THEMA CAP. XXXIIII.

Inquiritur adhuc, an quandoquandoque possit à laicis forum seculare declinari in criminibus puniendis.

SVMMARIA.

  • 1 Laicus, qui simul cum clerico delictum cōmiseritcommiserit, an possit seculare iudicium declinare?
  • 2 Intellectus leg. si communem. ff. quemadmodum seruitu. amitt.
  • 3 Pænitentes ex iudicis ecclesiastici sententia, non sunt quo ad alia crimina iudici ecclesiastico subiecti: vt necessario sint apud eundem accusandi.
  • 4 Expenditur intellectus c. aliud 11. q. 1.
  • 5 Intellectus ad tex. in c. vt commißi. §. nec non faciendi. de hæretic. in 6.
CAPVT XXXIIII.
SOLET interdum, etiam à laicis iurisdictio secularis declinari ad effugiendam criminis punitionẽpunitionem, & ea ex causa plures disputantur ac examinantur quæstiones, & inquiruntur casus, quibus laici immunes, liberiq́ue censentur à iudicibus secularibus, ex quibus apud authores frequentissimus est ille, quo traditur, an iudex ecclesiasticus excluso prorsus seculari possit cognoscere de crimine commisso, & perpetrato simul à laico, & clerico, non tantùm ad puniendum ipsum clericũclericum, sed & ad ipsius laici punitionẽpunitionem. Et sanè quidāquidam opinantur, cognitionem & punitionem criminis simul à clerico, & laico commissi ad iudicem ecclesiasticum pertinere, non ad secularẽsecularem
1
*etiam quo ad laicum, vt tandem is sit ab ecclesiastico iudice, non à seculari puniendus. Huius opinionis authores sunt Anton. à Prato in l. 1. in fin. ff. quæ senten. sine appel. rescindant. Maria. Soc. in consi. 12. libr. 1. idem Soc. in cap. 2. | columna quarta, de mut. petit. Felin. in capit. 1. colum. 4. de præscript. Ferrari. cautel. 10. Ferdi. Loazes in tracta. de matrimo. 10. dubitatione nu. 20. Soci. Iunior cons. 34. lib. 2. colu. 1. Barth. Soci. in l. cùm senatus. ff. de rebus dub. in fi. qui scribit, hanc opinionem in praxi seruatam fuisse. Idem testatur se Mediolani vidisse Chassanæ. in consuet. Burgund. rub. 1. §. 1. versi. Archidiaconus. num. 70. Eandem opinionem sequitur Robertus Maranta de ordine iudiciorum parte 4. distinct. 11. nu. 22. cùm tamen statim numer. 24. rationem huius opinionis veram esse censeat in indiuiduis, non autem in diuiduis. Quod & Soci. sensit in dict. consi. 12. col. 6. Sed & Felin. ac plerique alij hoc ipsum verum esse censent, quoties potest laicus condignè per iudicem ecclesiasticum puniri: cùm alioqui sit puniendus laicus à iudice seculari. Hanc verò sententiam, quam tot authores secuti sunt post Antoni. à Prato probare conantur multis, quæ societatis, & communionis causa fuêre inducta, quorum mentionem latissimam faciunt Iason in l. si emancipati. C. de collationib. & Petr. Rebuffus in auth. Habita. C. de filius pro patre. priuilegio 106. Potissimum huic opinioni suffragatur tex. in c. per tuas. de arbitris. vbi ratione societatis laicus potest arbiter esse de causa spirituali simul cum clerico. Cuius decisionis præter doct. ibi meminêre Feli. in dict. c. 1. colu. 4. & Hippol. in singula. 180. qui palàm sequitur opinionem Antonij de Prato Veteri. Est etenim ratio satis sufficiens ad responsionem pontificis ex eo, quòd laicus non prohibeatur esse arbiter in causa spirituali, quia incapax sit, sed iure cuiusdam honestatis: vt explicat Abb. in c. cum dilectus. de arbit. Hæc verò honestatis ratio cessare videtur, quoties simul laicus, & clericus arbitriũarbitrium susceperunt de re spirituali. Alio qui si laicus incapax esset, non posset in eum & clericum simul compromitti. l. Pædius. ff. de arbitr. tametsi laicus censeri soleat incapax ad iudicandum iudicis authoritate de re spirituali. capit. 2. & 3. de iudi. Imò nihil refert, quòd compromissum de re spirituali fiat in duos laicos simul, & vnum clericum. Nam & fieri potest, vt constat in dicto capit. per tuas. quo probatur, actum indiuiduum nomen accipere à digniori parte, etiam si ea minor sit numero, & quantitate: quoties plures considerantur, vt singuli: non vt collegium. quod Deci. censet in capit. ex literis. de constitut. existimans, secus esse, vbi plures considerari debent, vt collegium: nam eo casu in indiuiduis denominatio fit à maiori parte, licet ea non sit dignior. gloss. celebris, & illîc omnes in capit. 1. de loca. verb. sub excommunicatione. Abb. & omnes in dict. capit. ex literis. vbi Feli. & Deci. multa tradiderunt, ex quibus apparet, hanc opinionem esse communem. Quamuis Antoni. Burgensis in cap. cùm dilecti. num. 14. de empt. & vendit. authoritate text. in dict. capit. per tuas. & gloss. in capit. quod in dubijs. de consecra. eccles. vel alta. & in l. 1. in princ. ff. de verbo. obligatio. verb. stipulatio. probare conetur, collegium clericorum simul, & laicorum, dici ecclesiasticum, etiam si minor pars sit, & constet ex clericis. Quòd si par sit numerus laicorum, & clericorum, receptum est, vniuersitatem, & collegium à clericis nomen accipere, & ecclesiasticum censeri. Et tamen adhuc decisio text. in d. c. per tuas. non probat opinionem Antonij à Prato. cùm in hac quæstione, quam tractamus, res diuidua sit quo ad cognitionem causæ, & punitionem criminis: & ideò possit facilimè iudex ecclesiasticus punire clericum, & secularis laicum, absque vlla vtriusq;vtriusque iurisdictionis læsione. Adducitur item & pro Antonio text. in l. si communem. ff. quemad. seruit. amit. vbi Iurisconsultus respondet, posse quem per socium retinere viam & eius vsum, quam per se non poterat. Sed id responsum refertur ad eam vtilitatem, quæ diuidi saltem cōmodecommode non potest, aut simpliciter indiuidua est. Nos verò hac in parte tractamus de re, & causa, quæ commodè diuisionem admittit. Idcircò ego opinor, falsam esse opinionem prædictam, nec video, qua ratione iustè potuerit à practicis quandoquè admitti, nisi id fecerint maximo studio fauendi laicis de crimine accusatis. Sic multis rationibus omnium latissimè hoc ipsum probat Aymon Sauillianus in cons. 232. li. 2. cui accedit tex elegans in l. si quis vxori. ff. de furt. in prin. vbi in delictis socius criminis minimè gaudet priuilegio socij. Nam si vxor, & Titius à marito res surripuerint simul, Titius tenebitur actione furti, licet vxor ab ea libera sit, & solùm teneatur actione rerum amotarum. Quem locum expendit contra priorem sententiam Ioan. à Neuizanis in sua Sylua nuptiali. libro sexto, numero 38. Hanc verò posteriorem opinionem receptam in praxi fuisse, & passim admitti, asseuerant Rebuffus in d. authen. habita. priuilegio. 106. Io. Rupellanus li. 3. forensium institutionum c. 11. Philippus Probus in pragmatica sanctione titul. de concubinarijs. §. ipsas. verbo arcere. in additionibus ad Cosmam. Rursus idem Rebuffus in proœmio regiarum constitutionum. glo. 5. numero 117. imò & Nicolaus Boerius consuetudinibus Bituricensibus titu. de iurisdictione. §. 9. scribit, priorem opinionem nusquam in praxi seruatam fuisse. Quod si contingat, causam esse indiuiduam, & communem, ita quidem, vt nulla possit congrua distinctio, nec diuisio fieri inter
2
*socios, quorum alter fori priuilegium habet: tunc tota causa, etiam quo ad socios non habentes priuilegium, erit tractanda coram iudice illius, qui fori priuilegium habet: sicuti ex dict. l. si communem. adnotarunt Aretin. cons. 25. col. 2. Bartol. Soci. in consi. 82. lib. 3. vers. nona | conclusio. Bald. in l. præcipimus. C. de appellatio. §. eadem obseruando. notatur in l. 1. C. si in communi, eademq́ue causa in integr. restit. postulet. A quibus varia hac de re traduntur exempla: Omnes etenim responsum Iurisconsulti in dicta l. si communem. intellexêre in indiuiduis: non in his, quæ diuidua sunt. Idem tenent Dec. in l. si emancipati. post alios, numero 5. C. de collationi. idem Dec. in authen. cassa, & irrita. numero 9. C. de sacrosanct. eccles. Angel. in d. l. si communem. Roman. in consi. 195. ad finem. Iason in consi. 238. colum. vltim. libr. 2. Vnde falsa profectò est, & omninò à iuris authoritate aliena opinio Hippo. qui in dict. singul. 180. existimat, fratres simul habitantes, & patrimonium commune habentes cum fratre, qui ratione clericatus, vel alia ex causa immunis est ab oneribus publicis ratione rerum indictis, itidem liberos esse, & immunes ab eisdem oneribus mixtis, censibus, vel indictionibus publicis. Nam cùm onera ista possint commodè distribui, pro parte illius patrimonij adhuc indiuisi, quæ competit fratribus, & socijs laicis, quiq́ue nullānullam habent immunitatis causam, nulla ratio patitur hos liberos, & immunes censeri. Atque ita huic opinioni suffragantur expressim Speculat. in titu. de cleri. coniugat. versicu. quid si clericus. & Dec. in dict. authenti. cassa & irrita. numero nono, & in dict. l. si emancipati. nu. 5.
Est in hoc eodem tractatu de laica potestate, & iurisdictione insignis, & elegans quæstio, quam scio semel satis disputatam & controuersam fuisse: scilicet, An pœnitentes, qui â iudice ecclesiastico per sententiam propter aliquod crimẽcrimen ecclesiasticum damnati sunt ad agendam pœnitentiam, & ea sub forma fuêre admissi ad ecclesiam, veniamq́ue criminis consequuti sunt, possint à iudicibus secularibus, cum sint alioqui laici, ob alia crimina puniri, & ad punitionem capi, atq;atque in secularem carcerem mitti? Extat sanè text. celebris in ca. aliud. 11. q. 1. quod repetitur in ca. aliud. de pœnit. dist. 1. ex epistolis Leonis Papę Primi. Nam Gratianus in dict. c. aliud. 11. q. 1. ad finem deducit ex ipsius diui Leonis testimonio, hos pœnitentes non tantum in criminalibus, sed & in ciuilibus apud iudicem ecclesiasticum conueniendos esse. Idem probant simpliciter HostiẽHostien. in summa titul de for. comp. §. ex præmissis patet. Specu. tit. de compet. iudi. addit. §. 1. versi. decimus septimus. Anton. Butrius in cap. 2. de for. competen. col. 2. & illîc Barbat. nu. 61. Hi etenim authores opinionem istam secuti sunt absque vlla distinctione, censentes, hos pœnitentes publicè non posse per iudicem secularem puniri, nec condemnari, etiam ciuiliter, qui sunt ecclesiasticæ iurisdictionis: vt & aliæ personæ ecclesiasticæ.
Sunt tamen & alij, quibus placet, hoc ita admittendum fore, modò intelligamus sententiam istam de solenniter pœnitentibus. Sic sanè voluêre glo. in dict. c. aliud. quam docto. inibi nec expressim reprobant, nec palàm probant, licet sensim eam admiserint. Idem Cald. in specie in consil. 7. titu. de iudi. repertorium inquisitorum. ver. pœnitentiam pecuniariam. Solennis autem pœnitentia est illa, cuius mentio fit in cap. 50. distin. quæ maximè differt à publica, & priuata: quemadmodum nos latiùs ostendimus libr. 2. varia. resolutionum cap. 10. nu. 3. ex quibus, etiam si opinio Gratiani, & aliorum vera foret, obtineret vtique tempore illo, quo solennis agitur pœnitentia: ea verò finita nulla prorsus ratio est, quæ prænotatam conclusionem probet in illo, qui solennem egerit pœnitentiam: cum nec is clericus sit, nec clericus esse possit, nec vllum habeat fori ecclesiastici priuilegium. Sed & Anto. Burgens. in c. 2. col. vlti. de empti. & vend. obiter attingens huius quæstionis intellectum, opinatur, Antonij Butrij sententiāsententiam procedere in eo, cui est iniuncta publica, & perpetua pœnitentia. per text. in d. c. aliud. Atque ita censet, esse intelligendos omnes authores, qui illius capitis authoritate prædictam tenuerunt opinionem. Rursus Barbat. in dict. cap. 2. num. 61. asseuerat, non probari Antonij conclusionem in d. c. aliud. cùm Leo Pontifex Maximus illîc potiùs consilium, quàm necessitatem, aut præceptum tradiderit: & tamẽtamen veram eam esse ostendere conatur, ex eo, quòd publicè pœnitentes sint personæ ecclesiasticæ. Quod nullibi probatur in iure, & ideò falsum esse constat. Sic & Innoc. in ca. significantibus. de offi. deleg. aliter quæstionem intellexit, dum scribit, pœnitentes esse sub protectione ecclesiæ, sic, vt sunt aliæ miserabiles personæ, vt tandem non possit ab eis declinari iudicium seculare, tametsi valeant & possint iudicẽiudicem ecclesiasticum adire, quoties fuerint vi, potentia, vel iniuria oppressi: aut secularis neglexerit eis ministrare iustitiam. Qua de re nos tractauimus superiùs in capitu. 6. huius operis. Qua ratione planè deducitur, Innocentium velle, atque asserere, pænitentes non esse necessariò conueniendos, aut accusandos apud iudices ecclesiasticos, imò posse id fieri apud seculares, neque eos habere ius declinandi forum seculare. Idcircò authoritatem Innocentij secuti, expressim tenent, pœnitentes indistinctè posse apud iudicem secularem conueniri, quoad criminalia, & ciuilia. Panormit. numer. 9. & illîc Aretin. colum. 2. in dict. capit. 2. de foro competen. Maria. Socin. in capitu. 1. eod. titul. versicu. decima declaratio. numero 13. ex iunioribus optimè, ac diligenter Iacobus Septimancensis regius in Pintiana curia consiliarius in catholicis institutionibus capitul. 46. numero 16. Huius opinionis ea mihi placet ratio, quòd secundum regulam iuris, laici subsint quò ad criminalia, & ciuilia, iudicibus secula|ribus, & nullibi iure canonico, vel ciuili ab hac regula publicè pœnitentes reperiantur exempti, & immunes. Huic rationi accedit maximum & penè perniciosum reipublicæ dispendium, quod dubiò procul ex contraria opinione publicæ disciplinæ, & scelerum punitioni contingeret. Etenim cùm à iudicibus ecclesiastcis ordinarijs, & episcopis laici possint admitti ad publicam pœnitentiam, facilimè posset multis laicis ministrari, & exhiberi delinquendi audacia nullam seueram nec grauem timentibus punitionem.
Non oberit huic posteriori sententiæ text. in d. c. aliud. variè siquidem intelligitur, etiāetiam ab authoribus prioris opinionis: atque ideò non erit adeò facilè iudicare, quænam sit frequentiori suffragio recepta sententia, cùm quidam eum locum de solenniter pœnitentibus, alij de publicam, & perpetuam agentibus pœnitentiam, alij de omnibus intellexerint: quin & quibusdam placuerit, illîc non probari conclusionem. Quò fit, vt saltem hoc sit maximum argumentum, non satis tutam esse opinionem istam, quæ ita incertam probationem habeat. Nihilo minùs ille text. intelligitur, vt potiùs consilium det, quàm præceptũpræceptum tradat: quasi consili
4
*um sit ipsi pœnitenti commodum, iudicem ecclesiasticum adire, non secularem: quod Barb. not. in d. num. 61. cuius interpretatio minimè procedit, vel ex eo, quòd nullo pacto cōsiliumconsilium conueniat, vbi necessitas iuris adest. Nam si pœnitens actor est, omninò debet reum vocare apud ipsius rei iudicem: nec est in eius arbitrio hunc vel illum iudicem eligere: quemadmodũquemadmodum fatẽturfatentur omnes in d. c. aliud. & probatur multis in locis vtriusq;vtriusque iuris. Quod si ipse pœnitens reus, is certũcertum iudicem habet, quem declinare non poterit, cum sit satis apud proprium iudicem cōueniriconueniri: & ideò si actor pœnitentem conueniat apud illũillum iudicẽiudicem, qui eius est proprius, non est in eius arbitrio iudiciũiudicium illud declinare. Quamobrem non conuenit prædicta interpretatio, si de consilio velimus tractare, vbi nulla electio alio qui iure datur ipsi pœnitẽtipœnitenti, cui necessitas incumbit, vel ad agendũagendum, vel responden dum coram certo iudice. Igitur cùm detur consiliũconsilium ad electionẽelectionem, quæ pœnitẽtipœnitenti non incũbitincumbit, nec cōpetitcompetit: absurdũabsurdum videtur, responsum Leonis Papæ ita interpretari, vt consiliũconsilium detur pœnitẽtipœnitenti. Nisi cōstitueremusconstitueremus, pœnitẽtempœnitentem habere duos iudices, quorum alterum agendo vel defendendo posset liberè eligere. Quod non probatur iure nec probari potest. his adde quæ ipse notaui libr. 1. variar. resol. cap. 18. nu. 6. quo in loco de electione plurium iudicum tractaui.
Secundò, Intelligitur Leonis Papæ responsum à quibusdam ita quidem, vt obtineat in illis religiosis, qui olim dicti fuêre pœnitentes, publico ipsius instituti nomine: quorum mentio fit in capit. de his. & capit. sequ. 33. q. 2. & in concilio Agathensi. ca. 11. & in concilio Toletano. 4. cano. 53. Hi etenim cùm religiosi sint, & verè religionem fuerint professi, mirum non est, quòd sint exempti à iurisdictione seculari, & ecclesiasticæ tantùm subsint. Quod probat Iacob. Septimacensis in d. c. 46. nu. 18. QuemdmodũQuemdmodum & in simili de heremitis profitentibus pœnitentiāpœnitentiam tradit Aret. in dict. c. 2. de foro cōpetcompet. nu. 12. scribens, communiter receptum esse, hos iurisdictioni tantũtantum ecclesiasticæ, non seculari subijci. quod gl. notauit in c. qui verè. 16. q. 1. & in l. 2. ff. de in ius voc. Quamuis Abb. in d. c. 2. num. 10. Cardi. in cle. per literas. de pręb. & Aufre. in cle. 1. de offi. ord. reg. 2. fallent. 33. nu. 37. teneant cōtrariumcontrarium, & id seruatum fuisse in praxi asseueret Aufrer. Eorum etenim opinio procedit in simplicibus heremitis, non in his, qui sunt heremitæ pænitentium religionem professi, etiam si gl. prædict. & gl. in c. nulla. 93. distinct. priorem opinionem absque vlla distinctione probauerint. & Innocen. in cap. cùm ad monasterium de statu regul. Sic nuper nempè anno domini 1490. exordium habuit apud Lutetiam Parisiorum ordo pœnitentium fœminarum authore Ioanne Textore Minorita: vt scribit Robertus Arboricensis in tracta. de tuendo cœlibatu tomo 2. qui etiam commemorat, hoc institutum ætate beati Ludouici sedem tenuisse propè muros Parisienses in cænobio diui Antonij Campensis: & tamen labentibus annis illis successisse conuentum virginum, qui hodie extat sub Cisterciensum regula. Sed an hæ pœnitentes fœminæ pertineant ad iurisdictionem ecclesiasticam, constabit ex earum regula, & religionis professione. Ipse verò non possum mihi aliquo pacto persuadere, restringendum fore Diui Leonis responsum ad religiosos illos, qui re, & nomine pœnitentes ex peculiari religionis, & ordinis instituto dicebantur. Nec enim de his Leo Papa cogitauit, sed de pœnitentibus laicis quibus liberum erat res seculi tractare, loquitur euidenter, non de religiosis ordinẽordinem certum, seu institutum aliquod religionis profitentibus. Vndè secundus hic intellectus non satis conuenit præcitatæ Pontificis sanctissimi responsioni.
Tertiò Panormit. in dict. c. 2. numer. 9. aliter existimat intelligendum esse text. in dict capit. aliud, asseuerans, pœnitentem posse conueniri apud iudicem secularem: licet ipse possit agere contra quencunque coram iudice ecclesiastico. Quæ quidem interpretatio ex eo displicet Barbatio ibidem, quod opinetur, non posse hæc duo simul constare, pœnitentem actorem posse agere apud iudicem ecclesiasticum, & eundem reum posse conueniri apud secularem. Atque idem mihi videtur, si constituamus, pœnitentem esse & censeri personam ecclesiasticam. Cùm si hoc iure, quia persona ecclesiastica est, potest agere apud ecclesiasticum: poterit | fortiori ratione apud eundẽeundem conueniri, & declinare forum iudicis secularis. QuāuisQuamuis Panor. hunc sensum habere possit, & verè habet, quòd pœnitens & miserabilis persona possit agere apud iudicem ecclesiasticum, licet teneatur conuentus respondere coram seculari. Etenim in pauperibus & miserabilibus personis possunt hæc duo procedere, & obtinere: vt colligitur ex Innocent. quem citat Panorm. in d. ca. significantibus: & nos obiter diximus superiùs in c. 7. & tamen non omninò conuenit Panor. intellectus, quia pœnitens non est ꝑsonapersona ecclesiastica, nec, vt miserabilis poterit regulariter corācoram ecclesi. iudice agere: quẽadmodũquemadmodum paulò ante ꝓbauimusprobauimus. Vndè falsa est omninò nec ꝓbaturprobatur à doctorib. opinio gl. in d. c. aliud. in 2. intellectu, dum illud respōsumresponsum intelligit, quoties pœnitens reus est. Nam oẽsomnes ferè, quorum superiùs meminimus, paucis exceptis, dum diligenter examinant verum sensum c. aliud. planè illud intelligunt in pœnitente actore: non in reo, vt ex modo traditis, & statim explicandis constabit. Quartò: frequentiori doctorum suffragio responsio Leonis Papæ in actore intelligitur: vt tandem, Pœnitens, si causam habeat, quam forsan negligere non debeat, possit reum vocare ad ecclesiasticum iudicium: eaq́;eaque vocatio sit necessaria, quoties reus ipse clericus est. At vbi reus sit laicus, consiliũconsilium potiùs, quāquam necessitas inducatur: & id consentiente reo non aliâs: cùm non habeat maius priuilegium pœnitens, quam clericus sacerdos, qui laicum reum debet necessariò cōuenireconuenire apud iudicem laicum. c. cùm sit generale. de for. compet. c. experientiæ. 11. q. 1. Nec quicquam vrget pœnitentiæ fauor, vt reus inuitus ad alienum trahatur forum, fiatque eidem, ac iudici seculari iniuria: cùm potiùs abstinêre debuisset pœnitens, dum pœnitentiam agit, ab actione proponenda, quāquam damnum & iniuria irroget alteri, eum inuitum trahendo ad eum, qui eius iudex non est. Atque ita hunc intellectum tenuêre gl. in d. cap. aliud & inibi Domi. Præposit. & Car. à Turre Cremata post alios, quorum sententiam mihi probare videtur tacitè Aret. in dict. c. 2. col. 2. & expressim SeptimancẽsisSeptimancensis in d. c. 46. nu. 19. qui citat & ad hoc ipsum alterum eiusdem diui Leonis locum ex epistola. 94. ad episcopos, & presbyteros intra Thraciam constitutos. in cuius epistolæ calce sic ait, Sanè si clericus laicũlaicum pulset, priùs se audiri ab episcopis poscat: tum si petitioni suæ laicũlaicum viderit obuiare, ex permissu episcopi sui in seculi moderatores disceptatione confligat. Hæc sanè sunt, quæ à multis adnotari solent circa verāveram interpretationẽinterpretationem epistolæ diui Leonis Papæ, cuius pars à Gratiano adducitur in d. c. aliud. Forsan eius capitis intellectus apertiùs constabit, si literam, vt extat apud Leonem Papam. hoc in loco subijciamus, ex epistola 90. ad Rusticum Narbonensem episcopum capit. 8. Egerat enim sanctissimus ille Pontifex de his, qui pœnitentiam agere differunt, segnitiem istam à dæmonis persuasione sensim hominum mentibus illapsam impensissimè reprobans: tandem, subdit. Aliud quidem est, debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum veniāveniam postulantem, oportet multis, etiam à licitis abstinere, dicente Apostolo: omnia mihi licẽtlicent, sed non omnia expediunt. Vndè si quis pœnitens habeat causam, quam negligere fortè non debeat, meliùs expetit ecclesiasticum quam forense iudicium. Hactenùs Leo Papa. Ex cuius contextu apparet manifestè, si Apostoli verba, quibus vtitur, considerentur, & deindè distinctio iusta reposcentis à contemnente proprio perfectionis amore, diui Leonis epistolam necessariò intelligendam fore in actore, non in reo. Hûc etenim pertinet totus responsionis contextus: Nec potest commodè aliud deduci ex ipso penitissimo pontificis sensu: cùm actori detur, non reo, agendi libertas, electio, & arbitrium: de quibus illîc manifestissimè agitur. Sic & illud constat, in eodem capite arbitrio, & electioni pœnitentis committi actionem ipsam coram iudice seculari, vel ecclesiastico secundum communem: ita tamen, vt quamuis non peccet, nec crimẽcrimen committat agendo apud iudicem secularem, melius tamen faciat, si coram iudice ecclesiastico negocium prosequatur. Hinc sequitur, non probari authoritate Leonis Papæ etiam si sequamur communẽcommunem eius interpretationem, pœnitentem publicè, ac perpetuò ita esse subditũsubditum ecclesiasticæ iurisdictioni, quòd non possit apud secularẽsecularem iudicem cōueniriconueniri. Non enim loquitur Leo pontifex in reo, sed actore. Nec illîc datur libertas declinādideclinandi iudicium seculare in præiudiciũpræiudicium eius, qui pro iure proprio exigendo pœnitentẽpœnitentem vocauerit ad eum iudicem, à quo nulla lege, vel canone expressim immunis, & liber censetur. Atq;Atque hęc quidem dicta sint iuxtāiuxtam eum sensum, quẽquem Arch. gl. Do. Præpo. & Cardinalis à Turre Cremata, & pleriq́;plerique alij tradidêre ad Leonis pontificis maximi responsum. Ipse verò minimè prętermittam, & aliter Leonis epistolam accipere, ac interpretari, sic quidem, vt constituamus, pœnitentem ex eo velle pænitentiāpænitentiam differre, quòd agere decreuerit pro rebus proprijs apud iudicẽiudicem exigendis forensi strepitu & actione. Nam quilibet potest iustissimè reposcere, quæ sibi iure debentur: tametsi perfectionis sit, hæc tẽporaliatemporalia remittere, & contemnere. Potissimè tamẽtamen pœnitẽtibuspœnitentibus cōuenitconuenit, hac vti perfectione, & id expedit, quoties differri per strepitũstrepitum iudicialẽiudicialem pœnitentiāpœnitentiam cōtingitcontingit, quib. sanè perpẽsisperpensis, etiāetiam si pœnitẽtipœnitenti liceat actiōeactione forẽsiforensi vti pro causa, quāquam forsan negligere non debeat: meliùs tamẽtamen erit, ex cōsilconsil. Leonis Papę, iudiciũiudicium ecclesiasticũecclesiasticum pęnitẽtiępęnitentię, quāquam forẽseforense, idest rerũrerum exactionẽexactionem, | expetere. Etenim non arbitror, Pontificem sanctissimum in præcitata epistola constituisse discrimen inter iudicium seculare, & ecclesiasticum, sed inter iudicium pœnitentię, & forense. Cum huic distinctioni conueniant omnia, quę ab eodẽeodem Pontifice traduntur. Nec potest dubitari, forense iudiciũiudicium rectè dici, iudiciũiudicium fori exterioris, etiāetiam si ecclesiasticum sit. ca. forus. de verbo. significatione. Est igitur diui Leonis responsio sic accipienda, vt ecclesiasticum iudicium exponamus, id est, iudicium pœnitentiæ: forense autem, id est iudicium exterius. pro rebus petendis. Deniq;Denique meliùs erit & consultiùs, pœnitentibus exactionem forensem, etiam iustam differre, quàm eius causa pœnitentiam ad tempus remittere.
Gratianus autem in dict. cap. aliud. versi. non ait, minimè tractat de pœnitentibus, sed ex multis authoritatibus per eum adductis colligit, in ciuilibus, & criminalibus apud iudicem ecclesiasticum clericum esse cōueniendumconueniendum: non apud secularem: nec de pœnitentibus verbum aliquod illîc expressum, aut subintellectũsubintellectum extat.
Illud verò in hac quæstione disputari solet, an hæretici ecclesiæ reconciliati, qui habitum gestātgestant publicè pœnitẽtiũpœnitentium, sint sub iurisdictione inquisitorum, vt & pro alijs criminibus, quæ ab hæresi distincta censentur, ab ipsis tantùm inquisitoribus puniri debeant, non ab alijs iudicibus ecclesiasticis, vel secularibus? Et planè si quæstio ista est examinanda, & diffinienda ex authoritate Leonis Papæ, satis constat, quid sit hac de re omninò respondendum. Forsan poterit alijs authoritatibus, & rationibus persuaderi, hos pœnitentes ab ipsis inquisitoribus puniendos fore, non ab alijs iudicibus: & si mihi hactenùs fuerint incognitæ: tamen pro arbitrio cuiusq́;cuiusque iuxta reipublicæ vtilitatem, & commodum expendendæ sunt: Atque ideò erit postulādapostulanda decisio, regia authoritate stabilita, præmissa consultatione à summis curiæ regiæ consiliarijs, quibus hoc negocium, & alia commissa sunt, quæ ad fidei catholicæ cultum, & tutelam pertinent: quos minimè verebor admonere, Cogit enim reipublicæ zelus, nè liberam perniciosis hominibus, & semel in Christianam religionem perfidis, præstent delinquendi occasionem, audaciam, atq;atque immunitatẽimmunitatem. Et nihilominùs illud constanter asseuerare non dubitabo, nihil ad huius quæstionis decisionẽdecisionem pertinere. tex. in c. vt commissi §. nec non faciendi. de hæret. in 6. cuius hic est literæ contextus. Nec non faciendi à quibuslibet assignari vobis libros, seu quaternos, & alia scripta, in quibus inquisitiones factæ, ac processus per quoscunque authoritate sedis apostolicæ, vel legatorum eius habiti contra hæreticos continentur: & illorum, qui vestris mandatis obedientes humiliter stant ꝓpterpropter hæresim in carcere, vel muro reclusi, pœnam vnà cum prælatis, quorum iurisdictioni subsunt, mitigandi, vel mutandi, cum videritis expedire. Hactenùs Bonifacius 8. Illa siquidẽsiquidem verba, quorũquorum iurisdictioni subsunt, ad prælatos palàm referuntur, & referenda sunt: vt tandem constet, illos prælatos simul cum inquisitoribus habere ius mitigandi, vel mutandi pœnam, quorum ipsi accusati, & hæretici iurisdictioni subsunt non alios. Deinde quamuis ea verba forent referenda in ipsos inquisitores, planè intelligi debent quo ad punitionem hæresis, & quo ad ea, quæ pertinent ad hęresis crimen, non quo ad alia: Quemadmodum omnes homines vnius prouinciæ sunt subditi inquisitoribus illius, & eorum iurisdictioni, quo ad hæresis punitionem, non quo ad alia crimina. Et prætereà illîc tractat summus Pontifex in specie, de mitiganda aut mutanda pœna semel hæreticis post reconciliationem imposita. Nam licet alioqui pœna à iudice per sententiam nominatim inflicta non possit per eum mutari, nisi in continenti. l. Paulus in 1. ff. de re iudica. quam latissimè explicat Fel. in c. qualiter. in 1. de accusat. pœna etenim arbitrio iudicis mitigari potest. l. & si seuerior. C. ex quibus caus. infamia irrog. l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his, qui notan. infamia. modò id fiat ante sententiam. gl. communiter receptę in d. §. pœna. tamen in crimine hæresis hoc est speciale, vt etiam post sententiam possit iudex pœnam mitigare, & mutare, si id viderit expedire. tex. elegans in d. c. cōmissicommissi. quẽquem passim Doctores ibi ad hoc ipsum adnotarunt, & Gonsalus à Villadiego in tracta. de hæret. q. 17. Nec est ad hoc necessarium, quod hæc mitigandi pœnam facultas in ipsa sententia fuerit à iudicibus inquisitoribus excepta, aut reseruata: cæteri siquidem iudices possunt regulariter in sententia sibi ipsis reseruare diminutionem pœnæ, ipsiusvè declarationem: modò declaratio contraria non sit pœnæ per sententiam diffinitæ: quemadmodum tradidêre Baldus in authen. interdicimus. in fine. C. de episcopis & cleri. & Fel. in d. c. qualiter in l. de accusat. nu. 31.
Loading...