Oportet tamen expendere, an vera sint ea,
quæ in præfato responso continentur. Ex eo
manifestè apparet, non esse necessarium, testamentum dictante testatore scriptum coram testibus legitimis, iterum ipsi testatori, &
testibus legi, quando actus ipse testandi à testatore perfectus ita fuit, vt nihil ei addere
tunc proposuerit: nec eiusdem actus probatio scriptura fit, sed ipsorum testium depositione. quod præter Paulum notant Alexand.
in dict. §. ex imperfecto. nume. 3. Andreas Pisanus, & Nicolaus Neapol. in dict. l. fideicommissa. §. quoties. Carol. Ruin. consil. 1. num. 22.
idem consi. 12. nume. 15. & sequen. vol. 2. sensit
Paul. Castren. in consi. 75. volum. 1. in responsione ad d. l. fideicommissa. §. 1. Cuius verba retulimus superiùs in præcedenti intellectu.
Nam ille §. procedit eo casu, quem ibi notauimus. Vel aliter potest intelligi, vt procedat,
quando testator ipse rogauit notarium, eumq́ue vocari fecit ad scribendum testamentum:
tunc enim donec scriptum testamentum lectum fuerit coram testatore, & testibus, imperfecta est eius voluntas, & ideò nec testibus probari poterit, cùm ex lectionis defectu præsumatur voluntatis imperfectio. ex Bald. in Authen. quod sine. C. ist. ti. Paul. in d. l. si quis. quorum sententiam sequitur, dicens communem
esse Caro. Rui. cons. 1. vol. 3. nu. 21. tex. optimus
in l. hac consultissima. §. at cùm humana fragilitas. C. qui test. face. poss. idem ipse Carol. notat consi. 12. ad fi. 2. vol. Ego tamen fateor illam
esse frequentiorem sententiam, qua probatur
à Doct. publicum notarij instrumentum vt fidem faciat, legi oportere ipsis testibus, & contrahentibus, postquam scriptum sit, etiam eisdem præsentibus: & ita præter proximè citatos asserunt Ioan. Andre. in Speculo. titul. de
instrumen. edit. §. ostenso. versic. illud. nume.
|
15. in additione incipienti, verior est. Anto. nume. 12. Abb. num. 3. Feli. num. 17. & Dec. num.
14. in cap. 1. de fide instru. idem Abb. in c. cùm
P. tabellio. eod. titu. num. 4. Barto. Bald. & alij
in d. l. fideicommissa. §. quoties. Bald. in l. statutis. C. de senten. ex breuicul. recit. idem in l.
1. numer. 21. C. de fide instru. & iure hast. fis. lib.
10. Lanfran. Orianus in cap. quoniam contra.
§. de interlocutorijs. num. 14. idem cautum est
in pragmaticis huius regni sanctionibus, folio
166. & idem statuit Maximilianus Cæsar, apud
Germanos, in quadam constitutione, quę continetur Tomo primo artis notariatus, pagin.
116. pro qua opinione à Doct. adducitur text.
in d. §. quoties. qui minimè id probat, cùm ibidem actus imperfectus fuit, non ex defectu lectionis, sed quia scriptura ad testamentum parabatur ante eius contestationem, id est, prius
quam testes scirent quænam esset voluntas testantis: nec enim ipsis præsentibus testator
scripta dictauerat. Sic etiam eodem pacto loquitur Imperator in d. §. at cùm humana fragilitas. atque eadem ratione in d. l. si quis. testamentum fuit imperfectum,
nōnon ex eo, quòd
semel testibus præsentibus, & intelligentibus
scriptum, coram eisdem lectum non fuerit:
sed quia nondum eius ordinationem testator
perfecerit, vt ex eo textu constat. Nec Accursius in dict. §. quoties. communem opinionem
probat: quippè qui sentiat, satis esse testamentum à tabellione scriptum fuisse præsentibus
testibus & intelligentibus, quid notarius ex
voluntate testantis scriberet, multò minus coadiuuat eandem opinionem tex. vbi Bart. notat in l. contractus. C. de fid. instru. nam paulò
pòst dicemus qualiter id intelligatur. Vnde
hac in controuersia sequor frequentissimam
omnium opinionem, eamq́ue Regia sanctione probatam, non ex eo, quòd ante scripturæ
lectionem actus sit imperfectus quoad agentis voluntatem: sed ob defectum huius solennitatis, quæ seruanda est ob publicam vtilitatem, nempe, vt fraudes tabellionum euitentur, vt certior sit
eorũeorum publica fides, & ita communem sententiam intelligo quidquid alij
pro eius intellectu scripserint. Verùm, ne quæstio ista, quæ obiter se huic examini obtulit, ex
autorum perplexo catalogo, obscuram habere apud me decisionem videatur, statim assertiones sequentes subijcio.