7

SVMMARIVM.

  • De Nisibi urbe, & an ea dicta fuerit Antiochia à ueteribus auctoribus.
CAPVT VII.
ANdræas Alciat. in librum Codicis vndecimũvndecimum titul. de pascuis publi. & priuat. cum Antiochiæ vrbis celebratissimę meminisset, constanter ab his discedit, ac dissentit, qui Antiochiam dictādictam fuisse Nisibin quandoque existimarunt, cum Ammiani Marcellini testimonio libr. xiiij. constet, Nisibin vrbem maxime differre, ac distare ab Antiochia. Nos vero miramur, virum alioqui diligentissimum varia lectione, & iuris ciuilis disciplina illustrem non satis diligenter rem istam, qua obiter fortassis tractabat, expendisse. Scimus etenim Anthiochiam Syriæ vrbem, quæ Epidaphne dicitur, & Oronte fluuio adluitur, quæq́ue maxime celebris olim fuerit, atque adeo insignis, vt ab ea dicta sit Antiochena Syria aliam esse, ac procul distare à Nisibi vrbe, quæ in Persarum confinibus sita erat: quæq́;quæque Migdonio fluuio secabatur, quod passim apud auctores poterit lector obseruare, præsertim Plinium libr. 5. cap. 21. Strabonem lib. 16. Cornelium Tacitum lib. decimoquinto. Iulium Capitolinum in Gordiano iuniore, & alios, quorum statim mentionem faciemus. Illud tamẽtamen est omnino adnotandũadnotandum, Nisibin istam apud veteres etiam dictādictam fuisse Antiochiam, vt tandem minime errauerint, qui hoc verum esse existimarunt, quippe qui de Nisibi vrbe Migdoniæ, non de Antiochia Syrię intellexerint. Quod si Antiochiam Syriæ dictam fuisse Nisibin opinati sunt, quod ipse minime credam, manifesti erroris notari potuerunt, & iure. Sed Nisibin vrbem Migdoniæ dictam fuisse Antiochiam probatur ex Plinio lib. 6. cap. 13. Strabone libr. decimosexto. Plutarcho in Lucullo, qui magnæ vrbis meminit, quæ à barbaris Nisibis, à Græcis Antiochia Migdonica dicta fuerit. Idem tradidere Theodoritus libr. 1. eccles. hist. cap. 7. idẽidem libr. 2. cap. 30. Nicephorus libr. 8. cap. 14. & libr. 9. c. 28. rursus idem auctor libr. 14. c. 21. meminit & Polybius lib. 5. Antiochię, quę in Migdonia erat. Tametsi Nicolaus Perottus eius interpres non satis eum locum intellexerit. Dicta verò fuit à Plinio Antiochia Syriæ Epidaphne, à luco Daphnes, qui erat suburbanũsuburbanum ipsius Antiochię, locus quidāquidam Apollini sacratus, vt scribit Iustinus lib. 16. & fere omnes qui de Antiochia scripsere. ErātErant & in eo spectatissimę lauri. Quod Strabo in dict. libro decimosexto tradit & alij, quorum Alciatus meminit in libr. C. xj. titul. de cupressis. & eleganter Sozomenus libr. v. eccles. histo. cap. xix. & Nicephorus libr. x. c. xxviij. Apud quos illud est à Christiano, & pio lectore obseruandum, oraculum Apolinis tunc obmutuisse, nec responsa dedisse, quum Babylas martyr in eodem loco prope ipsum Daphnes suburbanum sepultus est, & dum eius reliquiæ inibi manserunt. Idem memoriæ tradidere Euagrius libro primo eccles. histo. cap. xvj. Suidas, & Diuus Chrysostomus libr. vno contra gentiles. Socrates libr. iij. cap. xviij. & Theodoritus libro tertio, cap. ix. & x. Hoc daphnes suburbanum amœnum, & ambitiosum appellat Ammianus Marcellinus libr. xix. Extat de hoc luco Arcadij Imperatoris lex prima. titul. de cupressis. libr. C. xj. Si quis, inquit, Daphnes luci in Syria, vel Perseidos in Aegypto arbores comparauit, quinque lib. auri nouerit esse mulctandum. Quo in loco Andreas Alcia|tus ex Sozomeno libr. sexto. conatur exponere, quæ fuerint arbores Perseidos. Verum Sozomenus libr. quinto. capit. xxj. & Nicephorus libr. x. cap. xxxj. ita scripsere. Hermenopoli quoque Thebaidis arbor esse, quam Persæam vocant, dicitur, multis morbis medicinam afferens, quando festuca, vel folium ex ea ægris applicatur. De qua illa adhuc fama apud Aegyptios obtinet, Dei genitricem vna cum Iosepho Herodem fugientem, ductu Iosephi Hermopolim venisse, & quam primum vrbis portam attigisset, arborẽarborem eam aduentum Christi ferre non potuisse, & quamuis procera admodum esset, ad solum ipsum tamen se demisisse, & Paradisi olim satorem adorauisse. Hæc & alia de Perside arbore Sozomenus & Nicephorus.
His addere libet, Eusebium in Chronico existimasse, Nisibin eam esse vrbem, quę in sacris Bibliis dicatur, Niniue. At Hieronymus in adnotationibus Hębraicis in Genesim refragari videtur, quippe qui censeat, eam vrbem, quæ Achad dicitur Genes. c. x. dicitur ætate Nisibin, atque distinctam esse ab vrbe Nino, quæ Niniue dicta est in eodem capite decimo.
Loading...