Est tamen hac in re omninò adnotandum, esse necessarium mandatum speciale ad præstandum
hoc
iuramentũiuramentum: speciale inquam, vt procurator
iuret nomine domini, & in eius animam (quod
aiunt) illa instrumenta nouissimè à domino reperta fuisse, nec potuisse prius eorum cognitionem habere, facta diligenti per eum inquisitione.
Atq;Atque ita in hoc Granatensi Prætorio anno M. D. L generali Decreto diffinitum fuit, &
id iure quidem. Nam ad iurandum, speciale
mandatum necessarium est: cùm iuramentum
nomine alterius est præstandum, & exhibendum, quod nec negari poterit, nec alicubi est
controuersum: vt nos longius probauimus
in capitulo quamuis pactum. de pactis in 6. prima relectionis parte. §. quinto. numer. 8. Quòd
si in hac specie oportet iuramentum fieri super diligentissima inquisitione instrumenti à
domino præmissa & super noua ipsius instrumenti cognitione, ac inuentione ipsi domino contingenti: manifestissimè consequitur, necessarium esse speciale mandatum ad
hoc. Mandatum veró ad
iurādumiurandum de calumnia,
etiam speciale in certa causa, sufficiens non esse ad hoc, multis probatur, & præsertim ex eo,
quod ratione huius mandati non licet iurare
aliud, quàm quòd dominus principalis nulla
vtitur, nec vtetur calumnia, nec malicia in eo
iudicio. Huc etenim tendunt omnia huius iura|
menti capita. Sed si mandatum speciale ad iurandum de calumnia sufficeret in præsenti specie: profectò satis esset iurare in animam Domini, quòd instrumenta non proferuntur in iudicium ex calumnia, nec ex malitia, hoc non sufficit, vt constat: igitur non est sufficiens speciale
mandatum ad iurandum de calumnia, vt possit pro curator nomine domini iuramentum id
facere, ac præstare, quod necessarium est ad pręsentationem instrumentorum, quæ fit post
cōclusionemconclusionem in causa, vn de constat, mandatum
ad
iurādumiurandum de calumnia, nec sufficere ad hoc,
nec ad id extendi. Nec quicquam refert,
cōsuetudineconsuetudine receptum in
plerisq;plerisque locis fuisse, vt ea
extensio fiat: siquidem ea consuetudo iniqua
est ac pernitiosa, in
contemptumq́;contemtumque religionis
iuramenti, & diuinæ reuerentiæ;
ideóq;ideóque non
valet, nec est admittenda. Nam procurator, qui
iurat in animam domini, instrumentum istud
nouiter repertum fuisse, asseuerat vt certum,
ꝙquod
apud ipsum
incertũincertum est: etenim
absq;absque speciali
iussu domini
nōnon potest ipse in eius
animāanimam asseuerare, nouissimè
eũeum habuisse
instrumẽtiinstrumenti cognitionẽcognitionem, ergò de hoc est incertus. Asseuerare
autẽautem
maximè cum
iuramẽtoiuramento, vt certum
ꝙquod est incertum, temerarium est, & contra iuramenti religionem. His accedit alia ratio, qua constat, à lege requiri, & exigi hoc in specie iuramentum,
quod obliget ad periurium ipsum
principalẽprincipalem,
cuius nomine proferuntur instrumenta, & lis
tractatur. Hoc autem iuramentum
absq;absque speciali mandato, si forsan falsum iuratum sit,
nōnon obligat dominum, nec eum constituit reum periurij: quia ipse
nōnon mandauit, nec iussit hoc iuramentum eius nomine fieri, quod satis
planũplanum
est, ergò non sufficit iuramentum istud, si fiat
absq;absque omninò speciali mandato. Alioqui si permitteretur iuramentum in hoc casu,
absq;absque mandato speciali, vel ex mandato illo dato ad
iurādumiurandum de calumnia: lex equidem fragilis esset,
ipsáq;ipsaque iuratio non sufficiens, nec cauta neque
Christianæ institutioni conueniens. Quo fit, vt
in hac ipsa specie, & quęstione minimè sit satis,
quòd procurator habeat mandatum cum libera potestate, & ad præstandum nomine domini
quodcunq;quodcunque iuramentum: quia hæc clausula nullum effectum habet in iuramentis, in
quibus de animæ obligatione tractatur, atque
itidem de eius periculo, & ideò speciale mandatum
necessariũnecessarium est: vt notatur in c. vlt. de iura. calum. lib. 6.