Vndecima conclusio. Qui
11
intestatus mortem obierit, non relictis fratribus, nec eorum liberis, proximiorem consanguineum hæredem habebit, sublato sexus, & cognationis, atque agnationis discrimine. text. in d. Auth. post fratres. in 2. Regia l. 9. tit. 13. parti. 6. Quæ quidem successio vsque ad decimum gradum tendit, nec vlterius progreditur. glos. in Authentic. de hæredi. ab intesta. veni. §. si verò nec fratres. glo. Barto. & Docto. in Authentic. in successione. C. de suis & legit. liber. Ias. in l. vltim. colum. 2. C. vnde legit. Nam agnati vsq;vsque ad decimum gradum admittendi sunt. gloss. cui omnes subscribunt in dict. l. vltim. cognati verò non debent distingui ab agnatis. §. nulla. in Authentic. de hæred. ab intest. veni. igitur vt nulla constituatur differentia inter cognationem, & agnationem, admittuntur cognati, sicut & agnati, vsque ad decimum gradum ex iure nouellarum, tametsi iure Codicis cognati solùm ad septimum vsque gradum forent admittendi. glos. communiter recepta in dict. l. vlt. probat. l. 1. §. hæc autem. ff. vnde cognat. §. vlti. Institut. de success. cognat. Verùm legitima successione deficiente, vxor admittitur ad successionem viri intestati, & ècontrario vir ad successionem vxoris. l. 1. C. vnde vir & vxor. Regia l. 23. titu. 11. part. 4. alioqui fisco deferuntur bona. l. prima. §. diuus. ff. de iure fisci. l. 1. & 4. C. de bonis vacant. libro 10.
Loading...