2

SVMMARIVM.

  • Iustiniani, & Celsi iurisconsulti responsa, de Hippocentauri stipulatione ex uariis authoribus examinantur:
CAPVT II.
IVstinianus lib. iij. Institutionum, tit. de inutilibus stipulat. inutilẽinutilem esse docuit stipulationem, qua id promittitur, quod natura esse non potest. veluti si quis Hippocentaurum fuerit stipulatus, qui natura quidem esse non potest. Idem Celsus respondit in l. si ita stipulatus. ff. de verb. obligat. quibus Cicero adstipulatur, in lib. primo Tusculanarum num. 142. qui enim, inquit, satis viderit id, quod est luce clarius, animo, & corpore consumpto, totóque animante deleto, & facto interitu vniuerso, illud animal, quod fuerit, factum esse nihil, is planè perspiciet, iure Hippocentaurum, qui nunquam fuerit, & regem Agamennonem nihil interesse, nec pluris nunc facere. M. Camillum hoc ciuile bellum, quàm illo viuo ego fecerim Romam captam. Idem Cicero lib. pri. de natura deorum. num. 145. Nam si tantummodo ad cogitationem valent, nec habent vllam soliditatem, nec eminentiam, quid interest, vtrum de Hippocentauro, an de eo cogitemus? Idem lib. ij. num. 7. Etenim videmus cæteras opiniones fictas, atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim Hippocentaurum fuisse, aut chimæram putat? Xenophon lib. iiij. de pædia Cyri, Chrisantam refert oratione quadam equites laudasse, maximêque admiratum fuisse, fœlíxque existimasse Hippocentaurum animal, si id vsquam fuerit. Quo in loco sensit is autor, animal hoc natura esse non posse. Idem ex Galeno in lib. iij. cap. pri. de vsu partium probare conatur Andræ. Alciatus lib. ix. parerg. cap. xiij. diuus Augustinus lib. xviij. de ciuitate dei cap. xiij. de Centauris fabulam confictam fuisse scribit, quòd equorum, hominúmque fuerit natura coniuncta. Hoc ipsum & Lucretius lib. v. de natura rerum ostendere videtur.
Sed neque Centauri fuerant, nec tempore in vllo
Esse queunt duplici natura, & corpore bino.
Et rursus.
Ne fortè ex homine, & veterino semine equorum.
Confieri credas centauros posse, nec esse.
Sed hoc esse contra fidem historiæ asseuerat Ioan. Corasius lib. v. Miscell. cap. ij. ex eo, quod Plinius Veronensis lib. vij. cap. iij. Claudium Cæsarem scribat, memoriæ prodidisse, Hippocentaurum in Thessalia natum. eodem die interiisse. Et nos, addit Plinius, principatu eius allatum illi ex Aegypto in melle vidimus. Diuus Hieronymus in vita Pauli eremitæ author est, Antonium eremitam Hippocentaurum, & Satyrum in eremo vidisse. Nec plura his, inquit, conspicit hominem equo mixtum, cui opinio poëtarum Hippocentauro vocabulum indidit. Quo viso salutaris impressione signi armat frontem: Et heus tu, inquit, quanam in parte seruus dei hic habitat? At ille barbarum nescio quid in frendens, & frangens potius verba, quàm proloquens indicat iter. Et sic patentes campos volucri transmittens fuga ex oculis mirantis euanuit. Verum hæc vtrum diabolus ad terrendum eum simulauerit, an vt solet, eremus monstruosorum animalium ferax, istam quoque gignat bestiam, incertum habemus. Stupens itaque Antonius, & de eo, quod viderat secum voluens, vlterius progreditur. Nec mora inter saxosam | conuallem haud grandem homunculum videt aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Infractúsque & hoc Antonius spectaculo scutum fidei, & loricam spei, vt bonus præliator arripuit. Nihilominus memoratum animal, palmarum fructus eidem ad viaticum, quasi pacis obsides offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius, & quisnam esset interrogans, hoc ab eo responsum accepit, Mortalis ego sum, & vnus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas, Faunos, Satyrósque, & incubos vocans colit, legatione fungor gregis mei, precamur vt pro nobis communẽcommunem deum depreceris, quem pro salute mundi venisse cognouimus.
Hæc Hieronymus.) Sed & de Satyris Plutarchus in Silla scribit, prope Apoloniam captum à militibus Satyrum ad Syllam adductum, & quisnam esset per interpretes interrogatum, vix quidquam, quod intelligi posset, pronuntiasse, potiûsque vocem asperam equi hinnitu, hircíque balatu per mixtam emisisse, ab ipsóque Sylla fuisse dimissum. Sed & Satyros esse idem Plutarchus in Numa, Plinius lib. vij. cap. ij. & lib. vj. cap. xxx. & lib. viij. capit. liiij. Mela, & Solinus, Philostratus in Appollonio lib. vj. & plerique tradidere. Sed hæc, & quæ Pausanias de Satyrorum insula in Atticis scribit, fabulosa esse existimo, hisque similia, quæ Lucianus de veris narrationibus venustè quidem, & eleganter confixerit. Illud sanè obseruandum erit, centauros prope Pelium Thessaliæ montem habitantes primùm equos aut subegisse, aut ad equitandum domuisse, autore Diodoro Siculo lib. v. Nam & Palephatus lib. pri. incredibilium scribit, Ixionem regem. cùm tauri præferoces Larissam, & eam Thessaliæ regionem vastarent, præmium proposuisse his, qui tauros arcerent, iuuenésque è Mephele pago equos mansuefactos conscendisse, taurosque illos abegisse. Vnde dicti, fuere centauri, ἀπὸ το̃υ κευτᾶν το̃υς ταυρὸυσ, à pungendis quidem, & stimulandis tauris. IdẽIdem ferè Seruius in illud Virgilij. lib. iij. Georgicorum.
Fræna Peletronij Lapithæ, gytos́gytosque dedere.
Ex his dicti Hippocentauri qui inter eos forent stimulandis, & pungendis equis præstantissimi, quique arte equitandi reliquos Centautos præcellerent. Etenim adnotauit Sophoclis interpres in Aiace, apud Græcos dictionem istam, Ιπποσ, in compositione magnum, & eximium significare. qua ratione ἱππομανῆ, hominem insanissimum, & maximè furentem, ἱπποτνώμονα, magno, & excelso præditum animo, & ἱππόβινον eum, qui inexplebiliter venerem consectatur, frequentissimè Gręci interpretantur. vt inde par sit Hippocentauros dictos fuisse præclaros, & eximios Centauros. Sophoclis interpreti præter alios consentit Suidas. idem obseruat Aristophanis scholiastes in Nebulis & in Ranis. Aut sanè dicti fuere Hippocentauri equites præstantissimi ἀπὸ το̃υ ἴππουσ κευτᾶν, id est ab stimulandis equis Quod apud Pindarum in Pythiis Hymno secundo adnotarunt scholiastæ. Nam & illic Pindarus, centaurum natum fuisse fabulatur ex coniunctione Ixionis, cum nebula, quæ Grecè Nephele dicitur, Centaurum vero cōmistionecommistione Thessalicarum equarum genuisse animalia, quæ paulò antè diximus à veteribus dici Hippocentauros. Interpes Apollonij Rhodij lib. pri. scribit, Saturnum transformatum in equum ex Philyra Oceani filia Chironem genuisse, qui ex eo dictus fuerit Hippocentaurus.
Ceterum quod diuus Hieronymus scribit, quamuis & ipse hoc incertum esse existimet, potest commodè dæmonum illusionibus tribui. Nam & sancti viri cum tetris spiritibus congressum frequenter habuerunt. ab illísque diuersis imaginibus, ac multiplici specie propè sunt delusi. Quod passim veteres auctores tradidere, & ex iunioribus Alexander ab Alexandro lib. iiij. dier. geni. cap. xix. Sed & diuus Gregorius harum delusionum quandoq;quandoque in suis dialogis meminit lib. iiij. cap. xxxvij. li. iij. cap. vij. & cap. xvj.
Loading...