In donatione facta ecclesiæ egregia est dubitatio,
an ea in totum reuocetur natiuitate filiorum,
an tantùm quo ad eorum legitimam? sicuti modo in donatione facta filio diximus. Et quia
*ad huius quæstio. decisionem passim adducitur
text. in c. vlti. 17. quæst. 4. adsumptus ab Augustino in sermone de vita clericorum 52. ad
fratres in heremo. Tomo 10. folio 314. licet Tiraq. in d. l. si vnquàm. in princip. nume. 60. dubitauerit illius capitis verba esse diui Augustini, cum apud ipsum ea reperire non potuerit, ipsius capitis literam, vti apud
GratianũGratianum & Augustinum ea legitur referam libenter, quò facilimè lector possit, quid inter vtranque discriminis sit, diligenter animaduertere. A Gratiano in
hunc modum refertur. Quicunque vult exhæ|
redato filio hæredem facere ecclesiam, quærat
alterum, qui suscipiat, non Augustinum: imò
Deo propitio neminem inueniet. Quàm laudabile factum sancti Aurelij Carthaginensis episcopi? Quidam enim cùm filios non haberet, nec
speraret, res suas omnes, retento sibi vsufructu,
donauit ecclesiæ, nati sunt ei filij nec opinanti,
red didit episcopus ea, quæ donauerat. In potestate habebat episcopus non reddere, sed iure
fori, non iure poli. Hactenus Augustinus. nam
quæ sequuntur apud Gratianum, ipsiusmet
Gratiani verba sunt, ex Augustino
resolutionẽresolutionem
quæstionis colligentis. Apud ipsum Augustinum ita scriptum est. Quicunque vult exhæredato filio hæredem facere ecclesiam, quærat alterum, qui suscipiat,
nōnon Augustinum: imò Deo
propitio nullum inueniet. Quàm laudabile factum sancti & venerandi episcopi Aurelij Carthaginensis? quomodo impleuit eos omnes,
qui sciunt, laudibus Dei. Quidam enim cum
filios non haberet, nec speraret, res suas omnes
retento sibi vsufructu donauit ecclesiæ. Nati
sunt filij sibi posteà, & reddit episcopus, nec etiam opinanti illi quæ donauerat. In potestate habebat episcopus non reddere, sed iure fori non
iure poli. Hæc Augustinus de quo Possidonius
Calamensis in eius vita c. 24. ita scribit. Quidam etiam ex honoratis Hipponensium apud
Carthaginem viuens, ecclesiæ Hipponensi possessionem donare voluit, & confectas tabulas
sibi vsufructu retento vltrò eidem sanctę memorię Augustino misit, cuius ille oblationem libenter accepit, congratulans ei, quod æternæ
suæ memor esset salutis. Verùm post aliquot
annos nobis fortè cum eodem cominùs constitutis, ecce ille donator literas per filium suum
mittens, rogauit, vt illę donationum tabulę suo
filio redderentur, pauperibus verò erogandos
dixerit solidos centum. Quo ille Sanctus cognito ingemuit, hominem vel finxisse
donationẽdonationem, vel eum de bono opere pænituisse: & quanta potuit, Deo suggerente cordi eius, condolenti animo ex eadem refragatione dixit, in illius
scilicet increpationem & correctionem, & tabulas, quas ille sponte miserat, nec desideratas, nec
exactas confestim reddidit,
pecuniàmq;pecuniamque illam
respuit,
atq;atque rescriptis eundem sicut oportuit,
& arguit, & corripuit,
admonẽsadmonens, vt de sua simulatione vel iniquitate cum pœnitentiæ humilitate Deo satisfaceret, ne cùm tam graui delicto
de seculo exiret. Hactenus Possidonius, qui
ostendit, Augustinum congemuisse,
donatorẽdonatorem
illum donationem
absq;absque filiorum iniuria & grauamine, ecclesiæ factam, impio animo reuocasse. Nam si ea potuisset iure reuocari, non ita diuus Augustinus eum corripuisset.