Ex §. Nono.

Ex §. Nono.

SVMMARIVM.

  • 1 Compendiosæ substitutionis definitio, & ex ea plura inferuntur, quæ cognitionem eius satis aperiunt.
  • 2 Bartol. in l. Centurio. verba quædam dubia explicantur.
  • 3 Compendiosa substitutio, quibus verbis fiat.
  • 4 Verba directa, obliqua, & communia quæ sint?
  • 5 Verba hæc, substituo, & moriatur, sunt communia.
  • 6 Compendiosa facta à milite verbis directis intra pubertatem est pupillaris, postea directa militaris.
  • 7 Latissimè discutitur intellectus legis regiæ 12. tit. 5. part. 6. & num 16.
  • 8 Nec iura sepulchroum, nec patronatus transeunt ad substitutun fideicommissarium.
  • 9 Ex testamento militis an deducatur Trebellianica?
  • 10 Directa militaris an includat legitimam filij, cui facta fuit?
  • 11 Jura sepulchrorum an spectent ad substitutum ex directa militari subtitutione?
  • 12 Ius patronatus ecclesiatici ad hæredes, etiam extraneos transit, & an transeat ad substitutum ex directa militari?
  • 13 Compendiosa à milite vehis communibus facta, | ante pubertatem est pupillaris, postea verò fideicommissaria.
  • 14 Substitutio compendiosa facta à milite verbis obliquis, omni tempore erit fideicommissaria.
  • 15 Compendiosa à Pagano verbis directis facta, ante pubertatem est pupillaris, postea omninò extinguitur.
  • 17 Compendiosa facta à Pagano verbis communibus, ante pubertatem erit directa, postea verò fideicommissaria.
  • 18 Substitutio compendiosa verbis obliquis à Pagano constituta, omni tempore erit fideicommissaria.
  • 19 Intellectus huius cap. & cap. si pater. isto titulo. in 6.
§. IX. DE COMPENDIOSA substitutione.
EST in hoc tractatu controuersia, an compendiosa substitutio sit species ab alijs substitutionibus distincta? Nam esse potius modum quendam inducendi alias substitutiones, asserit Aretin. in rubr. ff. de vulg. & pupil. substit. quem Ias. sequitur in l. Centurio. numer. 24. ff. eod. Tametsi verè dici possit quo ad formam, & modum inducendi, esse distinctam speciem, vt idem Aret. concedit in l. in testamento. pen. col. C. de testamen. mil. & Galiau. in d. l. Centurio. col. 40. Imò & Politus contendit, compendiosam esse distinctam speciem, & id propriè. idem Curt. iun. in l. precibus. nu. 44. C. de impub. & alijs substit.
Diffinitur autem in hunc
1
modum: Compendiosa est substitutio plures sub verborum compendio continẽscontinens substitutiones, propter plura tempora differentes, quāquam diffinitionem colligere libuit à Bart. in d. l. Centurio. col. 3. Gali. col. 39. Ripa nume. 60. & Polito titul. de compendiosa. ex qua diffinitione, quo rectius intelligatur, & vt tota hæc materia, alioqui difficilis, ad vnguem tractetur, sequentia corollaria deducemus.
Primùm non esse compendiosam illam substitutionem, quæ maiori fuerit facta his verbis, Instituo Titium hæredem, & quandocunque Titius hæres meus decesserit, substituo Caium. Nam licet hæc substitutio plura tempora contineat: nempe, ante aditam hæreditatem, & post eius aditionem, & sic vulgarem, ac fideicommissariam substitutiones, eas tamen non inducit temporis diuersitas, sed aditio, aut non aditio hæreditatis, quamobrem compendiosa non est, quod expressim notat Ripa in d. l. Centurio. nu. 60. & idem ego ex intentione, & mente Docto. deduco. tametsi Ias. in d. l. Centurio. nu. 23. dicat eam esse compendiosam, atq;atque Franc. Curt. scribat in d. l. precibus. hanc esse magis communem sententiam, quam & Aret. asseruit in d. l. Centurio. opinor, etenim eam substitutionem vulgarem esse aptamq́ue, vt fideicommissaria sit, ex verbis generalibus, quibus præfata substitutio constituitur. Veritas autem huius conclusionis aptior erit perpensa sequenti assertione.
Secundum hinc deducitur, plura tempora, quæ compendiosam substitutionem efficiunt, non alia esse, quàm pupillaris ætatis & pubertatis. glo. in d. l. precibus. & in ca. si pater. hoc tit. in 6. verbo, absque deductione. vbi Franc. in tract. compendiosæ, col. 1. hoc expressim tenet. & Politus in principio huius substit. quod probatur in d. l. precibus. & in Regia l. 12. titu. 5. part. 6. sensit Bartol. in d. l. Centurio. nume. 9. dicens compendiosam plura tempora exigere, scilicet, pubertatis, & pupillaris ætatis, atque ita eius verba intelligunt Galiaul col. 38. & Ripa ibi. num. 60. Nam quod Bart. dixit hanc substitutionem plura tempora exigere, nempe tempus pubertatis, & pupillaris ætatis, vel aliud, tendit ad id, vt constet, hanc substitutionem ad certum tempus posse restringi, modò id ætatem pupillarem excedat. d. l. Centurio. gl. in l. verbis ciuilibus. ff. eod. quod ex frequentissima omnium sententia Zas. adnotauit, titul. de compendiosa. col. 5. licet ipse Galiau. quò Bal. in sequenti opinione defenderet, aliter hanc rem intellexerit, exponens plura tempora, id est, ante aditam, & post aditam hæreditatem.
Tertiò ex hoc deducitur, non esse compendiosam substitutionem illam, Si filius meus in ætate pupillari decesserit, substituo Sempronium, non enim continet plures substitutiones, quæ ex diuersis temporibus sint variæ, ea quidem differentia, quæ ex pupillari ætate & pubertate oritur. Imò esse hanc substitutionem pupillarem, probat Bart. in l. 2. nume. 27. ff. de vulg. & pupill. Polit. in tractat. pupillaris substit. num. 8. quamuis Bald. in d. l. precibus. existimet eam compendiosam esse, & eius opinionem dicat communem Ias. in dict. l 2. ad finem. Nam & à Bal. dissentiunt. idem Ias. in d. l. Centurio. num. 23. Dec. in d. l. precibus. nu. 15. & Franc. in d. c. si pater. in tract. compendiosę col. 1. & esse hanc communem opinionem contra Bald. asserit Zas. tit. compendiosa. versi. requiruntur. & Ripa numero 4. in d. l. secunda.
Quartò, constat ex his, quæ modò notauimus non esse compendiosam substitutionem illam, quæ verbis generalibus concepta, includat vulgarem expressam, ac pupillarem expressam itidẽitidem, quia aditio vel repudiatio ipsas substitutiones distinguit, non diuersa tempora. Eadem etiam ratione pupillaris expressa singularibus verbis, non ex eo compendiosa erit, quòd vulgarẽvulgarem tacitam contineat, cùm id ex mente testantis à lege deducatur, non ex verborum compendio, sicuti docet Francis. à Ripa in d. l. Centurio. nu. 60. & idem omninò dicendum est in vulgari verbis singularibus | expressa, quæ etsi complectatur pupillarem tacitam ex mente testantis, non tamen ob id erit compendiosa.
Quintò, inde fit, vt minimè sit cẽsendacensenda compendiosa substitutio illa, quam hisce verbis testator expresserit, quandocunq;quandocunque filius meus decesserit, eum rogo, vt restituat hæreditatem Titio: non enim continet plura tempora actu vel habitu distinguentia substitutiones, cùm semper fuerit fideicommissaria. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulgar. in hac ipsa specie Socin. & Galiau. in d. l. Centurio. col. 38. & ibi Ripa. num. 61. Politus titul. de compendiosa. nume. 4. Curt. iunior in d. l. precibus. numer. 46. Et quamuis Bart. in d. l. 2. Centurio. nume. 20. di
2
*cat hanc substitutionem esse compendiosam, & eius opinionem asserat communem esse Ias. ibi. numer. 38. est tamen intelligendum in eo, quid Bart. dixerit eam esse omni tempore fideicommissariam, non in eo, quùd eam esse compendiosam putauerit, vt optimè explicat Curtius in dicta l. precibus. nume. 48. contra Dec. ibi, qui voluit ante aditionem hæreditatis eam posse esse vulgarem.
Sextò, apparet directam substitutionem à milite, maiori, & puberi constitutam his verbis, quandocunque decesserit, non esse compendiosam, cùm semper directa sit, nec censeatur apta pluribus substitutionibus, sub temporum compendio diuersis. Vnde erit species substitutionis distincta ab alijs, & directa militaris nuncupabitur. Aret. Ias. num. 26. & Ripa, num. 64. in d. l. Centurio. Miles etenim potest directè post aditam hæreditatem maiori substituere. l. in testamento. C. de test. milit.
Septimò, subinde aperitur, quonam pacto compendiosa à reciproca distet. Nam reciproca plures substitutiones complectitur, respectu plurium personarum: at compendiosa respectu vnius. Deinde reciproca plures substitutiones similes continere potest. Compendiosa verò necessariò inducit dissimiles. notat præter alios Ripa in d. l. Centurio. numer. 61. Item reciproca non continet fideicommissariam, nisi fiat in codicillis, sicuti tradidimus superiùs, titul. de reciproca. At in compendiosa frequentissimè fideicommissaria comprehenditur. Curt. in d. l. precibus. nu. 47. hanc differentiam constituens.
Octauò, libet ex his sensum Bart. perpendere, qui in d. l. Centurio. col. 3. scripsit, compendiosam fieri posse sub alia conditione, quàm mortis, quẽquem ibi reprobat Aret. col. 5. Est enim Bart. intelligendus ita, vt non exclusa, imò subintellecta conditione mortis, possit & alia addi substitutioni, in hunc modum: Filio meo substituo Titium, quandocunq;quandocunque Sempronius fuerit factus consul. In hoc enim exemplum, si hic filius impubes sit, conueniunt Ias. in dict. l. Centurio. num. 22. & ibi Galiau. col. 39. Dec. in d. l. precibus. num. 16. Soc. in d. l. Centurio. num. 18. & Curt. in d. l. precibus. num. 45. qui tamen variè exemplum istud & Barto. sensum intelligunt. Siquidem Socin. Dec. & Curtius, ita interpretantur hanc opinionem, vt si tempore quo Sempronius factus fuerit consul, nolit filius esse hęres, fit vulgaris substitutio. Item pupillaris, si ante pubertatem filius decesserit, & Sempronius fuerit factus consul. Fideicommissaria verò, si post aditam hæreditatem Sempronius sit factus consul, & esse hanc declarationem communem, testatur Curt. iunior. d. num. 45. At Ias. & Galiau. expressius existimātexistimant, mortuo filio ante pubertatem, ex pupillari, repudiante verò quandocunq;quandocunque, ex vulgari, mortuo autem post pubertatem, ex fideicommissaria, vocari substitutum sub illa conditione, si Sempronius fuerit factus consul. Nec satis est, vt substitutus admittatur, Sempronium consulem esse factum, sed oportet ad præmissa aduertere, quando fuit institutus filius testatoris, vt notat ipse Galiaul.
Nonò, colligere ex supradictis licet, compendiosam propriè filio pupillo conuenire. gloss. communiter recepta in dict. l. precibus. cui similis in d. cap. si pater. verbo, absque deductione.
Decimò, opinor ex his compendiosam propriè fieri filio impuberi, & in potestate hæredi instituto, quod communi consensu receptum est.
Vndecimò, illam esse verè compendiosam substitutionem, arbitramur, quæ ita concepta sit: Quandocunq;Quandocunque filius meus sine liberis decesserit, substituo Titium, vel absq;absque dictione, quandocunque. Si filius meus sine liberis decesserit, substituo Titium. glo. in d. c. si pater. verb. absque deductione. quam Doct. ibi approbant communiter. & in d. l. precibus. vbi hoc fatetur Curt. num. 66. Alex. in d. l. Centurio. num. 27. Ias. num. 33. & Ripa ibi. nume. 89. quo in loco Bart. per illum text. idem adnotauit. num. 17. optimus ad id text. in Regia l. 12. tit. 5. part. 6. contra glos. in d. l. precibus. dicentem esse omni tempore fideicommissariam, cuius opinio vanissima est, teste Polito in tractat. compendiosæ. num. 24. Bar. verò opinionem magis receptam esse tradit Alciat. lib. 10. Parerg. c. 2.
Duodecimò, ex his colligitur, esse compendiosam substitutionem illam hisce verbis conceptam, Si filius meus in ætate pupillari decesserit sine liberis, substituo Sempronium: nam etiam si factus pubes filius decesserit sine liberis, erit locus fideicommissariæ substitutioni, sicuti censet Paul. Castrens. consil. 43. vol. 2. cui subscribunt Dec. in l. generaliter. num. 1. C. de instit. & substit. Anton. Rub. consil. 129. Arnoldus Ferronus in consuet. Burdigalensibus. lib. 2. col. 3. & Curt. iunior in d. l. precibus. num. 67. & licet contrariam sententiam probauerint Corne. consil. 61. vol. 2. Cuman. | consil. 125. prima tamen opinio verior videtur ex verbis testatoris, quæ si intelligantur, vt intelligenda sunt, iuxta solitam & communẽcommunem naturam generandi, ad adultam ætatem trahi debent, neque enim adiectio illa, sine liberis, ita conuenit pupillari ætati, vt adultæ: & ideò ea fuit testantis intẽtiointentio, vt substitutus admitteretur, siue filius in ætate pupillari, siue in adulta decessisset. Esset tamen minus dubia isthæc opinio, si substitutio his verbis fieret, Si filius meus impubes decesserit sine liberis, substituo Sempronium: tunc enim dubio procul esset hæc substitutio intra pupillarem ętatem pupillaris, postea verò fideicommissaria, quod notant Guliel. Bened. hîc tit. de compendiosa. nu. 51. & Ferra. in practica tit. de forma libelli substitutionis compendiosæ. nu. 18. Nec quidquam refert, dictum sit à testatore, Si in ætate pupillari, & sine liberis decesserit, vel si in ætate pupillari sine liberis decesserit, ex rationibus, quas Paul. Castr. adducit, in cuius sententiam aduersus Corneum inclinat Galiaul. in d. l. Centurio. col. 57. dubius tamen propter communem sensum prædictorum verborum.
Fit verò compendiosa substitutio verbis generalibus, his quidẽquidem, si decesserit filius
3
meus, substituo Sempronium: hæc etenim indefinita æquipollet vniuersali l. si pluribus. ff. de leg. 2. atq;atque idem significat, ac si diceret testator, si filius meus sine liberis decesserit. l. cùm acutissimi. C. de fideicommis. Et esse hanc compendiosam probat glo. magna, in l. in testamento. C. de mil. testa. in 1. quam ad hoc allegat, & sequitur Curt. iun. in d. l. precibus. nu. 47. & Socin. cons. 113. vol. 1. col. 4.
Verbis autem specialibus fit in hunc modum, Quandocunq;Quandocunque filius meus decesserit, substituo Caium. Aut sine dictione, quandocunque, Si sine liberis filius meus decesserit. glo. in d. c. si pater. cuius paulò antè mentionem fecimus.
Item fit verbis singularibus his formulis, Si filius meus decesserit intra pupillarem ætatẽætatem, vel pòst, substituo Titium. Si filius meus decesserit intra vicesimumquintum annum, substituo Sempronium. Bart. in d. l. Centurio. num. 9. quem vbique Doct. hanc rem tractantes sequuntur.
Effectus huius compendiosæ substitutionis maximus quidem est, & in eo inquirendo iuris vtriusque professores hactenus insudarũtinsidarunt. Nos verò quæstionem istam, omissis pluribus interpretum concertationibus, tractabimus quantum poterimus breuissimè. Cuius rei cognitioni præmittere oportet, quænam sint verba directa, & quæ obliqua: ac deinde quæ sint communia. Directa sanè,
4
illa censentur, ex quibus quis propria manu, nulla alterius restitutione requisita testatoris, aut pupilli, hæreditatem capit. gl. in l. eam quam. verb. directis. C. de fideicommiss. Exempli gratia, Titius hæres esto. Instituo Titium, & pleraque alia, quæ Doctores passim congerunt.
Verba obliqua sunt illa, quorum ratione de manu alterius quis capit hæreditatem, quæ & verba p̃cariaprecaria dicũturdicuntur & indirecta, ex eo quòd requiritur alterius restitutio, sicuti cùm testator iubet, rogat, mandat hæredi, vt restituat hæreditatem, aut bona, qualia sunt verbum, reddat, verbum, restituat, & similia. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulg.
Communia verò sunt verba illa, quæ vtriq;vtrique aptantur significationi, potest enim quis aliquando ex his verbis propria manu capere hæreditatem. Potest quandoque ex eisdem à manu hæredis, vel alterius capere. glo. communiter recepta in d. l. precibus. & in d. l. Centurio. vbi Barto. hæc tria adnotauit, quem cæteri sequuntur, quos adducit Tiraq. in l. si vnquam. verb. reuertatur. num. 5. C. de reuoc. donat. & latiùs num. 157.
Horum verborum
5
communium primas obtinet, substituo, secundum Accursium in dictis locis. Nam vtcunque quis in alterius locum constituatur, dicitur substitutus, etiam in legatis. l. Lucius. & l. sequenti. ff. de hæredibus instituendis. Et in specie verbum hoc, substituo, commune esse probat. l. iam hoc iure. ff. de vulg. & pupill. substit. l. generaliter. §. cùm autem. C. de instit. & substit. Bart. in d. l. Centurio. nu. 47. & esse hanc communem opinionem fatentur præter alios Ripa in d. l. Centurio. nume. 187. Soc. consil. 144. col. 2. vol. 1. Zasius in tractat. compendiosæ. vers. super secundo. à qua diuertit non ineleganter Stepha. in Necyomantia iuris dialogo 11. & 12. & Viglius in §. qua ratione. Instit. de pupill. substit. numero 15.
Item verbum, succedat, commune est, text. hic secundum communem intellectum, quem expressim ad hoc citat Bart. in d. l. Centurio. col. vlt. cui cæteri frequenti consensu accessere, vt ibi fatentur Ias. col penult. & Ripa num. 192. & Galiau. col. 108. post Aret. ibi, etiam si verbum, succedat, referatur ad personas honoratas. tex. hic dum dicit, eidem impuberi succederent, atque hoc ipsum communiter Doctor. concedunt aduersus Bald. cui consentiunt Galiau. dict. col. 118. & Francis. in dict. cap. si pater.
Hoc autem verbum, Hæres meus moriatur Titio, esse cōmunecommune ex eo deduci potest, quod eum sensum habeat, id est, moriatur hæres ad vtilitatem Titij. Nam & Græci ea phrasi passim vtuntur, vti constat ex Luciano dialogo Xenophonte, & Callidemidæ. Hæc verò vtilitas poterit directè & obliquè contingere, & ideò Angel. in dicta l. Centurio. hoc verbum commune esse existimat: nec temerè secundum Ias. ibi, col. vlt. idem Abb. nu. 5. & nu. 20. & Card. hîc, in prin. col. pen. atq;atque etiam Imol. | num. 166. Franc. in d. c. si pater. super glos. filiæ. 2. col. Politus in tractat. compendiosæ. nu. 27. & Zasi. col. 2. Tametsi Bar. in d. l. Centurio. vlt. col. dixerit esse hoc verbum directum, per textum, iuncta gloss. in verbo, moriatur. in d. capit. si pater. Cuius opinio communis est, teste Ripa. num. 196. in d. l. Centurio. vbi idem notauit Galiau. col. 115. Ego verò, vt modò dicebam, contrarium verius esse existimo, nec arbitror Bart. opinionem ita receptam esse, vti existimauerit Ripa: Nam in d. c. si pater. non excluditur mater ex prima substitutione, sed ex secunda, quæ dubio procul facta fuit verbis directis. Imò etiam ex prima verbis communibus facta excluderetur, vt statim probabo. Quin etiam Imol. in d. l. Centurio. nume. 16. & 18. hanc sentẽtiamsententiam, quam ego sequor, ex Bart. deducere conatur, dum ipse num. 16. scripsit, verbum hoc, moriatur, esse directum, non ciuile. & idem col. vlt. repetit esse magis commune iure gẽtiumgentium. Nam Imol. verba illa, qua Bar. appellat directa, non ciuilia, opinatur esse communia ex intentione eiusdem Bart. Qua in re Bart. ipse considerat, verba directa quædam esse directa ciuilia, ex lege duodecim tabularũtabularum, illa sanè, hæres esto. quædam directa, non ciuilia, sed moribus introducta & inuenta, & inter hæc maximum discrimen esse. Cuius distinctio autorem habet Nicol. Materellum, quem & Bart. sequuntur Anto. Ancha. Abb. num. 21. & Guliel. hîc, verbo, eidem impuberi. num. 11. Aret. consil. 255. col. 7. Angelus in dicta l. Centurio. vbi Ripa num. 71. inquit, hanc opinionem communem esse, quæ tamen omninò reijcienda est, quippe quæ ratione careat, nec vllo iure probetur, & commentitia sit. Vnde eam improbant Card. hîc q. 35. Franc. in dicto cap. si pater. super gloss. filiæ. col. 2. Alex. num. 65. Imol. num. 16. & 18. in d. l. Centurio. Politus num. 19. & 22. & Zasi. col. 1. in tractat. compendiosæ. Salic. in d. l. precibus. & Ias. ibi, num. 9. dicens frequentissimo nouiorum consensu Bartol. distinctionem reprobari. ea igitur omissa effectum compendiosæ substitutionis tractemus propositis conclusionibus quibusdam, quæ amplissimam hanc quæstionem dissoluant, & intellectum huius c. & d. c. si pater. & d. l. precibus. atq;atque l. Centurio. breuissimè aperiant.
Prima conclusio, compendiosa
6
facta à milite verbis directis, intra pupillarem ætatem valet, vt pupillaris: post pubertatem verò valida est, vt directa militaris, ex qua substitutus capit tantùm bona patris, cum fructibus in hæreditate inuentis. dicta l. Centurio. vbi hoc Doctor. communiter notant. & præ cæteris Bart. num. 7. Galiau. col. 11. & Ripa num. 38. ex quibus erit intelligenda gloss. hîc verb. substitutionis.
Est tamen in maxima controuersia, procedátne isthæc conclusio viuente matre ipsius pupilli? in quo Azo in summa. C. de impub. glo. in d. l. Centurio. & in d. l. precibus. & in d. cap. si pater. verb. absq;absque deductione. asserunt, hanc substitutionem fauore matris post pubertatem esse fideicommissariam, non directam militarem. idq́ue probant ex dicta l. precibus. Verùm cùm directa militaris solùm vendicet sibi locum in hæreditate patris, non in hæreditate pupilli, minimè est attendendus fauor matris, quod sensit d. l. Centurio. & præmittit l. in testamento. in 1. C. de testa. milit. & ideò Azonis sententiam Bart. damnauit in d. l. Centurio. Cui accedunt omnes Doctores ibi & hîc, atque in dict. l. precibus. & esse hanc opinionem communem asserunt Alex. num. 52. Ias. num. 16. Ripa 66. Galiau. col. 41. in d. l. Centurio. idem Ias. num. 9. Dec. nu. 15. Curt. num. 39. in d. l. precibus. Politus in tract. compendiosæ. numer. 20. Zasius columna quarta, eandem opinionem sequitur Gulielmus Benedict. hîc, tit. de compendiosa. num. 10. Non obstat d. l. precibus. vbi probatur, præmissa substitutione à milite constituta, decedente filio post pubertatem, peti à substituto bona velut ex fideicommisso. Nam ex his verbis non omninò colligitur esse hanc substitutionem post pubertatem fideicommissariam: sed ex directa militari posse substitutum petere bona testatoris ab ipsa matre instituti, eadem bona possidente, quippe quæ essent mixta cum bonis filij: & addit hanc petitionem fieri velut ex fideicommisso, ex eo quòd directa militaris sit similis fideicommissariæ substitutioni, quia sicuti fideicōmissariafideicommissaria admittitur post aditam hæreditatem in bonis testatoris, ita directa militaris non autem in bonis hæredis: sic etenim dict. l. intellexere Christophor. Castellioneius, Fulgos. Ias. & Curt. ibi, num. 41. Cuma. Alexand. & Socin. Ias. num. 20. Ripa num. 66. in dict. l. Centurio. & plerique alij omisso Bart. intellectu.
Cæterùm est hîc tractandum,
7
an Regia l. 12. tit. 5. par. 9. sit isthæc opinio communis abrogata. Ea siquidem lege videtur probari, matre existente, compendiosam factam à milite, etiam verbis directis, post pubertatem est fideicommissaria fauore matris, quod ita ex d. l. deducitur. dum matri eadem lex defert tertiam partem hæreditatis, & omnium bonorum, quæ filius à patre titulo hæredis habuit, ea ratione, quòd ista tertia pars illo tempore erat legitima filij in bonis parentum. authent. nouissima. C. de inoffic. testam. Regia l. 17. tit. 1. part. 6. & fideicommissaria substitutio non comprehendit legitimam portionem instituti. l. quoniam. C. de inoffic. testam. Illa autem bona, quæ filius aliunde quàm à patre habuit, non debentur substituto, sed matri. Aliter etiam d. l. intelligi potest, vt sit locus fideicommissariæ, & ideò matri competat tertia pars, id est, legitima portio hæreditatis, | quam filius à patre obtinuit, & cætera omnia bona, quæ filius alio titulo, quàm hæreditatis à patre, vel aliunde fuerit adsequutus: quādoquidemquandoquidem isthæc bona minimè pertinent ad fideicommissarium, sicuti nec iura sepulchrorum paternorum, nec
8
ius patronatus ecclesiasticum ipsius patris. Iura etenim sepulchrorum paternorum, & gentilia non transeunt in fideicommissarium. Doct. in l. quia perinde. ff. ad Trebel. glo. in d. l. precibus. verb. possunt peti. Nouiores in d. l. Centurio. opt. text. in l. vel quæ. ff. de relig. & sumpt. fune. versic. liberis. Ius verò patronatus ecclesiastici, non transit ad fideicommissarium, cui hæreditas restituitur, sed remanet apud directum hæredẽhæredem. Bart. in d. l. quia perinde. & ibi Alex. Barb. in c. quanto. de iudic. ad finem. Decius d. l. precibus. nu. 22. Carol. Moli. in consuetud. Paris. tit. 1. §. 37. in glo. 10. quorũquorum opinio communis est, secundum Alexand. in l. si patroni. ff. ad Trebell. in princ. & Rochum de iure patronat. verbo, ipse vel is. quæstio. 9. Igitur hoc ius multo magis apud hæredem directum manebit, quando his hæres filius testantis est, & ratione generis paterni competit ipsi filio instituto. Vnde iustissimè d. Regia l. denegat substituto ea iura, quæ ratione generis, aut sanguinis paterni filio obuenere, siquidem comperti iuris est, ea ad fideicommissariũfideicommissarium minimè pertinere. Subdit ergo Regia l. in hac specie substitutionis compendiosæ factæ à milite verbis directis, hæc ipsa verba: Si filius decesserit post pubertatem, mater accipiet tertiam partem hæreditatis, & aliorum omnium bonorum, quæ filius à patre iure hæreditario habuit, & quidquid filius aliunde, quàm à patre acquisiuit: item bona filio competentia iure generis paterni. Et cætera bona defuncti parentis, habebit substitutus. In hunc sanè sensum latinitati donauimus præfatæ legis Hispanam orationem, quam & alio sensu possumus interpretari. Si filius decesserit post pubertatem, tunc mater capiat tertiam partem hæreditatis, & alia omnia bona, quæ filius à patre habuit, & quidquid filius aliunde, quàm à patre quocunque titulo quæsierit: item bona iure sanguinis paterni ipsi filio debita. Et cætera bona defuncti parentis accipiat substitutus. Hactenus verba legis Regiæ, quæ solent difficillimè intelligi. Nec tamen inficior potuisse textum dictæ legis vitio scriptorum corrumpi, quod mihi nondum compertum est, quippe cui ad manus non sit Codex aliquis ex vetustioribus, cuius auxilio possim locum illustrem sanè restituere. Author tamen peregrinæ præfatæ legis verba in hunc modum Latina fecit: Si post impubertatem filius decesserit, habebit mater tertiam partem bonorum patris, & omnia eius bona aliunde obuenientia, & iura sepulchrorum patris, sed alia bona habebit substitutus. Ex quibus sanè verbis planior est legis sensus, & præterea argumentum deducitur ipsam legem deprauatam vulgò circunferri. Quod apertius constat ex diligentissima legum partit. editione, quæ post huius operis secundam recognitionem prodijt in publicum, opera eruditis. viri Greg. Lop. Regij Consiliarij. Ita enim ex ea castigatione legitur: E si el moco, o la moca muriere despues de la edad sobredicha, estonces auro la madre la tercera parte de la heredad de todos los bienes que el moco heredo de supadre, y todo lo al que gano de otra parte, onde quier que lo ganasse: otrosi las sepulturas que le pertenesciessen de linage de supadre, mas todos los otros bienes del finado deue auer el substituto. Quæ quidem lectio potissimùm conuenit his, quæ nos hac in parte circa legis Regiæ intellectum adnotauimus.
Colligo tamen ex Regia lege matrem Trebellianicam non
9
deducere, & id fauore militaris testamenti. glo. in d l. precibus. verb. possunt. quam dicit singular. Alex. in d. l. Centurio. num. 48. gloss. in l. in testamento. C. ad leg. Falcid. Angel. Soc. & Ripa in l. 1. §. in filij. num. 7. ff. ad Trebel. quam opinionem esse communem asserit Alex. in l. Marcellus. ff. ad Trebel. col. 2. ex quibus apparet, ex testamento militis, etiam iure nouissimo non deduci Trebellianicam, quod probatur alia ratione: nam ex testamento militis non detrahitur Falcidia iure Regio. l. 4. tit. 11. part. 6. ergo nec Trebellianica: quo fit, vt iure Regio diligenter inspecto, extinguatur ingens illa concertatio Doctor. Sunt etenim qui opinentur, etiam in testamento militis esse locum Trebellianicæ, sicuti Falcidiæ. auth. de hæred. & Falcid. §. pen. Bart. Imol. & Doct. in d. §. in filij. quorum sententiam asserunt esse communem Socin. & Ripa in d. §. in filij. idem asserunt eam secuti Iason in l. in testamento. in 2. C. de testam milit. Galiau. in d. l. Centurio. col. 15 Dec. num. 20. & Curt. iunior nu. 70. in d. l. precibus. Politus de compendiosa. nu. 21. Hæc verò opinio deficit prorsus, & maximè iure Regio, per dict. l. 12. cùm & eo iure Falcidiæ locus non sit in testamẽtotestamento militis. d. l. 4. Vnde fit vt duæ receptissimæ vtriusque iuris professorum sententiæ iure Regio sint abrogatæ.
Porrò si velimus tenere iure Regio minimè corrigi, neq;neque mutari illam conclusionẽconclusionem, quam professi fuimus, compendiosam factam à milite verbis directis post pubertatem valere iure directo, quo ad patris hæreditatem, etiam viuente instituti matre, erit amplius quæ rendum de intellectu legis Regiæ. Quæ planè non obstat huic assertioni, dum ipsa lex tertiam partem hæreditatis paternæ matri defert. Id etenim ideò
10
procedit, quòd miles nec ex directa militari potest grauare filium in legitima, nec militaris directa ad legitimam extenditur. optimus text. in Auth. vt cùm de appell. cognos. §. & hæc quidem de parentum. Paul. Cast. col. pe. Alex. col. ea. Ias. nu. 17. in d. l. precibus. Cuma. Alex. num. 51. Ias. nu. 18. Ripa nu. 43. in dicta l. Centurio. & Guliel. Benedict. hic | tit. de compendiosa. nu. 20. quibus d. Regia l. plurimùm suffragatur. Tametsi non desint qui expressim contẽdantcontendant, militarem directam ad portionem legitimam filij etiam extendi. glo. Bar. & Doct. in d. l. precibus. tex. ibi. quo in loco Iacob. à S. Georgio asserit hanc opinionem communem esse. & idem fatentur Galiau. col. 13. & Ripa num. 43. in d. l. Centurio. Nam hoc locum habuit iure veteri: non tamen est admittendum iure nouissimo, vt existimant Alexan. & sequaces. Adhuc verò Regia lex maximè obstat, cùm Alex. & alij, qui eius opinionem recipiunt, in ea sint sententia, vt opinentur directam militarem ad legitimam non extendi, non tantùm in pręiudicium matris, sed nec in damnum cuiusuis alterius successoris. At Regia lex id tantùm statuerit, matre viuente, quasi permittat, directam militarem etiam legitimam filij comprehendere, dato alio filij successore, mortua matre. Ego verò his respondeo, Regiam legem esse valdè insignem, atque singularem, ex eo, quòd nec omninò Bar. opinionem improbet, nec rursus aliorum ex aduerso sententiam probet. Sed medium eligens apertissimè sanxerit, directam militarẽmilitarem fauore matris instituti non admitti quo ad legitimam filij, matre verò deficiente optimo iure ad legitimam filij deduci. Partim ergo dicta Regia lex tutatur illam opinionem, quæ militarem directam à legitima excludit: partim illāillam quæ ad legitimam eam admittit, quod eleganter notauit Imol. in d. l. Centurio, col. 3. dicens, priuilegium militis non esse ita amplè intelligendũintelligendum, vt filium, seu eius successorem legitimum matrẽmatrem à legitima excludat. Pupillaris etenim potest expressis verbis concepta matrem legitima filij priuare, cùm ea substitutio fiat iure communi filio, qui testari non potest. Directa verò militaris, quæ effectum sortitur eo tempore, quo filius testari poterat, & ex priuilegio fit, non debet hoc incommodũincommodum, aut potius iniuriāiniuriam inferre matri instituti, argumẽtoargumento assumpto à l. eius militis. §. militia missus. ff. de testam. milit.
Sed si in dicta Regia
11
lege conceditur post pubertatem directa militaris, cur iura gentilia manent penes matrem, nec transeunt ad substitutum directum militarem hæredem? Nam quamuis ad fideicommissarium non pertineātpertineant iura sepulchrorum, pertinent tamen ad directum militarẽmilitarem substitutum. gl. communiter recepta in d. l. precib. & in d. l. Centurio. Huic tamen obiectioni respondeo, quædāquædam esse iura filio competentia iure sanguinis, quæ ad extraneos hæredes non transeũttranseunt, vt familiaria sepulchra, quæ quidem in hoc ab hæreditarijs sepulchris distinguuntur. l. familiaria. & l. sequent. ff. de religio. & sumpt. fun. & hæc familiaria sepulchra potius ad matrem, quàm ad extraneum hæredem pertinebunt. Rectius deniq;denique existimo eandem Regiam legem intelligendam esse, siquidem eam in hæreditarijs etiam sepulchris intelligo, & subinde licet hæc transeant ad quoscunque hæredes, etiam extraneos, matre tamẽtamen viuente ex directa militari, non transibunt ad substitutũsubstitutum directum militarem, cùm ea substitutio valdè similis fideicommissariæ substitutioni appareat ex dicta l. precibus. Et interpretor hæreditaria sepulchra ea, quæ pater instituti ab eius auo habuerat, & sic ex genere ea fuerat consecutus. Quòd si essent sepulchra ab ipso patre testante, sibi suisq́ue hæredibus constructa, ad directum substitutũsubstitutum spectarent. l. siue. ff. de relig. & sump. fune. Intelligo igitur hæreditaria sepulchra, quæ auus, aut proauus instituti sibi, hæredibusq́ue suis ædificauerat. Familiaria verò dicũturdicuntur ea, quæ quis sibi & familiæ parauit. d. l. familiaria. Ex quibus infero intellectum ad ea, quæ notant omnes in dicta l. Centurio. & in d. l. precibus. dicentes ex militari directa ius patronatus
12
ecclesiastici, ad substitutum militarem transire, cùm is sit hæres directus, & ad hæredem directum hoc ius patronatus transeat, etiam si extraneus sit. glo. in cap. considerandum. 16. q. 7. Abb. in c. 1. de iure patro. Ias. in l. 1. nume. 71. ff. de lega. 1. text. in cap. significauit. de testib. vbi Aret. col. 1. dicit hanc opinionem communem esse. idem asserunt Abb. in dict. capit. 1. Card. consil. 122. & Rochus in tract. iuris patronat. verb. ipse vel is. q. 8. quod procedit ita latè, vt nec ad filium ius pertineat, nisi hæres sit. Abb. in dict. cap. 1. Vnde si quis instituat filium in re certa, & extraneum vniuersalem hæredem, ius patronatus spectat ad vniuersalem hæredem, non ad filium, secundum eundem Abb. cuius opinio communis est, teste Gulielm. Bened. hic, verbo, in eodem testamento relinquens. in 1. num. 16. Nec filius hæres à patre institutus ius patronatus acquirit, si patris hæreditatem repudiauerit. Cardinal. in Clement. 2. q. 7. de iure patron. quo fit, vt gloss. in dict. cap. considerandum contrarium probans, minimè sit admittẽdaadmittenda. & ita eam reprobat Rochus in dicto loco, quæst. 6. notat Abb. consil. 54. volum. 1. Is etiam, qui sibi, & suis filijs ius patronatus reseruat, censetur intellexisse de filijs, vt hæredibus. Dec. consil. 149. col. prima. nam in re quæ ad extraneos hæredes transmitti potest, reseruatio filijs facta, est intelligenda de filijs hæredibus. Bart. & Alexand. in l. si tibi. §. pactus. ff. de pactis. Quæ quidem omnia, etsi planè locum habeant, si tamen ius patronatus ecclesiastici descendat ab auo instituti, ad directum militarem minimè pertinet fauore matris, quod d. l. Regia probat. Potest forsan dici in dicta lege Regia sub illis bonis, quæ ex genere patris competebant filio instituto, includi tantùm bona illa, quæ habuit filius à consanguineis patris, & ea ad matrem pertinere disposuit lex, non ad substitutum ex directa etiam militari, licet hic intellectus non reddat illam decisionẽdecisionem admodum dubiam. Qua | in re est considerandum, non temerè prædictam legem Regiam matris mentionem fecisse, nempe vt directam militarem potius admitteret, quàm fideicommissariam, quæ non tantùm matri, sed & cuicunque hæredi ipsius filij locum in legitima, & cæteris bonis filij omninò fecisset.
Secunda principalis
13
conclusio compẽdiosacompendiosa à milite verbis communibus concepta, ante pubertatẽpubertatem valet iure directo, postea verò præmortua vel viuente matre obliqua fit, quod probatur in dicta l. Centurio. vbi post pubertatem iure directo illa substitutio valet, quia fuit constituta à milite verbis directis. Igitur si communibus facta fuisset, erit post pubertatem obliqua. sic & l. verbis ciuilibus. ff. de vulg. dum expressit substitutionem factam verbis directis, quæ directè valere potuit ante pubertatem, post eam extingui omninò, exclusit eam, quæ communibus verbis facta fuerit, & ideò hanc secundam conclusionem profitentur Iacob. Aretin. Cynus, Salic. Paul. Ias. col. 8. & Curt. iunior. nume. 49. in d. l. precibus. Pau. Alexand. numer. 56. Ias. num. 28. & Ripa num. 67. in dicta l. Centurio. contrarium, imò compendiosam à milite factam verbis communibus ante pubertatem pupillarem esse, postea verò directam militarem, matre instituti iam mortua, ea viuente fideicommissariam, Bart. asserit in dicta l. Centurio. 2. colum. & numer. 12. per dictam l. precibus. quæ hoc non probat. Sed ratione communis opinio consistit: nam in dubio substitutio potius est accipienda in sensu directo, quàm in obliquo. capit. si pater. hoc titul. in 6. qua ratione Bart. opinionem sequuntur, eam dicentes communem esse Socin. in dicta l. Centurio. numer. 21. & ibi Galiaul. colum. 44. defendit eam Politus in tractat. compendiosæ. num. 22. quam fatetur communem Ripa in dicta l. Centurio. numer. 67. à qua libentissimè discederem ipse, ex ea ratione, quod substitutio, quæ iure cōmunicommuni potest valere directè & obliquè, in dubio est directè intelligenda. d. capit. si pater. Illa verò, quæ iure communi non potest valere directè, sed ex speciali priuilegio militis, non erit valida, vt directa, sed vt obliqua. ex l. in testamento. in 1. C. de testam. milit. nec obstat l. 3. ff. de testam. milit. vbi Iurisconsultus existimat, militem in dubio ex iure militari testari voluisse, quia ibidem non valebat iure communi illa dispositio.
Tertia conclusio, compendiosa facta à milite verbis obliquis omni tempore est
14
fideicommissaria, siue mater instituti viuat, siue mortua sit. Bart. in dicta l. Centurio. colum. 3. & probatur argumento à speciali in l. neque enim. §. vltim. ff. de testam. milit. quæ quidem opinio omnium consensu, hactenus recepta fuit, sicuti testantur Socin. nume. 21. in dicta l. Centurio. Politus in tracta. compendiosæ. nu. 22. Guliel. Bened. hîc in materia compendiosæ. num. 42. eandem sententiam Ias. post alios sequitur in d. l. Centurio. num. 28.
Quarta conclusio, compendiosa
15
constituta à Pagano verbis directis ante pubertatem valet vt pupillaris, postea verò nullo modo. Substitutio enim à Pagano facta verbis directis, quæ ab initio valere potest iure directo, postea nunquam habet effectum obliquæ substitutionis. l. verbis ciuilibus. ff. de vulg. vbi hanc opinionem tenet gloss. communiter recepta. idem glo. in d. l. Centurio. & in dicto c. si pater. verbo, absque deductione. Regia lex 12. titul. 5. part. 6. gloss. in d. l. precibus. glos. hîc verbo, substitutionis. quam opinionem existimat veram esse Alexand. in dicta l. Centurio. nume. 64. vbi Ias. num. 29. dicit hanc esse communem, idem asserunt Galiaul. colum. 47. & Ripa ibi num. 69. Guliel. hîc tractat. de compendiosa. num. 32. Zasi. numero 27. Ias. Dec. & Curtius in dicta l. precibus. numero 50. disputant de eius veritate præter eos Ioan. Baptista in dicta l. precibus. fol. 3. & Lanfranc. in dicta l. Centurio. colum. 6. ac tandem Politus titulo de compendiosa. numero 22. & Galiaul. d. colum. 47. ab hac communi opinione diuertunt pluribus rationibus. Sed communi opinioni mirè adstipulatur text. in dicto capitul. si pater. ex quo substitutio compendiosa verbis facta directis, ob causam trahitur ad fideicommissum, ergo regulariter non poterit esse fideicommissaria. Intelligo ipse ob causam, id est, ex pluribus causis, & casibus, in quibus Doctor. passim hanc vulgò receptam sententiam non admittunt, quos Baptista, Ripa & Curtius congessere.
Porrò lex
16
Regia 12. titul. 5. part. 6. probat, substitutionem conceptam his verbis, quandocunque filius meus decesserit, volo, vt ei sit hæres Sempronius, aut substituo ei Sempronium, post pubertatem valere vti fideicommissariam, quod mirum est, cùm in hac specie etiam hi, qui communi sententiæ refragantur, concedant post pubertatem substitutionem hanc omninò extingui, nec iure obliquæ substitutionis valere, propter illam formulam. Et sit hæres, ne duo verba impropriè assumantur. Ita Lanfranc. in dicta l. Centurio. colum. 8. versic. secunda conclusio. Imò dicebat Bald. in dicta l. precibus. cui accedit Paul. Castrens. ibi, compendiosam illis verbis conceptam, sit mihi hæres, esse post pubertatem fideicommissariam, ea ratione, quòd testator ad seipsum retulerit effectum substitutionis. Hæc tamen Baldi opinio minimè recipitur, sicuti post alios animaduertit Curti. in dicta l. precibus. numero 57. Nam dictio mihi, non mutat naturam substitutionis. l. si ita scriptũscriptum. §. qui filio. ff. de bonorum possess. secund. tab. notatur in l. 1. ff. de vulga. Quamobrem sensum legis Regiæ illum esse verè arbitror, vt | compendiosa siue verbis communibus, siue directis constituta, post pubertatem fideicommissaria sit, si in ea isthæc verba exprimantur, Quandocunque filius meus sine liberis decesserit. Ex his etenim verbis lex præsumit, testatorem voluisse omninò etiam post pubertatem obliquè substituere, quod iure communi, & Cæsareo verum esse probat Bapt. à sancto Seuerino in dicta l. precibus. fol. 4. colum. 3. vers. quarta conclusio.
Quinta principalis
17
cōclusioconclusio, compendiosa facta à Pagano verbis communibus, ante pubertatem erit directa, postea verò fideicommissaria. Cuius assertionis illa est optima ratio, quòd verba communia conueniunt directæ, & obliquæ substitutioni, & tempora, vnde nimirum si mutatis temporibus, mutetur ipsa substitutio. Sed in specie, hanc substitutionem esse post pubertatem obliquam, probat text. hic, qui loquitur in compendiosa verbis communibus à Pagano concepta, licet glossa existimet, eam fuisse fideicommissariam substitutionem. Esse verò ante pubertatem directam, probat rectè intellecta decisio. capit. si pater. hoc titul. in 6. quo in loco mentio fit compendiosæ substitutionis, quæ primò fuit facta verbis communibus, nempe per verbum, moriatur, & tamen inquit Canon ante pubertatem esse directè intelligendam illam substitutionem. Nam de pubertate ibi nullum verbum, sicuti nec in hoc capit. fit mentio pupillaris ætatis. ita sanè inducendus est text. in dicto capit. si pater. quem ad hoc ipsum citauit Bartol. in dicta l. Centurio. numero 26. nec refert sit mater viua, an mortua. Ioan. Andre. in dicto capit. si pater. gloss. in §. qua ratione. Instit. de pupill. substit. Imol. Paul. Alexand. & Aret. in dicta l. Centurio. Sali. Fulg. Paul. & Iaso. in dicta l. precibus. quorum opinio communis est, secundum Ias. numero 15. & Iaco. nu. 15. in d. l. precibus. eundem Ias. numero 45. & Ripa nume. 118. in dicta l. Centurio. Alexand. consil. 12. vol. 3. colum. 5. Corne. consil. 28. vol. 4. & consil. 114. volum. 3. & Soc. iuniorem consil. 94. num. 28. 1. volum. Guliel. Benedict. hîc, tit. de compend. numer. 27. Zas. num. 33. Alciat. libro 10. parerg. capit. 9. qui eandem sententiam veriorem esse existimat post Cardin. q. 36. & Imol. hîc, numero 152. col. 4. qui dixit esse singul. gloss. in dict. §. qua ratione. quam Vigli. ibi receptam esse communiter asserit, quæ in dicta Regia l. 12. titulo 5. part. 6. probatur, illius vltima parte diligenter perpensa. Atque in dicto cap. si pater. prima substitutio facta fuit verbis communibus, secunda verbis directis, & tamen vtraque ante pubertatem censetur directa, etiam matre viuente, quæ per eandem substitutionem excluditur.
Contrarium tamen probare nititur glo. in dicto capit. si pater. & in dicta l. Centurio. & in dicta l. precibus. vbique dicens præfatam substitutionem omni tempore fideicommissariam esse, quam sententiam, si mater viuat, probat Bart. in d. l. Centurio. nu. 27. cuius opinionem ante eum scripserat Oldra. cons. 99. & eam sequuntur dicentes communem esse Bal. in l. iam hoc iure. ff. de vulg. & in d. l. precibus. num. 38. Anani. cons. 79. Aret. consil. 155. col. vlt. Galiau. in d. l. Centurio. col. 73. Matthæ. ab afflictis decisione 367. quibusdam rationibus, quas omittimus, ne Lectorem nimis fatigemus. Dec. sanè num. 19. & Curt. in dict. l. precibus. num. 62. fatentur opinionem Bart. probabilem esse, quæ verò ex his opinionibus receptior sit, minimè audent attestari. Nam & Corne. consil. 93. vol. 3. col. 2. dicebat primam opinionem receptam fuisse à Canonistis, vltimam verò à iuris Ciuilis professoribus, qua in re dubitat Baptist. de sancto Seuerino, in d. l. precibus. fol. 6. Sic & Bal. consil. 175. volum. 5. maximè dubius cui opinioni accedat, adserit communem esse hanc vltimam. Verùm nos priori sententiæ accedimus, eo quòd magis communis sit, & Regia lege apertiùs quàm contraria probetur.
Ex his ergo constat quid in præsenti controuersia agendum sit, omissis aliorum perplexis traditionibus.
Sexta conclusio, compendiosa
18
à Pagano verbis obliquis concepta, erit omni tempore fideicommissaria. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulgar. Bart. in d. l. Centurio. numer. 20. quem frequentissimo consensu cæteri sequuntur, secundum Ias. nu. 38. in dicta l. Centurio. quamuis Decius in dict. l. precibus. dixerit, hanc substitutionem esse vulgarem. quem reprobant Curt. ibi, num. 48. Galiau. col. 91. & Ripa in d. l. Centurio. num. 101. His
19
igitur ad hoc breuissimum examen deductis expeditum erit qualiter substitutio, cuius hic tex. meminit, sit intelligenda, siquidem hæc fuit compendiosa à Pagano constituta verbis communibus, & ideò post pubertatem vim obliquæ substitutionis assumit, cùm antea posset valere iure directæ substitutionis. Eodem pacto adnotandum est, secundam substitutionem, cuius meminit Romanus Pontifex in d. c. si pater. esse compendiosam à Pagano verbis directis factāfactam, nec iure ordinario post pubertatem valere, imò omninò extingui, nisi ex causa, præsumpta intentione testantis, nempe pauperibus substitutis, sicuti loquitur ille tex. qua ratione defendi potest id, quod Panor. hîc, nu. 20. opinatur, dicens, substitutionem illāillam post pubertatem posse vti fideicommissariam valere: id enim procedet ex mente testatoris, non aliâs. Imò in prædicta decisione c. si pater. probatur compendiosam substitutionem factam verbis cōmunibuscommunibus instituto in re certa admitti iure directę, & pupillaris substitutiōissubstitutionis ante pubertatẽpubertatem, si simpliciter facta fuerit, quod est singulare | secundum Franc. in d. c. si pater. col. 48. idem adserunt Imol. in hoc c. fol. 24. col. 1. Alex. in l. Lucius. col. vlt. ff. de vulga. idem Alex. num. 59. Ias. num. 36. Ripa num. 154. & Galiau. in dict. l. Centurio. col. 59. secus esse dicentes, si in substitutione esset repetita eadem certa res, quo quidem casu facta substitutio verbo communi non erit pupillaris, nec directa, sed obliqua. Bald. consil. 296. vol. 4. Bart. in dicta l. Centurio. nu. 33. vbi num. 18. scripsit, compen diosam verbis directis expressim in certa re factam intra pupillarem ætatẽætatem directam pupillarẽpupillarem esse, & idem præfati Doct. fatentur passim recipientes Bart. per tex. in l. cohæredi. §. vltim. ff. de vulg. exemptis Galiau. & quibusdāquibusdam alijs, quorum sententiam in disputatione probat Soc. iunior. cons. 121. nu. 18. vol. 1. vbi Bart. opinionem communem esse asserit: & ideò ab ea in eo responso non discedit.
Loading...