THEMA CAP. XXVIII.

De his rebus, quæ in dotem dantur æstimatæ.

SVMMARIA.

  • 1 Aestimatio rerum dotalium emptionem facit in dubio, etiam si precium in arbitrium alterius conferatur.
  • 2 Aestimatio, an faciat emptionem, quoties apponitur clausula, quòd dos restituatur eodem modo, quo data fuit?
  • 3 Clausula, quòd res restituantur eodem precio, quo fuerint æstimatæ, an impediat, venditionem fieri per æstimationem.
  • 4 Intellectus l. si æstimatis. ff. soluto matrimonio.
  • 5 Quid operetur clausula, ex qua datur electio quo ad res vel æstimationem marito, vel vxori?
  • 6 Aestimatio quarundam rerũrerum dotalium tacitè à iure constituitur.
  • 7 Aestimatio absabsque certa quantitate, an faciat emptionem?
  • 8 Inopia mariti, an impediat præsumi emptionem ex æstimatione?
  • 9 Aestimatio an faciat emptionem, quoties precium non est iustum, & inibi intellectus ad l. 16. tit. 11. part. 4.
  • 10 Traduntur alij tres casus, in quibus æstimatio non facit emptionem, & explicantur.
CAPVT XXVIII.
EX multis dotalibus instrumentis quæ apud regia tribunalia passim in iudicio producuntur, plura vidi, in quibus res in dotem traduntur, æstimatione quadam ad nummorum certam quantitatem diffinitæ: eaq́;eaque ratione non infrequens contingit dubitatio, an res ita in dotem traditæ sint matrimonio soluto restituendæ omninò, vel an sit satis, quòd restituatur earum rerum æstimatio, aut præcisè ad huius solutionẽsolutionem teneatur ipse maritus, & eius hæredes? Qua in re illud est maximè adnotandum, æstimationem rerum dotalium emptionem, & venditionem const tuere & efficere. text. celebris, qui hanc conclusionem probat indubio, vbi aliud non fuerit ex
1
*pressum in l. quoties. C. de iure dotium. gl. in l. si inter virum. C. eod. titu. l. plerunq;plerunque. ff. eod. l. ex conuentione. C. de pact. Quo in casu expresse apparet contractus dotis, & subintelligitur contractus venditionis. argumen. l. singularia. ff. si certum petatur. atq;atque ita hanc opinionem, quæ Communis est, sequuntur plures, maximè Socinus consil. 56. lib. 1. versicu. septimus casus. Rubeus in consilio quinto. Soc. Iunior in consilio 141. lib. 1. Alexand. consil. 156. num. 1. lib. 6. & alij, quorum meminit Tiraquellus libr. 1. de retract §. 1. gloss. 14. num. 20. tex. in signis in l. 16. & 18. tit. 11. part. 4. notat Bartol. in l. si vt certo. §. nunc videndum. ff. commodati. colum. 2. Qua quidem regula constituta, sunt aliquot in practicis exemplis examinādaexaminanda, quæ amplius aperient huius tractatus difficultatem.
Primùm etenim constat, hanc opinionem veram esse, etiam vbi ab initio dantur res in dotẽdotem absque certa æstimatione, pacto tamen expresso, quòd hæ res æstimentur per arbitros ad id electos, atq;atque ita dantur res in dotem æstimatæ illa æstimatione, quæ fuerit per arbitros diffinita, nec illi arbitri eam æstimationem diffinierint. Nam censentur datæ res illæ æstimatæ ea æstimatione, quæ facit emptionem ad precium illud, quod tempore traditionis res illæ iustè valebant. Fit enim in hoc casu æstimatio ab ipsa lege, quemadmodum eleganter in hac specie respondet Socin. in consil. 56. lib. 1. col. penult. huius opinionis authorem allegans quendam ex iunioribus in l. æstimatę. ff. soluto matrimo. is verò est Bald. Nouellus, quem citat. & sequitur Bart. Soc. in consil. 60. lib. 3. quasi fauore dotis arbitris non arbitrantibus, locus sit arbitrio boni viri. l. 3. C. de dotis promis. l. cùm pòst. §. gener. ff. de iure dotium. de quo statim latius versic. septimo.
Secundò apparet ex his, quòd si præcesserit dotis promissio in certa quantitate, & secuta fuerit rerum quarundam traditio pro dote promissa: illæ res censentur æstimatæ illa æstimatione, quæ facit emptionem, quemadmodum visum est Bart. Soc. consil. 69. lib. 4. colum. penultim. quem sequitur Soc. Iunior in d. cons. 141. col. 2.
Tertiò, quod mihi fortius & audacius dictum esse videtur, eidem Socino in dicto consilio 69. columna penultima placet. Quòd si priori marito fuit promissa dos certæ quantitatis, & deinde secundo, ac posteriori marito sit promissa dos absq;absque certæ quantitatis mentione, & res quædam pro dote tradantur huic posteriori marito simpliciter, censentur datæ pro quantitate priori viro promissa, & æstimatæ illa æstimatione, quæ emptionem facit. Quia dos data priori viro, indubio videtur etiam posteriori promissa. l. diuus. & l. dotem. ff. de iure doti. l. pen. §. vxor. ff. solut. matr. l. cùm maritus. §. Titius. ff. de pact. dota. Cynus in Auth. sed quamuis. 3. quæst. C. de rei vxor. actio. Bartol. in disputatione incipien. quædam mulier habens amplum patrimoniũpatrimonium. hac etenim ratione Socinus ipse vsus est ad huius conclusionis probationem.
Quartò adeò verum est, æstimationem rerum dotalium indubio emptionem efficere, ac venditionem, vt id etiam obtineat, quoties datis rebus in dotem, eisdemq́;eisdemque ęstimatis, apposita fue
2
*rit clausula hæc, quod soluto matrimonio res illæ tradantur, & restituāturrestituantur his modis & formis, quibus datæ fuerat. Nam hæc verba hunc sensum habent, vt integra fiat dotis restitutio, quoad prætaxatam æstimationem. Sic tandem opinatur Antonin. Rubeus in consil. 5. | cui refragari videtur text. in l. si inter virum. C. de iure dot. l. vltim. vbi Baldus, Fulgosius, & Salycetus. C. de pact. dotali. l. si æstimatis. ff. solut. matrimo. Quibus in locis probatur, rerum dotalium æstimationem non efficere venditionem, vbi adijcitur in contractu clausula illa, quod soluto matrimonio illæ res in dotem datæ restituantur sub eisdem pretijs. Nihilominus istæ clausulæ differre videntur, cùm hæc posterior magis aperiat mentem contrahentium, à quibus actum esse par est, & præsumi potest, quòd matrimonio soluto fiat earũdemearundem rerum restitutio, non quo ad æstimationem, sed præcisè quo ad ipsasmet res. Idcircò prior clausula maximè distincta videri poterità posteriori, de qua vlterius hoc in capite tractabimus nu. sequen.
Sed ex contrario constitui debet conclusio, quæ primam ad praxim, & vsum forensem distinctius deducat in hunc sanè modum. Rerum dotalium æstimatio non efficit venditionẽvenditionem, nec emptionem constituit, quoties deduci potest ex pacto contrahentium expresso, vel tacito, ęstimationem factam fuisse ad alium effectum, non vt venditionẽvenditionem efficeret. Probat hanc cōclusionemconclusionem text. in l. si æstimatis. ff. solu. matr. & fatentur omnes vtriusque iuris interpretes, qui quæstionem istāistam tractatuêre: pręsertim Socinus in d. consi. 56. libr. 1. text. optimus in d. l. si inter virum. C. de iure dot. & illîc. omnes hoc ipsum adnotârunt. Quod apertius explicabitur traditis aliquot illationibus, quę hanc controuersiācontrouersiam attingunt.
Primò ex hoc patet, æstimationem rerum dotalium non efficere emptionem, vbi adijcitur huic æstimationi, quòd soluto matrimonio restitu
3
*antur vxori pro eodem pretio, quo fuêre æstimatæ. text. singularis in dict. l. si inter virum. & inibi Bald. Bartol. Salycet. & alij post glo. & Cynum text. optimus in l. vlt. ff. de pact. dotali. cuius æstimatiōisæstimationis effectus est, quòd soluto matrimonio res ipsæ æstimatæ, si extant minimè diminutæ, aut nulla ex parte deteriores, restituendæ sunt vxori. At si deteriores fuerint effectæ culpa mariti, tenebitur is ad æstimationẽæstimationem præfinitam in contractu, sicuti probatur in dictis locis, & est communis omnium interpretatio. Tenetur tamen maritus in hac specie de culpa leuissima, secundum Paulum de Castro in dicta l. si æstimatis. ff. solut. matrimonio. numer. 3. tametsi res istæ dotales nihilominus sint, de quarum periculo propter præscriptam æstimationem maritus tenetur, si id contigerit ob culpam eius etiam leuissimam, vt ipse Paulus existimat. Idem repetit Paulus ipse in l. pen. §. mancip. ff. solut. matrimo. qui vtrobiq;vtrobique censet, maritum non teneri nec ad res, nec ad æstimationẽæstimationem in hoc casu, si res perierint, aut deteriores fuerint effectæ absq;absque ipsius vlla culpa, idem notant gloss. vlt. & Salycet. in dicta. leg. si inter virum. quam sequitur asseuerans, cōmunitercommuniter receptam esse. Soci. in dicto consi. 56. col. 2. lib. 1. cùm alioqui regulariter maritus pro rebus dotalibus teneatur de dolo, lata culpa, & leui, non de leuissima. l. etiāetiam. §. 1. & illîc omnes. ff. solu. matr.
Vnde infertur ad intellectum tex. in d. §. mancipi. quo in loco Iurisconsultus scribit, maritum teneri de periculo rerum dotaliũdotalium æstimatarũæstimatarum, vbi ipsi æstimationi adiecta fuit clausula prædicta, quòd res soluto matrimonio pro eodem pretio restituerentur vxori. Est etenim intelligendum, maritum teneri de culpa leuissima, non tamen de periculo absque eius vlla culpa contingenti. Regia verò lex 20. titu. 11. part. 4. cùm hoc Iurisconsulti responsum in linguam, & sermonem Castellanum traduceret, non tam dictæ clausulæ, quam pacto expresso tribuisse videtur, maritum teneri de periculo rei datæ in dotem: vt eadem regia constitutio fortassis sit intelligenda, quo ad periculum absq;absque vlla culpa mariti contingens. quod & regia l. 18. eod. ti. in vltimis verbis sensisse videtur: non quo ad culpāculpam leuissimam.
Hinc etiam constat interpretatio huius clausulæ, quæ ita concipitur, vt res dotales æstimatæ, soluto matrimonio pro eodem pretio vxori restituantur, est etenim hic verus sensus. Quòd si res illæ tempore matrimonij soluti valeant idẽidem pretium, quo fuerunt æstimatæ, sit satis easdẽeasdem vxori restitui, si verò res sint minoris valoris propter culpam, etiam leuissimam mariti, teneatur is ad æstimationem præfinitam in contractu, quod notat Paulus Castrensis in dicto §. mancipia. Quòd si absque culpa viri res perierint, vel factæ sint deteriores, aut ratione tẽporistemporis earum valor fuerit minor absque vlla rerum lęsione, satis erit easdẽeasdem res vxori restitui, & tradi à viro, qui non poterit inuita vxore res easdem sibi retinere soluta æstimatione.
Huius autem periculi ratione maritus in hac specie consequitur cōmodumcommodum illud, quòd partus ancillarum, alioqui ad vxorem pertinentes, ipsius viri efficiuntur, nec eos tenebitur restituere vxori matrimonio soluto. Partus autem intelligo matrimonio constante editos. tex. insignis in d. §. mancipia. secundum communem intellectum. Nam Iurisconsultus nihil aliud ad effectum istum exigit, quàm periculum marito incumbens ex clausula superius tradita, licet regia lex 20. titu. 11. par. 4. exigat, quòd maritus receperit in se periculũpericulum rerum dotalium æstimatarum absque venditione, quo ad earum interitum vel diminutionem. Quin & eadem lex sensit, partus ancillarum dotalium ad virum pertinere, si editi fuerint matrimonio constante, quoties ipse periculum ancillarum, etiam non æstimatarum, in se susceperit, quo ad interitum, vel quo ad diminutionem tantùm. Cuius decisionis æquissima ratio est, | & deducitur à responso Iurisconsulti in dicto §. mancipi. Sed & fortassis pactum hoc expressim ita conceptum maiorem vim, & potestatẽpotestatem obtinebit, quàm tacitum, quo ad hoc, vt maritus teneatur, etiāsietiamsi absq;absque vlla eius culpa etiam leuissima res dotales perierint, vel fuerint deteriores effectæ.
Secundò deducitur ex dicta principali conclusione, æstimationem non facere emptionem, quoties adijcitur pactum, quòd res æstimatæ soluto matrimonio restituantur vxori, si tunc ex
4
*titerint, habita tamen ratione augmenti, & diminutionis boni viri arbitratu. tex. optimus in dicta l. si æstimatis. quem Paulus Castrensis & alij sic inibi interpretantur, & Socinus in dicto consilio 56. colum. 2. libro 1. Huius autem clausulæ ille potissimum constat effectus, quòd res illæ, si soluto matrimonio extant, etiam apud tertium, quia nondum perierunt, restituendæ sunt vxori, ab eaq́;eaque peti poterunt ipsęmet res, aut earũearum iusta eius temporis æstimatio, vt Pau. Castr. post alios explicat in d. l. si æstimatis. & est Communis opinio. Etenim cúm dominiũdominium non sit verè translatum, imò matrimonio soluto sit penes ipsam vxorem, quia æstimatio non fecit emptionẽemptionem, poterunt res istæ ab vxore vendisari, arg. l. quod si fundus. ff. de fundo dotali. Sic sanè in hac specie propter vim, & potestatem præscriptæ clausulæ, si tempore matrimonij soluti res extantes sint maioris æstimationis, hoc augmentum cedit lucro mariti, modò non sit augmentum intrinsecè contingens, Si verò sint minoris æstimationis extrinsecè ob culpam, etiam leuissimam mariti, damnum hoc marito incumbit, & proptereà consequitur commodum traditum à Iurisconsulto in dict. §. mancipia. Nec tenetur maritus de diminutione, aut interitu absq;absque vlla eius culpa contingenti, secundum Paulum de Castro in d. l. si æstimatis. & Saly. in d. l. si inter virũvirum. C. de iure doti.
Tertiò colligitur, adhuc ęstimationem rerum dotalium emptionem non efficere, si pactum sit, quòd res ipsę matrimonio soluto restituantur. Etenim in hoc casu idem respondendum erit, quod in præcedenti, etiamsi non fuerit adiecta clausula illa, habita ratione augmenti, & diminutionis, quia hæc censetur tacitè subintel lecta, quemadmodum sensit Paul. de Castro in d. l. si æstimatis. num. 5. & tenet Socinus in dic. consi. 56 versicu. quartus casus. lib. 1. idcircò ea, quæ proximè diximus, erunt & in hoc casu repetenda.
His verò prænotatis est adnotandum, quòd licet alioqui res dotalis non possit à marito alienari, etiam consentiente vxore, vt Institu. quibus alienare licet, in princi. & per totum. ff. de fundo dotali, attamen in his tribus casibus fundus dotalis poterit alienari à viro consentiente vxore, quamuis soluto matrimonio vxor petere valeat æstimationem in ipso contractu dotis diffinitam. tex. singularis secundum omnes ferè iuris ciuilis eius interpretes in d. l. si æstimatis. cuius meminêre idem tenentes Bal. Nouellus de dote, parte 7. priuilegio 1. numer. 10. Ioan. Campetius de dote parte 1. quæstio. 40. probat idem text. in l. vnic. §. & cùm lex. C. de rei vxor. actio. & in l. vltim. ff. de pact. dotali. ex qua apparet, hoc procedere siue res dotalis sit mobilis, siue immobilis secundum Paulum & Romanum in dicta leg. si æstimatis. numero 19. tametsi textus in dicta l. si æstimatis. loquatur de rebus mobilibus. Quod est hac in materia memoriæ, ac menti tenendum. idem notat Io. Lupi. in rub. de donat. §. 17. nu. 8. pulchrè Sal. in l. interest. C. de vsufruct.
Horum autem trium casuum illa potissimum ratio traditur in dicta leg. si inter virum. & in l. cùm post. §. cùm res in dotem. ff. de iure dota. quòd hæc æstimatio facta sit non causa venditionis, aut emptionis, sed vt cognoscatur, an res sit effecta deterior, vel pretiosior. Vnde Socin. in dicto consil. 56. inquit, facta simpliciter æstimatione cum pacto, quòd res ipsæ matrimonio soluto restituantur, tacitè subintelligi clausulam illam, cuius meminit Iurisconsultus in dicta l. si æstimatis. Et idem illîc tenet Paulus de Castro, vt diximus. Quam ob rem periculum rerum dotalium contingens culpa, etiam leuissima mariti, viro incumbit, non vxori, cui tamen accedit damnum absque vlla mariti culpa eueniens, sicut & ipsius rei augmẽtumaugmentum intrinsecum nulla facta per maritum melioratione.
Quòd si hæc vera sunt, vt videntur à Doctoribus recepta, inde constabit intellectus ad l. 19. titul. 11. par. 4. quæ expressim asserit, augmentum, & damnum rerum dotalium ęstimatarum, ipsi vxori accedere, & ad ipsam pertinere, quoties æstimatio facta est ad effectum, vt appareat matrimonio soluto, an res sint effectæ viliores, an pretiosiores. Nam quo ad damnũdamnum rerum est cōstitutioconstitutio intelligenda, vbi id contigerit absque vlla mariti culpa etiam leuissima. SiquidẽSiquidem damnum ipsis rebus ita æstimatis contingẽscontingens culpa viri etiam leuissima, non pertinet ad vxorẽvxorem, sed ad maritũmaritum. Atq;Atque ita erit prædicta regia lex interpretanda, vt cōueniatconueniat his, quæ iure Communi decisa sunt.
Quartò, tunc æstimatio rerum dotalium emptionem manifestè facit, cùm pactum fuerit soluto matrimonio, res ipsas, vel earum æstimationem arbitrio, & electione mariti restituendas esse, l. plerunque. ff. de iure dot. regia lex 18. ti
5
*tul. 11. parte 4. notant omnes in dict. l. si æstimatis. Adhuc tamen non est hæc ipsa pactio vera emptio, quia si maritus eligat tradere, ac restituere ipsas res, etiāetiam deteriores, obligationi satisfaciet, modò non fuerint deteriores effectę, culpa saltem leui ipsius mariti. l. sanè. ff. de iure | dot. quam ita explicat Paulus in l. æstimatæ. ff. soluto matrimo. Idem sensit dicta regia lex 18. ad finẽfinem, dum inquit, marito eligente restitutionem earundẽearundem rerum, augmentũaugmentum, & diminutionẽdiminutionem ipsarum pertinere ad vxorem, nisi diminutio culpa viri contigerit, aut ipse vir in se susceperit damnum ipsarum rerum dotalium. Nam vbi ęstimatio emptionem effecerit veram, quia præcisè ipsa æstimatio restituenda est, dubiò procul damnum, & periculum ipsarum rerum vtcunque contingens, etiam absque culpa mariti leuissima, ipsi marito imputatur, quemadmodum vxori incumberet, si nulla fieret æstimatio rerum dotalium, damnum absque culpa leui mariti contingens. dict. l. plerunque. dict. l. 18. titul. 11. partita. 4. l. etiam. §. 1. ff. soluto matrimonio.
Sed & in hoc quarto casu, maritus re penitus extincta, etiam absque vlla eius culpa leui, vel leuissima, tenebitur præcisè ad æstimationem, quod probatur in dicta l. plerunque. cùm l. sequentib. optimè tradit Paulus de Castro in dicta l. æstimatæ. qui in dict. l. si æstimatis. scribit, posse in hac specie maritum res alienare absq;absque vllo consensu vxoris. leg. quod si fundus. ff. de fundo dotali. idem adnotauit Ludouicus Romanus in dict. l. si æstimatis. num. 12. & sequentib. Quibus in locis ab his, & alijs receptũreceptum est indubio, quoties in contractu dotis actum sit, soluto matrimonio, res ipsas, vel earum æstimationem restituendam fore, electionem ad ipsum maritum pertinere: idq́ue apertissimè constat in dicta l. plerunque. §. vltimo, & notat Socinus in dicto consilio 56. column. 2. libro 1. Quod si electio rerum, vel æstimationis expressim vxori fuerit excepta in contractu dotis, tunc maritus matrimonio constante non poterit res dotales æstimatas alienare, absque consensu vxoris, dicta l. quod si fundus. harũq́ueharumque rerum periculum ad maritum pertinebit, si vxor elegerit æstimationem, sicut & in eo casu augmentum ipsius erit viri. At si vxor elegerit res ipsas, planè augmentum earum, & dānumdamnum ipsi vxori accedent: quod satis constat ex l. 9. titu. 11. part. 4. & d. l. plerunque. Tenebitur tamen vxor meliorationes rerum, mariti opera & impensis factas, ipsi viro soluere, etenim hoc non tollitur per pactionem superiùs cōmemoratamcommemoratam.
Quintò, si mentem ipsorum contrahentiũcontrahentium, & rationes IurisconsultorũIurisconsultorum consideremus, manifestum erit, multũmultum nocere marito æstimationem simpliciter factāfactam in cōtractucontractu dotis earum rerũrerum, quæ licet non constẽtconstent numero, pondere, nec mensura, vsu tamen cōsumunturconsumuntur, tenetur siquidem maritus ad æstimationẽæstimationem præfinitam, etiamsi res fuerint consumptæ, vel attritæ per vsum ipsius tantũtantum vxoris. text. est celebris in l. æstimatæ. ff. solu. matri. vbi Bart. & omnes illius responsi rationẽrationem, & decisionem commendant ex eo, quod hæc æstimatio emptionem in dubio effecerit, & ideò maritus præcisè tenetur ad æstimationẽæstimationem, cum sit perfecta ipsa rerũrerum æstimatarum venditio.
Sextò, constituitur à lege absq;absque pacto contrahentium tacita quædam rerum dotalium æstimatio, quoties res in dotem datæ consistunt in
6
*pondere, numero, vel mensura: nam soluto matrimonio tenetur maritus ad earum æstimationem, licet fuerint absque eius culpa consumptæ. gloss. singular. in dicta l. æstimatæ. ff. soluto matrimo. per tex. in l. res in dotem. ff. de iure dot. cuius hæc sunt verba. Res in dotem datæ, quæ pondere, numero, mensurauè constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur, vt maritus eas ad arbitrium suum distrahat, & quandoq;quandoque soluto matrimonio eiusdem generis, & qualitatis alias restituat, vel ipse, vel hæres eius. Hactenus Iurisconsultus, cuius ideò in specie memini, quod glos. non satis sensum illius responsi explicuerit. Siquidem maritus non tenetur ad æstimationẽæstimationem, sed ad restitutionem aliarũaliarum eiusdẽeiusdem generis, & qualitatis, sicuti optimè admonet Paul. de Castr. in d. l. æstimatæ. notat Io. Lup. in rub. de dona. §. 17. nu. 8. regia l. 21. titu. 11. part. 4. quæ est singularis. Est ad hoc ratio elegans ex l. 2. §. mutui datio. ff. si cer. petat. Quo in loco res istæ dicuntur eius esse conditionis, vt in suo genere functionẽfunctionem recipiant, id est, quæ propter naturæ, vel artis similitudinem recipiant promiscuũpromiscuum vsum. Ita quòd vna possit alterius vice fungi, vt frumentum cum frumento, vinum cum vino: oleum cum oleo, aut tandem formalem, & substantialem æquipollentiam res istæ habent in suo genere, vt vna res vniformiter fungatur vice alterius, & substantialiter, sic quòd non eadẽeadem res, & certa in indiuidua specie reddatur, sed eadẽeadem res, & certa secundũsecundum veram & realẽrealem substantiam genere, & qualitate soluatur, id est, solui possit, quẽadmodũquemadmodum explicat Carol. Moli. in tract. de contract. nu. 17.
Septimò, vt rem istam amplius exponamus, non prætermittemus disputationem hanc: An æstimatio rerum dotalium efficiat emptionem, quoties certa quantitas ipsius æstimationis expressa non fuerit. & Bartol. in l. si vt certo. §. nunc videndum. ff. commod. numero 5. asserit,
7
*non constitui emptionem ex hac æstimatione, quæ incerta est. Vnde si dictum sit in contractu, res illas tradi æstimatas nulla ęstimationis diffinita quantitate, non efficitur emptio, atq;atque ideò re perempta non debetur ęstimatio. QuāQuam opinionem sequitur Curti. Iunior in l. ex conuentione. colu. 2. C. de pact. adduciturq́;adduciturque à Bartolo text. in l. quidam, §. 2. ff. de legat. 1. vbi re legata alicui & grauato legatario, alteri pretium eiusdem rei restituere, re ipsa perempta non tenebitur legatarius ad pretium, nec ad æstimationem: vt Bart. censet, quia incerta fuit ęstima|tio, quasi non sit locus Iurisconsulti responso, vbi testator legatariũlegatarium grauaret alteri certācertam ipsius rei æstimationem restituere, quod tenent idem Bar. in l. vir vxori. ff. de dot. præla. Paul. de Castr. in d. §. 2. idem Pau. & illîc Iaso. in l. Titiæ textores. §. vlt. ff. de lega. 1. tex. opt. ad hoc in d. l. vir vxori. quam sic intellexêre Alex. in l. quod te mihi. col. 2. Soc. num. 12. Dec. nu. 6. & illîc Purpur. col. 3. & 4. qui hanc opinionem Bar. sequũtursequuntur, licet quo ad intellectum d. l. vir vxori. dubitauerint, vt statim trademus. Oportet etenim examinare, an opinio Bar. probetur in locis ab eo adductis.
Nam quod attinet ad intellectum l. quidam. §. si tibi. non constat illius responsi ratio ex pretij certa diffinitione, sed à voluntate testatoris, qui legauit per fideicommissum pretium serui respectu, & ratione ipsius serui, & idcircò, videtur dedisse primo legatario, cui seruum legauit, electionem dandi seruum legatum alteri legatario, vel eius pretium: vt scribit glossa illîc recepta in dicto §. si tibi. Quamobrem accedit conclusio illa communis ferè omnium in lege quod te mihi. ff. si certum petat. cuius ipse memini in libro 2. variarum resolut. cap. 4. numer. 14. asseuerans, non teneri quem perempta re ad eius ęstimationem, nec ad illam quantitatem, quæ respectu, & ratione illius rei & speciei debetur, quoties debitor rem ipsam extantẽextantem posset inuito creditori dare. Igitur in specie, & casu Iurisconsulti, etiamsi quantitas certa foret à testatore nominatim expressa, idem esset dicendum, quia testator illam quantitatem omninò respectu, & ratione rei, & speciei legauit, & posset primus legatarius tradendo rem ipsam liberari ab obligatione legati, atque ita contra Bart. illum tex. intellexerunt Aretin. & AlexādAlexand. in dict. l. Titiæ textores. §. vltimo. ff. de legat. 1. vbi Iason non satis certus est de huius conclusionis veritate, quæ constat ex dict. l. Titiæ. §. vltim. & multis alijs locis, & authoritatibus, quæ latè adducuntur in dict. l. quod te mihi. Nec tamen inficior, maximam esse Bartol. & Paul. Castrens. authoritatem, quo ad prædictũprædictum intellectum, & interpretationem, tametsi videam, non satis vrgere rationes ab eis pro hac parte adductas, cùm non conueniat Iurisconsultis differentia ista quantitatis certæ ab incerta.
Eadem ratione respondendum erit aduersus Bartolum & sequaces, Iurisconsulti responsum in dict. l. vir vxori. etiam obtinere, vbi quantitas esset incerta, quia mortuis dotalibus mancipijs viuo testatore, qui legauerat vxori pro eis æstimationem, aut quantitatẽquantitatem, & post mortem eorum non reuocante testatore legatum, voluntas eius constat, vt legatum debeatur, etiam mortuis dotalibus seruis, quæ quidem ratio ita obtinet, vbi est legata quantitas incerta, ac si certa foret expressim relicta, quemadmodum Are. & AlexādAlexand. in dict. l. Titiæ. §. vlt. & ibi Iason, idem Ias. nume. 15. Decius num. 6. Ripa. num. 18. adnotârunt in dict. l. 2. quod te mihi. Vnde non placet Bart. inductio. in d. §. nunc videndum. pro hoc septimo intellectu.
Sed huic septimæ declarationi suffragatur ratio ab eo deducta, quòd æstimatio censetur quędāquędam propria venditio. l. ex conuentione. C. de pactis. Venditio autem non constat sine pretio. l. empti fides. C. de contrah. emp. §. pretium. insti. de emptione & vend. Igitur cùm in hoc casu æstimatio fiat absque quantitate certa, cōsequiturconsequitur, eam non efficere emptionem. Nam quod superius attigimus in hoc capite versic. primum. procedit, quoties pretij quantitas & diffinitio collata est in alterius arbitrium, tunc etenim illo non arbitrante fauore dotis, vt res sit periculo mariti, non vxoris, succedit ad æstimationem faciendam boni viri arbitrium, & sic æstimatio faciet emptionem, quod est vxori fauorabile, secus autem, vbi pretij & æstimationis diffinitio in nullius arbitrium fuit collata. Quod deducitur ex l. vltim. C. de contrahẽcontrahen. emptio. quo fit, vt hic septimus intellectus ex Bartolo & Curtio adnotatus iure possit probari & defendi. legito tamen Fabianum in tractatu de emptione. 5. quæstio. versicul. circa tertium. qui tractat, an valeat venditio, quæ fit absque pretio certo, nec collato in alterius arbitrium, vt succedat iudicis æstimatio, maximè re tradita. Illîc etenim adducit authores varia probantes, ex quib. disputari poterit contra Bartolum & Curtium Iuniorem, quibus nihilominus accederem in hac dubia quæstione, multa siquidem sunt supplenda, vt ex incerta æstimatione rerum dotalium, emptionem constituamus præsertim rerum immobilium.
Octauò, quibusdam placet, æstimationem rerum dotalium indubio non efficere emptionem, quoties eo tempore, quo fit æstimatio, maritus dotem recipiens non est soluendo, nec hæbethabet bona, ex quib. æstimationem rerum dota
8
*lium soluere possit. Huius opinionis cẽsenturcensentur authores Bald. & Salyc. in l. interest. ad fi. C. de vsufruct. Cremensis in singu. 19. Ioan. Lup. in c. per vestras. in repet. rub. de donatio. §. 17. nu. 8. Iason & Dec. in dict. l. ex conuentione. C. de pactis. idem Iason in §. actionum. Instit. de actionib. num. 84. Soc. Iunio. in consi. 141. lib. 1. nu. 12. qui rationem hanc adducit, quòd lex non potuerit fingere, pretium æstimationis datũdatum fuisse pro rebus vxori à marito inopi, & rursus illud pretium receptum in dotem. Quę quidem ratio, vt ingenuè fatear, adeò debilis mihi videtur, vt planè censeam, eam indignam esse cuius uis medio criter docti authoritate. Nam & si fateatur, legem non fingere impossibilia, attamẽattamen nihil in hac specie fingitur impossibile, siquidẽsiquidem maritus ille pauper, potuisset habere natura, | & iure pretium illud, quo fuêre res dotales æstimatæ. Sic tandem ipse opinor, falsam esse opinionem istam, quam in hoc versiculo octauo tradidimus, etiamsi tot iuris vtriusque interpretes eandem probauerint, scio etenim, æstimationem rerum dotalium indubio efficere emptionem, nec video alicubi probari, hoc non procedere, vbi maritus res illas accipiens eo tempore non fuerit ita diues, quòd potuisset tunc æstimationis pretium red dere. Imò quicquid Cremensis, Ias. Dec. IoāIoan. Lup. & Soc. scripserint, Bal. & Sal. in d. l. interest. hanc conclusionem minimè tenuerunt, vt planè mirer, cur viri diligentissimi sic in referendis veterum sententijs fuerint hallucinati. Etenim Bald. & Salyc. nihil aliud voluerunt, quàm quòd mulier possit vtili rei vendicatione agere ad rem æstimatam, etiam ea ęstimatione, quæ emptionem fecerit, in subsidiũsubsidium, quoties maritus, aut eiꝰeius hęres non habet bona, ex quibus soluatur dotis ęstimatio ipsi vxori. quod notat glo. celebris in l. in rebus. ver. æstimatæ ff de iure dot. quam illîc sequuntur omnes, & Bal. Nouellus de dote part. 7. priuileg. 23. & parte 8. priuile. 7. atque item Iason in d. §. actionum. num. 84. & in l. traditionibus. C. de pact. colum. vl. Bal. in l. ex cōuentioneconuentione. 3. oppo. C. eod. ti. idem Bald. & pulchrè Salyc. in d. l. interest. qui non negant, æstimationem fecisse emptionem, sed probant, quod vbi ęstimatio emptionem fecerit, possit etiam tunc in subsidium vxor agere vtili rei vendicatione ad rem æstimatam, quæ per tertium possidetur titulo lucratiuo, vel oneroso. Atq;Atque ita non potest verè adduci Baldi authoritas pro hac opinione, quam in hoc versiculo ex tot authoribus retulimus, & quam iterum paulò diligentius retulit Ioannes Lup. in repe. capit. per vestras. §. 21. num. 2. dubitans, an in casu inopiæ res æstimatæ tali æstimatione, quæ emptionẽemptionem constituat, pereant ante restitutionem periculo vxoris, & tandem opinatur, eas perire viri periculo. Quod ipse absq;absque dubio libentissimè probauerim. Nec refert, quod Bald. & Sal. scribunt, data inopia mariti rem istam ita æstimatam, manere dotalem, quia non intelligunt, quod verè sit dotalis, sed quo ad effectum consequẽdiconsequendi dotem, ne illa pereat, & prætereà hi authores non tractant de inopia mariti tempore cōtractuscontractus dotalis tantùm, sed de inopia eiusdem eo tempore, quo dos ab vxore repeti potest, & ideò idem respondissent, quoties tempore cōtractuscontractus maritus esset diues, modò postea pauꝑpauper fuerit effectus.
Illud verò non est prætermittendum, quod opinio gloss. in dict. l. in rebus. obtinet, etiamsi vxor consenserit alienationi rei æstimatæ, quæ facta fuit per maritum eo casu, quo æstimatio fecit vel non fecit emptionem secundum Saly. in dict. l. interest. ad fi & Bal. Nouel. de dote parte 8. priuilegio 7. Sed si vxor egerit vtili rei vendicatione ad rem æstimatāæstimatam ea ęstimatione, quæ fecit emptionem, iuxtà opi. gl. præcitatæ, adhuc dubitatur, an possessor possit cōdemnationẽcondemnationem restitutionis rei effugere, offerẽdoofferendo ęstimationẽęstimationem ipsius rei. Et sanè Maria. Soc. in cons. 224. lib. 2. vers. quinimò. & Ias. in l. traditionib. C. de pact. nu. 20. eleganter responderũtresponderunt, non esse in hac specie pręcisè necessariam rei restitutionẽrestitutionem, sed satis esse, quod tertius possessor offerat pretiũpretium æstimationis. Quod probatur ex eo, quod hic tertius possessor ius habens à marito possit vti eisdem defensionib. quibus maritus vti potuisset, quemadmodũquemadmodum satis constat, cum in ius mariti successerit, maritus autem satis fecisset vxori ad dotẽdotem agenti, si æstimationẽæstimationem daret, idcircò satis manifestũmanifestum est, quod Soc. & Ias. adnotârunt. Deinde vxor non potest agere ad rem æstimatāæstimatam, quando æstimatio fecit emptionẽemptionem, nisi in subsidiũsubsidium quia ex bonis mariti non potest cōsequiconsequi æstimationẽæstimationem propter eius inopiam. Ergò tantũtantum ei competit vtilis rei vendicatio in effectu ratione illius æstimationis, & verè, licet sit vtilis rei vẽdicatiovendicatio, tamẽtamen hæc non differt quo ad restitutionẽrestitutionem dotis ab Hypotheca, quanuis quo ad prælationem, & alios effectus possit differre: quamobrem sequor ipse Soc. & Iasonis sententiam, etiamsi latè reprobet Socini opinionem Ant. de Fano in tract. de pignorib. 5 par. membro. 3. nu. 28. qui multa alia tradit hac in re, quę sunt memoriæ cōmendandacommendanda, eum legito, licet eius assertio, qua ex parte SocinũSocinum improbat, mihi nusꝗ̈nusquam placuerit.
Nonò, est egregiè obseruandum, æstimationem rerum dotalium tunc efficere emptionem, cum æstimatio fit ad quantitatem dignam pro ipsarum rerum pretio iusto, quasi dicendum sit, non efficere venditionem ęstimationem illam, quę
9
*non fuerit facta pro pretio iusto, secundum Baldum, Salyc. Iason. & Deci. in d. l. ex conuentione. Ioannem Lup. in capit. per vestras. de donatio. inter vir. & vxorem super text. §. 21. num 4. Aretin. consi. 84. colum. 2. Bald. in l. 1. quæstion. 3. C. commodat. Barbat. in consil. 19. colum. 4. libro 4. Socin. Iuniorem in dicto consilio 141. libro 1. colum. 4. quibus suffragatur gloss. in l. 1. §. 1. verb. agendo. ff. de superficiebus, quæ probat ex quantitate pretij præsumi contractum venditionis, vel alium ab eo dissimilem. Cuius meminêre Corsetus in singularibus verb. contractus. Iason in l. 1. colum. 5. C. de iure emphyteu. Panormita. in consil. 116. libr. 2. colum. vlti. Sic denique hanc nouam conclusionem Communi omnium sententia probatam ac receptam esse asseuerat Socinus Iunior in dicto consilio 141. numero 21. quo in loco ad eius probationem post SalycetũSalycetum inducit duos textus, scilicet, leg. tertia. §. primo. ff. de condict. caus. data. & le. si is. C. si mancip. ita fuerit alienat. Ego verò hanc opinionem tunc admitterem, cùm æstimatio facta fuerit pretio minus iusto ex | deceptione vltra dimidiam. Etenim in hoc casu propter maximam pretij iusti diminutionẽdiminutionem, vel augmentum præsumitur ad alium effectũeffectum factam fuisse æstimationem, non ad constituẽdamconstituendam, nec efficiendam emptionem, quod mihi probatur, & fit verisimile ex ipsius Salic. verbis in dicta leg. ex conuentione, qui scribit, æstimationem cōstituereconstituere, & efficere emptionem, vbi facta sit pro pretio iusto, vel ferè iusto. Alioqui enim, si indistinctè contrarium admitteremus, cum varia contingant de iusto pretio sæpissimè testimonia, nec pretium iustum consistat in indiuidua certitudine, maximis esset locus litibus hac de re & controuersijs, nec posset frequenter ad praxim induci communis illa regula, ex qua diximus, æstimationem rerũrerum dotalium in dubio emptionem efficere. His accedit regia lex satis insignis in l. 16. tit. 11. par. 4. qua cautum extat, in æstimatione rerum dotalium, quæ simpliciter facta fuerit, non esse permittendum, quod vxor vel maritus aliquam, etiam intra dimidiādimidiam iusti pretij, læsionẽlæsionem patiāturpatiantur, imò si æstimatio fiat pluris, vel minoris iusto pretio, læsio est reparanda, vt eadem lex respondet. Igitur lex illa non statuit, æstimationem factam pro pretio minori, vel maiori, quāquam iustitia commutationis patiatur, non efficere venditionem, sed maximè censet eam factam esse, modò iustum pretium per additionẽadditionem, vel diminutionem constituatur. Vnde text. hic satis posset induci contra Bald. Saly. & communem, nisi fortassis regia constitutio ita intelligatur, vt obtineat, quoties læsio cōtingitcontingit intra dimidiam, quòd si vltra dimidiādimidiam lęsio in pretio contigisset, tunc locus sit opinioni Bal. & aliorum, vt æstimatio non faciat emptionẽemptionem, saltẽsaltem vbi læsio esset in vxoris damnum.
Decimò, Regula iuris, quam superius tradidimꝰtradidimus, est vera, & procedit, vbi res do tales alicuius mi
10
*noris traduntur marito æstimatæ authoritate tutoris, & decreto iudicis, ac deniq;denique ea forma & solennitate, quæ iure necessaria est in alienandis rebus minorum. Nam etiamsi quibusdāquibusdam visum fuerit, posse res minorum dari in dotem pro ipsis minoribus absq;absque decreto iudicis, & id fortassis non sit à publica vtilitate alienũalienum, receptius tamen est, decretum exigi vltra tutoris authoritatem ad dationem dotis, illarum equidem rerum, quæ non possunt absq;absque decreto alienari, eritq́;eritque dotis causa sufficiens ad iustitiam alienationis. tex. & ibi gloss. & Doctor. in l. lex quæ tutores. C. de admi. tutor. notatur in l. 1. C. si aduers. dotem tradit Bar. in l. si constante. ff. solu. matrimo. numero 77. optimè Fabianus de Monte in tract. de emptio. quæst. 5. versic. sequitur videre de forma. colum. 26. totius quæstionis. Nec potest iure dubitari de hac cōclusioneconclusione, quo ties non tantùm agitur de simplici datione in dotem, sed de datione illa, quæ per æstimationem emptionem facit, & est vera propriaq́;propriaque alienatio. d. l. ex conuentione. C. de pact. Vnde opinor, æstimationem rerum dotalium minoris non efficere emptionem absque decreto iudicis, etiamsi tutoris authoritas accesserit. Qua ratione posset contingere, æstimationem rerum dotalium partim emptionẽemptionem efficere, vtpotè, si quædam ex rebus dotalibus æstimatis sint eius conditionis, & qualitatis, vt à tutore absque decreto alienari possint, & facta fuerit æstimatio absque decreto iudicis. Etenim in hac specie ęstimatio facit emptionẽemptionem quo ad res illas, quæ possunt per tutorem alienari absque decreto. Quod est notandum omninò, quia passim contingere potest.
Quod si rerum immobilium facta sit æstimatio à tutore absq;absque decreto iudicis, & ita datę fuerint res in dotem, poterit vxor soluto matrimonio ratam habere hanc æstimationem, & pretium illius eligere ac petere, si sibi ea electio visa sit vtilior. Hanc sententiāsententiam ex eo probamus, quòd episcopus ratam possit habere alienationem rerum ecclesiæ absq;absque solennitate sede vacante factam, gloss. in cap. ne sede vacante. verb. sede vacante. quam commendant & sequũtursequuntur Abb. in c. causam quæ. in 2. de iudic. colum. vl. idem in c. diu ersis fallacijs. colum. 2. de cleri. coniug. & in consil. 84. lib. 2. Are. in consi. 77. colum. penul. Iason in l. non eo minus. nume. 3. C. de procur. quibus accedit Matthæsil. notab. 155. Fulgo sius, & Iason in l. cùm hi. §. eam transactionem. numero 3. ff. de transactio. tex. optimus in l. Iulianus. §. si quis à pupill. ff. de act. emp. pulchrè InnocẽInocen. in c. 1. & illîc omnes. de his, quæ fiunt à præla. sine consen. c. minor etenim, vel ecclesia poterit ratum habere contractum, factum absque iuris solennitate, nec potest alter huic rati habitioni contradicere, quod probat tex. in d. §. si à pupillo. & idem erit in ecclesia, secundum Innocen, & alios, quorum modò meminimus. Sicut contractus dolo contrahentis gestus, licet sit nullus, potest ratus haberi ab altero, qui dolum non adhibuit. gloss. Bald. & omnes in l. iurisgentium. §. Prætor ait. ff. de pact. gloss. in l. eleganter. ver. nullam. & illîc Bar. ff. de dolo. Iason in §. actionum. numer. 41. de actio. & tradit Bald. in l. dolum. C. de pericul. & commod. rei ven. idem Bald. in l. 1. C. plus valere quod agit. colum. 2. Sic igitur vxor potest ratam habere æstimationem rerum dotalium & immobiliũimmobilium, factam absque decreto iudicis, vt talis æstimatio emptionem faciat in ipsius vxoris vtilitatẽvtilitatem, si ipsa velit matrimonio soluto eligere æstimationem. Nisi quis dixerit, gloss. & communem, cuius modò meminimus, procedere in vera, & propria venditione, quæ fuerit absq;absque vllo dubio facta, non tamen in hac ęstimatione rerum do talium, quæ ex præsumptionibus venditio censetur, atque ideò hæc præsumptio cessare videtur ex vtraque parte, quoties non accesserit contractui ea forma, quæ ad veram vendi|tionem est necessaria, quasi ob defectum formæ dici possit, contrahentes noluisse vti æstimatione ad effectum venditionis.
Vndecimò, illud hoc in tractatu non erit obliuioni tradendum, quod rerum dotalium æstimatio emptionem facit, quando fit statim tempore traditionis, aut tempore, quo dos constituitur, vel paulò pòst. Secus autẽautem erit, vbi semel dote tradita & cōstitutaconstituta, ex interuallo postea matrimonio constante fit æstimatio: hæc enim non facit emptionem, cùm non sit verisimile, contrahentes per nouationem à priori contractus lege discessisse, & præterea nec donatio fieri possit inter virum & vxorem: nec alienatio rei dotalis, quæ forsan ex hac æstimatione, quæ emptionem efficeret, sequeretur. Atq;Atque ita hanc vndecimam conclusionem tenent Bald. Salice. Iason & alij in d. l. ex conuentione. Aretin. in d. consil. 84. col. 2. Barb. consil. 19. colum. 4. libr. 4. Soc. Iunior in d. consil. 141. colum. 4. num. 24. Ioan. Lupin. in repet. c. per vestras. super text. in princip. §. 21. num. 4. de donatio. inter virum & vxorem.
Duo decimò, ne quem decipiat iunioris cuiusdācuiusdam dubitatio, non verebor adnotare, minimè fore necessariũnecessarium ad hoc, vt æstimatio faciat emptionem, quòd res æstimatæ sint præsentes. Nam dubiò procul sicuti rerum absentium fit vera & propria venditio, ita & hæc præsumpta per æstimationem. Quod nemo vsquam negauit ex his, quos memoria teneo me legisse. Quamuis Ioannes de Neuizanis in Sylua nuptiali. c. ampliant primo. num. 72. de hac opinione dubitauerit propter Bar. authoritatem in l. si propter. ff. rerum amotarum. & Iurisconsulti in l. eius. & in l. hæc si res. ff. de rei vendicat. à quibus illud tantùm probatur, quòd rei æstimatæ dominium non transit in illum, cui per ęstimationem venditur, nisi præsens ipsa res sit. Id verò non vrget, nec dubitationem inducit, siquidem & in vera venditione ac perfecta, non transit dominium ante traditionẽtraditionem, & nihilominus vera est, ꝓpriapropria & perfecta venditio ex ipsa conuentione. Sic & in æstimatione conuenta consensu contrahentium venditio à iure constituitur, etiamsi res æstimata præsens non sit: quia hoc non est necessarium. Imò ipse censeo, etiam re præsenti per æstimationem non transferri dominium, nisi ipsius rei traditio fiat, nec Contrarium probatur in d. l. eius. & in l. hæc si res. nec in d. l. si propter. Quibus in locis quædam specialia tradũturtraduntur responsa, quæ specialem rationem habent, quæ palàm constat ex ipsorum Iurisconsultorum verbis.
Loading...