum enim matrimonij consensus
& is liber omninò pro eius substantia necessarius est. c. cùm locum. de sponsali. & tamen si
quis dolo inductus fuerit falsis persuasionibus, & causis, vt Mariam vxorem accipiat, in
eámq;eamque vxorem accipiendam consentiat (alioqui dubio procul non consensurus) si certus
esset causas sibi expressim significatas falsas
esse: profectò hic matrimonij contractus vali|
dus est:
nōnon alia
ratioñeratione quàm quòd substantialem consensum habeat, qui ad
coniugiũconiugium necessarius est: quemadmodum in hac specie ipse
probaui in Epitome ad 4. lib. Decret. 2. par. c.
3. §. 7. nu. 3. quo in loco, & de matrimonio per
errorem contracto, tractaui.
Octauò infertur, non esse propriam, nec veram rationem, quam tradit Curt. Iunior in l.
in actionibus. ff. de in lit. iur. nu. 4. huius quidem distinctionis contractuum bonæ fidei à
contractibus stricti iuris. Is inquam existimat,
bonæ fidei actiones ideo dictas esse, quòd licet
dolus ab omni contractu abesse ac bona fides
vbiq;vbique abesse debeat, tamen in his contractibus, qui bonæ fidei sunt, magis necessaria sit,
& ad eorum substantiam pertineat: cùm contractus bonæ fidei nullus sit ipso iure, si dolus
ei dederit causam, quod modò explicuimus.
Etenim iuxta præmissam à nobis traditionem
non ideo contractus bonæ fidei ex dolo dante
causam contractui nullus est ipso iure, quòd
bona fides ad eius substantiam requiratur. Et
prætereà libenter quæram à Curtio, cur magis in his contractibus bona fides ad eorum
substantiam pertineat, quàm in alijs, qui stricti
iuris nominantur? vnde sufficiens non est ratio Curtij, præsertim quòd priuilegia & iura,
quæ his contractibus bonæ fidei lege dantur,
ac competunt, etiam ad eos pertinent, in quibus contrahentium dolus minimè contigerit.
l. bona fides. ff. deposit. l. 1. §. actionem. ff. eod.
titul. & constat ex differentijs, quas inter contractus bonæ fidei, & stricti iuris explicat glo.
in d. c. cùm venerabilis. vbi Panor. de except.
Doctores in d. §. actionem. vbi Lud. Gomez.
tradit numero 24. sex differentias inter contractus bonæ fidei, & stricti iuris: aliam ponit
glo. in c. cùm dilecti. de empt. & vendit. Deinde ratio Curtij ex eo deficit, quòd bonæ fidei
vocabulum in hoc tractatu non tantùm pertinet ad id, quod à dolo, fraude, & calliditate
alienum est, sed & ad illud quod bonum &
æquum censetur, iuxta dict. l. bona fides. &
ea, quæ ex Cicerone paulò antè commemorauimus.
Nonò deducitur ab his, in animæ iudicio
minimè considerandam esse hanc differentiam contractus bonæ fidei & stricti iuris, quoties dolus dederit causam contractui. Nam
siue contractus, cui dolus causam dederit, sit
bonæ fidei, siue stricti iuris, omninò nullus erit, nec dolosus eo vti poterit, etiam nulla rescissione præmissa, nec dolũdolum passus ex eo tenetur ante rescissionem: siquidem in eo foro nōnon
tractatur de subtilitatibus his, & distinctionibus iuris Ciuilis à prætorio, sed tantùm agitur de natura rei, secundum quam non differt
contractus stricti iuris, quantum ad hoc, à contractu bonæ fidei: cùm, etsi lex ciuilis omiserit
actionem dare aduersus dolosum, non ex hoc
eum liberat ab eo iure naturali, quo tenetur is dolo abstinere, proximúmque non decipere:
atque ita visum est Conrado in tractatu de contractibus, in Summario totius operis ad quæstionem 57. distinctione 3. post decimumquartum dictum. idémq;idémque potest colligi ex his, quæ
nos explicuimus in regul. Peccatum, de regulis iuris 2. part. §. 3. num. 7. Hæc sanè de bona
fide quantum attinet contractus, qui à Iurisconsultis bonæ fidei dicuntur.
- SVMMARIVM.
- 1 Quis dicatur bonæ fidei possessor.
- 2 An possit dari medium inter bonam, & malam
fidem, & inibi qualiter contrariorum eadem sit
disciplina.
- 3 Dubitans an res sit sua vel aliena, an habeat bonam fidem, & an possit eam rem vsucapere?
- 4 Intellectus cap. Si virgo. 34. q. 2.
- 5 Errans in iure nec assistenti, nec resistenti, an habeat malam fidem: & ibi de iuris errore numeris sequentibus.
- 6 Examinatur sententia Bart. in l. sed si lege. §. scire. ff. de petit. hæred.
- 7 Ignorantia iuris humani, an habeat culpam?
- 8 Error iuris, an in animæ iudicio præscriptionem
impediat?
- 9 Error iuris maximè dubij & perplexi, non impedit præscriptionem.
- 10 Error iuris simul cum errore facti contingens, an
impediat præscriptionem?
SVperest nunc examinare bonæ
fidei significationem, quo ad vsucapionis, & præscriptionis tractatum: cùm in eo sæpissimè requiratur exacta huius dictionis
elucidatio: maximè
agendũagendum erit, quis dicatur
habere
† bonam fidem: item quis dicatur bonæ fidei possessor. Et sanè bonæ fidei possessoris est, qui iustè credit rem quam possidet, ad
se pertinere. l. bonæ fidei. ff. de verbor. significa. vbi bonæ fidei emptor dicitur, qui credit venditorem tradentem esse dominum:
ac subinde credit rem venditam titulo emptionis in eius dominium transijsse. Sic & is,
qui scit rem venditam non esse venditoris, potest habere bonam fidem, si eam emerit, existimans venditorem habuisse à vero domino
vendendi licentiam, quod probat Dinus in
hac regula, in princip. ad hæc facit text. optimus in capitul. si virgo. 34. q. 2. Etenim si mala fides est credulitas rei alienæ, à contrario
bona fides erit iusta credulitas rei proprię. tex.
ad idem in l. si existimans. ff. pro solut. l. si fundum. ff. de acquir. posse. l. vlt. C. vnde vi. tradidere Bart. in l. furtum. §. fundi. ff. de vsucapio.
Balb. de præscript. 2. part. 3. part. princip. in
|
princi. Doct. in c. vlt. de præscript. & in hac regu. possessor.
Primò hinc deducitur quæstio
nōnon inelegāsinelegans,
qua controuertitur, possítne dari medium inter bonam & malam fidem, ita quidem, vt quis
in eo sit statu constitutus, quòd in re per eum
possessa nec habeat bonam nec malam fidem?
Et Dynus in huius regul. commentarijs.
in princip. existimat, bonam
† & malam fidem contraria esse, atque ideò si quis sit malæ
fidei possessor, statim apparere, eum
nōnon esse bonæ fidei possessorem: & præterea, inquit,
quòd habita cognitione bonæ fidei, cognoscitur & mala fides: quia, si contrarium eius,
quod posuimus ad bonam fidem, constituamus, id pertinebit ad malam fidem. Sic
deniq;denique
contrariorum eadem est disciplina, id est, eadem est ratio cognoscendi contraria, cùm per
intelligentiam vnius contrariorum, & alterius vis cognita sit. Etenim, vt Aristot. ait libr. 2.
Rhetoricorum, contrariorum eadem est disciplina, sed contraria vis. idem repetit Aristot. in Topicis. idcircò quidem contrariorum
eadem est disciplina, quia eadem est ratio cognoscendi contraria, cùm altero eorum cognito, vtriusque proprietas cognita sit: sed tamen contraria vis est contrariorum, non contrarium eius, quod in vno constituimus, in
altero est statuendum. qua de re latiùs Alexand. Zasius, & alij in Rub. ff. de acqui. poss. Euerard. in locis legalibus. c. 75. Titelmannus
in Dialectica. c. 22. lib. 5. & alij
pleriq;plerique, quorum
exempla modò missa facimus: hoc tantùm
ad intellectum Dyni, qui eadem vtitur argumentatione, adnotantes. Ex quibus & illa
procedit argumentatio: ad remotionem vnius contrariorum sequitur positio alterius,
& illa, ad positionem vnius contrariorum sequitur alterius remotio, secundum Aristot. li.
2. Topic. l. hęc verba ille. ff. de verb. signif. l. sed
si pupillus. §. si institoria. ff. de institor. l. 1. C. de
furtis. c. cùm renunciatur. 32. q. 1. c. quicunque
ab origine. de pœnit. dist. 2. igitur, qui
bonābonam fidem non habet, is necessariò in mala fide est: &
qui malam fidem non habet, eadem ratione
bonam fidem habere dicitur, vnde consequitur, non esse dare medium inter bonam & malam fidem.
Verùm argumentationem istam oportet
planiùs intelligere, nam vbi inter duo contraria nullum constitui potest medium, valet prædicta argumentatio affirmatiuè & negatiuè in
hunc modum: Est contractus bonæ fidei, ergo
non est contractus stricti iuris. Item, non est
contractus bonæ fidei, ergo est contractus
stricti iuris. Quòd si duo sint contraria mediatè, quia inter ea medium
cōstituiturconstituitur, valida
est argumentatio affirmatiuè,
nōnon negatiuè: est
hæc res alba, ergo non est nigra. non tamen rectè sequitur: hæc res non est alba, igitur est nigra. Sunt enim & alij colores medij inter
albũalbum & nigrum.
atq;atque ideò ad negationem vnius coloris non sequitur positio alterius contrarij.
tex. opt. in l. si inter me & te. vbi Paul. de Castr.
ff. de except. rei iudic. glo. in l. 1. §. scientiam. ff.
de tribut. cui & alia est in hoc similis, in l. sed si
lege. §. scire. ff. de petit. hæredi. & ibi Paulus de
Castro. notant in specie Euerard. in d. c. 75. ad
finem. Andreas Gammarus lib. 2. Topicor. ca.
de loco à contrarietate. Claudius Cantiuncula in loco à contrarijs, & Hegendorphinus lib.
4. vbi de loco à contrarijs agit. Ad propositam
ergo quæstionem manifestè deducitur, non
posse argumentationem negatiuè procedere:
hic non est bonæ fidei possessor, igitur mala fide possidet. Sic nec illud sequitur: hic non est
malę fidei possessor, ergo bona fide possidet:
tametsi optimè sequatur: hic est bonæ fidei
possessor, ergo non possidet mala fide. Item,
hic possidet mala fide, igitur non est bonæ fidei possessor. Est equidem medium inter bonam & malam fidem. l. 1. §. scientiam. proximè
allegata. Hoc autem medium constituitur in
eo, qui dubium habet,
† & dubitat, an res per
eũeum possessa sit sua vel aliena. hic sanè non habet
bonam fidem, nec item malam:
nōnon enim habet
bonam, quia
nōnon credit rem ab eo possessam esse suam: non habet malam, quia non scit rem
ipsam alienam esse: quamobrem, dubitantem
non habere nec bonam nec malam fidem, adnotarunt glo. in l. 1. C. de acqui. poss. gl. in l. 2. ff.
pro solu. gl. item in l. 3. §. generaliter. ff. de acq.
poss. communiter inibi recepta
secundũsecundum Alex.
& Iaso. & hinc distinctio singularis exponitur
quo ad
præscriptionẽpræscriptionem, vt dubitans non possit
incipere vsucapionem nec præscriptionem, &
dubitatio impediat
initiũinitium præscriptionis, non
tamen eius cursum, si ab initio præscribens bonam fidem habuit, licet postea, priusquàm pręscriptio fuerit perfecta, superueniat dubitatio, quemadmodum explicant Bart. in l. naturaliter. 2. col. ff. de vsucap. Panorm. in c. vlti. de
præscript. num. 39. Imol. in verbo, bona fides.
Feli. ibi num. 9. Syluest. in verb. pręscriptio. 1.
§. 3. Francisc. Balb. de præscriptio. 2. par. 3. par.
princ. quæst. 2. & hęc est communis resolutio,
vt fatentur Panor. Felin. & Balb. in dictis locis.
idem asseuerat Ioan. Hannibal in repetitione
d. l. naturaliter. nu. 117. quo in loco latissimè de
hac distinctione disputat,
pluraq́;pluraque adducit in
comprobationem & improbationem huius
communis sententiæ.
Cæterùm Panor. in d. c. vlti. nu. 39. in hac q.
rationem quandam comminiscitur, quam &
ipse commendat scribens, quòd is dicitur habere bonam fidem,
† qui ignorat rem, quam
possidet, esse alienam, vel qui non habet scientiam rei alienæ. c. si virgo. 34. quæst. 2. Is autem,
qui dubitat, non habet
sciẽtiamscientiam rei alienæ: igitur
secundũsecundum eum dubitans
bonābonam fidem habet:
quod
etiāetiam adnotauit gl. in d. c. vlt. & in c. si
diligẽtidiligenti. de præscr. Hæc verò Panor. ratio satis falsa
|
est, nec potest vlla ratione defendi. primùm
etenim si ea vera esset, posset præscriptio à dubitante incipere, & deinde dubitans bonam
fidem haberet:
vtrunq;vtrunque quidem communis omnium sententia, quam & ipse Abb. sequitur,
omninò negat. nec obstat text. in d. ca. si virgo.
dum dicit: Is est bonę fidei possessor, quamdiu se possidere ignorat alienum. Nam verbum illud, ignorat, accipitur de illa
ignorātiaignorantia
positiua, qua quis errat, credens rem,
quāquam possidet propriam esse, cùm sit aliena: nec intelligitur de ignorantia negatiua, qua quis dubitat, rem, quam possidet esse suam. hic enim intellectus patet ex similitudine, qua vtitur ille
text. prioris casus ad sequentem, de illo, qui
rem carnalem habuit cum ea, quam ignorat
antè cum alio matrimonium contraxisse:
nam si posterior hic casus de dubitante esset intelligendus, proculdubio mortale adulterij crimen esset hæc fornicatio: quod
ille text. negat, vnde vterque casus non de dubitante accipiendus est, sed de ignorante vera
quidem, & positiua ignorantia: quamobrem
parum ille text. vrget pro Panormita. sicut aduertunt Hadria. quodlib. 2. versi. ad secundam.
idem in 4. sentent. c. de præscriptio. & Ioan. à
Medina. de rest. quæst. 10. & 17. locus autem alter à glo. ex Iurisconsultis adducitur in l. qui
scit. §. bonæ fidei. ff. de vsur. Cuius auctoritate
glo. existimat dubitantem habere bonam fidem. Enimuerò Iurisconsultus inibi loquitur
de eo, qui postquàm semel rem habuit bona
fide, ante completam vsucapionem habuit scientiam rei alienę: & sic non agit ille tex. de
dubitante.
atq;atque ita, si locus ille probaret, dubitantem bonam fidem habere: idem profectò expressim probasset,
sciẽtemscientem rem alienam
esse, bonam fidem habere, quod falsum est. Potissimùm locus ille Iurisconsulti huic proposito minimè conuenit, quia tractat de fructib.
perceptis ab eo, qui rem bona fide acquisiuit,
postea tamen quàm habuit scientiam rei alienæ, & bona fides cessauit,
malaq́;malaque accessit:
idq́;idque
peculiaribus quibusdam rationibus obtinuit,
de quibus ipse disputaui libro 1. variar. resol. c.
3. num. 7. vbi diligentiùs Iurisconsulti locum
examinaui.
Antonius autem à Butrio in d. c. vlt. aduersus opinionem communem insurgit, existimans pręscriptionem inceptam à bonæ fidei
possessore minimè continuari, imò interrumpi ex eo, quòd præscribens dubium habeat,
sitne res quam possidet, sua, vel aliena. huic
sententiæ & alij ex nostris accessêre, sed & ex
Theologis Hadrian. in 4. senten. in tract. de restitutione c. de præscriptione.
idẽidem probat duabus pręsertim rationibus, quarum prior inde
procedit, quòd mortaliter peccet qui dubius,
an res, quam possidet, aliena sit, eam detineat,
nec restituat. Nam is, qui dubius, an liceat sibi
absque mortali crimine quicquam agere, id nihilominùs agit, exponit se periculo
peccādipeccandi
mortaliter, ideoq́ue mortaliter peccat, iuxta
illud, qui amat
periculũpericulum, peribit in illo. Ecclesiast. c. 3. c. literas. de restit. spol. c. in præsentia.
de sponsa. igitur qui dubius est, an possit
absq;absque
mortali peccato, rem, quam possidet, detinere, quia dubitat an aliena sit,
eamq́;eamque detineat,
nec statim eam restituat, mortaliter peccat:
ob idq́ue malam fidem omninò habet, nec
præscribere poterit, etiamsi isthæc dubitatio
contigerit, posteaquàm iam bona fide fuerat
olim incepta præscriptio: siquidem mala
fides ex hac dubitatione deducta quandoque
præscriptionem interrumpit. Posterior autem ratio, quæ aduersus communem proponitur, pręmittit ad pręscriptionem necessariam fore bonam fidem continuam toto præscriptionis tempore. capi. vlti. de præscriptio.
cum similibus. quę quidem bona fides palàm
deficit eo ipso, quòd possessor dubitare incipit, & dubitat, rem quam possidet, esse suam.
ergo pręscriptio bona fide incepta, propter
dubitationem contingentem durante præscriptione cessat & interrumpitur. His verò rationibus pro communi sententia respondetur, & quidem priori satis fieri poterit, si præmittamus, dubium esse duplex, speculatiuum
scilicet, & practicum. Speculatiuum
cōtingitcontingit,
quoties quis mente & animo dubitat de aliqua re, quo ad eius qualitatem & conditionem: item dubitat de facto, & eius veritate sola quidem speculatione. Dubium autem practicum est, & accidit, vbi quis non tantùm dubitat in genere, & sic de conditione rei, vel de
facti veritate: sed etiam dubitat, an ei modò licitum sit, agere eum actum, de quo ratione dubitationis circa eius qualitatem & conditionem, ac facti veritatem contingentis, speculatione quadam etiam dubitauit. Agere
enim contra dubium speculatiuum tantùm,
peccatum non est, modò non agatur contra
dubium practicum: quod ipse probaui in
Epitome de sponsalibus & matrimonijs. 2.
parte. capit. 7. §. 2. numero 10. Sic, qui possidet aliquam rem titulo domini, licet dubitet,
eam rem suam esse, & ad eum pertinere, tamen non est dubius practicè: quippe, qui
existimet, in hoc dubio posse iustissimè eam
rem per eum possideri titulo domini, nec
interim donec appareat, quòd aliena sit, teneri ad restitutionem. quemadmodum & idem
Hadrian. in d. quodlib. 2. versic. ad primam
cōfirmationemconfirmationem, scribit, posse quempiam absque
peccato mortali, rem, quam dubitat esse suam,
iustis ex causis detinere, nec teneri ad eius restitutionem. Vnde consequitur, dubitantem
rem esse suam, non contrahere malam fidem,
nec eam habere, etiamsi rem iure dominij retineat. quod & Ioan. à Medina probat in li. de restitu. quęst. 17. Potest enim contingere, meipsum dubitare, an res, quam possideo, sit mea
|
dubio quidem speculatiuo, & tamen practicè
non dubitare, quin mihi stante hoc speculatiuo dubio liceat rem ipsam habere iure dominij: imò certus verè sum, me non teneri ad eiusdem rei restitutionem, ex quibus apparet
cōmunemcommunem Doctorum distinctionem veram esse,
nec posse improbari ex hac ratione, quam Hadrian. & alij tradiderunt.
Altera ratio tollitur ex eo, quòd Iure Canonico & Ciuili ad initium pręscriptionis bona
fides necessaria est. l. 1. C. de vsucapio. transformand. gloss. in l. 1. C. de acquirend. possess. Et
hęc secundum communem distinctionem ab
initio requiritur. Pręscriptio verò bona fide
incepta non interrumpitur, nisi ex mala fide:
vt in hac regu. & in dicto capit. vltim. probatur. & in capit. vigilanti. eodem titu. idcircò falsum est, quòd quidam aduersus communem
vt verum pręmittunt, existimantes iure requiri, & exigi ad pręscriptionem continuationem
bonę fidei toto præscriptionis tempore. Etenim contrarium verius est, satisq́ue probatur in dicto capit. vltimo. vbi Romanus
Pontifex, postquàm scripserat, præscriptionem nullam absque bona fide procedere, intulit Corollarium quoddam in hæc verba:
Vnde oportet, vt, qui præscribit in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienæ.
Ex quibus verbis deducitur primùm, pręscriptionem cum mala fide non posse procedere.
item constat, quòd est necessaria bona fides ad
initium pręscriptionis: deinde nihil aliud,
quantum attinet bonę fidei materiam, præscriptionem semel inceptam vitiare, quam scientia rei alienę, quæ peccatum mortale prę se ferat: igitur non idem erit in dubitatione rei alienæ.
Est & alter casus, in quo potest constitui medium inter bonam
† & malam fidem: nempe,
cùm quis errat in iure, quòd nec assistit nec resistit, vt censet Barto. in l. sed si lege. §. scire. ff. de
petit. hęred. qui asseuerat, errantem huius iuris errore nec habere malam nec bonam fidem. Sed tamen ad huius sententię veram cognitionem expedit altiùs expendere, an ex iuris errore quo ad vsucapionem vel pręscriptionem procedere possit bona fides? qua in controuersia sit prima conclusio. Error iuris non
producit bonam fidem sufficientem ad præscribendum, quoties titulus est huic pręscriptioni necessarius. l. nunquam. ff. de vsucapi. l.
si fur. §. 1. ff. eod. titu. l. iuris ignorantia. ff. de iuris & fact. ignorant. optima gloss. in c. Apostolicæ. de donat. & in c. dudum. de deci. text. in c.
2. §. contractus. de reb. Eccles. in 6. c. qui contra
iura mercatur. de regu. iur. in 6. l. quemadmodum. C. de agricolis & cens. lib. 11. Etenim cùm
titulus iustus ad
pręscriptionẽpręscriptionem iure requiritur,
nōnon potest titulus iniustus iuris errore,
ꝗquod minimè suffragatur
cuiquācuiquam in acquirendis, & simul
causam dare vsucapioni, & bonam fidem producere. huius conclusionis auctor est Dynus
in hac regul. num. 40. & omnes idem probant,
quorum statim ad
secundāsecundam conclusionem
mẽtionemmentionem faciemus. Etenim ius non censet titulum istum iuris errore constitutum, sufficientem fore ad præscribendum, nec item
bonābonam fidem ad hoc errore iuris deductam.
Secunda conclusio. Error iuris bonam fidẽfidem
inducit sufficientem ad eam præscriptionem,
quæ titulum minimè requirit: sed sola bona fide procedit. Hęc conclusio probatur ea
ratione, quia, si præscriptio tantùm bonam
fidem exigit, & bona fides verè detur etiam
pręmisso iuris errore, palàm consequitur, hāchanc
bonam fidem sufficere. deinde idem probatur in c. peruenit. de emptio. & vendi. vbi Anton. & Imol. idem Imo. in d. c. de quarta. de pręscrip. & in c. vlt. eod. tit. colum. 4. Paul. de Cast.
in cons. 44. colum. penul. lib. 2. idem Paulus in
d. l. Celsus. col. 2. vbi Bart. pen. colu. hoc ipsum
tenet Alex. consilio 125. col. 3. lib. 4. Fel. in capi.
cùm contingat. de rescript. col. 3. Iason in l. si
quis id quod notab. 8. & ibi Dec. colum. 5. ff. de
iurisdict. omn. iudic. & Anto. Rub. consilio 75.
qui hanc opinionem fatetur communem esse.
idemq́ue constat ex traditis per Feli. in d. c. de
quarta. nu. 34. & Balbum in repet. l. Celsus. ff.
de vsucap. 4. notab. atq;atque in hunc sanè modum
iuxta duas has conclusiones intelligendæ sunt
variæ glossarum auctoritates, quę in hac controuersia nunc vnum, nunc contrariũcontrarium responderunt.
Præsertim ex his constat, non rectè ad hanc
secundam conclusionem adduci gloss. in dict.
c. de quarta. vbi tenuit, iuris errorem producere bonam fidem sufficientem ad præscribendum: nam si ea gloss. in hoc sensu accipienda
sit, falsa erit eius opinio, quia ea præscriptio,
quæ ibi tractatur, titulum exigit & requirit.
Quidam enim illius glo. sententiam intellexêre, quo ad errorem iuris, cùm quis habuit Episcopi concessionem
absq;absque consensu Capituli,
& alia Canonica solennitate, credens, eum titulum iure sufficientem esse. Alij verò rectiùs
glo. opinionem
interpretāturinterpretantur, ita quidem, vt
pręscribens in iure non errauerit, sed in facto:
quippe, qui, cùm haberet solius Episcopi concessionem, opinatus est & Capituli
cōsensumconsensum,
& alias Iuris Pontificij solennitates concessioni accessisse: & in hoc sensu verum est, quòd
pręscriptio iustè procedat, secundum Abb. colu. 3. & Felin. nume. 25. in d. c. de quarta. Dominic. in d. c. 2. §. contractus. & Balbum in dicta l.
Celsus. 4. notab. versic. quartò limitatur. vnde subinfertur intellect. ad textum in dicto §.
contractus. quo probatur, quòd is, qui rem
Ecclesiæ emerit ab ipso Prælato tantùm, absque consensu Capituli, non potest eam rem
præscribere, etiamsi credat Iure Canonico
consensum & auctoritatem Prælati, quam
ipse habuit, sufficere
absq;absque alia iuris solennita|
te. Hic denique errat in iure, & ideò non poterit pręscribere, quoties ad pręscriptionem bona fides & titulus necessaria sint, iuxta pręmissas conclusiones. sic & gloss. in dict. §. contractus. non satis diligenter rem hanc examinauit, dum opinatur esse casum specialem in eo
capite, quòd titulus inualidus
nōnon tribuat causam
pręscribẽdipręscribendi, nam vbi titulus est inualidus
ex iuris constitutionibus, & titulus requiritur
ad præscribendum, tunc generale quidem est,
quòd titulus inualidus non det causam præscribendi.
Hęc autem secunda conclusio tunc obtinet,
cùm error contigerit in iure nec adsistente,
nec resistente: cuius rei exempla traduntur
in l. non dubium. C. de legibus. vbi Bald.
colum. penultim. Bartol. in l. cùm lex. ff. de fideiussoribus. colum. penultim. & in l. si quis
pro eo. numero 12. eod. titu. Nam si error sit iuris resistentis, profectò is non sufficit ad inducendam bonam fidem, etiam quo ad pręscriptionem longissimi temporis, quę titulum
non requirit: quemadmodum resoluit Francisc. Balbus in dicta l. Celsus. 4. notab. versicu.
quartò limitatur, qui ad hoc citat Panormi. &
Doctores in dicto cap. de quarta. colum. 2. cui
declarationi suffragatur opinio Bartol. in l. sed
si lege. §. scire. ff. de petit. hæredit. vbi existimat bonam fidem in ductam errore iuris resistentis non sufficere, etiam ad fructuum acquisitionem, tametsi alioqui bona fides à iuris
errore procedens, nec sufficiens ad præscriptionem, sufficiat ad fructuum acquisitionem. textus in dict. §. scire. quam opinionem
ipse latiùs examinaui lib. 1. variar. resolut. cap.
3. numero 8. tandem hęc interpretatio huius
secundæ conclusionis probatur à Felino in
dicto capit. de quarta. numero 26. Paulo Castrensi in dicta l. Celsus. Cardin. in Clementin.
1. §. si quis. quæstione 11. de rebus Eccles. sensit
& hoc Bartolus in l. quemadmodum. C. de agricol. & cens. libro 11. atque ita ipse admitterem secundam conclusionem hac limitatione temperatam, etsi non desint auctores non
contemnendæ auctoritatis, qui expressim
probare contendant errorem iuris, & ab eo
inductam bonam fidem non sufficere ad longissimi temporis præscriptionem, quę titulũtitulum
non requirat: horum enim opinio procedit
iuxta ea, quę adnotauimus in errore iuris resistentis. Quod est animaduertendum ad disputationem Felini, qui in d. c. de quarta. numero 25. plures retulit tenentes aduersus secundam conclusionem, quibus & ipse accedere videtur: tandem poterit optimè secundum
hanc declarationem procedere text. in dict. §.
contractus.
Adhuc tamen abijcitur secundę
cōclusioniconclusioni
Bar. sententia. Is etenim in d. §. scire. scribit
† errantem in iure nec assistenti, nec resistenti,
nōnon
habere bonam nec malam fidem, sed esse in hoc medio
cōstitutumconstitutum, vt nec sit bonę nec malę fidei possessor. Quòd si hæc Bar. opinio vera
est, profectò stare nequit
secũdasecunda cōclusioconclusio, quæ
dictat bonam fidem errore iuris inductam sufficere ad
lōgissimilongissimi temporis pręscriptionem,
nam cùm ad initium præscriptionis sit necessaria bona fides, nec sit satis malam fidem abesse:
& ex errore iuris constituatur medium inter
bonam & malam fidem, manifestè consequitur, errantem in iure etiam nec assistenti nec
resistenti bonam fidem non habere, & ideò
nōnon
posse incipere pręscriptionem. Quamobrem
ad huius difficultatis enucleationem ipse opinor aliquot esse consideranda.
Primùm etenim illud constitutissimum sit,
malam vel bonam fidem ad factum pertinere:
ipsius autem vsucapionis & præscriptionis
vim ad ius ipsum. l. bonæ fidei. ff. de acquir. rer.
dominio. vnde licet ad ius pertineat, hanc vel
illam pręscriptionem admittere aut reijcere,
quòd tamen is vel ille habeat bonam fidem,
facti, non iuris est. Nam si ego verè scio, rem
à me possessam alienam esse, ius non poterit
me bonę fidei possessorem efficere, tametsi
possit à me tollere iuris effectus, quos malę fidei possessor pati debet. Rursus, si ego verè opinor, rem à me possessam meam esse, vtcunque
sit, etiamsi ego iuris errore deceptus, id existimem, non potest ius efficere quòd ego sciam,
rem hanc à me possessam alienam esse, & ideò
ex hac causa sim malæ fidei possessor: quamuis ius ipsum possit me ob hunc iuris errorem
excludere ab his, quæ bonæ fidei possessores
iure consequi solent: & similiter afficere his,
quæ aduersus malæ fidei possessores statuta
sunt.
Secundò adnotandum est, ignorantiam &
errorem iuris quandoque contingere absque
ignorantis culpa, quandoque & frequenter
culpam
† quidem pręmittere ipsius ignorantis: quæ sanè culpa vel erit veniale, aut mortale crimen, & aliquando nullius peccati labem habebit. Nec enim sequitur, hic propter
ignorantiam iuris punitur amissione proprię
rei, vel auersione lucri propter culpam, quam
ex ignorantia contraxit, ergo peccat: nam culpa apud Iuris vtriusque Professores, non accipitur semper eo modo, quo apud Theologos.
Apud nos culpa dicitur
quæcunq;quæcunque negligentia circa bonum particulare, quæ in rebus priuatis nullum peccatum habet, à Theologis
autem dicitur culpa, vbi peccatum interuenit & committitur. Qua ratione, quamuis
ꝓpterpropter iuris ignorantiam ego vel priuer propria
re, vel impediar alienam adsequi, aut lucrum
habere: non ex hoc sequitur, me peccatum
mortale aut veniale commisisse. Siquidem culpa leuissima, quę à iure sæpissimè punitur, negligentia
quædāquædam est satis à crimine libera: sicuti deducitur ex his, quæ traduntur in l. contractus. ff. de regul. iur. in l. magna negligentia.
|
ff. de verbo. significat. l. quod Nerua. ff. deposit.
Sic denique fit, vt ignorantia iuris, etiam ea,
quæ
nōnon tantùm negationis &
nesciẽtiænescientiæ sit, sed
& errorem ac deceptionem intellectus inducat, possit absque peccato mortali & veniali
contingere: quod Adrian. explicat quodlibet.
4. artic. 1. præmittunt Abb. & Docto. in c. 2. de
constitu. per text. ibi. & in c. 2. eod. titu. in 6. l.
vlti. ff. de decret. ab ord. fac. cap. Apostolicæ.
de Cleric. excommun. l. vltim. ff. de legat. 1. tradit Roma. consilio 473. & eruditissimè ac eleganter Alfonsus à Castro, libro 2. de potesta. legis pœnal. c. 14. Quandoque ignorantia
& iuris error culpam habet, ac peccatum veniale vel mortale, iuxta materiæ qualitatem,
nec tamen quæstionem istam modò ad amussim examinabimus: tantùm enim adnotabimus obiter quo ad nostrum institutum, vt
videamus, an possit mala fides ex errore iuris
deprehendi. Et profectò ignorantia iuris
tunc peccatum & malitiam habet, cùm quis
ignorat ea, quæ scire tenetur secundum statum particularem, & officium, quod exercet:
tenetur enim quis scire omninò ea, quæ pertinent ad officium & statum, quem habet, aut
actum, quem gerere vult. argum. l. culpa est. ff.
de regul. iur. l. latæ culpæ. ff. de verbor. significat. notant in hac specie Thomas in 2. quæstio.
76. articu. 2. Adrian. in dict. articu. 1. Almain
in moralib. ca. 4. Syluest. in verbo, ignorantia.
§. 7. Alfonsus à Castro in dicto cap. 14. ex quorum rationibus & illud constat, quod in dict. l.
latę culpę, expressum est, latam scilicet culpam
esse, & ex ea
peccatũpeccatum quidẽquidem argui, si quis ignoret ea, quæ homines eius conditionis & status
communiter scire solent, & communi adhibita diligentia percipiuntur. His accedit, quo ad
huius doctrinæ principalis probationem. tex.
in l. 1. ff. si mens. fals. mod. dixer. l. illicitas. §. sicuti. ff. de off. pręs. c. non punienda. §. vlti. 1. q. 1. l. 1.
ff. quod quisque iur. c. non est sine culpa. de regul. iur. lib. 6. quibus in locis latè explicatur,
quàm grauiter is delinquat, qui ea ignorat,
quæ ratione status vel officij scire tenetur, &
qui eorum, quæ ad officium necessaria sunt, ignarus & inscius immiscet se rei ad se non pertinenti. De his etiam Bartol. in l. 1. ff. si quis testamen. lib. esse iuss. fuerit.
Tertium huic negotio potissimè conuenit,
& id ex prænotatis deducitur: nempe, quòd
agens aliquem actum, contractum, vel conuentionalem aliquam paciscens, tenetur omninò priusquàm id faciat & peragat, scire &
inquirere leges eas, quæ de re illa, aut pactione disponunt, quarumq́ue obseruatio necessaria est ad iustitiam illius actus. Etenim vel
tenetur ab eo actu abstinere, vel diligenter seipsum, aliósue peritos consulere, quid leges ad
iustitiāiustitiam illius actus requirātrequirant: alioqui temerè actum ageret, & exponeret se ratione ignorātięignorantię
& erroris periculo rem alienam obtinendi aduersus iustissimas Reipublicæ sanctiones, vel
actum illum iniustè agendi: quod peccatũpeccatum est,
& quidem grauissimum: siquidem obligatur
quis ratione naturali scire illam humanam legem, cuius obseruatio est necessaria ad iustè
agendum id, quod facere aggreditur. idcircò
in hac specie iuris error, iurisúe ignorantia
peccatum est, & sæpissimè mortale, habetq́ue
culpam malitiæ. argum. text. in l. leges sacratissimæ. C. de legibus. Hoc verò peccatum
non simpliciter procedit ab errore iuris, eiusq́ue ignorantia, sed à negligentia illi coniuncta: & sic à voluntate, quæ non voluit adhibere
diligentiam, vt sciret, quod scire tenebatur: alioqui sola ignorantia cùm sit in intellectu, vt
scientia, cui illa opponitur, nōnon potest esse peccatum: quia peccatum non est in intellectu,
sed involuntate, in qua etiam est meritum. Atque ita ignorantia, quatenus peccatum est,
non solùm dictat scientiæ priuationem aut errorem intellectus, sed etiam negligentiam ad
scientiam, quæ actui necessaria est, acquirendam. ille etenim solus ignorando peccat, qui
obligatur scire quod ignorat: quemadmodum hæc deducuntur ex traditis à sancto Bonauentura in 2. sent. dist. 20. art. 2. q. 2. ad 4. docetq́;docetque eleganter Alfonsus à Castro in d. lib. 2. de
potest. legis pœna. c. 14. vers. ignorantia solùm
facti.
Ex his patet, quando iuris ignorantia culpam pręmittat, quo ad mortalis aut venialis
peccati labem. Item constat, potuisse iura humana quo ad lucrum, & quo ad bonorum acquisitionem iuris ignorantiam, licet ea contigerit absque peccato, punire, minimè permittendo, quòd ignorans erransúe in iure possit
ea ex causa lucri quidquam consequi, tametsi
lex ipsa noluerit damno afficere, istam iuris
ignorantiam habentes: sicuti decisum extat
in l. iuris ignorantia. 1. & 2. l. error l. regula. ff.
de iuris & fact. ignorant. quibus in locis explicatur, quando iuris ignorantia damno & pœna afficiatur.
Secundò ab his deducitur, errorem iuris resistentis actui vel contractui, quo ad factum
verè non inducere malam fidem, quatenus ea
est scientia rei alienæ. Attamen quo ad iuris
effectus error hic iuris resistentis, ob grauissimam culpam, qua errans afficitur, minimè bonam fidem producit, ac fortassis quandoq;quandoque potiùs mala quàm bona fides ex hoc errore præsumetur, & constituenda erit ea ex parte, qua
censetur mala fides peccatum illud, quod aberrante cōmittiturcommittitur, dum non adhibet eam diligentiam, quāquam adhibere tenetur in inquirẽdisinquirendis
legibus, quæ ad illius actus, quem gerit, iustitiam pertinent.
Tertiò hinc patet, errorem iuris resistentis
non inducere bonam fidem sufficientem ad
præscriptionem, etiam longissimi temporis,
quæ titulum non requirit. Est etenim semper
|
necessaria bona fides ad initium saltem
cuiuscunq;cuiuscunque præscriptionis. Hæc verò non adest, vbi
est error iuris resistentis: quamuis possit dici,
quòd absit mala fides, quod non sufficit ad
præscriptionem. Imò non tantùm abest bona
fides, sed ratione suaderi potest, hunc errorem
iuris resistentis malam fidem aliqua ex parte
habere propter satis culpatam negligentiam:
vnde fit, satis veram esse interpretationem illam, quam secundæ conclusioni ex Barto. &
alijs adscripsimus.
Quartò infertur, errorem iuris nec assistentis, nec resistentis bonam fidem inducere.
hoc probatur non tantùm ex ea parte, qua
bona fides est credulitas, quòd res est propria:
hæc etenim habetur non obstante hoc iuris
errore. Sed & probatur hoc corollarium ex
eo, quòd nullam culpam, nec mortalem, nec
venialem, errans in hoc iure cōtraxeritcontraxerit: quippe qui id non tenebatur scire, tanquam ius
minimè pertinens ad iustitiam actus, cùm actus nec reprobetur iure, nec fomentum actionis à iure recipiat: sed maneat in ea iustitia, quam ex iure naturali, cuius ignorantia
non datur, nec iustè dari potest, actus ipse consequitur: ideoq́ue agens actum iure humano minimè reprobatum, nullam negligentiam commisit, quamuis non indagauerit, an
is actus fomentum à iure positiuo recipiat: siquidem nemini ex hac ignorantia damnum
intulerit ignorans, præterquam sibijpsi, qui
nullo iuuabitur auxilio legis humanæ ad illius actus exquisitionem: tandem in summa
satis est, quòd ius actui non resistat, vt is iustus
censeri debeat, etiam iuris ignorantia gestus,
saltem ea iustitia, quę naturali iure actui conuenit, tametsi iuris humani approbationẽapprobationem aut
fomentum nōnon habeat. Quamobrem Bar. opinio in dict. l. sed si lege. §. scire. dum is existimat, errantem in iure, nec assistente, nec resistente, nōnon habere bonam fidem, nec item malam: vel est falsa, vel non ita simpliciter intelligenda: nam hic bonam fidem habet reipsa, &
quantum ad factum: atque item quo ad iuris effectum, id est, præscriptionem, quæ tantùm exigit bonam fidem. At vbi pręscriptio
non tantùm requirit bonam fidem, sed & titulum iustum, legeq́;legeque humana probatum, & cui
lex ipsa adsistat: tunc sufficiens nōnon est bona fides, procedens à iuris nec adsistentis nec resistentis errore, cùm lex humana ad vsucapionẽvsucapionem
requirens titulum iustum, de eo titulo sit intelligenda, qui per eandem legem humanam
iustus censetur, & ex ea fomentum ac probationem habet. Ex quibus postremò manifestũmanifestum est, etiamsi præmittamus, errantem in iure, quantum ad factum, bonam fidem habere,
potuisse legem Ciuilem hunc bonæ fidei effectũeffectum vsucapionis & præscriptionis negare: sicuti & ipsa lex posset vsucapionem & præscriptionem iure humano inductas tollere.
Hinc expendendum erit, quòd Ioan. à Medina vir doctissimus in tracta. de contract. qu.
17. adnotauit scribens eam conclusionem,
qua iuris vtriusque professores communiter
asseuerant, bonam fidem
† inductam iuris
errore non sufficere ad pręscriptionem, quæ
titulum requirit, procedere in foro iudiciali
propter præsumptionem malæ fidei: at in
cōscientiæconscientiæ iudicio existimat errorem iuris bonam fidem verè producentem, si error ipse inuincibilis sit, sufficere ad pręscriptionem
quācunq;quamcunque, etiamsi ea titulum requirat, cùm in eo
foro de veritate, non de præsumptione agendum sit.
Ego sanè iuxta ea, quæ modò pręnotauimus, illud certissimum esse opinor, legem humanam, quę pręscriptionem induxit, posse
bonæ fidei vtcunque probatissimæ, etiam,
quæ ab errore iuris inuincibili producitur,
negare vsucapionis & præscriptionis effectum, nec in hoc quidquam dubito. Deinde
video, quòd error iuris nec
adsistẽtisadsistentis nec resistentis, qui absque vlla culpa contigerit,
nōnon sufficit ad præscriptionem, quę titulum requirit,
sicuti modò tradidimus: vnde fit, vt maximè dubia sit Ioan. Medinæ opinio. Etenim
cùm tractemus de re aliena acquirenda perlegis humanę constitutiones, non aliter eius
acquisitio datur, quàm seruatis his, quæ per
ipsam
humanāhumanam legem requiruntur: & pręterea
non arbitror Ius Ciuile Iuris errorem ab vsucapione repellere propter malæ fidei pręsumptionem. Nam, & si de bona fide constet in foro exteriori vel interiori, si tamen possessor iure errauerit, adhuc pręscribere non poterit
rem possessam, secundum conclusiones supràscriptas, licet non negauerim iura humana quandoque ex iuris errore præsumere bonam fidem, nempe quo ad fructuum acquisitionem: aut saltem
nōnon præsumere ad istum effectum malam fidem, vel iuris errori hunc effectum acquirendi fructus tribuisse, eò, quòd
non sit omninò manifesta mala fides, quę iuris quadam ignorantia occulta videtur. Sed
quantum ad præscriptionem iuris error excluditur, nec ex eo pręscriptio procedit: quia
illa culpa & negligentia in iuris errore, & in
non inquirendo diligenter, quid leges humanę de illo actu ad eius iustitiam statuerint, efficit, vt ad effectum pręscribendi iuris error
vel mala fides iudicetur, vel eius vicem habeat,
ex reg. qui contra iura. de regu. iur. quo fit, vt si
contingat errorem iuris etiam resistentis inuincibilem esse, tunc præscriptio in animę iudicio obtinebit: atque ita defendi poterit
Ioan. Medinæ opinio. Imò & ea sic intellecta
apud iudicem exteriorem admittenda est: sicuti apertissimè probatur in tertia conclusione, quam statim exponemus. Sed si error iuris
vincibilis sit, culpamq́ue præ se ferat, etiamsi
quo ad factum in animæ iudicio possessor bo|
nam fidem habuerit: quippe, qui existimauerit
rem à se possessam propriam esse: tunc humanę leges seruandę sunt, nec locus erit præscriptioni. Quid igitur dicemus ad obiectionem,
quę fieri potest? Nam iuris nec adsistentis, nec
resistentis error nullam culpam habet: & tamen non prodest ad præscriptionem, quæ titulum requirit:
ideoq́;ideoque videbitur quibusdam
nōnon
excludi iuris errorem quo ad pręscriptionem,
ea ratione, quòd is culpam grauem pręmittat:
cùm in hac specie exclusus sit error iuris absque vlla culpa, contingens à causa iusta præscribendi. Et quidem obseruandum est, errorem iuris non resistentis, nec assistentis simpliciter inculpatum esse, quoties illius iuris
scientia necessaria non est: & sic quoties agitur de pręscriptione, quæ solùm bonam fidem
requirit: nec exigit, quòd præscribens iusto titulo possideat. at vbi præscriptio titulum iustum requirit, oportet ad hunc vsucapionis actum, quòd possessor titulo iusto possideat:
& idcircò teneatur ad hunc effectum scire, an
leges humanæ titulum illum probauerint, &
fomentum ac vim illi contractui præstiterint:
hoc etenim necessarium est ad iustitiam illius
actus quo ad vsucapionem & præscriptionem,
quæ iure humano institutæ non aliter admittuntur quàm iusto ex titulo: qui quidem abest, dum possessor iuris errore in hoc decipitur. Cùm oporteat præscriptionem saltem in
initio bonam fidem habere procedentem à
iusto titulo, qua ratione ad præscriptionem
requirentem titulum non sufficit iuris error
nec assistentis nec resistentis: quia præscribens quo ad hunc effectum culpam contraxit,
non inquirendo, an ille titulus iustus esset, id
est, à iure probatus, quod ratione actus scire
tenebatur.
Verùm quòd diximus à iure distingui iuris
errorem quo ad fructus acquirendos, & quo
ad præscribendum, si opiniones communi
Doctorum consensu receptas admittamus,
planè constabit discrimen istud non omninò
procedere. Siquidem error iuris resistentis,
quia ad præscribendum longo aut longissimo
tempore non prodest, is nec ad fructus acquirendos sufficit: sicuti ex quadam communi
sententia retulimus lib. 1. Variar. resolut. c. 3.
num. 8.
Tertia conclusio. Error iuris
† maximè
dubij atque ratione probabilis, iustam præbet
præscriptioni causam, etiam vbi titulus requiritur. Huic conclusioni suffragatur, quòd hic
error sit inuincibilis, quem homo faciendo
quod potest, vincere non valet, ob perplexas
iuris decisiones, variasq́ue interpretum sententias. Ideoq́ue de re ita dubia, qui consuluit viros iuris peritissimos, eorumq́ue
respōsumresponsum habuit, fecit id quod agere tenebatur
ad expellendum errorem iuris,
eiusq́;eiusque scientiāscientiam
acquirendam. Is igitur iuxta responsum Iurisperitorum errans inuincibilem habet ignorantiam: quæ iusta est,
atq;atque idcircò
iustāiustam præbet præscriptioni causam, cùm Ius ciuile ideò
repellat ab vsucapione iuris errorem, quia
eũeum
iniustum esse censet ob negligentiam &
culpāculpam
ignorantis, seu errantis, qui non fecit, quod agere tenebatur ad eum errorem
effugiẽdumeffugiendum:
sicuti paulò antè dicebam. Eadem conclusio
probatur auctoritate text. in c. cùm dilectus.
de consuetu. quem ita interpretantur Abb. &
Imola ibi. idem Abb. in cap. de quarta. de præscrip. col. 3. & Felin. ibi. idem Feli. in principio
Decretorum. colu. 2. Francus in c. sępè. colu. 3.
de appel. Balb. in dict. l. Celsus. notab. 4. Curti.
Iunior consil. 6. num. 22. & columna penult. ac
finali. Idem Curt. cons. 28. col. 3. post Anton. in
dict. c. cùm dilectus. quib. adstipulatur, quod
Bar. & alij scripsêre in l. in ambiguo. ff. de rebus
dubijs.
Quarta conclusio. Error facti
† simul contingens cum errore iuris, bonam fidem inducit sufficientem ad præscriptionem, etiamsi
ea titulum exigat. text. apud Iurisconsultum
in l. si vir. ff. de vsucapio. pro dona. Si vir, inquit Pomponius, vxori, vel vxor viro donauerit, si aliena res donata fuerit, verum est, quod
Trebatius putabat: si pauperior is, qui donasset, non fieret, vsucapionem possidenti procedere. Ex quo responso hanc conclusionem adnotarunt gloss. Barto. & Doctor. in dict. l. si vir.
Dynus in hac regula, possessor. num. 40. Bald.
in l. 4. C. pro emptore. num. 4. Felin. in dict. ca.
de quarta. numer. 36. limitatione 5. Balb. in
dict. 4. notab. vers. sextò limitatur. Nam quicquid fit de iuris errore, facti error planè bonam fidem induxit, contingentem absque vlla culpa errantis in iure: qui, etsi ius omninò cognitum habuisset, nihilominùs ob ignorantiam facti bonam fidem haberet: & hęc ad
præscriptionem sufficiens esse videtur. Huic
tamen conclusioni obstat text. in l. nunquam.
in princ. ff. de vsucapio. qui iuxta intellectum
Paul. Castrens. & aliorum probat, ementem
rem alienam à pupillo, non adhibita ea solennitate, quæ iure necessaria est, minimè pręscribere eam rem aduersus eius verum dominum
propter iuris errorem, tametsi habeat
errorẽerrorem
facti, existimans rem emptam à pupillo venditoris esse: igitur hic error facti, iuris errori admistus, nequaquam bonam fidem producit ad præscriptionem sufficientem. Præterea quid obsecro, prodest, ob ignorantiam facti bonam fidem habere, id est, existimare
rem emptam ipsius venditoris fuisse, & esse
tempore contractus, si contractus is fiat iure
resistente? Nónne idem esset quo ad bonam fidem, quod verè res empta ipsius foret venditoris? profectò tutior esset ementis conscientia,
quippe rem propriam venditoris, non
alienāalienam
emeret: & tamen ob
errorẽerrorem iuris resistentis
cōtractuicontractui non posset emptor hic vsucapere nec
|
præscribere secundum apertissimam &
planāplanam
omniũomnium iuris
vtriusq;vtriusque traditionem: fortiori ratione igitur non vsucapiet emptor rem, quæ
venditoris non est, si venditio iure resistente facta fuerit. Cùm maiori iure præscribatur aduersus eum, à quo possessor titulum
qualẽcunquequalencunque habuit, quàm contra eum, à quo nullum
titulum habet. Hinc denique Paulus Castrensis in dict. l. nunquam. & in d. l. si vir. reprobat
opinionem gloss. & Docto. in dict. l. si vir vxori. respondens Iurisconsulto ibidem, quòd in
ea specie contingit error iuris in causa, non
tamen in valore contractus, quia donatarius
credebat valere donationem generaliter, &
tamen errabat in iure, ex quo donatio inter virum & vxorem regulariter valida non
est: tametsi in casu dict. l. si vir. donatio valida erat, ex eo, quòd donator non efficiebatur
pauperior. & sic non aderat error iuris circa illum contractum, qui verè in specie valebat. Quòd si contractus in specie nullus est,
aut inualidus iure resistente, etiamsi possessor
existimet bona fide rem acquisitam ex eo contractu tradentis fuisse, error tamen iuris præscriptionem impediet secundum Iurisconsultum in d. l. nunquam. in hoc etenim casu datur
ea mala fides, quam Ius Ciuile ob culpam errantis & ignorantis constituendam esse censuit. hunc
deniq;denique intellectum ad d. l. si vir. ipse
colligo ex Azone in summa. C. de iuris & fact.
igno. colu. 2. quem nemo ex præcitatis retulit:
sensit tamen idem Feli. in d. c. de quarta. nume.
36. hoc ipsum senserat gloss. in d. l. si vir. optimè
Bellamera in capi. vigilanti. de pręscript. numer. 47.
Ex his apparet Accursium in l. Pomponius.
§. si iussu. ff. de acquirend. possessio. perperàm
intellexisse text. in dict. l. si vir. dum scripsit, regulam illam iuris, quæ dictat, dominũdominum transferre per traditionem dominium, quoties nōnon
dominus transfert vsucapiendi conditionem,
fallere in donatione inter virum & vxor. per
dict. l. si vir. quam prauè intellexit, nam in eius
specie tradens rem alienam, transfert vsucapionis conditionem: tradens verò propriam, dominium transmittit, quia donatio iure
valida est.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Bona fides etiam absque titulo dari potest.
-
2 Bona fides in dubio præsumitur, etiamsi nullus titulus probetur.
-
3 Præsumptio malæ fidei an tollatur spacio triginta
annorum.
-
4 Immemorialis præscriptio mala fide non procedit,
imò requirit bonam fidem.
-
5 Mala fides respectu vnius, an impediat præscriptionem respectu alterius.
HACTENVS probatũprobatum est, non
semper ad pręscriptionem titulum requiri, & tamen semper
necessariānecessariam esse bonam fidem. nunc
verò illud quęritur, quo pacto
possit dari bona fides
† absq;absque titulo: siquidem
vana credulitas esse videtur, cùm quis existimat rem ab eo possessam, esse propriam, nec
scit qua ex causa, aut quo titulo eam habuerit.
Nam Innocent. & Bald. in c. per tuas. de testibus. in ea sunt opinione, vt existiment, non posse præsumi bonam fidem, vbi desit titul. Sed
de præsumenda bona fide statim agetur: modò illud erit adnotandum, posse dari bonam
fidem absque titulo: & posse præscribentem
bonam fidem habere sine titulo. quod probatur in l. si quis emptionis. §. 1. iuncta gloss. C. de
præscript. trigin. vel quadragin. anno. idem ratione constat, quia, si pręscriptio quandoque
absque titulo procedit sola quidem bona fide,
vt est iure satis manifestum: & apparet à speciali argumento in c. 1. de præscript. in 6. glo. & omnibus in c. si diligenti. eo. ti. consequitur necessariò posse absque titulo bonam fidem pręscribentem habere: cùm alioqui nulla daretur
pręscriptio, quæ sola tantùm bona fide absque
titulo procederet, quod Iure Canonico & Ciuili falsum est.
Primum autem huius conclusionis exemplum sit in eo, qui aliquam rem possedit triginta & quadraginta annis: & verè existimat
suam esse: immemor tamen est tituli & causæ,
ex quibus ad eum peruenerit propter longum tempus: facilimè quidem etiam in facto proprio contingit obliuio ex temporis
antiquitate. l. peregrè. ff. de acquir. poss. Bart.
in l. si quis delegauerit. ff. de nouatio. Vnde in
hoc casu titulus probari non potest, sed tātùmtantum
bona fides, quæ sufficiens est ad præscriptionem.
Secundò, bona fides absque titulo habetur
ab eo, qui rem aliquam habuit titulo inualido,
id est, cui ius non adsistit, nec fomentum præbet, nec tandem resistit: hic, inquam, non præscribit ex prędicto titulo, vbi ad præscribendum titulus est necessarius, quia is titulus non
est sufficiens: sed præscribit hic possessor ratione bonæ fidei, quam habet ex errore iuris
nec assistentis nec resistentis, secundum ea,
quę in proximo §. explicata fuêre, & quę deducuntur à Barto. in l. sed si. §. scire. ff. de peti. hæred. qua in re ad exempla oportet potissimùm
aduertere, quę diligenter omninò sunt examinanda.
Tertiò, exemplum huius
cōclusionisconclusionis ꝓponiturproponitur in eo, qui rem aliquam habuit ab eo,
qui bona fide inceperat illam præscribere. Et
ꝗ̈uisquamuis hic possessor nouus titulum habeat, eaq́ue ex causa bonam fidem, non tamen præ|
scribit ex proprio titulo, sed pręscriptionem
ab alio cœptam, prosequitur. De titulo etenim præscriptionis hîc non apparet, licet bona fides modò
possidẽtispossidentis, & eius, qui prius pręscribere inceperat, constet saltem per præsumptionem. Vnde hoc in casu datur bona fides in
præscribente absque titulo.
Quartum huic rei facillimè applicatur exẽplumexemplum, vbi quis rem aliquam possideat, credens eam sibi à vero domino legatam, vel donatam, quæ tamen nusquam donata nec legata fuerit possidenti: etenim in hac specie nullus titulus probari poterit, quippe, qui nusquam contigerit: pręscribitur tamen ipsa res
sola bona fide, ea præscriptione, quæ titulũtitulum nōnon
requirit, cùm bona fides manifestè ex hac credulitate deducatur. l. si existimans. ff. pro soluto. His ergo casibus optimè procedit pręscriptio absque titulo cum sola bona fide.
Quintò, bona fides absq;absque titulo haberi potest, si quis rem aliquam possideat, existimans
fuisse propriam parentum, quibus iure hæreditario succedit, creditq́;creditque alicui viro fide digno
id asseueranti. Nam est hęc iusta credulitas, secundum gl. in l. Titio fundus. ff. de condit. &
demonstra. cuius meminêre maximè eam cōmendantescommendantes Angel. in l. 2. ff. de eo, per quem factum erit. Bald. in l. iudicia. col. penul. C. de rei
vend. Ioan. Lup. in Rubr. de donat. inter vir. &
vxor. §. 9. nume. 15. Franc. Balb. in d. l. Celsus. ff.
de vsucap. numer. 45.
Cęterùm bona fides,
† quæ omninò ad pręscriptionem iure requiritur, pręsumitur in dubio, nisi contrarium probetur. gl. est communis in cap. si diligenti. & in cap. Sanctorum. Item & in c. vlti. de pręscriptio. & in l. penultim.
C. de euictio. Barto. & alij in dict. l. Celsus. pręsertim Balb. inibi 3. par. Curt. Senior in consil.
71. colu. 4.
idẽidem in cons. 82. col. 2. Alex. cons. 200.
col. 1. libr. 2. & cons. 75. libr. 4. col. pen. Iaso. in §.
sedistę. nu. 99. de actio. Curt. Iunior in consil.
28. 2. col. Andr. Alciat. de præsumpt. reg. 3. pręsumptione 5. quorum opinio communis est,
quemadmodum ipsi iuniores fatentur, &
cōstatconstat ex his, qui ab eis nuncupatim citantur. Et
procedit, etiamsi possessor lucratiuam causam
habeat, & de sola longi temporis possessione
agatur. text. glo. & omnes in l. super longi. C.
de præscript. longi temporis.
Huic verò pręsumptioni locus est, etiamsi
nullus titulus probetur: nam bona fides in dubio præsumitur in eo, qui absque titulo possidet. auctore Bart. in dict. l. Celsus. num. 17. cui
conueniunt Doct. ibi. & in c. si diligenti. paulò antè citato: idq́ue communi omnium
sententia probatum est, secundum Alciat. in
dict. præsumpt. 5. quibus ea ratio suffragatur,
quòd bona fides possit contingere absque aliquo titulo, quemadmodum superiùs ostendimus: atque ita tenendum est, quamuis Innocent. & Bald. in cap. per tuas. de testibus. Imol. in repet. cap. vltim. de præscriptio. colum. 5. &
Bart. in l. vlti. C. vnde vi. numer. 15. existiment,
nunquam fore pręsumendam bonam fidem,
nisi detur titulus. Nec obstat l. vlti. C. vnde vi.
ex qua hanc conclusionem hi auctores deducere videntur: quia illa constitutio procedit in
eo, qui scit rem ab eo occupatam suam non esse: tũctunc enim tenetur scire, quòd ea sit alterius.
At in eo, qui credit rem ab eo possessam propriam esse, profectò mala fides non debet pręsumi: imò bona, cùm deficiat ratio prędictę
constitutionis, quæ in hunc sensum omninò
accipienda est.
Illud tamen non est prętermittendum, malam fidem pręsumi, si quis à principio rem aliquam etiam vacantem propria auctoritate apprehenderit. text. opti. in dict. l. vlti. C. vnde vi.
quo in loco Bart. scribit, hanc pręsumptionem
† malæ fidei tolli, & purgari possessione triginta annorum. idem tenuerunt Deci. cons. 267.
Alex. cons. 6. col. 1. libr. 1. idem Alexand. consil.
151. libr. 2. num. 7. Curti. Senior consil. 82. colu.
3. Matthæus Afflict. decisione Neapol. 40. numer. 12. Iason in §. sed istæ. nume 100. de action.
idem Iaso. in cons. 57. colu. vlti. & cons. 72. colum. 2. libr. 1. Deci. iterum in consil. 558. in fine. & consil. 266. colum. vltim. Curti. Iunior in
cons. 52. numer. 11. Antoni. Rube. consi. 75. numer. 3. etiamsi apparet olim eiusdem rei alium
fuisse antiquiorem possessorem, & possedisse
tempore, quo præscribens eandem rem fuerit
ingressus propria auctoritate: etenim in hac
specie Bart. & Doct. modò citati loquuntur, &
sentit Saly. in d. l. vltim. atque expressim tradit
Balb. in d. l. Celsus. 3. part. column. 6. ex cuius
examine constat, hanc opinionem communem esse. Nam ipse Balbus ibi fatetur eam communem. idem asserit Claudius in eadem l.
Celsus. nu. 31. quam & Panor. commendat in
dict. c. si diligenti. colum. 3. & Deci. idem repetit cons. 558. colum. vlti. tametsi possit aduersus hanc pręsumptionem probari mala fides
possidentis. quod visum est Philippo Corneo,
cons. 207. lib. 3. de quo in sequenti quęstione
tractabitur.
Verùm Imol. in dict. l. Celsus. colum. vltim.
& in repet. c. vlti. de pręscript. colum. 5. aduersus Bartol. & communem, probare nititur, &
censet, pręsumptionem malæ fidei, quæ procedit ab occupatione rei propria auctoritate
apprehensæ, minimè tolli spacio triginta annorum, quoties constat de antiquiori alterius
possessione. idem latè asseuerat Hieronymus Tortus inter consil. Alexandri, consilio
192. libro secundo. sensit idem Corneus in d.
cons. 207. Cui accedit Aymon in cons. 146. colum. vlti. His primùm adstipulatur d. l. vlt. quæ
probat, malam fidem præsumi, si quis propria
auctoritate rem aliquam occupauerit. Nec obstat eiusdem constitutionis pars vltima, quæ
de triginta annis loquitur, quia ea constitutio
|
procedit quo ad effectum illius legis tollendum: nempe, vt antiquior possessor elapsis triginta annis non possit agere remedio illius legis: quemadmodum Imola, Corneus, & alij opinantur. Secundò aduersus
cōmunemcommunem facit,
quòd hæres non potest pręscribere rem mala
fide possessam à defuncto etiam triginta annis, licet ipse velit incipere præscriptionem:
sicuti communi sententia definitum est: &
quidem ea ratione, quòd hęres sit in mala fide
pręsumpta. Igitur mala fides præsumpta non
tollitur spacio triginta annorum. Qua argumentatione vtitur Aym. in dict. cons. 146. col.
vltim. eandem sententiam contra Barto. tenet
Romanus in d. l. Celsus. Sed pro Bart. opinione adest singularis decisio Innocen. in c. 2. de in
integr. restitu. numer. 8. versic. Item nota. cui
Ioan. ab Imola, & alij inibi accesserunt. Asserit
enim Innocen. bonam fidem præsumi vel ex
iusto titulo, vel longi temporis possessione: &
subdit hac in re longum tempus definiendum
esse arbitrio iudicis. Et quia Bartol. opinio
communis est, eaq́ue in praxi tutior esse videtur, oportet respondere his, quæ in contrarium adducta sunt. Nam d. l. vlti. C. vnde vi. parum refragatur, quia de præsumpta mala fide
tractat ea constitutio, nec dictat, hanc pręsum
ptionem etiam post longum tempus validam
esse: imò potiùs, eam debilem videri post triginta annos expressim insinuat. Ratio verò,
quam Aymon ex aliorum mente deducit, mihi non placet, siquidem hæres non impeditur pręscribere
rẽrem mala fide possessam à defuncto, ea tantùm ratione, quòd ipse hæres sit
cōstitutusconstitutus in pręsumpta mala fide: sed quia ipsius
defuncti personam in ea re omninò repræsentet: de quo paulò post tractabitur.
Quæritur pręterea in hoc tractatu, quo examinatur bona fides ad vsucapionem requisita, quid dicendum sit de præscriptione immemorialis temporis, an ea possit procedere
cum mala fide? Et sanè non desunt, qui existiment, posse malæ fidei
† possessorem rem
aliquāaliquam tempore immemoriali pręscribere mala fide: quasi tanti
tẽporistemporis vis malæfidei vitium
remittat: quod ita iure verum esse censent Sal.
in l. 2. num. 8. C. de seruit. & aqua. Deci. consil.
496. num. 5. idem cons. 638. col. 1. Nicol. Boërius decis. 29. num. 7. Deci. in l. traditionibus.
colum. 3. C. de pact. quibus fauere videtur sententia Barto. in d. l. vltim. C. vnde vi. cuius modò mentionem fecimus. Etenim si post triginta annos vitium malæ fidei excluditur, omninoq́ue tollitur, fortiori iure post tempus
immemoriale mala fides remissa censenda est.
Sed opinio hæc Saly. prorsus est improbanda,
quippe quę falsa sit. Nam præscriptio mala fide nullo
vnquāvnquam tempore procedit. tex. in c. vlt.
de pręscrip. & in hac reg. & in c. vigilanti. eo. tit.
nec vlla ratio, quę verè rationis nomine digna
sit, adduci poterit vnquam, vt ex ea permissum cuiquam sit, rem alienam sibi tempore acquirere, si is malitiam & culpam in eius possessione habuerit. Alioqui humana lex Tyrannidi &
crimini fomentum daret, quod ab ea alienum
ita oportet esse, vt potiùs malę fideipossessores
puniat, quàm defendat. Nec
quicquāquicquam decisio
Bar. patrocinatur: quia etsi vera sit, planè obtinet in pręsumpta mala fide: siquidem pręsumptio malæ fidei tollitur possessione triginta
annorum: attamen si probatum sit, possessorem verè malam fidem habuisse, nusquam
vitium istud remittitur à possessione: nec locus erit in hoc casu Bart. opinioni, quæ verè de
pręsumpta mala fide agit,
nōnon de vera: quod notant Aret. consil. 153. col. vlti. Aymon cons. 146.
col. fi. idem optimè in tract. de antiqui. tempo.
4. part. versic. materia ista. nume. 20. & ferè omnes, qui Bar. sequuntur: potissimùm Bar. ipse. Sit igitur certa, & constitutissima conclusio, præscriptionem etiam temporis immemorialis nullam habere vim, nec iure procedere,
si malam fidem possessor habuerit: cuius assertionis auctores sunt glo. in c. 1. in verb. nisi,
de pręscript. in 6. & inibi Francus col. vlti. Angel. Aretin. in §. furtiuæ. Institu. de vsucapio. in
princip. Antoni. Rubeus in cons. 13. nume. 14.
Aymon cons. 146. & in d. c. materia ista. nu. 19.
Franc. Balb. de pręscrip. 2. part. 3. part. princip.
quęst. 6. colum. 5. Matthæ. Afflict. decisio. 368.
num. 10. Capycius Neapolit. decis. 4. colum. 7.
Quorum opinio communis est, secundum Alexand. in l. cùm aliquis. C. de iure deliberand.
hoc ipsum tenet Dynus in hac regula, dum numero 5. ita inquit: Primus dicit, quòd ille, qui
habuit malam fidem tempore possessionis inchoatę & continuatę, nullo temporis tractu,
seu temporis continuatione præscribit,
etiāsietiamsi
centum annis, vel vltrà possessionem continuaret. Eandem sententiam probarunt Panor. in c. vlti. notab. 1. de constit. Domi. in c. sacrosancta. 22. dist. Felin. in c. cùm nobis. colu. 1.
de præscrip. qui bonam fidem exigunt ad pręscribendam exemptionem à suprema iurisdictione Imperatoris, vel Principis superioris,
casu, quo præscribi ea possit, & tamen in ea
specie immemoriale tempus necessarium est:
ipsiq́ue Doctores absque bona fide nullius
temporis quasi possessionem admittendam
esse censent. Nec oberunt verba Dyni in huius regul. Commentarijs. dum numer. 35. de
præscriptione vsusfructus tractans scribit: Vsusfructus pręscribi poterit, etiam sine titulo,
dum tamen bona fides accedat, vt in præalleg.
c. 1. de pręscript. in 6. vel transcursus temporis,
à quo memoria non extet. Hactenus Dynus,
qui iuxta hanc literam videtur loco bonæ fidei exigere tempus immemoriale: quasi id sit
absque bona fide sufficiens. Etenim hæc Dyni sententia in codicibus diligentiùs excussis aliter legitur, sic sanè: Vsusfructus præscribi poterit, etiam sine titulo, dum tamen
|
bona fides accedat. vt in præalleg. c. 1. de præscrip. libr. 6. vel verius, transcursus temporis, à
quo memoria non extet. Vult equidem Dynus non sufficere bonam fidem absque titulo
ad præscriptionem vsusfructus, sed requirit
tempus immemoriale. quod & gloss. asseruit,
sicuti Barto. ibi eam intellexit in l. iusto. §. non
mutat. ff. de vsucap. quę
deniq;denique opinio, etsi falsa sit, quod alibi explicuimus, à Dyno tamen
ꝓbataprobata insinuat, eum intellexisse pręscriptionem
immemorialis temporis, etiam cum bona fide necessariam esse ad vsumfructum tempore
acquirendum, nec sufficere minoris temporis cursum absque titulo, quamuis & ei bona
fides accesserit: vnde non poterit ex Dyno
colligi, quòd præscriptio immemorialis procedat, & obtineat etiam cum mala fide. Ex
quibus Aymon Sauill. in dict. tract. de antiqui.
tempo. 4. part. c. absolutis. num. 59. probare
vult, immemoriale tempus non inducere iusti
tituli probationem, si constet de titulo vitioso
& iniusto. citat ad hoc Paul. Castr. consili. 424.
libr. 2. colum. 2. versicu. in contrarium facit.
Quia secundum eundem Aymonem in capit.
materia ista. num. 3. ex hoc vitioso titulo, & iniusto, mala fides apparet.
atq;atque ideò immemorialis præscriptio vim propriam amittit propter malæ fidei vitium. Ego equidem, vbi de
tempore immemoriali iure præscriptionis agitur, si de mala fide præscribentis appareat,
existimo inutilem, & inualidam esse pręsciptionem: sicuti superius probatum est. Idem
dicẽdumdicendum censeo, quoties de initio & primo titulo
constat, nam eo casu non de pręscriptione immemoriali, sed de titu.
eiusq́;eiusque viribus, quas habuit, vel ex cursu tanti temporis habere iure
potest,
agẽdumagendum est. Quòd si tempus immemoriale non in vim præscriptionis, sed in vim priuilegij, & iusti tituli, ad
eiusq́;eiusque probationem allegetur, tunc si de titulo iniusto appareat, de
eius viribus tractandum est, & potissimùm, an
ex tanti temporis vsu & quasi possessione vitium tituli probati remissum censeatur: & an titulus ille præsumatur iustus & solennis. Quod
latiùs erit pro causæ & controuersię qualitatibus examinandum.
Alia deinde quæstio hac in parte oportunè
ad materiam bonæ fidei examinanda erit: qua
solet controuerti, an mala fides respectu vnius
impediat pręscriptionem respectu alterius?
Et Barto. in l. naturaliter. num. 11. ff. de vsucap.
sensim hoc tractare videtur. Nam ab eius decisione quidam adnotarunt, malam fidem
† vnius causa non impedire præscriptionem, quo
ad alterum, in hunc quidem sensum: vt, si
possideam fundum, quem opinor esse Titij,
possim illum vsucapere aduersus Sempronium, cuius verè fundus erat: cum ratione Sempronij, & quo ad ipsum ego bona fide possideam. hoc ipsum probatur secundum eos in l. si
quis fundum. vbi glo. ff. de acqui. poss. glo. in l. sicut. C. de præscript. trigint. vel quadrag. anno. text. in l. qui balneum. in fine. ff. qui potio.
in pigno. hab. Sic enim ex Barto. deduxerunt
hanc sententiam Aegidius à Bellamera in cap.
vigilanti. num. 35. Imol. in cap. vltim. nume. 25.
de præscript. Anton. col. vltim. Felin. col. 1. in c.
illud. eod. tit. atque eandem opinionem fatentur esse communem Barto. Socy. consilio 47.
colum. vltim. libr. 3. Balb. de præscript. 3. part.
6. part. princip. quæstio. 3. & Ioan. Hannibal in
repet. dict. l. naturaliter. num. 156. Ipse verò
nōnon
inficior Bar. conclusionem veram & communem esse in eo sensu, qui verè Bart. tribuendus
est, absque aliqua tanti viri, omniumq́ue præceptoris iniuria: & tamen omninò nego suprà
scriptam conclusionem ex Barto. deduci, item
veram & communem esse. Nam etiam, si pro
opinione præmissa in eo sensu, quem significauimus, citentur Imol. in dict. l. si quis fundum.
Anchar. in capit. 1. de præscriptio. in 6. Salycet.
in l. cùm notissimi. §. imò. C. de præscript. trigin. vel quadra. annorum. hi quidem simpliciter Bartol. verba referunt, ea minimè mutantes, nec ex eis præfatam falsam conclusionem
colligentes. Et quamuis ipse Bart. in dict. l. naturaliter. num. 14. videatur sentire conclusionem, quam modò improbamus, dum scribit,
quòd defectus bonę fidei quo ad vnum non
impediat præscriptionem quo ad alium: sed
defectus possessionis impediat præscriptionem quo ad omnes, quia possessio vna est, &
vniformiter omnes respicit: bona autem fides vel titulus possunt variari respectu plurium: in his tamen præcitatis verbis Bart. non
probat, quod ei quidam adscribere conantur.
Is enim, qui non possidet, nec præscribit contra vsumfructuarium, nec præscribit contra proprietarium. Is verò, qui possidet, habet
tamen bonam fidem respectu proprietarij,
malam tamen respectu vsufructuarij, pręscribit planè aduersus proprietarium: non tamen contra vsumfructuarium: sic & qui habet malam fidem ratione hypothecæ, bonam
verò fidem quo ad rei proprietatem, præscribet omninò proprietatem, non hypothecam.
atque hic est verus, proprius & germanus sensus Bart. Ex quo & locis ab eo citatis id tantùm
deducitur, quòd mala fides respectu vnius iuris, non impedit præscriptionem respectu alterius: vtpote mala fides quo ad vsumfructum
rei non impedit præscriptionem, quo ad proprietatem. quem sensum è Barto. verbis deduxerunt Aret. in l. 1. §. item acquirimus. nume. 56. & inibi Vincenti. de Herculanis. num.
24. idem Aretin. in l. 3. §. Neratius. colum. vlti.
idem in l. Pomponius. §. ex facto. ff. de acquir.
poss. idem Areti. in cons. 17. column. 9. quamobrem ipse Areti. vbique asserit malam fidem
circa idem ius, nempe circa
dominiũdominium, etiamsi
ea contigerit respectu vnius, impedire præscriptionem respectu omnium. quod & Cuma. te|
nere videtur in d. l. naturaliter. probatur
autẽautem
hæc sententia ratione profectò euidenti. Nam
hic possessor habet scientiam rei alienę, vt constat in l. aut qui aliter. §. si quis dum putat. ff.
quod vi aut clàm. & ideò malæ fidei possessor
est, qui nullo pacto præscribere rem possessam
potest. text. in capit. vltim. de præscript. & in
hac reg. possessor. Quin & Panorm. in dict. c. illud. nu. 8. posteriorem hanc sententiam probat, ab Antonio discedens. Idem sequuntur, &
iure admittendum esse censent in effectu Francisc. Balb. in dict. q. 3. Ioan. Hannibal num. 160.
Claudi. in dict. l. naturaliter. colum. 3. & Socin.
in dict. §. item acquirimus. imò & Aegidi. à
Bellamera. in dict. c. vigilanti. num. 35. licet ex
Bart. priorem opinionem deduxerit, hanc posteriorem post alios probat: horum
sentẽtiamsententiam
non tantùm veriorem, sed & magis communem esse ipse opinor. cui adstipulatur tex. insignis in l. prima. §. sed per eum. ff. de acquirend.
possess. quo in loco respondetur, hominis verè liberi possessorem non acquirere per ministerium huius, quem existimabat bona fide
seruum esse: sed tamen mala fide credebat
alterius eum seruum esse. Hîc enim vides,
possessorem hominis liberi bonam fidem habere: quia existimat eum seruum esse, & ratione seruitutis contingit bona fides: habet
tamen hic possessor malam fidem respectu alterius, quem censet dominum esse huius hominis: atque ita mala fides huius respectu
possessionem totam vitio afficit, vt tandem
in totum dicatur malæ fidei possessor.
quẽquem tex.
ad hęc præter alios Socyn. perpendit in dict. §.
item acquirimus. in princ. Verùm
quinq;quinque aut
sex in hac controuersia constituam casus, quibus prior opinio satis vel defendi vel explicari
poterit.
Primus, quoties mala fides contigerit ratione diuersorum iuriũiurium eiusdem rei, & bona fides
eidem admista sit: ea ex parte, qua bona fides
obtinetur, procedit præscriptio: alia verò ex
parte, qua mala fides viget, minimè locus erit
pręscriptioni. Cuius rei exemplum sit in vsufructu, & proprietate eiusdem rei. Nam potest
possessor habere bonam fidem quo ad proprietatem, malam autem quo ad vsumfructum: idcircò præscriptioni locus erit quantum ad ꝓprietatemproprietatem, non quātumquantum ad vsumfructũvsumfructum. quod
ex Bar. rectè intellecto colligitur: atq;atque item ex
Aegidio in d. num. 35. & ab his, qui rectè verba
Bart. interpretantur.
Secundò, vbi mala fides adest possessori ratione vnius iuris, quod potest distinctum esse numero, adhuc præscriptio admittenda erit contra eum, cuius respectu bona fides
possessori adest, etiamsi eiusdem iuris causa
possessor malam fidem quo ad alium habuerit. Nempe si quis possideat rem aliquam absque dubio bona fide quo ad proprietatem,
sed tamen mala fide quo ad vsumfructum respectu vnius, quia existimat illum ad Sempronium pertinere: bona verò fide respectu alterius, Titij videlicet, ad quem verè vsusfructus pertinebat: etenim in hac specie præscribit possessor vsumfructum aduersus Titium ex bona fide, quam eius respectu habet.
Hoc tamen exemplum pendet ab. ea quæstione, an possint plures esse vsusfructus eiusdem
rei, qui quidem vsusfructus numero distinguantur. & quia quibusdam videbitur, vnius
& eiusdem rei vnicum tantùm vsumfructum
constitui posse: sit exemplum aptius & verius in pluribus Hypothecis, quæ dubio procul possunt circa eandem rem constitui. Nam
si possessor habeat bonam fidem quo ad vnam
hypothecam, aduersus eam præscribit: si
verò habeat malam fidem respectu alterius
hypothecæ, minimè aduersus illam procedet præscriptio: quod in specie adnotarunt
Claudius in dict. l. naturaliter. column. 3. &
Balb. 2. part. 3. par. principal. quęst. 4. optimus
text. in l. si balneum. ff. qui pot. in pigno. habeant.
Tertiò verissimè constat, malam fidem respectu vnius partis fundi non impedire præscriptionem respectu alterius partis, in qua
possessor habet bonam fidem. Sicuti probatur
in d. l. si quis fundum. ff. de acquirend. possession. Et notat in specie post alios Balb. in dict.
quęst. 4.
Quartò, si quis malam fidem habeat respectu eius, à quo causam habuit, quia credit, illum dominium nōnon habuisse, nec potuisse transferre dominium in possessorem: simul tamen
opinatur, & existimat ex alia causa rem ad se
pertinere, profectò hic possessor præscribere
iustè poterit: quippe, qui verè bonābonam fidem habeat.
Quintus casus hac in quęstione cōstituiconstitui potest in eo, qui rem alienam possidens, in iudicium ab eo, qui nec dominium, nec ius habet,
adducitur. Is etenim, cùm alioqui bona fide
possideret, si lite contestata per eum aduersus iniquum actorem non contraxerit vitium
malę fidei: quia non obstante ea contestatione adhuc opinatur rem ab eo possessam ꝓpriampropriam esse, vsucapionem continuabit, nec ea
censebitur interrupta per dictam litis contestationem: quemadmodum Socyn. respondet in dict. consilio 47. libr. 3. ad hoc inducens
Bart. opinionem in d. l. naturaliter. ff. de vsucapioni.
Sextò, eiusdem Bar. sententia vera est, & obtinet in alium sensum, hunc videlicet, vt possessor malæ fidei respectu Sempronij, qui verus dominus non est, bonæ fidei tamen quo
ad Titium, qui verum rei dominium habet, si
iustam habeat causam litigandi super eadem
re cum Titio eius vero domino ipsam vendicante, nequaquam tenebitur ad eiusdem rei
interitum, qui pendente lite contigerit
absq;absque
|
possessoris culpa, eo quidem modo, quo res
ipsa apud verum dominum esset peritura:
quod Bar. visum est in l. item si verberatum. §.
vlti. ff. de rei vendicat.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Successor vniuersalis non potest præscribere rem
à defuncto mala fide possessam.
-
2 Intellect. l. nec vsufructuarium. C. de vsufruct.
-
3 Hæres eius, qui precariò possidebat, an intelligatur domino possidere?
-
4 Mala fides defuncti non obstat hæredi bona fide
præscribenti annis triginta.
-
5 Quid de hærede conficiente inuentarium?
-
6 Mala fides præsumpta vel ficta ipsius defuncti,
non nocet hæredi.
-
7 Successori singulari, an noceat mala fides auctoris?
-
8 Missus in possessionem ex causa noxali, nec damni infecti, an præscribat mala fide? Et inibi intellectus l. & generaliter. ff de noxalibus.
HIS denique quo ad ipsius possessoris & præscribentis bonam fidem prænotatis: subinde quæritur, vtrum mala fides auctoris
noceat successori? Quam quæstionẽquæstionem breuiter absoluere conabor: siquidem
ea passim ab alijs non indiligenter tractatur:
idcircò duas tantùm exponāexponam pro eius resolutione conclusiones.
Prima conclusio. Successor vniuersalis
† iure hæreditario non potest rem à defuncto mala fide possessam etiam triginta annorum tempore præscribere, quamuis is bonam fidem habeat, velítque à seipso initium præscriptionis
adsumere, nulla temporis accessione vsus.
Hæc constat, quia hæres personam defuncti
repræsentat, & ideò mala fides defuncti in hæredem, & vniuersalem successorem transmittitur. tex. optim. apud
IurisconsultũIurisconsultum in l. cùm
hæres. ff. de diuers. & tempora. præscrip. l. vlt.
C. commu. de vsucap. Quæ quidem conclusio etiam iure Pontificio procedit, secundum
Abb. Anto. & Feli. col. 8. in capitul. si diligenti. de præscript. eundem Abb. in cap. 2. col. 2.
eodem titul. & plures alios, quos Iuniores citant, hanc opinionem communem esse asseuerantes, præsertim Balb. de præscript. 2. part.
3. part. princip. q. 12. in 2. membro. Alexand.
Vincent. Herculanum. col. penul. Iason nu. 22.
& Ioan. Crot. folio penulti. in l. Pomponius.
§. cùm quis. ff. de acquir. posses. tametsi Dinus
in hac regul. numer. 42. ad finem, & Bartol. in
dict. l. cùm hæres. Aegidius à Bellamera in c.
vigilanti. num. 32. de præscript. & quidam alij
opinentur, iure Canonico posse hæredem
præscribere rem mala fide à defuncto possessam, modò ipse hæres nolit vti accessione possessionis ipsius defuncti. Quorum opinio
in eo, quòd constituere vult differentiam inter ius Canonicum, & Ciuile, prorsus est falsa,
nec vlla
cōgruacongrua ratione defenditur. Etenim sicut iur. Ciuili hæres repręsentat defuncti personam. l. cùm à matre. C. de rei vendi. l. 2. §. ex
his. ff. de verbor. obligat. & in Auth. de iureiur. à mori. præstit. ita & iure Pontificio, nec
hoc quisquam inficiabitur, vnde si iure Ciuili
hæres præscribere non potest rem à defuncto
mala fide possessam, quia eius personam repręsentat, idem iure Canonico dicendum est, eadem inspecta ratione. illud profectò posset à
Dino, Bar. & alijs iustius considerari, quòd fortassis hæc prima conclusio, nec iure Ciuili obtineat. Nam etsi verum sit, quòd hæres
nōnon possit pręscribere rem à defuncto mala fide possessam,
cũcum velit vti accessione possessionis obtentæ ab ipso defuncto. d. l. Pomponius. §. cùm
quis.
tamẽtamen si hæres velit incipere pręscriptionem, nulla vsus accessione temporis, quo defunctus
possessionẽpossessionem habuit, præscribet habens
bonam fidem: nam d. l. cùm hæres. non omninò hanc præscriptionem excludit, quod apertius apparebit, si Iurisconsulti contextum referamus. Cùm hæres, inquit Vlpianus, in ius
omne defuncti succedit, ignoratione sua, defuncti vitia
nōnon excludit: veluti cùm sciens alienum ille vel precariò possedit. Quamuis enim
precariũprecarium hæredem ignorantem
nōnon tenet, nec
interdicto rectè conueniatur, tamen vsucapere
nōnon poterit, quod defunctus non potuit.
IdẽIdem
iuris est, cùm de longa possessione quæritur:
nec enim rectè defendetur, cùm exordium rei
bonæ fidei ratio
nōnon tueatur. Hæc Iurisconsultus, qui non tractat expressim de hærede à seipso incipiente
præscriptionẽpræscriptionem: imò in his vltimis verbis insinuat exordium præscriptionis
adsumi à tempore defuncti, cùm hoc
exordiũexordium
ad malam fidem referat, quæ tamen mala fides
tunc, id est, à defuncto initium habuit, non ab
hęrede, qui bona fide possidet. Ratio autem,
qua tenentes communem
sententiāsententiam vtuntur
de repræsentatione personæ defuncti, fortiter
vrget in fauorem communis assertionis: nam
& ea
IuriscōsultusIurisconsultus ipse in d. l. cùm hæres. vtitur
in eiusdem responsi principio: procedit
tamẽtamen
quo ad actiones, & obligationes personales,
ex quibus hæres tenetur ex persona defuncti,
non tamen quo ad vitia personalia ipsius defuncti, quæ in hęredem non transeunt, nec ei
nocent in his, quæ hęres ipse agere velit ex
sua persona: etenim in his, quæ hęres expedire, & peragere vult, vsus defuncti possessione,
vel contractu, necesse est, vt particeps sit vitiorum personalium ipsius defuncti, cuius personam repræsentat. Quamobrem etiamsi hæres teneatur quandoque ex delicto vel mala
fide, vitio, & crimine defuncti, non ex hoc
sequitur, quòd ipsum
vitiũvitium in hæredem transeat, vt personam hæredis inficiat. Quod pa|
làm probabitur, si ostenderimus, malam fidem defuncti non transire in personam hæredis, in eum sensum, vt eam vitio personali afficiat. Hoc verò constat argumento sumpto ab
absurdis euitandis. Nam si ratione repræsentationis mala fides defuncti transit & in hæredem, & eius personam, afficit saltem per fictionem quo ad effectum præscribendi: profectò
sequeretur nullo vnquam tempore, nullo vnquam casu posse
hæredẽhæredem præscribere rem mala fide possessam à defuncto, nec spacio longi,
nec longissimi temporis, etiam vbi titulus ad
præscriptionem necessarius non sit: quod perquam durum, & asperum videtur his, quorum
opiniones statim explicabimus: cùm mala fides, etsi ficta sit apud hæredem, præscriptionem impediat ob repræsentationem, attenta
generali communis assertionis ratione, nec
enim fictio semel à iure inducta absque contraria iuris decisione deficere potest, quippe
quæ veluti certa res sit iure statuta. Deinde si
verum est, quod Doctores pro communi adnotarunt, malam fidem defuncti in hæredem
transire ob repræsentationem, sequitur planè,
quòd si defunctus debitor sit alicuius quantitatis, & ratione huius obligationis sit in mala fide constitutus, eius hæres bonam fidem
habens non poterit vel statuto, vel lege municipali, quę dictat actionem personalem decem
annis præscribi, hanc actionem præscriptione temporis excludere ob malam fidem, sicuti nec defunctus posset, quod ipse falsum
esse censeo.
Deniq;Denique vt hæc breuiter absoluam,
ni fallor minimè procedit argumentatio ista:
defunctus non poterat rem istam præscribere
ob malam fidem, quam habebat, ergo nec poterit eius hæres, quia personam defuncti repræsentat. Hæres equidem bonam fidem habens plerumque præscribere valet res, quæ à
defuncto vsucapi non poterant, mala fide impediente: sicuti Doct. in aliquot casibus fatentur: cùm tamen repræsentatio semper adsit,
omnibusq́;omnibusque casibus conueniat. Igitur qui aduersus communem tenere velit, is necessariò
intelliget repræsentationem, cuius meminit
dict. l. cùm hæres, in eo casu, quo hæres vti
vult accessione, & sic iure hæredis.
Sed & communi opinioni adhuc adstipulatur text. in l. nec vsumfructuarium.
† C. de vsufruct. cuius hic est contextus: Nec vsumfructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum vsumfructum habet, neque successores eius vlla temporis ex ea causa tenentes præscriptio munit. quo in loco Paul. de Castro scribit, quòd si is, qui possidebat precario
nomine mortuus est, & hæredes eius per triginta annos, & vltra etiam precarium ignorantes possederunt proprio nomine,
nōnon propterea rem ipsam præscripserunt ea ratione, quòd
cùm defunctus nomine precario tenuerit
rẽrem,
eius hęredes censentur eodem modo tenuisse, licèt tenuerint vt domini, quia non superueniente noua causa non interuerterunt possessionem: sicuti nec defunctus potuisset mutare causam possessionis. l. nemo. C. de acquir.
poss. Hæc Paul. Castrens. opinio etiam probatur in d. l. cùm hæres. & sequuntur Paulum
Balb. de præscript. 4. part. 4. part. princi. q. 11.
columna 2. & Andre. Tiraquel. in libr. de con
stitut. 2. part. ampliat. 13. num. 5. & sequentibus. facit optimus text. in l. cùm in plures. in
fine princip. ff. locat. vbi apparet, hæredem coloni, quamuis colonus non sit, nihilominus
domino possidere, vnde etsi hæres bonam fidem habeat, non potest præscribere, licèt velit ipse præscriptionem incipere: quia non potest mutare causam possessionis, qua defunctus possidebat. Hîc tamen adnotandum est
communem sententiam duabus rationibus
defendi ab his, qui eam sequuntur. Prima quidem ratio deducitur à mala fide defuncti: qua
si hæres non possit mutare illam malam fidem
defuncti, nec vitium illud resarcire: & hæc ratio constat in dict. l. cùm hæres. si diligenter
eius verba pensitentur. Altera ratio in eo versatur, quòd si defunctus ex aliqua causa possidebat, quæ non poterat esse sufficiens ad præscriptionem, cùm nomine alterius possideret,
eius hæres ex eadem causa intelligitur possidere, & ideo vsucapere non potest deficiente
ea possessione, quæ ad præscriptionem requiritur. Prior ratio tollitur ex his, quæ modò explicuimus in responsione, & intellectu dict. l.
cùm hæres. quasi hæres ipse incipiens à se præscriptionem minimè vsus accessione defuncti, ac bonam fidem habens nequaquam impediatur præscribere: quippe qui non vtatur in hac præscriptione iure hæreditario. Posterior ratio tunc deficiet, cùm probatum fuerit possessionem interuersam esse ab hærede,
amissamq́;amissamque à vero rei domino, quod poterit
iure resolui ex his, quæ in hac Relectione part.
ista. §. 1. tradita fuere. nu. 3. Et præterea si consideremus tex. in l. si de eo. §. si fortè. vbi Bar. &
Aret. ff. de acquir. poss. cuius auctoritate dabitur fortasse insignis intellectus ad d. l. cum in
plures. ff. locat. in fine prin.
atq;atque in vniuersum,
quoties quis nomine alterius possideat ex eo
contractu,
† qui ad eius hæredem non transit,
eo quidem mortuo possessionéque apprehensa per hæredem titulo domini, si verus dominus eam neglexerit repetere, ac habere,
perdit sanè possessionem, ab eóque tempore hæres proprio nomine possidere intelligitur. Hinc denique si post mortem constituentis se precariò alterius nomine possidere
hæres rem occupauerit,
diuq́;diuque steterit prior
possessor
absq;absque eo quòd apprehenderit possessionem, eámque neglexerit recipere, profectò possessionem amittit, & hæres proprio
nomine incipit possidere: sicuti in specie voluerunt Anchara. in cap. cùm venissent. de re|
stit. spolia. 5. notab. Corne. cons. 280. lib. 3. col.
vltim. Carolus Ruinus cons. 127. col. 5. libr. 5.
quibus accedit Tiraquell. in dict. amplia. 13.
numer. 7. cùm precarium in hæredem constituentis non transeat. l. cum precario. §. precarij. ff. de precar. cap. vlt. de precar. Etenim is,
cuius nomine res possidetur precario, si mortuo constituente sciat ab alio rem occupatam,
eamq́ue neglexerit repetere per modicum
tempus, amittit possessionem, quam habebat.
l. quamuis. l. quod meo. in fine. ff. de acquiren.
posses. Si verò ignorat rem ab alio occupatam,
vel scit vacantem esse, tunc non perdit possessionem ciuilem, nisi ex eo tempore, quo obliuio inducitur. l. si id quod. in princip. ff. de
acquirend. posses. l. furtum. §. 1. ff. de vsucap.
Qua distinctione vtuntur Bart. in d. l. si de eo.
§. si fortè. Panormi. in dict. cap. cùm venissent.
col. pe. & vltim. Paul. Cast. cons. 10. col. 2. lib. 1.
Matthæ. Afflict. decisio. 40. colu. penult. vers.
præterea ex negligentia. Andre. Tiraquel. in
tertia parte, de constitut. limitat. 21. num. 8.
Quo fit, vt minimè impediatur præscrip. ex ratione Pauli Castrensis in dict. l. Nec vsumfructuarium.
saltẽsaltem eo ex tempore, quo hæres proprio nomine inceperit possidere. idcircò communis sententia dubia videtur adhuc. Nam
& opinionem Dini in hac regul. præter suprà
citatos sequuntur Alex. in cons. 110. num. 7. &
ibi Carol. libr. 1. idem Alexan. in cons. 39. nume. 2. lib. 2. & alij per Balbum relati. licèt idem
Alexand. in alijs responsis communem fuerit
sequutus. Imò nullam esse inter ius Canonicum & Ciuile hac in re differentiam, asserit
Carolus Molinæ. in dict. cons. 4. col. 1. sentiens
etiam iure Ciuili admittendam fore opinionem Dini. Tandem ex hac disputatione sunt
aliquot explicanda, quæ ab omnibus ad examen huius quæstionis adducuntur.
Primùm, an hæres incipiens ab eius possessione præscriptionem, possit rem à defuncto
mala fide
† possessam præscribere triginta annorum præscriptione? Siquidem hanc præscriptionem iure procedere non obstante mala
fide ipsius defuncti, asserit gl. in reg. cùm quis.
de regulis iuris in 6. quam sequuntur Bald. in
l. nihil. C. de vsucap. Aretin. & Crot. in dict.
l. Pomponius. §. cùm quis. Paulus Castrens. in
l. 2. C. de fructi. & liti. expens. idem Paul. in
cons. 81. num. 12. & cons. 258. libr. 2. ea ratione, quòd hæc præscriptio triginta annorum
titulum non requirat: sed tantùm bonam fidem, quæ vero adest hæredi toto præscriptionis tempore: titulus autem hæredis, qui vitium habet ratione malæ fidei defuncti, minimè nocet: cùm sine eo præscriptio procedat.
Hæc tamen opinio falsa quibusdam videtur,
& præsertim Panormita. in cap. Si diligenti.
columna octaua. de præscript. Alexand. Vincent. & Iasoni dict. §. cùm quis. & Balb. in dict.
quæstione duodecima: nam hi opinionem communem
sequũtursequuntur omissa Baldi distinctione. Francus item in dict. reg. cùm quis. glos.
ibi reprobat. Et profectò si vera est opinio
communis ratione repręsentationis, quia hæres repræsentat personam defuncti, & ideò ex
hac repræsentatione fictam habet malam fidem: non video qua ratione hæc repręsentatio & fictio à iure inducta cesset in vsucapione, & præscriptione triginta annorum. Etenim quòd præsumpta mala fides cesset ex tempore triginta annorum, mirum non est, tamen quòd mala fides ficta ex repręsentatione hæredis, extincta sit ob annorum triginta
possessionem, mirum videtur: cùm etiam post
quinquaginta annos repręsentatio, à qua fictio procedit, obtineat. at si dixeris Iurisconsultum in d. l. cùm hæres. tantùm agere de præscriptione decem, vel viginti annorum: siquidem triginta annorum præscriptio iure Digestorum nondum erat cognita. glos. in l. Iulianus. ff. ex qui. causis maior. & in l. qui occiderit. ff. ad l. Aquiliam. Barto. in l. tutor qui
repertorium, in fine. ff. de administra. tutor.
atque ideò communem sententiam, quæ in d.
l. cùm hæres. fundamentum habet, solum obtinere in præscriptione decem, vel viginti annorum, non autem in præscriptione triginta
annorum: respondebitur fortassis, rationem
dict. l. cùm hæres. ita procedere in præscriptione triginta annorum, sicuti in ordinaria præscriptione decem vel viginti annorum, cùm
mala fides ita impediat vnam sicuti alteram,
præsertim iure Canonico. Adhuc tamen illud
non incongruè in defensionem glos. in dict.
regul. cùm quis. & Bal. adduci potest, quòd iure Ciuili mala fides non impediat præscriptionem triginta annorum: quemadmodum iure satis compertum est. nec item iure Canonico in hac specie, in qua non de vera, sed de ficta
mala fide tractatur. Ficta verò mala fides, quæ
in hærede ob veram defuncti malam fidem
constituitur, nullum peccatum hæredis præscribentis habet, idcircò iure Pontificio hæres ipse bonam fidem habens vsucapere poterit: quod & alibi hac in Relectione disputabitur. Igitur in ea præscriptione, quæ iure Ciuili bonam fidem non requirit, nec ob malam
fidem impeditur, ea mala fides, quæ iure Pontificio minimè improbatur, quippe quæ ficta
sit, nihil oberit vsucapioni, nec obtinebit Iurisconsulti responsum in d. l. hæres.
Secundò ex suprascripta disputatione apparet, an verum sit quod Alexand. in dict. §.
cùm quis. opinatur, scribens, hæredem defuncti posse præscribere rem à defuncto mala fide
† possessam, si nolit vti accessione possessionis
defuncti, &
inuentariũinuentarium fecerit, ac præscriptio
sit tricennalis, quæ titulum non requirat. ita
sanè Alex. in dict. §. cùm quis. nume. 22. cui Iason inibi. Fel. in dict. cap. si diligenti, numer. 6.
& Balb. in dict. quæstio. 12. accedere videntur.
|
Etenim præmissa communi sententia, quam
ipse Alexand. veram esse censet, ego non video
quid referat hæredem inuentarium fecisse vt
liber ex hoc sit à vitio personali ipsius defuncti: cùm hæres rem ipsam habuerit ab eo, qui
malam fidem habuit, titulo hæredis eum repræsentantis. Imò inuentarium ad hoc hæredi nocet: siquidem hæres id conficiens, profitetur, rem illam titulo hæredis velle obtinere.
Et præterea constat, rem illam hæreditariam
fuisse. Quo fit, vt minimè probari possit hæc
Alexandri sententia. Præsertim quòd restrictio ad tricennalem præscriptionem non omninò congrua est. Nam titulus hæredis sufficiens, & iustus est ad præscribendum. l. tertia.
cum similibus. ff. pro hærede. vnde responsio
textus in dicta lege, cùm hæredes. non habet
rationem à defectu tituli, sed à vitio personali, & sic à mala fide defuncti, quem hæres repræsentat. Quod probatur:
nānam titulus alioqui
iustus ad præscribendum non ideò repellitur,
quòd malam fidem habeat is, qui titulum eum dedit, & à quo titulus processit: sicuti passim in hoc tractatu adnotatum à nostris est.
Et ideo nec in hac conclusione, nec in præcedenti agendum est de titulo, nec de eius effectu, sed tantùm de mala fide defuncti, quem
hæres repræsentat. Quamobrem si vitium
istud malæ fidei per inuentarium solenniter
confectum remissum foret, titulus hæredis
sufficiens esset ad præscribendum etiam spacio longi temporis, decem vel viginti annorum. Sic sanè deficiat prorsus isthæc Alexandri adnotatio.
Tertium hac in controuersia illud constat,
hæredem vniuersalem, etiam si velit incipere
à seipso præscriptionem, non posse præscribere rem à defuncto mala fide possessam, etiāetiam
si defunctus titulum habuerit, qui seclusa mala fide sufficeret ad præscriptionem: hæres etenim nec ex eo titulo præscribere poterit, tametsi nolit ad hanc præscriptionem vti titulo
pro hærede. Eadem enim ratio, quæ iuxta communem sententiam excludit hæredem ob malam fidem defuncti à præscriptione titulo pro
hærede incepta, excludit item & ab ea præscriptione, quæ procedit amisso titulo pro hærede à titulo, quem defunctus habuit: sicuti adnotauit Ioan. Crot. in dict. l. Pomponius. §.
cùm quis. idem voluit Paul. Cast. in consil. 81.
num. 12. libr. 2. & cons. 258. eod. libr. licèt idem
Paul. contrariũcontrarium responderit in cons. 158. eod.
libr. Cuius opinio ex eo falsa in hoc vltimo responso videtur, quòd hæres vsus eo titulo, quẽquem
defunctus habuit, debet eo vti simul cum vitijs, quæ titulus ille ratione malæ fidei habebat. d. §. cùm quis. atq;atque ideo verior est prior sententia, quāquam idẽidem Paul. & Crot. verāveram esse censent.
Quartum ex his apertè deducitur, hæredem posse rem à defuncto mala fide possessam
omninò præscribere, si aliunde quàm à defuncto titulum iustum habuerit, ex quo præscribere cœperit. text. optim. in l. an vitium. §. vlt.
ff. de diuers. & tempo. præscri. quem ad hoc
censet sing. esse Areti. in d. §. cùm quis. quo in
loco idem tenent qui post Aret. ibidem scripsere commentaria, præcipuè Ias. col. 4. Alex.
consi. 181. libr. 1. & Balbus in d. q. 12. ad finem.
Quintum ab his deriuatur ratio eius quod
Accursius asseuerat in l. tutor rerum. ff. de administrat. tutor. scribens, hæredem
† non posse
præscribere rem à defuncto mala fide possessam, vbi mala defuncti fides fuerit vera, secùs
si fuerit præsumpta, aut ficta mala fides: quia
in eo casu poterit eius hæres à seipso incipiens
præscriptionẽpræscriptionem bona fide vsucapere. Hanc
opinionem Accursij sequuntur Paul. Castren.
in l. nunquam. ff. de vsucap. in prin. Alex. in d.
l. Pomponius. §. cùm quis. col. 7. & ibi alij Doc.
Etenim cùm sola mala fides defuncti præstet
impedimentum præscriptioni hæredis ob repræsentationem, quæ fictione quadam à l. inducitur, profectò æquum est, quòd hæc fictio
repræsentationis locum habeat in vera mala
fide defuncti, non in ficta, nec præsumpta, ne
demus in hærede quo ad
vnāvnam & eandem rem,
ex vno, & eodem capite, nempè quia hæres,
duas fictiones aduersus omnem æquitatem,
quam lex ciuitatis in his fictionibus præ oculis habuit. l. postliminium. in princ. ff. de captiuis. l. sciendum. ff. ex qui. caus. maior. Bar. in
l. si is qui pro emptore. ff. de vsucap. col. 3. &
ibi Iason nume. 72. atque ideo duæ fictiones
in vno, & eodem negocio ex vna causa nequaquam constituuntur. l. 1. C. de dot. promi. tradit Barto. in d. l. si is qui pro emptore. q. vltim.
Sextò subinfertur, hæredem hæredis præscribere posse rem à defuncto mala fide possessam, licèt hæres primus eam præscribere non
posset, propter malam fidem verāveram ipsius defuncti. Quia primus hæres, si quam malam fidem habùit, non equidem veram, sed fictam
malam fidem habuisse videtur: eáque ratione
eius hęres non obstante hac ficta mala fide pręscribere poterit, quod satis dubius explicat
Ioan. Crot. in d. §. cùm quis. ad finem: dicens se
nullibi legisse huius quæstionis decisionem.
Nam quod Alex. notat in d. cons. 181. lib. 1. col.
2. & Fel. in c. si diligenti. num. 6. de præscr. non
pertinet ad hæredem hæredis, sed ad successorem singularem successoris singularis, de quibus in hac prima conclusione agendum non
est, sed in sequenti, ad intellectum tex. in Auth.
malæ fidei. C. de præscri. long. temp. decem vel
viginti annorum.
Septimò apparet, si pręmissa diligenter obseruentur,
successorẽsuccessorem in dignitate, vel officio,
qui personam defuncti, aut antecessoris, minimè repræsentat, posse iure optimo præscribere rem à defuncto, vel antecessore mala fide
possessam, modò non vtatur accessioue possessionis ipsius, cui successit, quod communi
|
omnium sententia receptum est authoritate
gl. in c. cura. de iure patro. & in c. de quarta. de
præscript. & in c. in primis. 2. q. 1. in verb. quia
leuioris. Quæ etsi præscriptionem istam simpliciter permittant, in hunc tamen sensum accipiendæ sunt secundum Abb. & Feli. in d. c. de
quarta. nu. 23. Alex. Vincent. Ias. & Crott. in d.
l. Pomponius. §. 1. Francis. Balb. in d. 2. part. 3.
part. princip. q. 12. num. 60.
Secunda hac in quæstione principalis conclusio. Mala fides
† authoris singulari successori nocet, etiam si is aliqua accessione vti nolit, quo ad præscriptionem decem, vel viginti
annorum, vero rei domino ignorante. tex. optimus in d. Authent. Malæ fidei. C. de longi
temporis præscript. Cuius intellectum hîc minimè expendam, cùm eum latissimè, & diligenter tradiderint glos. Panor. & Felin. in c. si
diligenti. de præscript. Bar. Alex. colu. 4. & alij
in d. l. Pomponius. §. 1. ff. de acquir. poss. Oldra.
cons. 19. Ias. in §. sed istæ. nu. 80. de actionibus.
Franc. Balb. in d. q. 12. num. 6. Angel. Aretin. in
§. Furtiuæ. Instit. de vsucapionibus. optimus
tex. in l. 19. tit. 27. par. 3,
Verùm his, quæ longè, lateq́ue hactenus examinauimus, vt constitueremus, nullam præscriptionem posse mala fide procedere, obstat
responsum Iurisconsulti in l. & generaliter. ff.
de noxalib. quo in loco Africanus respondit,
seruum datum
† pro noxa ex decreto Iudicis
præscribi iustè posse, etiam ab eo qui scit seruum illum alienum esse, & non illius, qui eum
pro noxa conuentus noxali actione dederat:
à quo quidem text. adnotarunt quidam missum in possessionem decreto iudicis ob rei
conuenti contumaciam alicuius rei, quam ipse missus scit non esse illius contumacis, sed
alterius, posse eam præscribere, non obstante
hac mala fide, quam opinionem Paul. Castrensis reprobat in l. prætoris. in principi. ff. de
damno infect. Et sanè meritissimè: cùm mala fides huius præscribentis minimè remittatur decreto Iudicis, qui rem contumacis tradere voluit: non autem alienam. idem adnotauerunt Roma. in l. si per errorem. ff. de vsucap. Imol. in c. vlti. de præscrip. col. 19. in repetitio. idem in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap.
numer. 26. Alexand. in l. si finita. §. si de vectigalibus. ff. de dam. infect. nu. 11. & ibi Paul. Castren. text. opt. in l. qui fundum. §. qui bona. ff.
pro emptore, ad finem, cuius meminere Paul.
in l. iustè possidet, & Bart. in l. Pomponius. §. si
iussu. ff. de acqui. poss. Denique hi Doct. conueniunt in hoc, quòd missus in possessionem
ex causa noxali, vel damni infecti, non possit
rem præscribere mala fide iure Canonico.
NāNam
in alijs causis omnium consensu absque vlla
controuersia receptum est, Iudicis decretum,
&
auctoritatẽauctoritatem minimè defendere præscribentem mala fide, nec iure Canonico, nec Ciuili, ex d. §. qui bona. vnde præscriptioni locus non erit, si quis missus in possessionem, etiam
ex secundo decreto malam fidem habeat: quippe qui possideat rem, sciens eam alienam esse.
Sed missum in possessionem ex causa damni
infecti, vel noxali posse rem mala fide præscribere, etiam si sciat alienam esse, non illius, aduersus quem missio facta fuerit, asserunt gl. in
hac regula possessor. glo. item in d. c. si diligenti. & ibi Anton. nu. 12. Panor. nu. 28. Imol. nu.
12. Bald. in d. l. & generaliter. 1. & 2. lect. glos. &
Bar. col. 1. in d. §. si de vectigalibus. Bal. in l. 2. ff.
si ex nox. caus. aga. nu. 10. idem Bald. in Auth. ei
qui iurat. col. pen. & ibi Saly. q. 9. C. de bonis
auth. iud. possi. Specul. titul. de 2. decret. §. iuxta. nu. 8.
quorũquorum opinio etiam quo ad ius Pontificium communis est, vt testantur Alex. in d.
§. si de vectigalibus. nu. 11. Imol. in d. c. vlti. col.
19. quasi speciale sit in causa damni infecti, per
ea, quæ notantur in d. l. prætoris. & in noxali
causa, quia res ipsa
cuiuscunq;cuiuscunque sit, ad illud onus damni infecti, & noxæ tenetur, qua ratione missus in possessionem videtur causam habere à vero domino, quia si vellet propriam
rem petere & consequi, teneretur æstimationem damni soluere, vel de damno infecto cauere. Adhuc tamen prior sententia mihi verior apparet. Nam etsi verus dominus his actionibus omninò teneatur, non ex hoc sequitur,
missum in possessionem, qui scit rem non esse
possidentis, præscribere posse rem alienam
mala fide: cùm hic
maximāmaximam culpam contraxerit, qui
verũverum dominum in iudicium non vocauerit, vt rem defenderet: nec ab eo petierit noxę æstimationem, nec damni infecti
cautionẽcautionem.
Etenim res inter alios acta, alijs non nocet, secundum
vtriusq;vtriusque iuris constitutiones. Fit igitur, vt missus in possessionem ex causa noxali,
vel damni infecti, quoties ante perfectam vsucapionem sciuerit rem, in cuius possessionem
missus fuerit, alienam esse, non illius, quem in
iudicium vocauerat, teneatur ipsum
dominũdominum
interpellare pro æstimatione noxæ, vel pro ipsa damni infecti causa,
dominusq́;dominusque tenebitur
ex his causis misso satis facere.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Intellectus c. cura, de iure patronat.
-
2 Ius patronatus in ecclesia libera præscriptione à
laicis acquiri non potest.
-
3 Parochiani possunt præscribere ius præsentandi
rectorem in ecclesia libera.
-
4 Patronus etiam præscriptione potest acquirere
ius præsentandi rectorem in ecclesia collegiali.
-
5 Catholici Hispaniarum Reges quo iure possint
Episcopos nominare, & eligere.
-
6 Expenditur Canon in c. cum longè. 63. dist.
-
7 Præscriptio iuris patronatus quantum temporis
requirat?
-
8 Ius patronatus præscribi à laicis potest in ecclesia,
quæ patronum habet, & olim habuit, atque inibi tractatur de tempore huic præscriptioni
necessario.
-
9 Titulus beneficij canonicus an possit præscriptione acquiri, & an teneatur quis episcopo exigenti illum ostendere.
-
10 Examinatur breuiter Regula Cancellariæ de
triennali possessore.
HVic præterea regulæ iuris Pontificij, qua definitum extat nullam
præscriptionem mala fide posse
obtinere, obstat responsio
SũmiSummi
Pontificis in c. cura. de iure patronat.
† Etenim cùm ex iuris errore mala fides
præsumatur, sicuti hac in Relectione iam satis
probauimus, nec possit ius patronatus ecclesiasticum à laicis in alteram
ecclesiāecclesiam, vel in
personāpersonam ecclesiasticāecclesiasticam, vel in laicos transferri,
absq;absque
licentia, & consensu Episcopi: responsum est
à Romano Pontifice, posse laicos vel clericos
ius patronatus ecclesiastici præscriptione temporis obtinere titulo translatoris, licèt consensu Episcopi minimè accesserit ad eiusdem
translationis auctoritatem: igitur pręscriptio
cum mala fide adhuc iure Canonico admittitur. Cui obiectioni gl. & Doct. in d. c. cura. respondere conantur varijs modis, quibus constat, ad illius capitis decisionem omninò aduertendum esse, eam præscriptionem admitti
non alias, quàm si eidem bona fides accesserit,
vel quia quasi possidentes ius patronatus existimarunt,
cōsensumconsensum episcopi translationi auctoritatem dedisse, vel in ea specie, & casu, de
quo actum fuit iuri
nōnon fuisse necessarium consensum Episcopi:
eaq́;eaque opinio iure satis probari poterat ob varias interpretum sententias, ex quibus dubium erat, &
ambiguũambiguum, an esset in eo casu Episcopi consensus necessarius,
iuxta ea, quæ de errore iuris superiùs à nobis
adnotata fuere, vnde constat bonam fidem in
specie d. cap. cura. necessariam esse ad præscriptionem, & ideo præmittendum est, eam in ea
præscriptione contigisse vel ex errore facti, vel
exignorantia iuris, quæ quandoque bonam
fidem inducit.
Superest tamen ad illius responsi interpretationem explicare, an in acquirendis ecclesijs quo ad ius patronatus, vel quo ad beneficij, & sacerdotij titulum, præscriptioni locus
sit? Nam & huic tractatui maximè hæc disputatio conuenit, qua de re aliquot constituam
conclusiones, ex quibus huius quæstionis resolutio constabit compendio quodam, cùm
apud alios longa lataq́;lataque sit ad vtramq;vtramque partem
disputatio.
Prima conclusio, In ecclesia, quæ olim libera fuit, ius patronatus
† ecclesiastici præscriptione acquiri non potest à laicis. Huius conclusionis auctores sunt Archi. in c. hortamur.
71. dist. Card. in Cle. 2. quæst. 5. de iure patronat. Panormitan. in capit. querelam. de elect.
colum. 3. super gloss. in verbis, consuetudine.
Cardi. item ibi huic opinioni subscribit, idem
Alexand. cons. 75. lib. 4. Panormit. in disputatione incipienti, Augerio. col. 6. ver. & ex his sequor Archid. Idem Abb. & Felin. in c. causam.
3. col. de præscript. Ioan. Andr. in regu. quod
alicui. de regulis iuris, in 6. iuxta
intellectũintellectum,
quem ex illo refert, & sequitur Rochus Curti.
de iure patronat. in verb. ipse vel is. quæst. 36.
atque eundem sensum applicuerunt Ioan. Andre. in vltimis verbis huius disputationis. Abbas in d. c. querelam. nume. 9. & ferè omnes,
qui post eum scripsere, quorum statim mentionem faciemus: vnde cùm eiusdem Ioann.
Andre. opinio communis sit secundum Abb.
in d. num. 9. & in alijs locis paulò antè citatis,
Rochum in d. q. 36. Dec. in cap. cùm venerabilis, de exceptio. num. 36. Felin. in tract. quando literæ apost. noceant patro. colum. vltim.
Franc. Balb. de præscript. 1. part. 5. part. principal. quæst. 9. Deci. consil. 124. & consil. 117. &
cons. 134. constat & hanc primam conclusionem communem esse, & absque vlla controuersia tenendam fore, sicuti latissimè probat
Lamberti. de iure patr. 1. lib. 1. part. q. 10. art. 5.
Ego sanè tametsi videam frequentiori Doctor. consensu receptum esse, quòd præscriptio iuris præsentandi non admittatur in ecclesia libera, vt ius istud à laicis præscriptione
obtineri valeat: scio tamen Ioan. And. in dict.
reg. quod alicubi, ad finem, hanc opinionem
non ita indistinctè asseuerare, sed eam intelligere quo ad ecclesiāecclesiam, quæ verè apparet libera,
& quam constat nec à laicis constructam, nec
dotatam fuisse, quòd si res ista in dubio sit, inquit Ioan. Andre. ecclesiam præsumi à parochianis constructam: atque ideò posse præscribi ius præsentandi per ipsos parochianos. Ex
contrario Archid. quiq́ue eum sequuntur, distinctè probare nituntur, & asseuerant, in ecclesia libera ius præsentandi non posse à laicis
præscriptione acquiri, præsertim Car. in dict.
Clem. 2. q. 5. arbitratur, in eo dubio, an ecclesia sit libera, vel fuerit à parochianis constructa, vel dotata, idem esse, vt præscriptioni locus non sit, nisi ea fuerit immemorialis. Qua
de re latissimè disputat Lamber. in d. art. 5. cuius quidem omissa disputatione, quæ lectori
facillimè obuia erit, illud expeditum est apud
me, conclusionem hanc, quam primo loco
constituimus, magis communem esse: siquidem & qui contentionẽcontentionem istam Archid. & Ioan.
Andre. post eos examinare conati fuerunt, in
hanc primam assertionem conuenisse videntur: idcircò in praxi non mediocrẽmediocrem auctoritatem, sed sanè maximam obtinebit, non obstantibus his, quæ variè vtrinque adduci solent.
Posset tamen is, qui habet quasi possessionem præsentandi ex tempore immemoriali, titulum huius iuris, & ecclesiastici patronatus allegare, ad
eiusq́;eiusque probationem inducere tanti
temporis quasi possessionem: quemadmodum
Fel. tradit in d. cap. causam. col. 3. de præscript.
Sic enim temporis immemorialis quasi possessio non habet auctoritatem iure pręscriptionis, sed tituli probati vel præsumpti. ex c. super
quibusdam. de verb. signific. l. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de aqua quot. & æstiua.
Cæterùm auctore Panor. in d. disputatione,
Augerio. potissima ratio, cui Archidiaconi sententia innititur, ea est, quòd ius patronatus est
spiritualibus annexum, & quasi spirituale, atq;atque
ideò laici sint capaces ciusdem iuris, nec id possidere possint, nisi ex priuilegio speciali, vel iuris communis: nempe constructionis, aut dotationis alicuius ecclesiæ ratione. c. quanto. de iudic. c. 3. de iure patro. vnde pręscribere laici non
possunt ius istud, quod nec possidere valent, eiusdem possessionis incapaces iure communi:
cùm præscriptio absque possessione minimè
procedat. c. sine possessione. de reg. iur. in 6. Etenim ex multis, quæ pro Archid. traduntur, hoc
est, ni fallor, præcipuum fundamentum.
Hæc autẽautem ratio profectò parum vrget. Nam
vtcunq;vtcunque sit, siue ex gratia iuris communis causa dotationis, aut constructionis ecclesiarum,
laici capaces sunt huius quasi possessionis iuris
patronatus ecclesiastici. cap. consultationis. de
iure patro. cap. piæ mentis. 16. q. 7. quod satis
est ad quasi possessionem istam obtinendam.
Nec refert dicere, quòd illi tantùm laici sint capaces, qui construxerint, aut dotauerint ecclesias. cap. 3. de iure patron. id etenim non negat,
imò concedit absolutè, laicos esse capaces huius iuris, nec inde rectè deducitur laicos, eò
quòd laici sint, huius quasi possessionis fore incapaces. Hoc ipsum constat perpensa frequentissima Doctor. sententia, dum ipsi opinantur.
laicos posse acquirere præscriptione ius patronatus in ecclesia patronum habente, ita vt præscriptio procedat aduersus alium patronum:
non enim hæc præscriptio procederet, si laicus,
qui ecclesiam nec construxit, nec dotauit, incapax foret huius iuris, eiusq́;eiusque quasi possessionis.
Quamobrem fortassis iure verius est, quòd ius
præsentandi possit præscribi per laicos, etiam
in ecclesia libera, quod probatur in c. generali.
de elect. in 6. & in cap. querelam. eod. titul. vbi
Ioan. Andre. & aucto. indistinctè id tenuerunt.
Imò Doct. ipsi, qui Ioan. Andre. sequuntur simpliciter, & adhuc illi, qui eius sentẽtiamsententiam ita temperant, vt ad hanc primam conclusionem eam
deduxerint, planè fatentur, & fateri coguntur,
laicos capaces esse quasi possessionis huius iuris patronatus, de quo disputamus, præsertim
Frederic. consilio 234. Deci. consil. 117. & 134.
Nam & Panor. hoc inficiari non poterit, dum
admittit iuris patronatus præscriptionem in Ecclesia non libera, & quæ olim patronos habuerit.
Vtcunq;Vtcunque sit, licet opinionem Archid. admittamus iuxta hanc primam conclusionem intellectam, quia communis sit, tamen opinio contraria etiam in praxi recipienda est omnino in
duobus casibus.
Prima quidem in parochianis
† præscribentibus ius præsentandi in ecclesia parochiali, saltem vbi non appareat ecclesiam ab alijs quàm
parochianis constructam esse, sed simus in dubio: tunc sanè propter obsequia, quæ parochiani ecclesiæ
impẽduntimpendunt & alia onera, quæ ad eius
vtilitatem præstare quotidie solent, admittenda est præscriptio iuris præsentandi. Hoc expressim constat auctoritate Ioan. Andr. in dict.
regul. quod alicui. quem in hac specie sequuntur Panormit. in consilio 76. libro 2. Bald. in
dicto capit. querelam. 4. colum. Deci. in dicto
consil. 117. & consil. 134. vbi respondens in hoc
casu fatetur opinionem Ioan. Andre. communem esse. eandem opinionem sequitur Brunellus in tractat. de legato. q. 23. versic. secunda est
opinio. nec ipse dubito hanc sententiam magis
communem esse. Alter casus, in quo admittenda est præscriptio iuris præsentandi à laicis obtenta, quo ad ecclesiam liberam, cuius præsentationem nullus anteà habuerat, præmittit, &
requirit illius quæstionis decisionem: an laicus
construens, vel dotans ecclesiam collegialem
acquirat ius præsentandi clericos ad eius ministerium, sicuti acquisisset, si ecclesia collegialis
non foret? & iure Pontificio expeditum est, patronum ecclesiæ collegialis non habere ex constructione vel dotatione ius
præsentādipræsentandi rectorem, vel pręlatum. tex. est in c. nobis. de iure patronat. c. cùm terra. c. sacrosanctæ. de electio.
Etenim eo ipso, quòd ecclesia collegialis constituitur, datur, & competit ipsi collegio ius eligendi sibi prælatum. capit. 1. de elect. Patronus
igitur ecclesiam collegialem instituens sibi imputet: nam legem illam recipere tenetur, quæ
ipsi actui iure inest. Et ideò licet in ecclesia collegiali locus sit iuri patronatus, quo ad honores, & similia, non tamen quo ad præsentationem Rectoris, sicuti explicant Abb. & alij, in d.
c. nobis. Card. in c. suggestum. eod. tit. Alexan.
consilio 74. lib. 4. Rochus Curt. in tractat. de iure patron. in verb. in ecclesia. q. 2. Cæsar Lambert. de iure patron. 1. parte 2. libr. 5. quæstio.
principali. tex. sing. in l. 1. titul. 15. part. 1. ex quibus & illud constat, ad alia beneficia eiusdem
ecclesiæ collegialis, patronum habere ius præsentationis, quod in specie notant Abb. in cap.
cùm ecclesia Vulterana. 3. colum. de elect. idem
in c. quod sicut. colum. 3. & in cap. sacrosancta.
eod. titul. & est communis opinio, secundum
Imol. in cap. vlt. de concess. præb. vlt. notab. Rochum in d. q. 2. & Lambert. d. q. 5. artic. 3. Quaquidem adeò vera sunt, vt nec consuetudine,
aut pręscriptione possit patronus laicus ius eli|
gendi Rectorem ad collegialem ecclesiam acquirere. gloss. in d. c. nobis. & in d. c. quod sicut.
quas Doct. communi omnium consensu probarunt: quemadmodum Lambert. & Rochus
tradidere: ac latissimè Ioan. Selua de beneficio.
2. part. quæst. 23. Est etenim necessarium priuilegium Romani Pontificis, vt hoc ius laicis possit competere, quod & Regia lex. 1. titul. 15. part.
1. insinuat. Ius autem præsentandi Prælatum ad
ipsam ecclesiam collegiatam patronus laicus
habere potest, si tempore constructionis ecclesiæ; aut dotationis id ius ex consensu Episcopi
exceperit sibi, secundum Card. in Clem. plures.
§. vlt. ad finem. de iure patron. Rochum Curt. in
d. verb. in ecclesia. q. 2. Lambert. in dict. q. 5. in
princip. col. vlt. text. opt. in d. cap. nobis. ibi, ex
sua iurisdictione.
Item, vt propositam controuersiam expediamus, poterit patronus laicus habere ius præsentandi prælatum in ecclesia collegiali ex præscriptione. Nam in hac specie admittendam esse
opinor Ioan. And. opinionem, quæ communis
est. Cùm hæc ecclesia collegialis patronum habeat laicum, qui eam erexit, dotauit, & construxit, in cuius obsequij & muneris remunerationem mirum non est, quòd ius præsentandi prælatum, legitimo tempore patronus laicus acquirere possit, sicuti in parochianis, quorum
impensis & opera ecclesia constructa fuerit. Ioan. And. censuit in d. reg. quod alicui. & nos paulò antè adnotauimus. Eritq́ue ex hoc optimus
applicandus intellectus ad text. in d. cap. nobis.
ibi, nisi ex sua iurisdictione.
Ex quo infertur, catholicos Hispaniarum reges,
† etiamsi nullum priuilegium à Romanis
Pontificibus habuerint ad præsentationem Episcoporum, qui ecclesijs Cathedralibus præsint,
posse iure optimo, vt ecclesiarum patronos ius
istud ex præscriptione obtinere, licet ecclesiæ,
quarum patroni sunt, collegiales, vel cathedrales existant. Hoc enim corollarium deducitur
ab his, quæ proximè probata fuere: siquidem
Hispaniarum reges patronatus ius obtinent in
ecclesijs Cathedralibus, cùm eas erexerint, construxerint, & amplis patrimonijs dotauerint.
Quod satis constat ex veterum Historicorum
monumentis, atque ex l. 18. titul. 5. part. 1. l. 3. titul. 3. lib. 1. ordin. Imò & iure communi Reges
sunt patroni maiorum ecclesiarum sui principatus. quod notant Archid. in cap. lectis. 63. distinctione. Bal. in c. quanto. de iudic. colum vlt.
Et in proœmio, Rex pacificus. colum. 2. Anton.
Corsetus in tractat. de excellen. Regis. quæstio.
34.
Hoc idem ius possunt & reges defendere, iureq́ue tutari, allegato priuilegio Romanorum
Pontificum, quod probare potuerunt immemorialis temporis quasi possessione, etiamsi
expeditum esset hac in re præscriptioni locum non esse, iuxta ea, quæ paulò antè tradidimus.
Tertiò idem ius, etiam si Reges Hispaniarum
patroni ecclesiarum episcopalium minimè forent, probaretur auctoritate eius opinionis,
quam ex Ioan. Andrea superius defendimus, asserentes ius patronatus adhuc in ecclesia libera
posse à laicis præscriptione adquiri: ex eo, quòd
laici sint huius iuris, eiusq́ue quasi possessionis
capaces. Vnde Hispaniarum reges potuerunt
præscriptione hoc ius præsentandi acquirere,
secundum Ioan. Lup. in tractat. de benefic. vacan. in Curia. §. 10:
Olim apud Hispanos consuetudo obtinuit,
vt Canonicorum collegium, cui munus eligendi Episcopum iure incumbit, statim mortuo pastore, regi eius obitum nunciaret, ab eoq́;eoque peteret licentiam & facultatem eligendi Episcopum, qua per Regem concessa; ipsi Canonici eligebant prælatum, quem ante missionem in
possessionem regi exhibebant, vt ab ipso bonorum administrationem obtineret. Regia lex
18. titul. 5. part. 1. & d. l. 3. titul. 3. lib. 1. ordinat.
cuius rei testimonium peti solet à capit. cùm
longè. 63. distin. Nam & iure æquum est, & honestati conueniens, quòd in Ecclesia cathedrali, vel collegiali pręlatus electus ante institutionem, patrono ipsi cuicunq;cuicunque, etiam priuato exhibendus sit, vt ipse patronus videat, sitne is
conueniens, & idoneus ecclesiæ administrationi. c. nobis. & ibi Doct. de iure patronat. tex.
optimus in capit. lectis. 63. distin. quo definitum est Episcopos electos non esse à Romano
Pontifice instituendos, nisi epistolam approbationis ab Imperatore obtinuerint. Etenim &
regis interest, nosse, qui sint, qui ecclesias intra
eius prouinciam sunt administraturi: sicut colligitur ex his, quæ adnotarunt Innoc. & Abb. in
cap. super his. de accusatio. Idem Abb. in capit.
ex parte A. de testi. & in c. quod sicut. de electio.
glo. in c. 1. 62. dist. Corset. in tract. de excellent.
regis. q. 11. text. singul. in pragmat. sanct. titul.
de electio. c. licet. §. verùm tamen. & ibi Chosmas Guimier. Ioan. à Selua in tract. de benef. 2.
part. q. vlt. Gulielm. Benedict. in c. Raynutius. in
verbo, Et vxorem nomine Adelasiam. numero
367. de testam. Ioan. Ign. in rep. l. necessarios. §.
non alias. num. 331. & sequentibus. ff. ad Sylleia.
Ioan. Ferrald. in tract. de insignib. peculiar. reg.
Franc. 9. iure. Carolus Degrassalius lib. 2. Regalium Franciæ, iure 3. Chassan. in catalogo gloriæ mundi. part. 5. considerat. 24. num. 294. qui
diligenter examinarunt ius hoc regibus ad præsentationem Episcoporum pertinentes, præsertim Gallici auctores multis auctoritatibus
probarunt, regem Gallorum eam habere auctoritatem, vt absq;absque eius nom inatione, & consensu, nullus Ecclesiæ cathedrali præficiendus
sit. idem pleriq;plerique ex his fatentur de Hispaniarum
rege, ac ferè omnes hi auctores id adnotarunt
ex c. cùm longè. 63. dist.
Cæterùm
absq;absque vlla controuersia Hispaniarum reges ius, & quasi possessionem habent ab
|
eo tempore, cuius initium memoriam hominum excedit, eligendi & nominandi eos, qui à
Romano Pontifice Episcopatibus sunt præficiendi, ita quidem, vt nisi à rege nominatus nemo possit his dignitatibus insigniri. Hoc verò
ius
† seclusa præscriptione, semoto item Romanorum Pontificum priuilegio, deducitur à concilio Toletano duodecimo. c. 6. Etenim sub Agathone, aut Leone secundo Romano Pontifice, anno primo Heruigij Gothorum regis, qui
Hispanias obtinebat, Natiuitatis domini Iesu
Christi anno sexcentesimo octuagesimoquinto, auctore Roderico Archiepiscopo Toletano
lib. 3. c. 12. qui ex Aera Cæsaris annum computauit septingentesimum vigesimum tertium, Toleti celebratum est concilium Toletanum duodecimum, quo decretum est, quòd Rex ad episcopalem dignitatem promouendos eligeret:
ipse verò Toletanus Antistes præuia
morũmorum examinatione institueret. Huius canonis Gratianus meminit in d. cap. cùm longè. 63. dist. vnde
constat ius istud vetustissimis canonum decretis, moribusq́ue Hispanorum obtinuisse: temporis item
rationẽrationem huius concilij Toletani obseruauit Alfonsus à Carthagine episcopus Burgensis in Anacephaleosi regum Hispaniarum
cap. 40. quo in loco annum primum Heruigij
Regis, salutis humanæ commemorat sexcentesimum octuagesimum quintum, in quo conuenit computationi Roderici, si obseruemus
Aeram Cæsaris, Christi natale trigintaocto annis præcessisse, quod alibi à nobis adnotatum
est. Nec controuersum est, hanc synodum celebratam fuisse anno primo Heruigij, mense Ianuario, quia id ex ipsius concilij actis manifestum extat. Quòd verò quidam concilium hoc
conditum & celebratum fuisse sub Agathone,
aut Leone secundo, Romanis Pontificibus scripserunt, non admodum rationi
temporũtemporum congruit, siquidem ipse Alfonsus Burgensis Benedictum secundum, Apostolicam sedem eo tempore tenuisse meminit, atque idem mihi magis
arridet, cùm ex Matthæo Palmerio in Eusebij
Chronico, Benedictus secundus, annis octuagesimoquarto, & octuagesimoquinto, supra sexcentesimum à natiuitate Christi, nondum duodecim mensibus summum Pontificatum obtinuerit. Igitur concilium Toletanum anno octuagesimoquinto institutum tempori, & regimini Benedicti secundi conuenit, quod verosimilius est, aut saltem Ioanni Quinto, qui eodem anno octuagesimoquinto electus est in
summum ecclesiæ Catholicæ præsulem. Nisi
quis existimet primum annum Heruigij fuisse
sexcentesimum octuagesimumprimum, & eodem celebratum Toletanum hoc concilium,
sicuti doctissimus ac diligentissimus Ioannes
Vasæus priori parte Chronicorum Hispaniæ
deducit. Id verò palàm constat ex actis concilij
Toletani decimitertij & decimiquarti. Etenim
iuxta hanc rationem Synodus ista Agathonis summi Pontificis tempori aptius conueniet.
Nam & Platina, etsi diligenter Romanorum
Pontificum vitas scripserit, non satis exactè rationem temporum habuit.
Nos verò non temerè hæc expendimus: sed
vt quibusdam obuiam iremus, æquo quidem
animo ob eorum insignem eruditionem, & in
perscrutandis vtriusque iuris sanctionibus non
inutilem diligentiam, quam tamen aliquando
parum propitio in Hispanos animo iniuriosis
profectò verbis, à quibus abstinere omnino debent viri doctrina præsertim insignes, & deinde
commentis quibusdam non omnino gratam
lectoribus studiosis effecere. Ioan. etenim Igneus in d. §. non alias. num. 336. ita inquit Non etiam gloriari debent Hispani propter d. c. cùm
longè. ead. 63. dist. Quoniam Hispani Reges ex
concessione Carolo facta
obtinẽtobtinent, qui
postquāpostquam
Adrianum huius nominis primum Pontificem
à tyrannide Desiderij Longobardorum regis liberauerat, Hispanias Mahumetica prauitate imbutas Christianas fecit, potitis eis Hispaniæ rex
insinuatus est: eo medio ius istud Regaliæ
cōsequuticonsequuti sunt. Hactenus Ioan. Igneus: cuius sententiam ante eum probare conatus est Ioann.
Ferrald. in tract. de insigni. reg. Franc. 9. iure. à
quo Carolus Degrassalius, & ipse Gallici nominis, dissentit, minimè citato Igneo, lib. 2. Regalium Franciæ, iure 3. verùm quàm fœdè lapsi
fuerint Ioan. Ferrald. & Ioann. Igneus hac in re,
satis apparet ex ipso concilio Toletano, à quo
ius istud reges Hispaniarum
obtinuerũtobtinuerunt. Quod
denique concilium Caroli magni natiuitatem
ferè sexaginta annis, eius autem principatum
plusquam octuaginta præcessit, quemadmodum ex ratione temporum, quam Gaguinus
tradidit, palàm constat. Fit igitur, vt
falsissimũfalsissimum
sit reges Hispaniarum ius eligendi, & nominandi Episcopos habuisse ratione
cōcessionisconcessionis, quæ
Carolo Magno facta fuerit, cùm ante ipsum, &
ante Arabum in Hispanias expeditionem Gothorum reges id ius obtinuerint. Deinde vt par
est, Carolum Magnum Regem, &
CæsarẽCæsarem Christianæ religionis fide, ac pietate, armis & potentia militum instructissimum, in Saracenos, qui
tunc Hispanias occupabant, Galliæ finitimos,
incursiones aliquot fecisse: ita verosimile non
est, ipsum tot bellis in Italia & Germania imminentibus deditum, cum exercitu in interiora
Hispaniarum penetrasse, Prouincias & Vrbes
insignes ab Arabum tyrannide liberasse. Nam
& Gaguinus huius est sententiæ, vt hæc minimè
verosimilia esse censeat. Nec rem istam auctores fidei synceræ tacuissent, potissimùm historici Hispani, qui continua serie rerum
gestarũgestarum
speciatim meminere regum Hispanorum, qui
post cladem illam Hispaniæ paulatim singulas
vrbes & oppida Saracenis fugatis & expulsis in
pristinum Christianorum dominium vindicauerint, tametsi non desintauctores, & hi non
contemnendæ inter Historicos fidei, qui scri|
pserint, Carolum Magnum cum exercitu Nauarram, Aragoniam, Cathaloniam, & adhuc,
quod omnino à vero abhorret, ad Galleciam
vsque per Mediterraneam Hispaniarum penetrasse,
easq́;easque prouincias à Saracenis bello abstulisse. Nam & à Gratiano 11. q. 1. in cap. volumus.
adducitur Caroli Magni Decretum, vbi ipse Carolus asserit Hispanos sibi subditos esse. Quod
testimonium nullam fidem habet, quia eiusdem Decreti auctor obscurus & incertus est, aut
de Hispanis Galliæ finitimis, & Pyrenæum habitantibus debet intelligi. Diximus autem auctorem illius decreti obscurum esse, &
incertũincertum,
quia nondum Caroli Magni capitularia legerimus, ex quibus Gratianus Decretum prædictum adducit, tametsi Carolus Molin. ad edictum Henrici Regis Francię, eadem capitularia
diligentissimè perlegisse videatur, & eorundem meminerint Balduinus in prolegomenis.
Rhenanus ad Tertullianum lib. de corona militis. & Ioan. Trithemius de scriptoribus ecclesiasticis in Angesiso. Id verò ferè apud omnes
receptum est, & Hispani Historiographi testantur, eundem Cæsarem à Saracenis in ipsis Pyrenæis saltibus magna cum iactura & clade fugatum,
fusumq́;fusumque fuisse. id enim & qui ex Gallis, exterisq́ue eius vitam monumentis tradidere, planè fatentur: ac nostri, eam victoriam militibus
Alfonsi Castellæ regis, qui cum Saracenis pacem inierat, tribuendam esse
cẽsentcensent. Sed & Paulus Aemilius scribit, huic prælio interfuisse Bernardum Carpiensem, qui Dux erat Bardulorum, hi enim Castellani sunt. Etiamsi Gaguinus, alijq́ue exteri Chronographi, Arabum tantùm & Saracenorum in eo conflictu meminerint. Hæc alijs examinanda dimittimus, illud
quidem hinc deducentes, Carolum Magnum
HispaniarũHispaniarum prouincias minimè obtinuisse bello, nec eas Catholicis Hispaniarum tradidisse
regibus, qui auxilio diuini numinis post illam
Roderici Gothorum regis cladem maximis laboribus deuictis Saracenis strenuè Christianæ
religioni Hispanias restituerint. Quo fit, Reges
Hispaniarum ius nominandi & eligendi Episcopos nequaquam habuisse ex concessione, & priuilegio Carolo Magno concesso. Id enim & Carol. Molinæ. ad edictum Henrici Regis, parte
vlt. numer. 31. & sequentibus planè fatetur, scribens, & ante Carolum Magnum idem ius Gallorum Reges habuisse.
Hactenus de præscriptione iuris patronatus,
præsentādiq́;præsentandique rectorem in ecclesia libera. Nam
hæc præscriptio procedit quandoque, sicuti superiùs adnotauimus. Est verò necessaria præscriptio
† quadraginta annorum cum titulo, vel
immemorialis: Quod probatur ea ratione, siquidem in hac specie vehemens iuris communis præsumptio est aduersus præscribentem:
cùm omnes ecclesiæ præsumantur liberæ, & in
omnibus ecclesijs iuris communis præsumptione collatio libera
beneficiorũbeneficiorum & ministrorum institutio ad Episcopum pertineat. c. omnes basilicæ. 16. q. 7. c. ex frequentibus. de instit.
c. cùm venerabilis. de exceptio. Idcirco inspecta decisione text. in c. 1. de præscrip. in 6. omnino respondendum erit, fore necessariam quasi
possessionem quadraginta annorum cum titulo, vel temporis immemorialis ad
acquirendũacquirendum
ius patronat. aduersus ipsam ecclesiam, quæ libera olim fuerit, missas enim facio aliorum hac
in controuersia rationes: huic tantùm ego subscripserim, quòd in hac præscriptione præsumptio iuris, & quidem grauis, ac specialis sit contra scribentem. Sic sanè hanc opin. tenuerunt
Panorm. in consilio 106. 2. col. lib. 2. Alex. consil.
75. col. 3. lib. 4. Balbus de præscript. 1. part. 5. par.
princ. q. 9. versic. Tertia conclusio. & Dom. consil. 123. col. 2. quorum sententiam ipse veram esse censeo in hoc casu, cùm tractatur de præscribendo iure patronatus in ecclesia, quæ olim
fuerit libera. Nec quicquam refert quòd Frederic. consilio 234. Corn. consilio 47. libro 3.
colum. 2. & Dec. consil. 134. col. 3. asseuerent in
hac præscriptione titulum minimè fore necessarium, quia ius commune non resistit quasi
possessioni præscribentis, cùm ius patronatus
obtineri à laicis possit. Iam enim semel admonui ad intellectum constitutionis dict. cap. 1. de
præscript. in 6. aliud esse ius commune resistere quasi possessioni, aut possessioni alicuius rei:
aliud iuris communis præsumptionem specialem, & vehementem esse aduersam &
contrariācontrariam
præscribenti. In primo casu nulla potest constitui præscriptio: quippe quæ absque possessione
procedere nequit: vnde iure præscriptionis nullius temporis vsus, etiam cum titulo, sufficit ad
acquisitionem illius rei, quæ possideri non potest per eum, qui
præscriptionẽpræscriptionem allegat: tametsi
possit is titulum legitimum allegare, & ad eius
probationem inducere tempus immemoriale.
At in secundo casu licet præscriptioni locus sit,
& præscribens quasi possessionis illius iuris capax censeatur, attamen propter iuris contrariam
præsumptionẽpræsumptionem, quæ grauis, & vrgens constituitur, necessaria est quadraginta ann. possessio cum titulo, aut eo deficiente immemorialis temporis vsus, iuxta
elegantẽelegantem responsionem
Rom. Pont. in d. c. 1. cuius rationem & interpretationem ipse examinaui lib. 1. Variar. resolut.
c. 17. quo in loco tractaui, quonam iure decimæ
à Christianis debeantur.
Secunda conclusio. In ecclesia,
† quæ libera
non est, nec olim fuerit, sed patronos habuit,
ius patronatus etiam à laicis potest præscriptione acquiri aduersus priorem, & verum patronum. Hanc opinionem constat asseruisse, &
probasse omnes auctores, vno dempto Archidiacono,
quorũquorum mentionẽmentionem feci ad comprobationem & auctoritatem primæ conclusionis:
atq;atque ideo eam esse communem,
omniumq́;omniumque consensu receptam opinor. & probatur in d. c. cura.
de iure patro.
alijsq́;alijsque rationibus, quas comme|
morat Cæsar Lambert. de iure patron. 2. parte
1. lib. 11. q. art. 1. quamuis Archid. sententiam velit defendere Panor. in d. cap. querelam. de electio. col. 3.
Verùm in specie huius conclusionis quoties
agitur de præscribẽdopræscribendo iure patronat. à laico aduersus alium patronum, non contra ipsam ecclesiam liberam, adhuc requiri annos quadraginta, & titulum, vel immemoriale tempus, respondet Domin. in d. consil. 123. colum. 2. cuius
opin. profectò dum titulum requirit, non omnino iure probatur, cùm in hoc casu nulla sit
præsumptio iuris aduersus præscribentem pro
libertate ecclesiæ: siquidem ecclesia patronos
habuit ab eius initio, & habere iure debet. Vnde Rochus Curt. in tractatu iuris patronatus, in
verb. ipse vel is. q. 36. num. 86. ex aduerso censet,
hoc ius patronatus aduersus patronum laicum
præscribi 10. ann. inter pręsentes, & 20. inter absentes. Idem sentiunt Floria. in l. seruitutes prædiorum rusticorum. ff. de seruit. Ioan. Andr. &
Dom. in c. vnico. ad fin. de iure patronat. in 6.
Goffred. in q. 18. quorum opin. minimè placet,
quia etsi aduersus laicum patronũpatronum præscriptio
procedat, interest tamen ipsius ecclesiæ nōnon mutare patronos, quamobrẽquamobrem ob præiudicium ecclesiæ verius est ac tutius, quòd ad hanc præscriptionem exigatur 40. ann. quasi possessio absq;absque
titulo tamen, secundum Fred. consil. 234. Corn.
in consil. 47. lib. 3. Deci. consil. 134. Lambert. de
iure patr. 1. lib. 2. par. q. 11. art. 5. Paul. à Citadinis
in tract. iuris patron. in 6. parte 3. art. q. 17. Alex.
consil. 75. lib. 4. in vltimis eiusdem responsi verbis. Idem sensit Balb. in l. 2. colum. 2. C. de seruit. & aqua.
Tertia
cōclusioconclusio. Quamuis ad sacerdotia,
† ecclesiastica beneficia titulus præscriptione acquiri non possit, legitima
tamẽtamen præscriptio ipsum
possidẽtempossidentem aduersus eum, qui etiam legitimo
titulo beneficium petierit, iure defendit. Prior
conclusionis pars probatur in c. ex frequentib.
de inst. & in reg. 1. de reg. iur. in 6. vbi gl. communiter recepta hoc ipsum asserit. Idem fatentur
oẽsomnes auctores statim citandi, ea ratione, quòd ecclesiastica beneficia aliter quàm canonica institutione obtineri
nequeātnequeant. Posterior pars
cōstatconstat
auctoritate gl. in c.
cōtingitcontingit. de dolo & cont. in
gl. magna.
quāquam sequuntur inibi Doct. præsertim
Panor. & idem in d. c. cura. de iure pat. & in c. capitulum. col. vlt. de rescrip.
colligẽscolligens ex ea, quòd
possessor beneficij ecclesiastici
bonābonam fidem, &
titulũtitulum, vt aiunt,
coloratũcoloratum habens 10. ann. inter pręsentes, & 20. inter absentes, poterit seipsum defendere aduersus
aliũalium, qui ad idem sacerdotium
& beneficium in iudicio agere iure Canonici tituli velit. Idem tradunt Fel. in c. sicut. de re iud.
num. 30. & Franc. Balb. de præscrip. 1. part. 5. par.
princ. q. 10. Ioan. de Selua in tract. de benefic. 3.
part. q. 21. ad finem. Præscriptionem igitur legitimam hîc appello eam, quæ ex
tẽporetempore lege definito, bona fide, & titulo colorato processerit.
Hinc & illa solẽnissolennis q. definiri poterit, an quis
teneatur Episcopo exigenti titulum beneficij,
quod possidet, ostendere & exhibere? Nam etsi
verum sit, in rebus temporalibus neminem cogi posse, vt ostendat titulum suæ possessionis. l.
cogi. C. de pet. hær. quāquam præter Bart. Bal. & alios
ibi examinat Matthæ. Affl. in rub. de controuer.
inuest. num. 79. tamen in ecclesiasticis beneficijs Episcopus, vel Iudex ordinarius inquirere
optimè potest, quo iure & titulo quisq;quisque ea possideat, atq;atque ideo poterit exigere à possessoribus
titulos, quos ad obtinẽdaobtinenda beneficia habuerint.
c. graue. de præb. c. 1. vt eccle. benef. c. ordinarij.
de offic. ordin. in 6. tex. ex concilio Basiliensi in
Prag. sanct. tit. de pacificis possessor. §. ordinarij.
glo. & Doct. in reg. 1. de iur. in 6. & in d c. contingit. Igitur dubium est, an possessor beneficij possit ab hac exhibitione tituli excusari longi temporis possessione. Et in hac dubitatione vtar ea
distinctione, quæ receptior est. Nam si possessio
est breuis temporis, tenetur possessor titulum
Prælato inquirenti ostendere, nisi prælatus eius
possessionem iam expressè vel tacitè approbauerit. Quippe qui titulum examinauerit ad tradendam possessionem, aut possessorem sacri
ordinis munere ad eius beneficij titulum donauerit. arg. sumpto ex c. dilecto. de præbend. & c.
ex ore. de his quæ fiunt à maio. par. cap. not. Innoc. in c. veniens. de filijs presbyt. Ioan. Andr.
Anch. & Franc. in d. reg. 1. & alij statim nominatim citandi. Quòd si possessio continua fuerit
longi temporis, satis erit proprio iuramento titulum probare, nec opus erit illum exhibere.
arg. l. si arbiter. ff. de probat. hanc deniq;denique distinctionem deduximus à gl. in prag. san. tit. de pacif. pos. §. ordinarij. in verb. inquirant. ad fin. Fel.
post alios in c. illud. col. pen. de præsum. & in c.
licet Heli. n. 7. de simonia. Selua de benef. 2. par.
q. 25. Dom. in d. c. ordinarij. de of. or. in 6. verùm
in 2. dist. par. Doct. cōtrouertuntcontrouertunt quo ad definitionem lōgilongi temporis. Etenim Anania in d. c. licet Heli. triennium exigit ad hunc effectũeffectum. Fel.
verò ibidẽibidem decennium requirit. idem in d. c. illud. nunc triennium, nunc decennium necessarium esse censet. Ego hāchanc q. opinor arbitrio iudicis definiendādefiniendam fore, non ignarus quid regula
Cancellarię 33. de triennali possessore statuerit.
Nam ea institutũinstitutum est, quòd qui per trienniũtriennium pacificè absq;absque vlla lite quodcunq;quodcunque beneficiũbeneficium ecclesiasticũecclesiasticum & sine simoniaco ingressu possederit, nequeat super eodẽeodem beneficio molestia vlla impeti, modò titulũtitulum coloratũcoloratum habuerit, nempe à Roman. Pont. vel ab eo, ad quẽquem huiusmodi beneficij collatio pertineat: nec sit in idẽidem beneficium
aduersus reseruationẽreseruationem aliquāaliquam iuris cōmuniscommunis intrusus. Eadem triennalis possessio eodẽeodem priuilegio munitur in concilio Basil. de quo in Pragm.
sanct. tit. de pacif. poss. ad cuius interpretationem, quia frequentissimè in praxin ius istud triennalis possessionis adducitur, eandem materiam prosequutus aliquot adijciam cōclusionesconclusiones.
Quarta conclusio. Possessio triennalis iuxta
regulam Cancellariæ
† obtẽtaobtenta, tam quo ad proprietatem quàm possessionem, defendit possessorem,
eiq́;eique tribuit aduersus agentem
exceptionẽexceptionem tantùm. huius assertionis auctores sunt
Fel. in d. c. sicut. de re iud. num. 31. Cassado. in regul. de triennali. decis. 7. & 8. & Lud. Gomez. in
eadem reg. q. 58. & 60. ac probatur hæc sententia in d. pragm. sanct. tit. de pacificis poss. & est
hæc interpretatio ad regulam Cancellariæ omnium consensu recepta, vt testantur Cassado. &
Gomez. Nec quo ad hanc defensionem est necessaria bona fides possidentis, sicuti ex Rotæ
decreto asserit Ludo. Gomez. in quæstione 42.
dictæ regulæ.
Quinta conclusio. Possessio triennalis non
defendit possessorem, contra quem agitur de
spolio, siue spolium per violentiam, siue absque
ea contigerit. Probatur hæc conclusio in spoliatore violento, in d. concil. Basil. quo in loco hac
de re est text. satis apertus: in vtroq;vtroque verò hanc
assertionem latè defendit Lud. Gomezi. in dict.
reg. quæst. 11. eum legito.
Sexta conclusio. Possessio triennalis, etiam
bona fide obtenta, minimè dat canonicum titulum possidenti. gl. insignis, in c. contingit. de
dolo & contu. in glo. mag. in specie Chosmas, in
prag. sanct. tit. de pacificis pos. in verb. molestari. & in verb. triennio. Fel. Cassad. & Lud. Gomezi. paulò antè citati ad quartam conclusionem.
Idem notat Ioan. de Selua, 3. part. de benefic. q.
21. ad fin. Atq;Atque ita Gonsalus à Villadiego, ex consensu Auditorum iudicauit, quemadmodum
refert glo. in d. reg. Cancel. 33. tametsi eadem gl.
& Rebuff. in tract. de pacificis poss. nu. 7. & seq.
contrarium defendere conentur.
Septima conclusio. Triennalis possessio etiāetiam
bona fide obtenta, & titulo colorato non reddit possessorem tutum in animæ iudicio: imò
tenebitur is beneficium dimittere, quoties sciuerit sibi Canonicum titulum ad id obtinendum deficere.
Hanc conclusionem ex proxima deducimus:
nam & illius auctores hanc veram esse opinantur, licet huic contrariam elegerint. Rebuffus
in d. tract. de pacific. poss. & Probus in scholijs
ad gl. pragm. sanctionis, in verbo, coloratum.
num. 13.
Octaua cōclusioconclusio. Triennalis possessio etiam
titulo colorato, & bona fide procedens, ac continuata, minimè impedit Episcopum, nec ordinarium, quin possint titulum beneficij exigere, & de eo inquirere. tex. optimus in d. pragm.
sanct. titul. de pacificis poss. §. ordinarij. vbi glo.
in verb. Triennio. in priori illius tituli parte. &
ibi Probus num. 4. Fel. in d. c. sicut. Gomez. in
d. q. 58. Cassadorus decis. 7. num. 9. super regulas
Cancell. idemq́ue ex prænotatis assertionibus
colligitur, quamuis Rebuffus in tractat. de pacif. poss. num. 20. contrarium adnotauerit. Hæc
sanè de præscriptione iuris patronatus, & beneficiorum ecclesiasticorum breuiter explicuimus, vt aliqua ex parte tractatui, eiusq́;eiusque materiæ subseruiremus, obiterq́;obiterque reg. Cancellariæ de
triennali possessore perpendimus, eius diligentiorem examinationem omittentes, quam lector poterit petere à Cassadoro, Gomez. Rebuffo, Felin. & Chosma in d. pragm. sanct. Paulo
Parisio consil. 81. lib. 4. Boërio, decisione 24. Ripa lib. 1. respons. c. 17. rursus Cassador. decis. 2. 3.
& 4. titul. de caus. poss. & propriet. qui aliquot
quæstiones in praxi sæpissimè obuias tractauere, præsertim maxima cura & solicitudine negotium istud expediuit Ludouicus Gomezi. in
commentarijs ad eandem regulam.
Igitur præscriptio potissimùm iure Pontificio, non obstante decisione prædicti capituli.
Cura. de iure patron. mala fide procedere non
potest: imò ad eius vim necessariò bonam fidem requirit. de legibus autem secularibus statim tractabitur.
- SVMMARIVM.
- 1 Regia lex 3. & 4. tit. 13. lib. 3. ordin. explicatur.
- 2 Regia lex. 63. Tauri examinatur.
-
3 Leges ciuiles præscriptionem inducentes cum mala fide, an possint procedere iure Pontificio, &
quid de actionibus personalibus.
-
4 Leges ciuiles præscriptionem cum mala fide, inducentes, ac permittentes, an & in foro Pontificio exclusæ, saltem in foro seculari obtineant.
-
5 Actiones redhibitoriæ, & quātoquanto minoris, an tempore legibus definito excludantur, etiam in
foro Pontificio.
- 6 Publiciana etiāetiam iure Pontificio admissa censetur.
- 7 Intellect. l. 1. tit. 13 lib. 3. ordinat.
-
8 Intellectus ad tex. in c. 1. de præscrip. & in c. placuit quicunquicunque Episcopi. 16. quæst. 3.
PRæter alia, quæ huic regulæ bonam fidem ad præscriptionem omnino exigenti, obijciuntur, maximè adduci solet ex iure Cęsareo
constitutiones, quæ statuerunt
præscriptionem triginta vel quadraginta annorum, etiam
cũcum mala fide procedere, & vim præscriptionis obtinere. l. si quis emptionis. §. 1. &
l. cùm notissimi. C. de præscription. trigint. vel
quadragint. anno. l. 21. titul. 29. part. 3. quæ in
personalibus & realibus actionibus loquuntur.
Huc pertinere videntur Regiæ quædam constitutiones, quæ de actionibus personalibus præscriptione temporis excludendis tractauerunt:
præsertim l. 3. & 4. titul. 13. libr. 3. ord. Regal. l.
item 63. Tauri. tametsi hæ posteriores constitutiones palàm malæ fidei præscriptionem
nec admittant, nec refellant. Sed tamen
priusquam aggrediamur harum legum, quo
|
ad bonæ fidei causam, examinationem, oportet expendere sensum earum, quas ex iure Regio adduximus. Nam
† in d. l. 3. statutum est,
quòd actio personalis præscriptione decem
annorum tollatur, cui statim adhæret l. 4. quæ
definiuit, post illos decem annos
nōnon posse fieri
exequutionem actionis personalis, sed tamen
posse iudicio ordinario debitam pecuniam
peti actione quidem personali. Etenim si actio personalis primo decennio sublata fuit,
non videtur, quòd possit pecunia debita personali actione rursus in iudicio exigi. idcircò
Regia l. 4. apparet vel contraria, vel inutilis,
aut sanè perplexa nimis. Rodericus Xuarez in
repet. l. post rem. ff. de reiud. sexta limitatione
ad legem Regiam, ita conciliat has leges, vt existimet, legem quartam esse intelligendam eo
casu, quo ob aliquod impedimentum iuris,
vel facti, actio personalis 10. anno. tolli, & extingui non potuit, eo enim casu ius exequendi contractum summario iudicio ipso decennio sublatum est. Erit igitur sensus l. 4. quòd
ius exequutionis paratæ tollatur primo decennio à tempore contractus, etiamsi actio
personalis eo decennio extincta, ob aliquod
impedimentum non sit, & addit, ac testatur
ipse Roderic. ita in praxi seruari, & intelligi
prædictas leges Regias.
Ego verò non video, qua ratione hic sensus possit conuenire dictis constitutionibus.
Nam l. 4. inquit, saluum esse ius actionis personalis, quo ad iudicium ordinarium post decennium, pręscriptio iam iure agendi ex contractu, iuxta formam l. proximæ. & tamen in l.
3. quæ proxima est, expressim constat, decennio actionem quamcunque personalem, &
ius exequendi ita sublatum esse, vt creditor
ipse audiẽdusaudiendus nullo pacto sit, nec iure exequutionis summariæ, nec iure actionis personalis, & iudicij ordinarij. Quamobrem conueniens non est hæc Roderici interpretatio.
Vnde ad planiorem intellectum harum
constitutionum oportet præmittere, quandoque ex aliqua obligatione oriri actionem personalem simplicem, quandoque actionem
personalem simul, & ius summariæ exequutionis, vel hypothecæ. Item, & illud obseruandum est, iure regio ius exequutionis tolli priùs præscriptione temporis, manente adhuc
obligatione, & actione personali, quod probatur in l. 2. tit. 9. in Ordinationibus institutis
à Rege Alfonso Compluti, anno ab Aera Cæsaris Millesimo trecentesimo octuagesimosexto: qua decisum extat, ius exequendi contractum à Christiano in fauorem Iudæi conuentum, extingui, & tolli sex annorum præscriptione. Quo quidem anno in eisdem Comitijs Compluti habitis, statuta fuit d. l. 3. tit. 13.
lib. 3. ordi. ex quib. vero simile est, ius exequutionis summariæ ex aliquo contractu competens Christiano aduersus IudæũIudæum, vel alterum Christianum decem annis tolli, sicuti quod
Iudæo aduersus Christianum competebat, sex
annorum spacio tollebatur. Demum his præmissis constitutionibus, Henricus secundus
Burgis Aera Cæsaris Millesima quadringentesima vndecima. l. 9. mentionem faciens suprascriptæ l. 2. Alfonsi Regis, eiusdem Henrici
patris, in specie statuit præscripto iure summarię exequutionis adhuc manere saluam actionem personalem, quo ad iudiciũiudicium ordinarium.
Hinc sanè fit, vt licet primo decẽniodecennio sublatum
sit ius summariæ exequutionis, tamen iudicio
ordinario actio personalis possit aduersus debitorem, per creditorem in iudicium deduci,
sic l. 3. intelligenda erit, quo ad ius exequutionis summariæ. lex verò 4. quo ad actionem personalem, quæ adhuc salua manet, etiamsi ius
exequutionis tempore decem annorum perierit. Sed & hæc interpretatio non omninò
dissoluit nodum difficultatis, quia d. l. 3. satis
in specie definierit, etiam primo decennio actionem personalem sublatam fuisse. Nam
tractat eadem constitutio de actione personali, quæ absque contractu publici instrumenti competit, & item de ea, quæ simul deducitur & oritur cum iure exequutionis ex vi instrumenti publici.
Erit denique alia quęrenda interpretatio,
quæ controuersiam istam distinguat. Etenim
potest responderi, actionem personalem simplicem absque iure exequutionis summariæ
competentem, decennio extingui, & tolli: at
si ius exequutionis simul adiunctum sit actioni personali, ipsum ius exequutionis primis
decem annis tollitur, eo verò extincto, manet
actio personalis salua in aliud decennium. Ergo l. 3. dum respondet primo decennio actionem personalem, & ius exequutionis tolli, ita
est accipienda, vt actio personalis simplex absque iure exequutionis competens, decem primis annis tollatur, non sic actio personalis simul cum iure summariæ exequutionis cōtingenscontingens. Nam in hac vltima specie primo decennio tollitur ius exequutionis per l. 3. decisionem, manet tamen adhuc salua in aliud decennium actio personalis, quemadmodum in l. 4.
probatur. Alioqui si quis dixerit indistinctè
tolli actionem personalem primis decem annis, profectò eodem tempore tolleretur actio
personalis, cui adhæret ius summariæ exequutionis, quo ipsa actio personalis simplex, quod
apparet contrarium menti legislatoris in d. l.
4. & in dict. l. 2. titu. 9. ex legibus Alfonsi Regis.
His accedit ex veteribus monumentis, quod
auctore Dione Cassio, & interprete Georgio
Merula, Adrianus Imperator decennium præscripserit, à quo tempore debere quis desineret, nec postea debiturus esset.
Superest modò inquirere verum sensum
constitutionis Taurinæ 63. qua sancitum est,
† quòd ius exequutionis summarię ex actione
|
personali procedens, præscriptione 10. anno.
tollatur, & in hac parte prima conuenit cum
veteribus huius regni constitutionibus. Deinde eadem l. est in secunda eius parte statutum, quòd actio personalis, & exequutionis
decretum super ea datum, tollatur 20. an. non
quidem minori spacio temporis. Quod videtur refragari aliquantulum Regijs ordinationibus, quarum modò mentionem fecimus.
Qua ratione quibusdam visum est, hac Taurina constitutione correctam & antiquatam esse d. l. 3. qua ex parte inibi cautum fuit, actionem personalem simplicem tolli, & extingui
10. proximis annis. Existimant enim quidam
lege Taurina statutum esse, quòd actio personalis etiam simplex
nōnon tollatur minori, quàm
20. an. tempore. Quibus & illud omninò placebit, quò actio personalis tollatur 20. an. quoties mota lite super ea,
sequutaq́;sequutaque condemnatione, sit datum mandatum, & decretum exequutionis. Quod planè absurdum esse, ex eo
constat, quòd æquali tempore tollatur actio
simplex personalis, & ea item, quæ semel deducta in iudicium, decretum exequutionis iudicialis habuerit, cùm tamen actio etiam simplex, & quę alioqui decennio tolleretur, semel
deducta in iudicium, perpetua efficiatur per
litis contestationem, sicuti in materia interruptionis examinabitur. & in specie adnotauit Iason in §. pœnales. de actio. nu. 113. deinde
ex hoc intellectu sequeretur eodem tempore
tolli actionem personalem habentem ius exequutionis, quo tollitur actio personalis simplex, cùm actio personalis habens ius exequutionis, maiorem vim habeat quo ad præscriptionem. Fortassis eadem Taurina constitutio condita fuit ad interpretationem legum
antiquarum in hunc sensum, quòd ius summariæ exequutionis competens actioni personali tollatur 10. annis, manente adhuc salua personali actione in aliud decennium,
idq́;idque constitutum est in d. l. 3. & 4. titu. 13. lib. 3. ordi. & in
d. l. Taurina. in princip. At si actio personalis
habeat ius summariæ exequutionis ex his, quę
modò diximus,
vtrumq;vtrumque tollitur viginti annorum præscriptione. Subdit nunc secunda Taurinæ legis pars actionem personalem in iudicium deductam, & exequutionis iudiciales literas habentem, non tolli minori viginti annorum tempore, quo ad
vtrumq;vtrumque, id est, quo
ad ius exequendi ex decreto iudiciali personalem actionem, & quo ad ipsammet
actionẽactionem
personalem, sicuti constat ex d. l. 63. Tauri, in
secunda parte. Nisi dixeris per hanc legem minimè tolli actionis personalis perpetuationem ad triginta annos,
atq;atque ideò secundam legis partem ita accipiendam esse, vt actio personalis simul habens ius exequutionis summariæ, tollatur viginti annis, decem quidem primis quo ad ius exequutionis, & alijs decem vsque ad viginti, quo ad actionem personalem, tandem quo ad
vtrunq;vtrunque tollendum sufficiunt,
& sunt necessarij viginti anni. Satis sit quo ad
institutum nostrum his regijs constitutionibus probatam, & receptam esse præscriptionem actionum personalium, quæ rarò absque
mala fide potest contingere.
Ad idem spectat Caroli Quinti Cæsaris,
primi Hispaniarum Regis catholici & inuictissimi constitutio, quam Madritij anno millesimo quingentesimo vicesimo octauo, dum publicum huius regni cōuentumconuentum & Comitia Hispanorum haberet. cap. 157. statuit. Etenim ea
lege sancitum extat, quòd merces à famulis,
& seruientibus exigi non valeat post triennium ab eo die, quo à famulitio cessarunt, vel à
dominis ipsi famuli recesserint, nisi intra id
triennium à dominis stipendium petijsse probauerint, ecce legem, quę permittit, & approbat præscriptionem illam, quæ profectò absque mala fide rarissimè constitui potest. Sic &
apud Gallos. Ludo. duodecimus eorum Rex
anno Millesimo quingentesimo duodecimo,
legata definiuit, quòd famuli mercedem pactam, aut debitam à dominis petant intra annum à die, quo seruire cessauerint, & tantùm
triginta annorum præcedentium. Post annum autem, secundum eam legem famuli salarium petere non possunt, nisi scripturam
producant in iudicium, qua probetur petitio, cuius legis meminere Curtius Symphori.
in Aresto amorum. 44. & Rebuffus 2. tomo in
l. Regias. tractat. de famulorum salarijs. Quo
in loco col. 1. scribit Carolum Cæsarem Catholicum Hispaniarum regem idem statuisse
apud Bruxellas Brabantiæ anno 1540. duorum annorum tempus ad hoc definientem.
Sunt & plerisque in locis statuta, quæ permittunt præscriptionem actionum personalium decem quidem annis, etiamsi malam fidem debitor habuerit. Quamobrem cùm omnes istæ leges in læsionem animarum tendant saltem in effectu, quippè quæ malam fidem foueant, & iure præscriptionis prosequantur, opportunè tractabitur hic articulus
huius tractatus, an sint in republica Christiana tolerandæ.
Primùm etenim quibusdam placuit
† leges
ciuiles, quibus præscriptio cum mala fide permissa est, non esse iure pontificio sublatas, nec
correctas, sed vim legum in foro ciuili, & Laicorum omninò habituras, quoties in iudicium fuerint pro litigantium iure adductæ: ita
tamen, vt nihilominus in animæ iudicio, & in
foro pontificio teneatur, qui mala fide pręscripsit ad restitutionem. Sic sanè refertur opinio
ista à glos. in c. vltim. de præscript. Quæ tamen
frequentissimo omnium consensu improbatur. Etenim si peccatum ob malam fidem in
hac præscriptione committitur, proculdubio
nec in foro Pontificio, nec in foro Cæsaris, &
seculari admittenda est. text. optimus in dict.
|
c. vlt. de præscript. c. vigilanti. eod. tit. c. nouit.
de iudic.
Idcircò aliter tolli solet isthæc obiectio
proposita, scilicet dictione actionum realium
à personalibus, ita quidem, vt actiones reales,
nec iure Pontificio, nec ciuili, nec in foro seculari tolli possint per præscriptionem triginta, aut quadraginta annorum, actiones verò
personales omninò tollantur præscriptione
inducta iure ciuili, nempe triginta annis, etiam mala fide. Huius opinionis & distinctionis
auctores sunt Hostiens. in summa de præscrip.
rerum immobil. §. quę res. col. 1. versi. actiones
personales. Barto. in l. sequitur. §. si viam. ff. de
vsucapio. & ibi Roma. Aegidius Bellamera in
dicto cap. vltim. numer. 6. Bald. in consil. 437.
lib. 1. Bonifac. in Clemen. colum. 3. de re iudic.
decisio Tholosana 73. Corne. consil. 206. lib.
2. & consil. 296. lib. 3. idem Bart. in l. hęc autem
iura. ff. de seruit. vrba. prædior. quorum opinionem sequuntur Petrus Ferrariensis in practica, in forma responsionis rei conuenti. super verb. præscriptionis. & Carol. Molinæ. ad
Alex. consil. 99. libr. 4. col. 2. asseuerantes eam
veriorem, & communem esse, atque in praxi
seruari. Huic sententiæ suffragatur ratio, quæ
dictat, debitorem non soluentem pecuniam,
quam scit creditori debitam esse, non habere
malam fidem interim dum nec creditori eam
negat, nec in solutiōesolutione tergiuersatur, vnde cùm
mala fides deficiat, præscriptio non poterit ex
eo refelli, nec improbari, quòd debitor sciat,
se pecuniæ illius debitorem esse. Sic sanè iuxta
rationem istam verè dici non potest præscriptionem hanc cum mala fide procedere. His
accedit, quòd Romanus Pontif. in d. c. vlt. ad
reprobandam præscriptionem ex mala fide inductam, considerat iniustam præscribentis
possessionem, hæc autem iniusta possessio nōnon
contingit in debitore actionem personalẽpersonalem pręscribente, siquidem in realib. actionibus præscriptio procedit à possessione ipsius rei, quæ
debet esse omninò iusta saltem opinione possidentis, in personalibus verò præscriptio deducitur à negligentia non petentis, deniq;denique in
præscribendis rebus factum iustum præscribentis est necessarium, in pręscribendis actionibus personalib. solùm requiritur negligentia creditoris non petentis, & ideò parum nocet præscriptioni, quòd debitor sciat se verum
debitorem esse, & actione personali teneri ad
illius pecuniæ solutionem.
Verùm aduersus hanc opinionem adest
ratio plurimum vrgens, quæ deducitur ex d. c.
vlt. de præscript. quo damnantur præscriptiones, quę cum peccato, & mala fide propter peccati labem procedunt, & inducuntur, ille verò
qui scit se alteri debere centum actione personali, semper habet conscientiam læsam,
quòd ea quantitas pecuniæ alteri debita sit, &
licet non teneatur sub peccati crimine, & culpa, statim, & semper soluere, nec offerre pecuniam debitam creditori, semper tamen tenetur eam petenti dare, quia scit alteri debitam.
Quocunque ergo tempore ab eo pecunia debita exigatur, tenetur eam dare creditori, alioqui à peccato mortali liber non est, quippè
qui sciat eam pecuniam alteri debitam esse.
Deinde hic debitor quasi possidet debitum
interim dum ab eo non exigitur. l. etiam. §.
primo. ff. de petitio. hæreditatis. Quibus tandem constat Bartol. opinionem, eiusq́ue distinctionem falsam esse, atque ita etiam actiones personales præscribi non posse à debitore, qui scit se debitorem esse, nec eas præscriptiones admittendas esse cuiuscunque temporis sint, asserunt, aduersus Hostiens. & Bartol. Panormit. Doctor. in d. c. vlti. de præscriptio. Anchara. & Francus in regula ista, possessor. columna 2. post gloss. hîc Alexand. in dicto
consil. 99. lib. 4. columna 2. & consil. 102. lib. 1.
ad finem. Anchara. consil. 5. Paul. Cast. consil.
98. libro 2. quorum sententiam sequuntur, &
fatentur communem esse, Ioannes Imola, numero 19. & Felin. 2. columna. in dicto capi. vltim. idem Imola in dicto §. si viam. Balbus in
secunda parte, tertiæ part. principal. quæstio.
13. Ioan. Crottus in l. omnes populi. conclusione 11. ff. de iustit. & iure. Idem Crottus in l.
nemo potest. folio antepen. columna 4. & inibi Ripa numero 116. ff. de legat. 1. Ludouic.
Gomez. in princip. de actionib. num. 68. Hierony. Gratus consi. 41. columna vlt. lib. 1. Hanc
item opinionem doctissimè defendit Fortuni. in tract. de vltimo fine. illat. 2. eandem tenet
Mathesilla. notab. 23. probat & Bartolus sibi
contrarius in dicta l. omnes populi. nume. 24.
dum asseuerat, statuta Italię, leges item Imperiales de præscribendis actionibus personalibus ab his, qui sciunt se veros debitores esse,
minimè valere, nec vim vllam obtinere ob peccatum, & malam fidem ipsius præscribentis,
quod & Balb. iterum repetit in dicta secunda
parte, quæstio. 14.
Hinc sanè deducitur alia quidem hac in
controuersia opinio, quæ profitetur, nec in actionibus realibus, nec in personalibus, nec in
foro Pontificio, nec ciuili, præscriptionem
cum mala fide admittendam esse. Etenim
ipse debitor scit se debitorem esse, atque ideò
læsam habet conscientiam, eaq́ue ratione minimè præscribere poterit libertatem, aut immunitatem à solutione eius, quod ipse scit
alteri deberi. Sic leges ciuiles, si quæ sunt,
quæ præscriptionem cum mala fide approbent, iure Pontificio sublatæ sunt ob peccatum euitandum. Nam vbi de peccato vitando agitur, lex secularis cedit, & subijcitur Pontificiæ, quo ad vtrumque forum. gloss. ordinaria in hac regul. Possessor. quam hîc sequuntur Francisc. & Doctor. Felinus in capit. 1. columna 8. & in capitu. Ecclesia. columna 16. de
|
constit. Idem Felinus in cap. in causis. colum.
2. de testibus. vnde subdeducitur hanc opinionem magis communem esse.
Cæterùm ne leges Cæsareæ, & Regiæ omninò antiquatę, & sublatę censeantur, aut iniquitatis vitio notentur, quibusdam placuit
eas constitutiones defendere, aliquot explicitis interpretationibus, quibus possint ab
accusatorum calumnia vindicari. Quod pium
est, modò causæ iustitia id permittat. Adrianus igitur in quarta sententia tractatus de restitutione c. hoc supposito scribit, has leges
Cæsareas non esse iure Pontificio in totum
correctas, imò eas procedere opinatur, quando possessor, aut is, qui præscribere tentat, habet scientiam rei alienæ, immunis tamen est à
peccato, etiamsi rem illam non restituat. Quasi summus Pontifex in d. c. vlt. à præscriptione
malam fidem, id est, rei alienæ scientiam tunc
excludat, cùm ea simul cum peccato possidentis contigerit. At si possessor sciat alienam esse, & tamen differt iustissimè aliquot ex causis rei restitutionem, eo casu præscribere poterit, quippè qui rem non detineat cum peccato. Hunc Adriani intellectum ipse etiam colligo ex Panor. in d. c. vlt. num. 13. & 21. qui idem
adnotauit in præscribendis actionibus personalibus, imò in eis tantùm loquitur, scribens
actionem personalem posse à debitore sciente præscribi, quoties nulla ipse fuerit in mora,
quia non tenebatur pecuniam debitam offerre, & ea nusquam tempore præscriptionis fuit
petita. Etenim ex sola negligentia creditoris
tunc præscriptio vim assumit, quam rationem
pro sententia Hostiens. & Bartol. superiùs expressim adduximus. Et eandem tenẽttenent ipse Panor. in c. ecclesia sanctæ Mariæ. nu. 36. de constitu. idem in c. quod clericis. de foro compet.
num. 44. Corne. consil. 176. colum. 3. libr. 1. &
consil. 277. lib. 4. Socin. consil. 203. colum. 2.
lib. 2. Andre. Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuo. donat. in gloss. reuertatur. nume. 310.
Sed ipse hanc rationem indistinctè intellectam falsam esse censeo, & subinde Adriani
& Panorm. sententiam opinor non esse admittendam. Nam apud me certissimi iuris est, nōnon
posse constitui præscriptionem, nec procedere cum scientia rei alienæ, etiamsi possessor
nullum crimen, nec culpam mortalem contraxerit, ex eo, quòd non restituit rem, & differre possit eius restitutionem. Sic & debitor
sciẽssciens pecuniam debitam esse creditori, quamuis non teneatur statim restituere, nec eam
offerre, præscribere non potest, cùm scientia
rei alienæ impediat præscriptionem: item &
scientia pecuniæ debitæ. text. optimus in d. c.
vlti. de quo ipse aliqua adnotaui libr. 1. Variarum resolut. c. 9. numer. 5. Vnde rationem Panormi. qua & Adrian. vtitur, reprobant Imol.
colum. 21. & Felin. nu. 3. in d. c. vlt. de præscript.
Rursus idem Adrian. quodlib. 6. articu. 3. aliter Cæsareas, & seculares leges intellexit,
scribens, eas constitutiones
† in foro tantùm
seculari seruandas in hunc sensum, vt ille, contra quem præscriptum fuerit, minimè audiatur in iudicio à seculari iudice, imò ei denegetur actio, & ius nequaquam reddatur. Etenim
ad Reipub. vtilitatem possunt humanæ leges
negare actionem, & ius ad petendum id, quod
iustè, & lege iustitiæ debetur: & id quidem ob
vitandas lites, ob
vitādamvitandam hominum vecordiam, ac negligentiam. Sic deceptus intra iusti
precij dimidiam, apud iudicem exteriorem
nullam actionem habet ad
petẽdumpetendum id, quod
ratione deceptionis illius re ipsa contingentis verè, & recto iustitiæ tramite sibi debetur.
Siquidem eidem à legibus humanis actio negatur ob effugiendam litium multitudinem,
quemadmodum ipse probaui lib. 2. Variarum
resolut. c. 4. nume. 11. Eadem ratione leges humanæ pacto nudo actionem ad obtinendum,
& exigendum in iudicio pecuniam promissam negarunt, & tamen promittens lege iustitiæ, & sub reatu mortalis criminis tenetur
promissum seruare. cap. 1. de pact. quod & nos
adnotauimus in cap. cùm in officijs. numer.
10. de testament. sunt & plura ex legibus humanis his similia. Igitur præscribens mala fide secundum Hadria. post ipsam præscriptionem non potest in iudicium adduci, nec ab eo
res præscripta peti, manet tamen adhuc in
conscientiæ iudicio, atque in foro Canonico
verè debitor, & tenetur rem omninò restituere, quæ quidem sententia conuenit primæ opinioni, quam retulit glo. in d. c. vltim. de præscript. Hæc verò concordia latissimè improbatur à Fortunio in d. tract. de vltimo fine. illat.
2. sunt enim dissimilia, quę paulò antè de legibus humanis tradidimus. Aliud siquidem est,
actionem negari à lege humana ob aliquam
causam, quæ absque vllo dolo contigerit, vel
ob defectum solennis stipulationis à legibus
requisitæ ad promissionis cautionem, aliud
fomentum à lege exhiberi ad occupandas res
alienas cum mala fide, & maxima conscientiæ
læsione: item ad detinendum id, quod quis
scit verè alteri debere, & iuxta legum humanarum sanctiones reddere tenetur. Quorum
prius etsi ad vtilitatem Reipublicæ permitti
possit, posterius tamen nulla ratione patitur,
quòd id in Christiana Republica tolleretur.
Quamobrem illud opinor certissimum esse.
& ita quidem in praxi seruandum fore in vtroque foro, quòd nulla præscriptio, nec in realibus, nec in personalibus cum mala fide admittatur, ex quo plura deducuntur simul, & ex
vera legum secularium interpretatione.
Primùm, leges ciuiles, & seculares permittentes præscriptionem cum mala fide, vel actionum, realium, vel personalium iure Pontificio antiquatas, & correctas esse: ita quidem, vt nec in foro seculari seruandæ sint.
Secundò, ex præmissis deducitur, per leges has seculares, etiamsi forent admittendæ,
debitores, aut rerum alienarum possessores,
minimè titulum, aut ius aliquod consequi,
quibus ex ratione rectæ iustitiæ liberentur à
restitutione eius, quod vel alienum est, vel alteri debetur. Etenim quamuis lex humana
hac in specie iudicialem exactionem prohibeat, & repellat, nequaquam tamen ius tribuit possessori, nec debitori, ad rei alienæ acquisitionem.
Tertiò infertur, harum legum secularium
decisiones præscribentibus, ac possidentibus
prodesse, vt in dubio non probata ab actore
eorum mala fide, præsumatur in iudiciali foro bona fides, ea quidem præsumptione, quæ
sit iuris, & de iure, nec vllam admittat contrariam probationem præter eam, quæ ex confessione aduersarij deducatur, iuxta communes omnium traditiones in materia præsumptionum. Sic sanè non probata mala fide ipsius rei ad iudicium vocati per ipsum actorem,
in dubio præsumetur bona fides, probari autem mala non poterit aliter, quàm ex confessione præscribentis, sicuti sensere Roman. in
consil. 102. col. 3. Felin. in d. c. vlt. nu. 7. Hieron.
Gratus in consi. 41. col. 3. Qui quidem effectus
maximus erit, cùm etiamsi velit creditor aliter probare malam fidem, quàm per confessionẽconfessionem debitoris, admittenda non sit probatio huiusmodi. Sat scio, nōnon ita expressim colligi hāchanc
opinionem à Romano, & alijs, & præterea satis dubiam esse, licet ex eorum mente deducatur. Quia licet pręsumptio sit pro præscribente actionem personalem, quòd bonam fidem
habuerit, non tamen ita expeditum est, quòd
contrarium aliter quàm per confessionẽconfessionem præscribentis probari non possit, maximè in pręscriptionibus breuioris temporis, quàm 30.
an. Etenim Rom. Felin. & Grat. loquuntur de
statuto, secundum quod non censetur pręscripta actio personalis omninò, sed tantùm sancitum fuerit, quòd elapso decennio, stetur super solutione debitæ pecuniæ iuramento debitoris, nam in eo casu existimant Rom. & alij,
posse contrarium probari per confessionẽconfessionem debitoris, alióue legitimo modo. Adhuc tamen
quantum ad hanc illationem attinet, arbitror
post completam legalem pręscriptionẽpręscriptionem actionis etiam personalis, præsumi bonam fidem
præscribentis, ex eaq́ue præscripsisse. Deinde
constat, posse probari malam fidem præscribentis confessione. Quòd autem possit aliter
probari dubium est, & fortassis ob auctoritatem legum secularium quibusdam pars negatiua verior videbitur, mihi tamen tutiùs apparet, posse malam fidem probari alijs legitimis
probationib. præter pręscribentis cōfessionẽconfessionem.
Quartò, si post finitam pręscriptionem legalem ipse præscribens fateatur pecuniam solutam nōnon fuisse, vel rem possessam alienam esse semota præscriptionis vi, licet non fateatur se
tempore præscriptionis læsam habuisse conscientiam, nihilominus præsumendum erit,
ipsum malam fidem habuisse, nisi ab eo bona
fides probata fuerit, vel saltem aliqua iusta, &
vrgenti præsumptione bonæ fidei, contrariam malæ fidei coniecturam euerterit.
Quintò, illud est adnotandum, etiam in
præscribendis actionibus personalibus faciliùs bonam fidem præsumi in hærede debitoris, cùm is iustam habeat ignorantiæ causam,
an debitum sit solutum, atque ideò hæres debitoris in dubio, allegans præscriptionem actionis personalis, absoluendus erit à petitione actoris, iuxta leges seculares, secundũsecundum Philipp. Corneum in consil. 277. libr. 4. colum. 3.
Quo quidem casu bona fides præsumpta pręscribentem defendit.
Sextò, leges seculares procedere poterunt,
etiam data mala fide præscribentis actionem
personalem, non quidem quo ad ipsam actionem, sed quantum ad ius exequutionis paratæ, & summariæ, ipsi actioni adhærens, hoc enim ius tollitur tempore à legibus definito,
manetq́ue actio personalis, licet debitor malam fidem habuerit. Nam ex hoc creditor non
amittit pecuniam creditam, sed tantùm ius illud summariæ exequutionis datum à legibus,
quibus & id tolli potest, sicuti adnotauit Francis. Balbus in 2. part. 3. part. princip. quæst. 14.
Septimò, ferè eadem ratione præscriptio
actionum personalium iure optimo procedit
quoad
vtrumq;vtrumque forum, Pontificium scilicet, &
seculare, etiam cum mala fide præscribentis,
quoties agitur de actionibus à lege ciuili inductis, & ab initio per eandem legem certo tempore definitione quadam restrictis. Siquidem
eadem lex ciuilis ad illud tempus eas actiones
cōcessitconcessit, ac restrinxit, etiam si Reus malam fidem habuerit: quod ita visum est Paul. Cast. in
l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Panor. col. 3.
& Felin. col. 2. Francisc. Balbo in 2. part. 3. part.
princ. q. 13. Io. Crotto in l. omnes populi. conclus. 11. ff. de iusti. & iur. & in l. nemo potest. fol.
antepe. ff. de leg. 1. Nec tamen ex hoc excluditur actio de dolo, si is, qui actionem temporariam præscripsit, eo vsus fuerit, sicuti sensere
Pan. & alij. Et præterea extincta actione
tẽporariatemporaria, qualis est redhibitoria, quanto minoris,
& similis, adhuc manet obligatio in animę iudicio ad damni compensationem, iuxta distinctionem S. Th. 2. 2. q. 77. artic. 3. Io. Maior. in 4.
senten. dist. 15. q. 40. art. 3. Syluest. in verb. Emptio. q. 19. & 20. Conra. de contract. q. 54. Caieta. in d. artic. 3. Ioan. à Medina de restitu. q. 34.
quibus adde Cice. lib. 3. de Off. & Valer. Maxi.
lib. 8. c. 2. in princi. Nam & hi tractauerunt, an
teneatur venditor detegere vitia rei, quam
vendit. Apud Iurisconsultos idem tradiderunt l. Iulianus. in princip. ff. de actio. empt. l.
qui sciens. ff. commodat. Regia lex 64. titu. 5.
|
part. 5. Abb. in c. iniustum. de rerum permut.
l. 1. §. si intelligitur. ff. de ædil. edict. l. pen. tit. 5.
part. 5. Cynus in l. 1. C. de ædil. actio. Abb. in c.
cùm contingat. nume. 24. de iureiur. Angel. &
Rom. in l. si quis cùm aliter. num. 28. ff. de verbo. oblig. optimus textus in l. quæro. ff. de act.
empt. Specul. in tit. de emptio. §. nunc videndum. versic. quid si venditor. Ex quibus hac in
re deducitur congrua & iuridica resolutio, illud enim satis sit modò adnotasse, actiones
istas
† quanto minoris, & redhibitorias, competere etiam contra eum, qui bona fide contractum fecerit. l. tenetur. ff. de actionib. emp.
atque item tolli, & extingui tempore legibus
definito etiam aduersus eum, qui malam fidem habuerit, secundum communem.
Datur autem actio redhibitoria, quando
emptor si sciuisset rei venditæ vitium, eam nullo pacto emisset, ideò agit is intra sex menses
ad redhibitionem, vt venditio rescindatur omninò. l. redhibere. ff. de ædi. edict. l. 2. C. de ædil. actio. l. sciendum. §. tempus. ff. eodem titu.
l. 65. titu. 5. part. 5. Quòd si emptor empturus
nihilominus foret, sed non tanti agit, quanto
minoris intra annum, quod in pręcitatis locis
probatur. Quinimò si quis egerit redhibitoria, & succubuerit, aget deinde intra annum,
quanto minoris. Bald. in l. penult. 2. colum. C.
de ędilit. actioni. Cremensis singul. 164. & Catelli. Cotta in memorialibus in dictione, actio
redhibitoria.
Octauò, si rationem æquitatis obseruemus, illud verum esse constabit, præscriptionem actionis realis, vel personalis optimè procedere, etiam cum mala fide præscribentis,
quoties aduersus pœnalem legem pręscriptio
tendit, quam conclusionem ipse tradidi in Epitome ad quartum lib. Decret. 2. part. capit.
6. §. 8. numer. 17.
Nonò, legum ciuilium, & secularium decisio, quæ approbat præscriptionem cum mala fide procedentem, secundum quorundam
opinionem, obtinet aduersus legatarium in
fauorem hæredis. Nam et si hæres scientiam
habeat legati, poterit nihilominus aduersus
legatarium non petentem rem legatam præscribere tempore legibus definito, nōnon obstante mala fide, quemadmodum voluit Anch. in
reg. sine possessione. fol. 3. colum. 2. versi. item
intelligas. cuius sententiam & nos post alios
examinauimus lib. 1. Variarum resolu. c. 9. nu.
5. Tandem iuxta resolutionem istam expendi
poterunt leges seculares, quibus admissa fuit
mala fides in præscribendis actionibus realibus, & personalibus.
Decimò, ex prænotatis deduci poterit,
falsam esse Bald. opinionem. Is enim in d. c. vltim. de præscrip. existimat posse præscriptionem admitti, etiamsi præscribens malam fidem habuerit, modò fiat lex, qua statuatur, leges omnes pręscriptionem aliquam inducentes habere vicem, & vim consensus ipsorum
priuatorum, qui legumlatorib. subijciuntur,
quia in hac specie non datur mala fides propter cōsensumconsensum illius, contra quẽquem præscribitur.
Hæc namque opinio procedere iure non potest, siquidem lex non potest consensum alicuius priuati inducere, vbi is absit, ac deficiat,
nec potest humana constitutio ex hac fictione purgare conscientiam malæ fidei possessoris, cùm syncera fides, non simulata requiratur. Vnde hæc opinio Bald. merum commentum est, ac denique impostura quædam minimè admittenda, contra Ius naturale, & diuinum. Sic Ioan. Oldendorp. in lib. 2. Variarum
lect. titu. de præscript. ad fin. Bald. eiusq́ue nouum inuentum iniquitatis insimulat.
Vndecimò, quo ad leges seculares, prętermittendum non est, an Publiciana
† actio iure
Pontificio sit admittenda? Et quidem, vt Publiciana competat, exigitur etiam Iure ciuili
bona fides emptoris, & agentis eadem actione, tempore saltem traditionis, ita quòd crediderit tradentem dominum esse, vel habuisse ius transferendi dominium, quamuis ipse
venditor, qui tradidit, malam fidem eo tempore habuerit. l. eum qui. §. prętor. ff. de Publicia. gloss. in c. Abbate sanè. in princip. de re iudica. in 6. alia in §. sed istæ. Institu. de actio. Sed
si emptor tempore traditionis
nōnon haberet bonam fidem, nec malam, imò dubius esset, minimè competit ei Publiciana, secundum Bart.
in dict. §. prætor. eundem in l. Pomponius. §. si
iussu. ff. de acquir. poss. Nam cùm bona fides à
lege exigatur, constat dubitationem non sufficere, quod probauimus superiùs in hac 2.
part. §. 7. nume. 3.
Hæc autem Publiciana, quę Iure ciuili datur, non obstante mala fide tradentis, minimè
tollitur ex constitutione & Authen. malæ fidei. C. de præscrip. longi tempo. 10. vel 20. annor. quia illa decisio ex mala fide auctoris non
tollit præscriptionem, sed eam in longius tempus producit: ita quidem, vt maiori spacio
temporis sit peragenda. Igitur cùm Publiciana tunc obtineat, & admittenda sit, cùm præscriptio continuo tramite procedit, constat
non obesse Publicianæ mala fides auctoris tradentis. gloss. in dict. c. Abbate sanè. Cuius opinionem Doctor. inibi sequuntur, & fatentur
eam communem esse & veram, Alex. in d. §. si
iussu. colum. penul. Balb. de præscrip. 2. part. 3.
part. princip. q. 12. Anto. Burgens. in Rubri. de
empt. & vend. colum. 3. Ias. in d. §. sed istæ. num.
79. & ibi Gomezi. nume. 41. Quorum item ea
est resolutio concors, atque vnanimis, quòd
Publiciana iure Pontificio admissa, & recepta
sit, idq́ue probatur in d. c. Abbate sanè. vbi gl.
in verb. dominij vel quasi. ea etenim ratione
defenditur, quia agens Publiciana, non debet, nec tenetur in libello asserere, quòd credit se tunc non esse dominum illius rei, secun|
dum Fabrum & communem. Imò id omittere omninò debet, quidquid dixerit Ias. in d. §.
sed istæ. numer. 82. Quamobrem sicuti agenti
Publiciana non obstat dubitatio, an res tradentis fuerit, an aliena, siquidem præscriptio
semel bona fide incepta, non interrumpitur
dubitatione, sed adhuc procedit, & continuatur. quod ad Publicianam satis est, ita scientia
rei alienæ ipsam actionem Publicianam impedit, iure Canonico, & ciuili, ex eo, quia tunc
non datur quasi dominium, cùm nec præscriptio procedat, habeatq́ue Publiciana fundamentum ab ipso quasi dominio, quemadmodum deducitur ex traditis per Gomezi. in d. §.
sed istæ. ad fin. licet Bald. in l. ancillæ. C. de fur.
1. colum. & Balb. de præscriptio. 2. part. 3. part.
principal. quæst. 8. falsò existiment, malam fidem superuenientem etiam iure Pontificio
non impedire Publicianam.
Cæterùm in hac materia est inter Regias
constitutiones
† l. 1. tit. 13. lib. 3. ordin. quæ statuit, rem immobilem possessam ab aliquo, titulo quidem & bona fide, inter pręsentes omninò præscribi, nec posse in iudicio ad eiusdem rei restitutionem possessorem conueniri. Vidi profectò sæpè controuerti de illius legis viribus, & quæri, cur ea in praxi recepta
non sit. Et sanè ea lex deducta fuit à l. 1. tit. 9. ordinationum, & legum, quas tulit rex Alfonsus
Aera Millesima trecentesima octuagesima sexta, sicuti apparet ex suprascriptione d. l. 1. tit.
13. Rex verò Alfonsus non tulit legem in eum
sensum, quòd res possessa per annum & diem,
titulo & bona fide inter præsentes præscribatur, nec
hāchanc decisionem induxit, sed præmisit,
aliquot in ciuitatibus moribus, & forensi vsu
inductum esse, vt possessor rei etiam immobilis inter præsentes per annum & diem pacificus,
nōnon posset postea in iudicio conueniri, nec
conuentus teneretur respondere, imò se defendere pręscriptione. Et tandem hac lege fori præmissa, quæ quidem habetur l. secunda.
titu. 1. libr. 2. fori. ad eius interpretationem.
Rex Alfonsus statuit, non aliter legem illam
forensem procedere, quàm si possessor titulum, & bonam fidem habuerit. Ecce qualiter
Rex Alfonsus noluit inducere legem nouam,
nec eam statuere, sed fori leges interpretari.
Idem, ni fallor, fecerunt, Catholici Reges, qui
ordinationũordinationum regiarum libros compilari iusserunt, & eisdem ordinationib. legum auctoritatem dedere, alioqui mirum est,
ꝙquod vnica lege
non quidem nouiter statuta, sed ab ordinationibus Alfonsi regis deducta, præter mentem
veteris legislatoris, qui nihil tale cogitauit, voluerint tot leges Partitarum, & aliarum ordinationum de pręscriptione tractantes tollere
& antiquare. Lex autem styli 242. refert forensis praxis vsum circa d. l. interpretationem. ac
primũprimum quidem exigit,
ꝙquod ille, contra quem præscribitur in
eodẽeodem oppido, vbi res est, habitationem habeat, vel assiduum
cōmerciumcommercium. Deinde hanc
præscriptionẽpræscriptionem admittit, etiam quo ad
proprietatem, si possessor titulum habuerit.
Quòd si titulum non habuerit, refert, vsu obtentum esse,
ꝙquod præscriptio anni, & vnius diei
prosit quo ad possessionem, salua tamen maneat
ꝓprietasproprietas apud antiquum dominum, qui
eam in iudicio petere poterit. Hæc sanè ad intellectum d. l. tradidimus. Etenim satis
cōstatconstat,
minimè in iudicio admitti præscriptionem
anni, & diei, etiam cum bona fide, & titulo, nec
in rebus mobilibus, nec in immobilibus.
Postremò, aduersus hanc regulam iuris,
quę pręscriptionem cum mala fide
reijciendāreijciendam
esse statuit, adducitur
† tex. in c. 1. de pręscript.
ex quo Episcopus partem alienæ diœcesis triennio præscribit, sciens eam alienam esse.
Nam ea præscriptio iniqua videtur, pręsertim
inter pręlatos, quibus maior recti, & iusti cura incumbit. Sed ad huius obiectionis solutionem erit omninò pręnotandum, olim in concilio Mileuitano cap. 24. statutum fuisse, quòd
si quis Episcopus loca ad eius diœcesim, & curam pertinentia, quæ à Catholica fide defecerant, admonitus à vicinis Episcopis per sex
menses ab admonitione, in catholicę fidei vnitatem reducere neglexerit, vicinus Episcopus, qui potuerit ea ad catholicam fidem inducere, & induxerit, sibi ea loca acquirat, nec
possit ab Episcopo, cuius ea loca priùs fuerant, impeti. Idem repetitum fuit in concilio
Carthaginensi septimo, quod Gratianus appellat Aphricanum nonum. Cùm tamen in eo
concilio Carthaginensi septimo fuerint ferè
omnes recitati, & renouati Canones diuersorum conciliorum Prouinciæ Aphricę, vnde
Antonius Demochares in diligentissima illa
ad omnia Gratiani decreta inscriptione tribuit c. placuit, vt quicunque Episcopi. 16. q. 3.
Mileuitano concilio. Et potuisset, quod Gratianus insinuat, Aphricano tribuere. c. 88. quo
in loco eadem refertur constitutio, quę in d.
cap. placuit. & c. 24. Mileuitani concilij continentur. Rursus & illud constat, in eodem
concilio Aphricano capitu. 86. sancitum fuisse decretum aliud in hęc verba: Item placuit, vt etiamsi quisquam post leges aliquem locum ad catholicam vnitatem conuerterit, si
eum per
trienniũtriennium nemine repetente retinuit,
vlteriùs ab eo non repetatur. Quam quidem
constitutionem Gregor. 9. ex Aphricano concilio retulit in dict. cap. 1. de pręscriptionibus.
ex quibus manifestum est, iuxta literalem sensum repugnantia in prędictis Canonibus statuta fuisse. Nam in dict. c. 1. triennium requiritur. Et tamen in dict. c. C. placuit. 16. q. 3. sex
menses sufficere, decisum extat. Ego etsi videam Hostiens. & Doct. in d. c. 1. non satis exactè
rem istam perpendisse, opinor tamen hunc
esse verum prędictorum Canonum sensum, vt
Episcopus, qui voluerit
locũlocum ad alterius diœ|
cesim pertinentem, & à fide catholica segregatum, ad ecclesiæ vnitatem reducere, priùs admoneat verum illius loci Episcopum, vt eum
locum religioni restituat: si verò is id facere,
aut curare intra sex menses ab admonitione
neglexerit, alter, qui eum monuit, poterit operam dare, vt locus ille ad vnitatem ecclesiæ
redigatur, atque ita restitutum, si eundem per
triennium à die conuersionis pacificè
nōnon repetente proprio Episcopo possederit, postea locus repetitioni non datur, imò locus hic catholicæ fidei restitutus manet penes restituentem. Sic sanè Canones hi conciliantur, nam
sex menses à concilio Mileuitano præfiniti, à
die admonitionis currere incipiunt, & dantur
ad hoc, vt constituatur verus, & proprius Episcopus in mora, ac negligentia, ex quibus alteri liberum sit, illius loci ad catholicam fidem reductionem procurare. Triennium verò, cuius meminit textus in d. c. 1. à die reductionis incipit, & datur Episcopo vero illius
loci patrono ad ipsius repetitionem. Hunc
sensum colligo ex gloss. Hostien. & alijs in d. c.
1. tametsi quædam ipsi addiderint, quæ mihi
non probantur. idem intellectus deducitur ex
eodem
cōcilioconcilio Aphricano c. 86. dum inibi dicitur: Placuit, vt
quicunq;quicunque post leges, locum ad
Catholicam fidem, etc. Hæc enim verba, post
leges, etiamsi omissa fuerint à Gregorio 9. ego
sic interpretor, id est, post leges admonitionis
seruatas, vel post leges admonitionis, & post
conuentionem, & admonitionem factam Episcopo, ad quem locus ille pertinebat, quemadmodum legibus eiusdem concilij, & Mileuitani decretum fuerat. Fortassis tex. in d. c. 1.
de præscript. & in c. 86. concil. Aphrica. planè
procedunt, vbi Episcopus vicinus locum alienæ diœcesis à fide Catholica alienatum, non
requisito proprio Episcopo ad vnitatem Ecclesiæ reducere curauerit, & reduxerit: hoc enim casu
triẽniumtriennium sufficit ad præscriptionem
illius. At si monitio pręcesserit, tunc sufficiunt
sex menses ad constituendum in mora proprium Episcopum, ita quidem, vt si eum locum
alienus pastor ad vnitatem ecclesiæ reduxerit,
non teneatur Episcopo, ad quem prius pertinebat, restituere. Hinc
verũverum esse opinor, quod
modò adnotabam, nempe, sex menses incipere à die monitionis,
triẽniumtriennium autem à die conuersionis, etiamsi gloss. in dict. capit. 1. hæc aliquantulum obscurè explicuerit, sentiens triennium incipere à die admonitionis.
Hanc verò pręscriptionem horum Canonum interpretes cum scientia rei alienæ, & sic
cum quadam mala fide ex eo procedere censent, quòd de fauore fidei hîc tractetur, vnde
vt qui semel Catholicam fidem dimisere, eidem diligenter, & sedulò restituantur, obtinuit prædicta præscriptio, quæ verè malam fidem non habet, quamuis adsit rei alienæ scientia, quia legibus Canonicis ex causa iustissima permittitur loca ad alium pertinentia
occupare, & retinere.
Verùm horum Canonum decisio iustificatur maximè, ex eo, quòd Episcopus negligens restituere Christianæ religioni loca ad
eius diœcesim pertinentia, & quæ à fide catholica discesserunt, videtur ea deserere, aut habere quasi derelicta,
atq;atque ideò mirum non est,
si acquirantur alteri Episcopo, qui sedulò conuersioni operam dederit. iuxta notat. in l. 1. &
sequen. ff. pro derelict. His accedit text. singul.
in l. locorum. C. de omni agro desert. libr. 11. &
in l. qui agros. eod. tit. Quibus responsum est,
quòd si quis prædium tributarium Reipublicæ excolere neglexerit, nouusq́ue cultor, & agricola id colere curauerit, post biennium sibi
acquirit nouus hic cultor veteri excluso, cui
biennium istud datur à lege ad repetendum
prædium, quod videtur quasi dereliquisse.
Nec quidquam oberit scientia noui cultoris,
qui alienum prædium occupauerit, quia cùm
id prædium sit Reipublicæ tributarium, desertumq́ue fuerit à cultore veteri, præsumitur
quasi derelictum, & in fauorem Reipublicæ
permittitur cuilibet idem prædium colere,
qua ratione bonam fidem habet nouus colonus auctoritate dictæ l. qui agros. cuius vltra
Bartol. ibi meminit Ias. in §. omnium. de actio.
nu. 72.
Eamq́;Eamque Cęsaream responsionem ferè omnes intelligunt in prędijs tributarijs principi supremo, vel Reipublicę habenti ius supremi principatus, sicuti not. Ang. & Are. in l. si de
eo. §. si fortè. ad fin. ff. de acquir. poss. quidquid
Bart. ibi dixerit.
atq;atque hęc quidem adnotantur
ex dict. l. qui agros. quam & Corset. commendat in singula. verb. occupatio. ex l. 1. item locorum. deducitur intellectus ad l. qui agros.
vt ea procedat nulla pręmissa admonitione,
etenim tunc requiritur biennium. Quòd si
admonitio pręmissa fuerit, sex tantùm menses habet vetus colonus ad colendum, & repetendum prędium, quod incultum dimiserat. tex. singul. in d. l. locorum. à cuius responso potest maximam rationem habere interpretatio secunda, quam superiùs exposuimus
ad text. in dict. c. 1. de pręscript. cum alijs Canonibus similibus. In summa illud est obseruandum, quòd mala fides minimè datur, nec
admittitur in pręcitatis Canonib. nec admitteretur
etiāetiam fauore fidei, quę ita à summo,
pijssimoq́;pijssimoque Iesu statuta est, vt nulla ex parte opus
sit peccatum & crimen admittere, nec permittendum sit ad eius defensionem. Quę enim,
obsecro, vtilitas fidei, aut religionis Christianæ tractari potest, si Deo eius institutori offensa fiat? profectò nulla, vnde dicendum est,
in dictis Canonibus pręscriptionem admitti
cum mala fide fauore Catholicę fidei, & religionis Christianę. Nam etsi pręscribens habeat scientiam rei alienę, non omninò ex hoc
malam fidem habere videtur, modò rem alie|
nam legis auctoritate iustis ex causis capiat,
vtq́ue à domino desertam, vel quasi derelictam sibi acquirat.
- SVMMARIVM.
- 1 Interruptio præscriptionis, qualiter distinguatur
ab alijs ferè similibus terminis.
- 2 Mala fides quocunque tempore ante perfectam
præscriptionem contingens, interrumpit præscriptionem.
- 3 Bona fides quo tempore sit necessaria ad præscribendum? & inibi locus Dyni insigniter vitiosus
emendatur.
- 4 Ciuilis interruptio, quæ sit? Et ibi eius vires explicantur.
- 5 Præscriptio contra Romanam ecclesiam, non interrumpitur per excommunicationem à Rom.
Pontifice latam die Iouis sancti.
- 6 Actio temporalis, qualiter perpetua fiat.
- 7 Præscriptio semel interrupta, cessante interruptione, iterum noua potest institui, & continuari.
- 8 Regia Taurina l. 65. examinatur.
OMNIBVS his, quæ ad præscriptionem iam præmisimus, fore
necessaria, examinatis, illud est
expediendum,
† quod ad
interruptionẽinterruptionem præscriptionis spectat.
Sunt etenim hac in re, quæ distinctam habent
cognitionem, & ea quidem ita prænotantur à
iuris
vtriusq;vtriusque interpretibus, vt sciamus, quandoque præscriptionem non currere, nec procedere, quandoque eam cessare, ac dormire,
quandoque interrumpi. Non procedit, nec
currit præscriptio, quoties ob malam fidem,
similémue causam non incipit, nec incipere
potest. Dormit, & cessat, quoties semel incepta præscriptio aliquo
tẽporetempore intermittitur,
vt in ea, quæ contra ecclesiam ante vacationem, & pastoris obitum
ꝓcedebatprocedebat, siquidem
vacante ecclesia & ea prælato destituta, cessat
quidem præscriptio, ac demum electo prælato, quæ priùs inceperat, continuatur, sic sanè
tempus vacationis ecclesiæ subdeducitur. Interrumpitur autem præscriptio, cùm omninò extinguitur aliqua ex causa, licet iam cœpisset procedere. Hæc colliguntur ex gloss. in l.
cùm notissimi. §. sed & si quis. in verb. innouatur. C. de præscriptio. triginta vel quadraginta anno. & in cap. illud. & cap. ex transmissa. de
præscript. De interruptione quædam hîc breui compendio tractabimus, tantùm ad quandam nostri instituti maiorem enucleationem.
Interruptio præscriptionis quædam est
naturalis, quædam ciuilis. Naturalis interruptio contingit, cùm deficit aliquis ex his, quæ
necessariò ad præscriptionem requiruntur. Nempe, vel possessio, vel bona fides, vel titulus. Ciuilis verò interruptio fit, quando actus
aliquis acciderit, qui ex lege ciuili interruptionem inducat, patet isthæc distinctio in dicto capitu. illud. vbi gloss. & in dicto §. sed etsi
quis. in verbo, innouatur.
Bona fides adeò ad præscriptionem est necessaria, quòd minimè sufficiat præscriptionem bona fide cœptam esse, nisi & ea toto præscriptionis tempore à pręscribente habeatur,
sicuti ex regula ista colligunt Dynus & Docto.
Barto. in l. naturaliter. 2. col. ff. de vsucap. Abb.
& alij in c. vltim. de præscript. Balb. de præscriptio. 2. part. 3. part. principal. q. 7. idcircò l. 1.
C. de vsucapio. transfor. quæ ab initio tantùm
præscriptionis bonam fidem exigit, nec eam
accedente mala fide periclitari statuit, iure
Pontificio antiquata censetur. idemq́ue dicendum est de l. sequitur. §. de illo. ff. de vsucap. l.
bonę fidei. ff. de acquir. rerum dom. Regia l. 12.
titu. 29. part. 3. tametsi Iuris ciuilis in hoc meminerit glos. in hac regu. Dubitari tamen solet, an semel cœpta præscriptione à bonæ fidei
possessore
† mala fides postea contingens, ita
præscriptionem interrumpat, vt etiam recedente hac mala fide, possit possessor bonam fidem iterum habens præscriptionem cœptam
continuare, vel omninò cœpta pręscriptio interrupta sit? Et quibusdam videtur, malam fidem post cœptam præscriptionem contingentem, non interrumpere præscriptionem, sed
eam durante eo vitio suspendere, vt tandem si
vitium id cessauerit, præscriptio cœpta continuetur,
vtaturq́;vtaturque pręscribens accessione prioris temporis. huius opinionis auctores sunt
gl. vlt. in 2. quæst. Inno. & latè Felin. colum. penult. in dicto cap. vltim. de præscript. vbi Imol.
eandem probat sententiam, quam sequitur
asseuerans eam communem esse, Balb. 3. part.
6. part. princip. quæst. 4. idem admittere videtur Adrian. quodlibet. 2. vers. ad primam confirmationem. Quin & ipse Dynus in hac regu.
num. 13. non dicit, malam fidem interrumpere præscriptionem, sed eam impedire. vnde illud fortasse sensit, quòd interim durante mala
fide præscriptio dormiat, & cesset, vt tandem
bona fide accedente continuetur. Ego sanè
hanc opinionem falsam esse censeo, atque iure veriùs esse opinor, malam fidem interrumpere omninò præscriptionem, eamq́ue extinguere, ideoq́ue cessante mala fide,
bonaq́;bonaque accedente, necessarium erit iterum ab initio pręscriptionem incipere, nec erit locus accessioni prioris temporis, cùm id mala fide accedente omninò extinctum sit: huius sententiæ veritas constat, quia mala fides verè & naturaliter interrumpit præscriptionem, interruptio
autem inducit necessitatem incipiendi nouam vsucapionem, iuxta communem omnium traditionem in dicto capitulo illud.
atq;atque
ideò malam fidem post incœptam præscri|
ptionem contingentem, non tantùm pręscriptionem impedire, sed & extinguere omninò,
ita, vt etiam accedente bona fide non possit
prior præscriptio continuari, sed sit opus noua, & integra præscriptione. asserunt Hostien.
Io. And. Card. Anto. & Abb. in d. c. vlti. Syluest.
in verbo, præscriptio. 1. §. 3. ad fin. idem tenet
Claudius in d. l. naturaliter. nu. 11. Et inibi Io.
Hannibal. nu. 148. Nam & hi Doct. expressim
tenent Hosti. opinionem, vbi pręscribens post
cœptam bona fide præscriptionem habet rei
alienæ scientiam, eo modo, quo in mala fide
constituitur. Quasi opinio prior procedere
possit, quoties scientia rei alienæ ita leuis est,
quòd malam fidem non inducat, quod in controuersiam minimè incidit, siquidem tantùm
hîc tractamus de mala fide, idcircò si mala fides non accesserit, nulla est hac de re disputatio: fit igitur, posteriorem sententiam veriorem esse, nec ipse certum habeo, quòd prior
sit magis communis.
Cęterùm
† bona fides, secundum Iuris ciuilis responsa tempore traditionis regulariter necessaria est. l. si aliena res. in princip. ff. de
vsucap. l. si is pro emptore. §. vlti. l. sequitur. §.
de illo. eod. titu. l. 2. ff. pro empto. l. existimans.
ff. pro solut. Quibus in locis communi omnium consensu excipitur à regula contractus
emptionis, in quo, vt ab eo procedat præscriptio, bona fides exigitur tempore contractus,
& tempore traditionis.
EādemEandem resolutionem
tradidere gloss. & Docto. in l. Celsus. ff. de vsucapioni. Barto. & Docto. in dict. l. 2. ff. pro empto. Regia l. 12. titu. 29. part. 3. Balbus de præscript. 2. part. 3. part. principal. quæstio. 7. Dynus in hac regula, numero 36. cuius ideò mentionem fecimus, quòd existimemus non satis
explicuisse, quid in hoc articulo iure Pontificio dicendum sit, ita enim scribit: Sed de Iure
Canonico non requiritur bona fides tempore contractus in his, quæ de Iure communi possunt possideri, cùm sine titulo præscribantur, vt dictum est, sed tempore traditionis, & continuatæ possessionis, vsque in finem
completæ præscriptionis, vt patet per verba
regulæ. Hactenus Dynus, sentiens præmissam Iuris Ciuilis distinctionem, quam & ipse
probauit, minimè procedere Iure Canonico
in his, quæ Iure communi possideri possunt,
quasi titulus necessarius non sit ad præscriptionem, & præterea Ius Ciuile requirat bonam fidem tempore contractus in his tantùm casibus, quibus titulus ad præscriptionem exigitur. Hæc verò à Dyno subintellecta
ego
nōnon ita certa fore censeo, sicuti Dynus sensit. Nam, vt alibi ostendimus, inter Ius Canonicum, & ciuile, quo ad præscriptionis titulum, nulla potest vera ratio differentię constitui, nec item vllum adest inter hæc iura discrimen. Quo fit ita Iure Pontificio, vt ciuili, titulum ad pręscriptionem requiri. Deinde Ius ciuile non semper requirit bonam fidem tempore contractus, etiamsi titulum exigat. Etenim in alijs titulis, præter emptionem ac venditionem satis esse statuit, quòd tempore traditionis bona fides adsit, tametsi Ius idem ciuile voluerit, in titulo emptionis, bonam fidem adesse tempore contractus: tunc quidem, cùm ad præscriptionem titulus necessarius sit. Quamobrem quidquid scripserit Dynus, existimo
distinctionẽdistinctionem prænotatam in hoc
versicul. cæterùm. adhuc iure Pontificio admittendam esse, & ea ex causa distinguendum
esse titulum emptionis à reliquis titulis, secundum ea, quæ à
IuriscōsultisIurisconsultis responsa sunt.
Subdit & ipse Dynus: In his verò, quę non possunt de Iure communi possideri, in quibus
præscribendis requiritur titulus, dicendum
foret, quòd bona fides non requiratur tempore contractus, &
tẽporetempore traditionis, & continuatę possessionis in titulo emptionis, in cęteris verò requiritur tempore contractus, &
tempore traditionis, & continuatæ possessionis, nisi post tempus contractus mala fide celebrati error facti probabilis interueniat, qui
malæ fidei præcedentis suspicionem remoueat. Hactenus Dynus. Cuius commentaria hac
in parte maximo impressorum vitio læsa fuisse censeo, Iure siquidem ciuili & Canonico,
quoties titulus ad præscribendum est necessarius, in emptionis titulo est item necessaria bona fides tempore contractus, & traditionis:
quemadmodum iuri Cæsareo, quod in hoc
casu iure Pontificio admittendum esse, expeditum extat, & à Canonibus additur tempus
præscriptionis totius, donec ea perfecta sit.
Quo igitur pacto fieri potest, quòd vbi titulus
est ad præscriptionem necessarius Iure ciuili
& Canonico,
nōnon fit item necessaria bona fides
tempore contractus venditionis? Et prætereà, si Iure ciuili in cæteris contractibus non
requiritur bona fides tempore contractus,
sed sufficit, quòd ea detur tempore traditionis, ac Iure canonico tantùm adijcitur tempus continuæ pręscriptionis, cur obsecro Dynus in his titulis requirit bonam fidem tempore contractus, & traditionis, & continuæ
præscriptionis?
Quibus ex causis apud Dynum ita legendum esse opinor: In his verò, quæ Iure communi non possunt possideri, in quibus præscribendis requiritur titulus,
dicẽdumdicendum foret,
ꝙquod bona fides requiratur tempore contractus,
& tempore traditionis, & continuatæ possessionis, in tit. emptionis. In cæteris verò requiritur tempore traditionis, & continuatę possessionis,
atq;atque etiam tempore
cōtractuscontractus, nisi post
tempus contractus mala fide celebrati error
facti
ꝓbabilisprobabilis interueniat, qui malę fidei præcedentis
suspicionẽsuspicionem remoueat. Hæc Dynus. Et
hoc vltimum iure etiam ciuili est necessarium,
nempe,
ꝙquod mala fides cesset,
nouaq́;nouaque adsit tem|
pore traditionis, cùm alioqui præscriptioni
locus non sit.
Atq;Atque hæc dicta sint de mala fide, quæ præscriptionem interrumpit. Sic & possessio, quæ
omninò exigitur ad præscriptionem, quemadmodum in hac Relectione tradidimus, si
ea deficiat quocunque tempore ante completam & perfectam præscriptionem, vsucapio
interrumpitur, qua de re hîc parum immorabimur, cùm eam quæstionem latissimè examinauerint Doct. in d. l. naturaliter. & Balb. in 3.
part. 6. part. princip. in tract. de præscript.
Fit item præscriptionis interruptio, si titulus deficiat, quod satis manifestum est, & traditur à Barto. in d. l. naturaliter. colum. 2. Panor. in d. c. illud. Franc. Balb. in eodem tracta.
de præscript. 3. part. 6. part. principal. versicu.
tertiò principaliter quæro.
Nunc de ciuili
† interruptione agendum
est, atque ad eiusdem articuli resolutionem
præmittendum, præscriptionum quandam
esse in odium tantùm negligentis inductam,
vt est ea, quæ mala fide iure Cæsarum admittitur ex triginta annorum tempore: quandam
verò esse merè fauorabilem, nempe inductam
à iure in fauorem tantùm possidentis, qualis
est vsucapio triennalis, quæ omninò fauorabilis est, aliam autem esse præscriptionem mistam, id est iure institutam in odium negligentis, simul & in fauorem possidentis. Et hæc est
præscriptio decem, vel viginti annorum, quæ
cum titulo, & bona fide procedit. sicuti explicat text. in c. placuit. §. potest. 16. quæst. 3. cuius
meminit in hac specie Iason in §. pœnales. Institut. de actionib. num. 126. post alios, præsertim Abb. & Doctor. in d. c. illud. Est item mista
præscriptio ea, quę absque titulo, bona tamen
fide, procedit ex tempore triginta annorum,
secundum Dynum, qui hæc optimè tradit in
hac regu. numer. 8.
Prima tamen de interruptione ciuili sit
conclusio. Pręscriptio triennalis, quæ à Doctoribus vsucapio dicitur, non interrumpitur, etiam litis contestatione, imò procedit, & perficitur durante lite, in qua possessore condemnato, fit rei restitutio. l. 2. §. vlti. ff. de vsucapio.
pro empt. l. Iulianus. §. quantum. ff. ad exhib.
l. si post acceptum. ff. de rei vendicat. ex quibus
vnanimi omnium suffragio hæc opinio constituta est, in dicta l. naturaliter. & in d. c. illud.
Secunda conclusio. Præscriptio decem,
vel viginti annorum, quæ partim est fauorabilis, partim odiosa, interrumpitur litis contestatione. l. motæ litis. C. de rei vendi. §. potest.
in d. c. placuit. Bart. & alij communiter in d. l.
naturaliter. colum. penul. Abb. & alij in d. c. illud. vbi Felin. & Balb. in 3. part. 6. part. princip.
Ioan. Hannibal in d. l. naturaliter. numer. 344.
plura hac in re tradidere. Præsertim est adnotandum, hanc conclusionem tunc obtinere,
cùm litis contestatio fiat apud iudicem competentem, & habentem causæ & litis eiusdem
cognitionem, sicuti visum est glos. in d. c. illud.
& in d. c. placuit. §. potest. versic. interrupta. &
in c. vt debitus. de appella. quibus est & similis
in l. penul. C. ne de stat. defunctor. quarum opinionem sequuntur Doct. præsertim Feli. in
d. c. illud. & Balb. in dicta 3. part. Ioannes Lup.
in c. per vestras. 4. notab. num. 28. per tex. in d.
l. penult. Hanc item secundam conclusionem
quidam veram esse opinantur, modò ipse agens in causa non succubuerit, eo enim succumbente, non interrumpitur præscriptio
per litis contestationem, quasi ea vim, quam
semel habuit, amiserit actore victo. sic sanè adnotarunt Felin. & Balb. post alios. probat tex.
optimus in l. euidenter. ff. de except. rei iudic.
idem asserit Socinus consil. 47. lib. 3. ad finem.
Tertiò, eandem conclusionem ita intelligendam esse opinantur Abb. & quidam alij in d. c.
illud. vt procedat, quoties litis contestatio facta fuerit animo prosequendi litem. Nam litis
contestatio alioqui hunc effectum interrumpendi non habet, si Actor nullum habens impedimentum litem omiserit, & eam desertam
dimittat. gloss. in d. §. potest. versic. interrupta.
quam sequuntur Roman. in l. si verò. §. de viro.
34. Fallent. ff. solut. matrimo. Capycius decisione Neapol. 11. ex argumento sensus contrarij. l. vlt. C. de præscrip. triginta vel quadraginta anno. quo in loco glos. prima tenet contrarium, quam sequuntur Doct. communiter, sicuti eam approbans asseuerat Francis. Balb. in
dicta 3. part. 6. part. principalis. Quæ quidem
sententia verior apparet. tametsi Felin. d. c. illud. nume. 10. mentionem fecerit gloss. in d. §.
potest. dicens, eam esse auream. Qui tamen
dubitat, an ea vera sit.
Tertia conclusio. Præscriptio triginta annorum, aut quadraginta, bona tamẽtamen fide procedens, non aliter interrumpitur, quàm litis
contestatione. Hæc enim præscriptio propter
bonam fidem similis censetur præscriptioni
decem, vel viginti annorum, & mixta iudicatur, quemadmodum constat ex d. §. potest. cuius autoritate hanc conclusionem tenuerunt
Abb. & Felin. colum. 2. in d. c. illud. Balb. in d. 3.
part. 6. part. principal. q. 1. secundæ speciei, licet contrarium placuerit Ant. in d. c. illud.
Quarta conclusio. Pręscriptio merè odiosa, quæ mala fide procedit, ob segnitiem ac negligentiam alterius, sola citatione interrumpitur. Hanc conclusionem latè probant Bart.
& Doct. in d. l. naturaliter. & in d. c. illud. Balb.
in d. q. 1. Ias. in l. vlti. ff. de eo, per quem factum
erit. tex. optimus in d. §. potest. & in l. cùm notissimi. §. imò. & in princip. C. de præscript. 30.
annor. atque idem erit in quacunque alia pręscriptione, quę mala fide possit procedere, cuiuscunque temporis sit.
His adijciendum est, quod Felinus scribit
in c. cùm non liceat. de præscrip. colum. vltim.
|
existimans, aduersus
† Romanam ecclesiam
nullam procedere præscriptionem, quippè
quę quolibet anno interrumpatur per excommunicationem à Romano Pontifice die Iouis
sancti ex Bulla Cœnæ pronunciatam aduersus
occupantes, & detinentes res ecclesiæ Romanæ. Quod satis est singulare, si iure defendi possit. Ego hanc sententiam falsam esse opinor.
Nam etiamsi illa excommunicatio interrumpere posset præscriptionem, id obtineret quo
ad malæ fidei possessores, quos Romanus Pontifex sententia excommunicationis notat. siquidem bonę fidei possessores, qui etsi rem ecclesiæ Romanæ possideant, iustè tamen opinantur, eam propriam esse, minimè prædictis
censuris afficiuntur. Quòd si dixeris, Felin. sequutus, admonitionem Romani Pontificis,
etiam extraiudicialem, ita interrumpere præscriptionem, sicuti eam litis contestatio interrumpit, cùm ipse Roman. Pontifex sit iudex
omnium maximus, nec habeat iudicem, coram quo agere, aut alterum conuenire debeat, quemadmodum in hac specie ex illo text.
deduxerunt Innocent. Ioan. And. Abb. colum.
3. Felin. colum. penulti. in cap. nihil cum scandalo. de præscript. Aretin. in l. si seruum. §. sequitur. colum. 2. ff. de verb. obliga. Petr. Perusi.
in rep. cap. si diligenti. de præscript. numer. 35.
id procedit in speciali monitione ipsius Romani Pontificis, qui speciali quadam requisitione, ac nominatim possessores admonuerit,
vt res occupatas ecclesiæ Romanæ restituant,
cùm ex hac admonitione censeantur possessores in mala fide constituti, non sic erit dicendum in monitione illa generali, quę fit per excommunicationem Romani Pontificis. Vnde opinio Felin. in dicto capit. cùm non liceat. dubia est, & mihi falsa videtur. Eamq́ue reprobat Carol. Ruinus in consil. 37. numero 12.
& 17. libro 4.
Superest modò effectum interruptionis
tradere, & quidem in
† actionibus temporalibus, quæ vel sex mensibus, vt redhibitoria, vel
anno, vt quanto minoris, & alijs, de quibus in
l. sciendum. in fine. & l. cùm fex. ff. de ædilit. edict. l. 65. titu. 5. part. 5. & in l. in honorarijs. ff.
de actionib. & obligat. atque in omnibus actionibus, quæ tricennali præscriptione tolluntur, per litis contestationem fit earum perpetuatio ad quadraginta annorum tempus. l.
vlti. C. de præscript. triginta vel quadraginta
annorum. Idem traditur in l. vltim. in princip.
ff. de eo, per quem fact. erit, maximè per Iasonem inibi, & eundem in §. pœnales. de actionib. numero 113. & Alexand. in l. nam & postea.
§. si is qui temporali. ff. de iureiuran. atque hoc
ita receptum est iure perpetuationis. Quid
igitur respondendum erit, quoties præscriptio interrupta extitit, an possit iterum cessante interruptione procedere, nouo quidem
initio, siue sit interruptio ciuilis, siue naturalis? Bernardus enim in dicto capit. illud. hanc
16. quæstionem omisit, alia hac in materia tradens. gloss. verò in capit. 1. quæst. 3. & in regu.
sine possessione. de regulis iuris. in 6. & Antoni. in dicto cap. illud. existimant, post ciuilem
interruptionem non posse iterum ab
† initio
præscriptionem procedere, nec incipi, vt tandem noua, & integra instituatur. Quia mala fides inducta ex hac interruptione minimè patitur, quòd præscriptio
ꝓcedatprocedat. qua de re tractauerunt glos. Bart. & Salyc. in l. 2. C. de fruct.
& lit. expens. etiam quo ad alios effectus. hanc
opinionem glos. in dicto capit. 1. asserit communem esse Panormit. in dicto cap. illud. numero 20. Sed hæc opinio tunc vera erit, quoties ex hac interruptione mala fides adhuc
perseuerat apud præscribentem, hæc autem
quæstio, quam modò tractamus, proponitur
in eo casu, quo bonam fidem habet, qui vult
præscribere post interruptam præscriptionem, noua, & integra præscriptione, tandem
in naturali interruptione constitutissimum
est, quòd iterum possit noua, & integra constitui, & continuari præscriptio, nempe, possessione semel amissa, iterum accedente. idem
de titulo, idem de bona fide dicendum erit,
secundum communem in dicto cap. illud. textus optimus in l. penulti. titu. 29. part. 3. At in
interruptione ciuili frequentiori interpretum suffragio receptum est, quòd in realibus,
& personalibus actionibus semel interrupta
præscriptio non possit iterum ab initio procedere, nisi tempore quadraginta annorum
perfecta fuerit. l. vlti. C. de præscript. triginta
vel quadraginta annorum, vbi glos. & Cynus.
glos. in l. 1. C. de longi tempor. Abb. & Felin. in
dict. cap. illud. colum. 5. textus optimus in l. 1.
§. 1. C. de annali exceptio. tradit Balb. in dicta
3. part. 6. partis principal. quæst. 4. atque esse
hanc opinionem communem fatetur Ioannes Hannibal. in dicta l. naturaliter. ff. de vsucap. nume. 370. verum Salycet. in d. l. vlt. & in l.
cùm notissimi. §. Imò. colum. vlt. C. de præscri.
triginta vel quadraginta annorum, aduersus
communem sententiam existimat, interrupta
ciuiliter præscriptione in realibus actionibus, tantùm requiri ad nouam præscriptionem decem annos vltra eos, qui ab initio iure
ordinario, si nulla contigisset interruptio, forent necessarij, cuius sententia admitti poterit. Imò fortassis illud iure probari poterit,
in actionibus realibus, & in rebus præscribendis semel interrupta præscriptione etiam
ciuili interruptione, posse iterum ea interruptione cessante, nouam præscriptionem institui, & continuari bona fide, & possessione,
alijsq́ue accedentibus circumstantijs, quæ iure ad legitimam præscriptionem requiruntur per id tantùm tempus, quod nulla data
interruptione sufficeret ad præscribendum.
Nam leges in contrarium pro communi al|
legatæ, intelligendæ sunt, quoties mala fides
manet apud possidentem, vel præscribentem:
tunc enim necessaria est noua quadraginta annorum præscriptio,
secũdumsecundum iura ciuilia, quæ
iure Pontificio in hoc sublata censetur. vnde
fortassis in actionibus personalib. si verò præscribens habeat bonam fidem, mala enim pręsumitur ex ciuili interruptione, idem erit. Super quo maturiùs cogitandum esse censeo.
Est præterea in hoc tractatu
† Regia l. 65.
Tauri, quæ palàm statuit, interruptionem præscriptionis factam quo ad possessionem, censeri itidem habere
effectũeffectum, ac factam fuisse quo
ad proprietatem, & è contrario. Cùm tamen
interruptio præscriptionis ratione vnius actus, non habeat effectum quo ad alium. c. auditis. ad fin. & inibi Panor. & Docto. de præscr.
Nihilominus Regia constitutio
elegāselegans est: nec
loquitur de naturali interruptione, sed de ciuili:
habetq́;habetque hunc sensum, quòd mota lite quoad iudicium possessorium, non tantùm fiat interruptio præscriptionis quo ad possessionem
super qua controuertitur, sed & quo ad proprietatem, quæ in iudicium deducta non est.
Sic sanè ex hoc
interrũpiturinterrumpitur præscriptio, qua
tolli poterat, & excludi remedium possessorium: item & ea præscriptio, quæ actionem ad
proprietatem tempore posset extinguere. Ex
cōtrariocontrario si aduersus præscribentem
actũactum sit ad
proprietatem, non tantùm interrumpitur pręscriptio, quæ tolleret actionem realem ad proprietatem actori competentem, sed & ea præscriptio, qua interdicta possessoria, quibus actor agere posset, extinguerentur. Hocetenim
conueniens est ex eo, quòd in hac potissimum
materia de præscriptionibus maximè coniuncta sit possessionis causa proprietati, cùm absque possessione proprietas præscriptionis titulo acquiri non possit.
Illud verò non est prætermittendum, quòd
si quis præscribentem in iudicium traxerit, agens possessorio, & præscribens victus fuerit,
certissimi iuris est, etiam quo ad proprietatẽproprietatem
præscriptionem interrumpi, cùm possessio à
præscribente auferatur: atq;atque ideo is continuare non possit præscriptionem absq;absque possessione, regul. sine possessione. de regul. iur. in 6. nisi victus agens postea de proprietate rei allegauerit præscriptionem, & velit ad eius perfectionem vti eo tempore, quo pendẽtependente lite possedit: tunc equidẽequidem Regia constitutio planè illi
iustissimè obijcietur. Sed si agens possessorio
aduersus præscribentem in eo iudicio victus
fuerit, ac succubuerit, & deniq;denique proprietatem
in iudicium deduxerit: quæritur an reus possit præscriptionis iure se defendere, ad eamq́;eamque
præscriptionem vti eo tempore, quo possedit
post motam litem super possessorio? Et videtur non esse locum in hac specie Regiæ constitutioni: siquidem ex litis contestatione non
fit interruptio præscriptionis, cùm actor succumbit: quemadmodum superiùs in hoc ipso
§. probauimus. & tamen vidi frequenter, nisi
immemorialis præscriptio probetur, non admitti ad continuationem præscriptionis tempus, quo reus possederit post motam litem super possessorio iudicio, latamq́;latamque in eo sententiam: quasi id sit consonum Regiæ & Taurinæ
constitutioni, quod apud me dubium est. Hęc
quidem de ciuili interruptione, nam naturalem interruptionem diximus nōnon omnino pertinere ad Tauri legem. Id verò probatur planè
de interruptione procedente à defectu possessionis: ea etenim dubio procul & ad possessionem & proprietatem pertinet, nec illa constitutio huic aptari potest. At interruptio procedens à defectu tituli, vel bonæ fidei, etsi naturalis sit, fortassis conueniet prædictæ legi. Interrumpitur enim præscriptio proprietatis ob
malam fidem, item ob deficientem titulum, &
tamen interdicta possessoria, quæ lege vel statuto temporalia sunt, ac tempore tolluntur,
hac in specie præscriptione huius temporis
absq;absque titulo & bona fide, & denique mala, iure
Ciuili hac in parte minimè antiquato, extinguuntur: sicuti diximus de iure summariæ exequutionis. Igitur iuxta legem Regiam interruptio præscriptionis quo ad proprietatem ex
defectu tituli, aut ex mala fide, cùm alioqui minimè pręscriptionem aduersus interdicta possessoria interrumperet, ad hęc interdicta extenditur: atq;atque ideo horum interdictorum pręscriptionem interrumpit. Qua de re adhuc oportet maturius perpendere, ac diligẽtiusdiligentius cogitare.