Nocet equidem omninò sententia tertio, qui non
litigauit, plerunque ex propria natura, & vi,
quemadmodum tractauimus superius in cap.
13. & 14. & in hac specie necessaria est ad effugiendum hoc præiudicium appellatio tertij,
*cúm alio qui sententia effectum habeat rei iudicatæ, si ab ea non fuerit appellatum.
|
Poterit tamen tertius in hac specie appellare,
& tenebitur intra decem dies à tempore propriæ scientiæ computandos: non autem à tempore sententiæ, nec ab eo die, quo reus, vel actor principalis sciuerit, eam latam fuisse, quod
expressim respondet, & fatetur Alex. in l. sæpè.
ff. de re iudica. numero 82. Nam tempus datum
ad appellandum currit à tempore, & die scientiæ. text. & ibi Alberic. in l. ab eod. C. quomod.
& quando iudex. l. 1. §. vlt. & ibi Ang. ff. quando
appella. sit. Andr. Tiraquel. libr. 1. de retract. §. 9.
glo. 2. nume. 42. & §. 35. gloss. 4. num. 9. & Paul. in
l. iudicibus. C. de appella. l. 1. C. de tempore ap.
pella. c. concertationi. de appella. in 6. glo. in c.
ab eod. sub eodem ti. & ibi Doctor. glo. Imol. &
alij in Cle. 2. eo. tit. l. 2. part. 3. l. 1. ti. de appell. lib.
3. ord. Hanc opin. Alexandri
quandoq;quandoque opinatus sum, non omninò veram esse, ea sanè ratione, quòd in proposito casu sententia noceat alijs etiam ignorantibus & non citatis, & sic ex
natura rei, quod in dicto cap. 13. ostendimus, &
ideò non videtur eis appellatio permissa eo
tẽporetempore, quo sententia in rem transierit
iudicatāiudicatam,
illo non appellante, qui legitimus est causæ defensor ad aliorum omnium, etiam ignorantium præiudicium. Deinde sententia in hac
specie alijs nocet, & præiudicat, nisi lata fuerit
contra contumacem. l. qui repudiantis. §. vlt. ff.
de inoff. testamen. & l. si perlusorio. §. fina. ff. de
appellat. vel per collusionem, aut iniuriam. l.
si seruus plurium. §. 1. ff. de legat. 1. & dict. l. à sententia. Igitur cúm lata fuerit sententia aduersus
præsentem, nec colludentem, nec per iniuriam
iudicis, ea nocebit omninò alijs, quos
negotiũnegotium
tangit, etiam ignorantibus, &
absq;absque vlla distinctione scientiæ, & ignorantiæ, quo ad appellationem, & tempus, ac diem appellandi. Nihilominus veram esse opinor Alexan. sententiam,
quæ probari poterit multis rationibus. Primò
ex regula iuris, cuius modò meminimus, qua
constat, tempus appellandi currere & computari à tempore scientiæ, etiam his, quibus iure
ordinario sententia nocet, & qui speciatim ea
condemnantur, cum quibus iudicium fuerit
agitatum, nec enim congrua est, aut sufficiens
argumentatio ista. Sententia nocet tertio,
etiāetiam
ignoranti. Ergò eidem currit tempus datum
ad appellandum ante scientiam. Falsa
equidẽequidem
est hæc collectio, & manifesté conuincitur.
NāNam
ei, qui litigat, & cum quo sententia fertur, ac iudicium tractatur, sententia nocet, etiam ignoranti eius pronunciationem, & examen, à tempore scientiæ poterit is appellare intra diem
à iure
cōstitutumconstitutum, quòd modò probauimus. Secunda his accedit ratio, quæ ex eo deducitur,
quod æquius sit, ac iustius, tempus appellandi currere à die scientiæ ipsi tertio, qui non
litigauerit, quàm ipsi reo principali, cum quo
iudicium actum est & lata fuerit sententia, dies
autem appellationis, à tempore scientiæ computatur ipsis litigantibus: ergò maiori ratione eadem dies à tempore scientiæ computari
debet tertio, qui per sententiam condemnatus non est. Tertiò plurimum huic opinioni
Alexandri patrocinatur, quòd culpa illius, qui
per sententiam damnatus fuit, commissa in omissione appellationis, saltem hunc effectum
habet, quod tertius, cui iure illa sentetia nocet
ex natura causæ, possit ab eadem appellare intra diem appellandi, à tempore scientiæ computandum. Hæc etenim ratio constabit planè,
si conati fuerimus tradere propriam, ac veram
interpretationẽinterpretationem Iurisconsulti in dict. l. si seruus
plurium. §. 1. vnde poterit etiam lector attentius perpendere, an ex eius examine possit aliquid aduersus
AlexādAlexand. sententiam deduci. Hęc
enim sunt Iurisconsulti verba: Si hæreditatis
iudex
cōtracontra hæredem pronunciauerit,
nōnon agẽtemagentem causam, vel collusoriè agentem, nihil hoc
nocebit legatarijs. Quid ergò, si per iniuriam
fuerit pronunciatum, non
tamẽtamen prouocauerit,
iniuria ei facta
nōnon nocebit legatarijs: vt & Sabinus significat. Hæc Iulianus, iuxta lectionem
communem, quæ à Pandectarum Florentinarum litera tantùm in eo differt, quod in his
nōnon
collusoriè, sed lusoriè, legitur. Barto. etenim ita
hunc locum explicat, vt existimet,
distinguẽdũdistinguendum
esse vltimum casum ab alijs, ita quidem, quòd
sententia lata contra hæredem contumacem,
vel colludentem, ipso iure absque appellationis necessitate, minimè præiudicet legatarijs,
quibus permissum erit, non obstante rei iudicatę exceptione agere ad legata aduersus victorem ipsum: lata verò sententia contra
hæredẽhæredem
scriptum ob iniuriam ipsius hæredis, qui iudicem ad prauè, & iniustè pronunciandum prouocauerit, nec deindè appellauerit, præiudicet quidem legatarijs, vt non possint contra
victorem agere ad legata, quia ipse tutus est
rei iudicatæ exceptione. l. si superatus. ff. de pignor. quasi ratio differentiæ manifesta sit ex
hoc, quod in primis duobus casibus hæres victus, fuerit in dolo, & ideò subueniendum est
legatarijs propter dolum hæredis, etiam
cōtracontra
victorem. l. si per lusorio. §. vltim. & l. à
sentẽtiasententia.
ff. de appellationibus. in vltimo verò casu tantùm contigerit culpa hæredis: atque ob id aduersus ipsum hæredem, non contra victores sit
legatarijs subueniendum. Ita sanè hanc Bartoli opinionem video etiam admitti authoritate
Iacobi Arenæi, Alberic. num. 5. Cumani in 2. lection. & Iasonis in d. §. si hæreditatis. Imò Iason asseuerat, cùm Barto. transire communiter
alios. Vnde posset hinc adsumi aduersus Alexandrum non leuis authoritas, siquidem hærede scripto non appellante intra diem iure præfinitum, legitimus hæres victor, tutus est, etiam
contrà legatarios exceptione rei iudicatæ, nec
culpa hæredis in omissione appellationis tribuit ius aliquod, quo possint legatarij subter|
fugere rei iudicatę exceptionem. Rursus aduersus Bart. quidam opinantur, hos tres casus pares esse,
pariq́;parique responso à Iurisconsulto diffiniri in d. l. si seruus plurium. §. 1. vt tandem sententia lata contrà hæredem, qui fuerit in culpa
prouocando iudicem ad iniquam sententiam,
& in omissione appellationis, ipso iure non
noceat legatarijs,
absq;absque vlla necessitate appellandi. Quemadmodum ex eo loco
adnotârũtadnotarunt.
gloss. verb. non nocebit legatarijs. 2. intellectu.
Imola. Paulus Castrensi. Cuman. in 1. lectione.
Alexand. & Aretin. in dicto §. 1. quorum est concors sententia in hoc, quod & aduersus victorem agere possint legatarij ad legata, & docere
vim, ac potestatem testamenti, non obstante
rei iudicatæ exceptione, quasi culpa hæredis,
qui appellare potuit, &
nōnon appellauit à sententia iniqua, non debeat nocere legatarijs: imò
ferè sit par contumacia, vel collusioni. Fateor
ingenuè, mihi non satis placere hanc opi. quippè qui videam, à Iurisconsultis contumaciam,
& collusionem attendi potissimum ad defensionem ipsorum legatariorum, vt illis res inter
alios acta, non noceat. dict. l. si perlusorio, & l. à
sententia. l. qui repudiantis. §. vlti. & ff. de collusi. de tegend. l. 1. & l. pe. Deindè quia Ias. sat est
dubius an opinio Bart. probetur in d. l. si superatus. hac in controuersia ipse
censerẽcenserem non omninò admittendam fore Bart. sententiam,
neq;neque
item eam, quæ eidem
cōtrariacontraria est. Idcircò existimo, quoties hæres scriptus, fuerit in culpa,
quia non prouocauerit à sententia iniquè, &
per iniuriam lata, cùm appellare potuisset,
sententiāsententiam latam contrà hæredem scriptum legatarijs nocere, ne possint agere contra victorem, si
ab ea intra tempus legitimum à die scientiæ
computandũcomputandum non appellauerint, quòd si legitimè appellauerint, poterunt legatarij causam ipsam pro sequi, vim, & valorem testamenti probaturi, vt
sentẽtiasententia lata,
periudicẽperiudicem appellationis
reuocetur. Hanc opin. tenent Accursius in dicto §. 3. in verbo. non nocebit. in primo intellectu. & ibi Cuman. in 1. lectio. probaturq́ue isthæc interpretatio Communi omnium
cōsensuconsensu
vt testatur eam sequutus Alex. in d. l. sæpè. ff. de
re iudicat. numer. 83. vnde constat, qua ratione
defendi possit, quod paulò antè post
AlexāAlexan. respondimus
asseuerātesasseuerantes, posse tertium appellare à
sentẽtiasententia, quę
eidẽeidem ex natura causæ,
etiāetiam ignoranti nocet, intra
decẽdecem dies à tempore propriæ
scientiæ.