Ex §. Septimo.

Ex §. Septimo.

SVMMARIVM.

  • 1 Reciprocæ substitutionis diffinitio.
  • 2 Quibus verbis fiat, & inibi intellectus ad l. Titius. ff. de hæredib. instit.
  • 3 Quot substitutiones comprehendat reciproca, & an contineat fideicommissarias.
  • 4 Reciproca substitutio vnica oratione concepta, eas substitutiones comprehendit, quæ pariter vtrique instituto conueniunt: secùs si diuersa oratione constituatur.
  • 5 Substitutio reciproca qualiter extinguatur.
§. VII. DE RECIPROCA substitutione.
RECIPROCA substitutio est, pluribus hæredibus institutis, aut exhæredatis, alterum in alterius defectum substituere.
1
leg. iam hoc iure. & l. Lucius. ff. de vulgar. Regia lex penult. titu. 5. part. 6. notant Barto. in dicta l. Lucius. numero 4. Lancel. & Zasi. titul. de breuiloqua. in princip. id verò, quod de exhæredatis diximus, ad duos impuberes refertur, quos pater exhæredauit, & tamen inuicem eos substituit. l. 1. ad fin. ff. de vulgar. Et quamuis isthæc substitutio in forma eam concipiendi ab alijs differat, non tamen est propriè distincta species ab alijs, sed quæ alias substitutiones comprehendit, aut complecti valeat. sensit Bart. in d. l. Lucius. colum. 1. sicuti ex eo colligunt Ias. & Ripa ibi, num. 11. & Zasi. de reciproca substit. col. 1. non potest hæc substitutio non incidere in aliquam aliarum substitutionum. Verùm quia hoc peculiare habet, vt alias plures possit inducere substitutiones, absque temporum distinctione, & reciprocè, quod alicui substitutioni non conuenit, non temerè ab alijs distinguitur in d. l. iam hoc iure. ff. de vulga. & pupil. substit.
Fit autem reciproca verbis
2
generalibus, illis sanè, quorum meminit Iurisconsultus in l. si fundum sub conditione. §. his verbis. ff. de legat. 1. His inquit verbis, Lucio & Titio eorúmue cui fundum do, lego, vtiliter legatur, & si vterque vixerit, vtrique, si alter alteri totum debebitur. Illis etiam verbis, quorum mentio est apud Iurisconsultum in l. Titius. ff. de hæred. insti. Titius, inquit, & Seius, vtérue eorum viuet, hæres mihi esto. Existimo si vterque viuat, ambos hæredes esse: alteroq́ue mortuo, eum qui supererit, ex asse hæredem fore. His enim verbis reciproca substitutio comprehenditur, teste Bart. in d. l. Lucius. 1. col. Cui suffragantur Doctores communiter, secundum Ripam num. 13. atque sub hac reciproca hisce verbis concepta contineri vulgarem substitutionem, expressam verbis generalibus sensit Barto. in d. l. 1. ff. de vulgar. num. 17. & ibi Ripa, num. 106. post Bal. & Imo. in d. l. Titius. Imò etiam pupillaris expressa in genere præfata formula comprehenditur, si personarum qualitas hoc patiatur, quod Bar. in d. l. Lucius. concedit, dum hanc substitutionem sensit reciprocam esse: illa siquidem verba: Hæres mihi esto, non impediunt pupillarem substitutionem. l. 1. ff. de vulg. ita communiter intellecta. & notat Politus titu. de vulga. numer. 21. ex quo cessat ratio Alberi. in Rubri. ff. de vulga. num. 78. dicentis in d. l. Titius. esse tantùm vulgarem substitutionem, non reciprocam, ex eo, quòd verba vulgari substitutioni conueniant. Et licet in l. quia. ff. de hæred. instit. scriptum sit, dictæ institutioni inesse tacitam substitutionem, & idem Regia l. 2. titul. 5. part. 6. est tamen id intelligendum, quo ad verba specialia: nam quoad generalia est expressa. Nec inficior frequentissimè vulgarem substitutionem sub præmissa formula intelligi: quod præter Bart. Alberi. Imol. Baldum, & Ripa, dicta Regia l. 2. probat. Non autem est confestim dicendum, data institutorum capacitate minimè posse ex eadem formula deduci pupillarem substitutionem. Hinc potest intelligi id, quod ex dicta l. si fundum. §. his verbis. adnotauerunt Roma. singu. 400. & Alex. in l. hæredes mei. §. vltim. col. 1. ff. ad Trebellia. dicentes in eadem specie illius §. eum, qui viuus erit, admitti ad integrum legatum iure non decrescendi. Fit item reciproca verbis specialibus in hunc modum, Titium, & Sempronium instituo, & eos inuicem substituo. dicta leg. Lucius. Præterea fit verbis singularibus, Titium, & Sempronium instituo, & Titio substituo Sempronium, & Sempronio substituo | Titium. dicta l. iam hoc iure. ad finem. Alberi. in Rubri. ff. de vulgari. nume. 82.
Ea verò est huius substitutionis
3
vis, ac potestas, vt omnes illas substitutiones complectatur, quæ pariter conueniunt, & æquabiliter vtrique substituto: quod receptum omnium consensu est, & sequentibus assertionibus constat. Primùm etenim si fiat duobus extraneis hęredibus institutis, duas vulgares continet. Exempli gratia. Instituo TitiũTitium & Sempronium, & eos inuicem substituo. Nam vtrique substitutio alterius fit eo casu, quo hæres non fuerit. Item potest inducere reciproca substitutio duas fideicommissarias: siquidẽsiquidem facta in testamento verbis obliquis eas manifestè præ se fert, his verbis, Instituo Titium & Sempronium hæredes, atque rogo eosdem, vt inuicem alter alteri hæreditatem restituat. Facta verò verbis directis in codicillis eundem effectum operatur. l. Scæuola. ff. ad Trebel. etiamsi fiat filijs. Barto. in d. l. Lucius. col. 2. In testamento tamen constituta hæc ipsa substitutio verbis directis non includit fideicommissarias. l. 2. C. de impub. vbi Deci. & Curt. num. 7. & 8. post alios hoc notant, dicentes hanc communem. Bart. in d. l. Lucius. pen. q. vbi Ias. col. 14. eam dicit communem: & Soci. consi. 6. col. 2. vol. 3. Sed dum Bart. in d. l. Lucius. col. 2. voluit, hanc substitutionem verbis directis factam in codicillis, etiam inter filios fideicommissarias tantùm, non directas comprehendere, quibusdam displicet, ex eo, quod pater inter liberos testari possit solennitate minore, ꝗ̈quam sit in codicillis necessaria. l. hac cōsultissimaconsultissima. §. ex imperfecto. C. isto titu. & quòd in codicillis possit pater fauore liberorum directè substituere, vt ipse Bart. fatetur in l. militis. in princ. ff. de testamen. milit. Et ideò aduersus Bart. in d. l. Lucius. insurgunt Areti. & Iason colum. 3. Gulielm. hîc in materia reciprocæ. numer. 18. Zas. in tracta. de breuiloqua. 2. col. quorum opinio æquior est, licet Politus Bart. defendere conetur in tracta. de reciproca, num. 4. Potest deinde hæc substitutio continere quatuor substitutiones, duas pupillares, ac duas vulgares, si facta sit duobus filijs impuberibus. d. l. iam hoc iure. & d. l. Lucius. vbi Bart. & Doct. passim hoc fatentur. Quòd si hi filij impuberes & furiosi essent, sex substitutiones ex hac colligi poterunt, duæ pupillares, duæ vulgares, item duæ exemplares, secundum communem. Poterit & octo substitutiones complecti, si fiat verbis compendiosæ substitutionis, & duobus impuberibus simul ac furiosis, cùm possit præter duas pupillares, vulgares, & exemplares, duas item fideicommissarias continere, ratione compendiosæ, quod sequenti Rubrica dicemus.
Cæterùm, si hæc reciproca substitutio facta fuerit duobus inæqualibus, illam tantùm substitutionem
4
continet, quæ vtrique conuenit. d. l. iam hoc iure. sic frequentissimo consensu intellecta. ff. de vulga. explicat præ cæteris Ripa in dict. l. Lucius. num. 16. & nouissimè Stephanus in Necyomantia. cap. 13. id disputatione præuia professus, huic communi opinioni locum non esse, quum voluntas testatoris eidem refragetur expressim, vel tacitè. Sed & si reciproca substitutio diuersis orationibus constituatur, inerunt omissa inæqualitate omnes, quæ tacitè, vel expressè cuilibet instituto conueniunt. d. l. iam hoc iure. adiuncta glo. verbo, intelligatur. quam Docto. ibi recipiunt communiter. Quo fit, vt substitutio ista, Instituo hæredes Titium impuberem & Sempronium puberem filios meos, & si pubes hæres non erit, substituo ei impuberem: & si impubes hæres erit, & in ætate pupillari decesserit, substituo ei puberem. Hæc expressa pupillaris comprehendet tacitam vulgarem. Hæc denique substitutio, Instituo Titium & Sempronium filios meos hæredes, & Sempronio substituo Titium, & Titio substituo Sempronium, complectitur vulgarem, & pupillarem expressas, tametsi vtrique instituto non aptetur pupillaris, quia alter erat pubes.
Extinguitur sanè reciproca eo modo, quo quælibet substitutio in specie ab ea deducta solet extingui. Quòd si semel
5
in altero ex institutis quædam substitutio cessauerit, quæ tamen ab initio locum obtinuerat, non expirat in altero eadem substitutionis species. Nam licet modò inæqualitas detur, ex tempore contingit, cùm ab initio actus esset ęqualitas. Barto. in dict. l. Lucius. num. 9. cuius opinio communis est, secundum Iaso. columna quinta. & Ripam ibi numero vigesimo quinto. idem notant Politus in tractatu reciprocæ, vltima columna. & Zasi. colum. 3.
Loading...