SECVNDA RELECTIONIS PARS.
Ex secundæ partis Initio hæc colliguntur.
SVMMARIVM.
-
1 Traditur ratio & intellect. ad text. in reg. non est
obligatorium. de reg. iur. in 6.
-
2 Pactio futuræ successionis qua ratione sit contraria bonis moribus.
-
3 Pœnalis stipulatio apposita promissioni de non reuocando testamentum: & item de contrahendo
matrimonium, contraria est bonis moribus.
- 4 An sit necessaria absolutio à iuramento præstito
contra bonos mores?
-
5 An nobilis vel Hidalgus possit renunciare beneficio, quod habet, ne in carcerem pro debito mittatur?
-
6 Beneficio cessionis bonorum, an possit renunciari?
-
7 Mater tutrix an possit in carcerem mitti pro pecunia debita filijs.
-
8 Iuri reuerentiali an possit quis renunciare, & ibi
de intellect. l. ad egregias. ff. de iureiur.
-
9 Intellect. & ratio text. in cap. si diligenti. de foro
compet.
De viribus Iuramenti, quo ad contractus,
cæterosq́;cæterosque actus humanos,
Secunda pars.
IN huius operis partitione polliciti sumus hac in parte de iuramento confirmatorio contractus inualidi tractare: atq;atque ideò
necesse est, quęstionem istam ita
examinare, vt eius resolutio faciliùs percipi valeat. Barto. etenim in l. si quis pro eo. ff. de fideiussor. conatus est, rem istam distinctè ad perfectam quandam cognitionem, vt ipse opinatur, deducere. Attamen quia passim eius conclusiones vel improbantur, vel in dubitationem reuocantur, conabimur ex Bartol. commentarijs adnotare, quid ipse hac in re senserit, deinde eius assertiones in specie examinabimus ad amussim perpendentes, an verę sint,
vel frequentiori DoctorũDoctorum sententia ꝓbenturprobentur.
Prima igitur conclusio sit: Actus vel contractus bonis moribus contrarius, minimè confirmatur iuramento.
† Hæc probatur in reg.
non est obligatorium. de reg. iur. in 6. Non est,
inquit regula,
obligatoriũobligatorium contra bonos mores præstitum iuramentum.
atq;atque ita hanc conclusionem proposuit Bar. in d. l. si quis pro eo.
nu. 6. Quam tamen quidam conantur hunc in
modum intelligere, vt de contractu vel actu
contrario bonis moribus naturalibus vel Canonicis accipienda sit: non autem de actu contrario bonis moribus ciuilibus, quasi velint
hi Doctores actum contrarium Iuri Naturali
vel Canonico, non posse iuramento confirmari, nec posse iuramentum quenquam obligare
ad agendum id, quod Iure Naturali vel Canonico vetitum sit: actum verò aduersum iuri
tātùmtantum Ciuili posse iuramento confirmari: quam
quidem interpretationem probant Panormi.
nu. 5. & Imol. nu. 33. in cap. cùm contingat. de
iureiur. Corneus in Authent. Sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. numero 28. Bald. &
Paul. Castr. in l. pacta, quæ contra. C. de pactis.
Abbas in cap. si verò. de iureiur. Quorum opinio communis est, & probatur, quia quælibet
lex Ciuilis aliquem
actũactum prohibens, habet
fundamẽtumfundamentum in bonis moribus:
atq;atque ideò actus is
|
erit contrarius bonis moribus ciuilibus: & tamen dubium non est, iuramento
cōfirmariconfirmari actum lege ciuili prohibitum, saltem
plerunq;plerunque
& frequentissimè: sicuti paulò pòst latiùs tractabitur.
Verùm hæc communis interpretatio non
est omninò admittenda: quippe quæ aliena sit
à vera verborum significatione. Siquidem diuersa sunt hæc duo, quòd aliquid sit prohibitum, quia bonis moribus repugnet: & sit vetitum, quia moribus contrarium. Primum enim significat, eam prohibitionem habere rationem à Iure Naturali, ita, vt contrarius actus sit Iuri Naturali aduersus. Nec in hoc aliqua est differentia inter bonos mores naturales, Canonicos & Ciuiles. Nam boni mores
ciuiles nōnon distinguuntur à bonis moribus naturalibus & Canonicis: quandoquidem boni
mores simpliciter dicantur, qui à ratione naturali procedunt, & ab ea rationem habent.
Iuris enim Canonici & Ciuilis eadẽeadem sunt principia, & prima præcepta iustitiæ: quòd probatur in proœmio Gregoriano. & in l. iustitia. ff.
de iustitia & iur. idemq́ue finis ex eiusdẽeiusdem principijs constat. Idcircò boni mores ciuiles, id
est, quos lex Ciuilis dictat esse bonos mores,
non possunt distingui à bonis moribus naturalibus aut Canonicis. & præterea vtriusque
iuris est, præceptum honestè viuendi. qua ratione, si quid lex ciuilis censeat esse contrariũcontrarium
bonis moribus, id pertinebit ad bonos mores naturales & Canonicos: si verò quid esse
contrarium moribus lex ciuilis responderit,
hoc ad ciuiles tantùm mores referendum erit.
Mores etenim simpliciter consuetudines appellantur. l. moribus. ff. de vulga. l. more maiorum. ff. de iurisd. omnium iudi. l. est receptum.
ff. eodem titu. quòd si quid sit contrarium bonis moribus naturalibus, erit planè contrariũcontrarium
bonis moribus ciuilibus: cùm lex Ciuilis non
possit in hoc differre à naturali. Igitur, quoties lex Ciuilis respondet, aliquid esse contra
bonos mores, nōnon aliud sentit, quàm quòd illud
sit turpe, & à ratione naturali alienum. l. si quis
inquilinos. §. vlti. ff. de leg. 1. l. mercalem. C. de
condict. ob turp. caus.
Vnde illud deducitur, hanc primāprimam Bart. conclusionem, & Iuris Canonici regulam, quę asseuerat, non esse contra bonos mores obligatorium præstitum iuramentum: intelligendam esse de bonis moribus naturalibus vel Canonicis & Ciuilibus, quatenus hi conueniunt
naturalibus: quod in dubio ex verborum significatione, & vsu Iurisconsultorum ita est interpretandum: quemadmodũquemadmodum distinguit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illat. 12.
qui expressim existimat & asserit, non posse iuramento confirmari actum, quem lex Ciuilis
ex eo tantùm prohibuerit, quòd sit contrarius
bonis moribus.
Secundò, hinc constat, non esse ad intellectum huius regulæ distinguendum inter legẽlegem
Ciuilem & Canonicam: sed esse considerandũconsiderandum,
an boni mores sint fundati super ratione naturali tanquam ex causa proxima. Nam in hoc
casu iuramentum contra bonos mores non
est obligatorium: secùs si boni mores sint
fundati super ratione naturali tanquam causa
remota: tunc etenim iuramentum cōfirmabitconfirmabit
actum his bonis moribus cōtrariumcontrarium: quod in
specie adnotauit Alciatus in dict. ca. cùm contingat. nume. 74. cui ipse libenter addiderim,
bonos mores nusquam distingui ab immediata ratione naturali: atque ideò siue fiat mentio de his à lege Canonica, siue à Ciuili, semper
intelligerem hos bonos mores ita ad honestatem pertinere, quòd eis contrarium turpe sit:
quemadmodum ex his, quæ statim tradentur,
constabit.
Tertiò constat, non rectè à Doctoribus hac
in quæstione dici, secundum Canones id tantùm esse contra bonos mores, quòd peccatum
inducat. Quia ratio peruersa est: imò id est peccatum, quod est contra bonos mores: idcircò
contrarium bonis moribus vtroque iure Canonico & Ciuili turpe quidem est, & peccatũpeccatum,
quia est contra rationem immediatè naturalem: sicuti in dict. illat. 20. col. 3. admonet Fortunius.
Quartò apparet, Dynum in dicta regu. non
est obligatorium. rectè sensum eius percepisse, dum tenuit, non confirmari iuramento
ea, quæ sunt prohibita propter sui turpitudinem. Hic etenim est verus præfatę regulæ
sensus.
Quintò, ex his constat intellectus ad textũtextum
in l. non dubium. C. de legib. qui probat, contractum lege prohibente factum, iuramentò
non confirmari. Etenim decisio præter alias
interpretationes habet hanc, vt procedat,
quoties à lege contractus prohibitus est propter turpitudinem, quia sit bonis moribus
contrarius.
Sextò patet, pactionem
† futuræ successionis factam absque consensu eius, de cuius hæreditate agitur, non confirmari iuramento,
quia turpe sit, ac bonis moribus contrarium,
pactum fieri super viuentis hæreditate absque
eius
cōsensuconsensu. Nam hæc solicitudo turpis censetur l. vlti. & l. pactum. C. de pactis. & l. pactum
quod dotali. C. de colla. nec tamen ea sola ratio turpem efficit hanc pactionem, quòd detur votum captandæ mortis, quamuis hæc in
d. l. vltim. expressa sit, siquidem ob hanc solam
rationem
nōnon efficitur pactum turpe, quod patet, quia ex consensu eius, de cuius hæreditate
agitur, hæc pactio licita est: & tamen occasio
captandę mortis non tollitur per consensum
istum,
atq;atque ita est intelligendus text. in d. l. vlti.
& ei similis in l. ex eo. C. de inutilibus stipulat.
quod ipse adnotaui in Rubri. de testam. 2. parte. num. 15.
Septimò, ex eadem prima conclusione probatur, pœnalem
† stipulationem appositam
promissioni de non reuocando testamentum,
contrariam esse bonis moribus, nec iuramento confirmari. Eam etenim contrariam esse
bonis moribus probat text. elegans in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de ver. oblig. non
confirmari iuramento: probatur ex prædicta
prima conclusione, ex qua Barto. in d. l. si quis
pro eo. hanc illationem fecit. Siquidem illicitum & inhonestum est, pœnæ adiectione quenquam velle
alterũalterum adstringere ad certam hęredis institutionem. Cui
equidẽequidem ambitioni eorum, qui ita anxiè aliorum patrimonia, & hæreditates habere contendunt, occurrit lex ciuilis, existimans, ac decernens hanc nimiam sedulitatem, & curiosam cautelam contrariam
esse bonis moribus, & ideò turpem. Quam ob
rem iuramento minimè confirmatur.
Octauò, eadem radice cōstatconstat intellectus ad
text. in l. Titia. ff. de verb. oblig. vbi Iurisconsultus scribit, contrariam esse bonis moribus pœnalem stipulationem appositam promissioni
contrahendi matrimonij propter eximiam libertatem, quam contractus coniugalis requirit. c. gemma. c. cùm locum. de spons. Etenim
hæc promissionis pœnalis stipulatio nequaquam iuramento confirmatur propter eam rationem, qua diximus, bonis moribus contrariam esse. quod in specie Bart. not. in d. l. si quis
pro eo. num. 6. idem Bart. & Doct. in d. l. Titia.
nu. 11. cui nos accessimus in d. Rubr. de testam.
2. parte. nu. 16. & sequenti. tametsi quidam cōtrariumcontrarium responderint, quorum inibi mentionem fecimus.
Nonò, solet ex pręnotata regula deduci, ꝓmissionempromissionem non reuocandi testamentum, vtpotè contrariam bonis moribus, minimè cōfirmariconfirmari iuramento: quam quæstionem nos
examinauimus latè in dicta 2. parte Rubric.
de testament. quo in loco respondimus, promissionem istāistam iuramento confirmari in hunc
sensum, vt testator, qui contra iuratam promissionem testamentũtestamentum reuocauerit, periurus planè sit, licet valeat secundum testamentum: ita
equidem post multa hanc opinionem probauimus numero 15. Nec verè dici poterit ex dicta l. stipulatio hoc modo concepta. promissionem non reuocandi testamentum contrariam esse bonis moribus. Nam ea Iurisconsulti
responsio locum habet in pœnali stipulatione, non in simplici promissione. Sicut & in
simili, licet promissio pœnalis matrimonij cōtrahendicontrahendi cōtrariacontraria est bonis moribus. d. l. Titia.
& cap. gemma. non tamen simplex promissio
coniugalis contractus: sicut satis manifestum
est in capit. sicut. & in capit. ex literis Syluani.
de sponsalibus. quod & Ioannes Imola in dict.
capit. cùm contingat. 1. Bartol. membro explicat. Sic licet promissio simplex aut iurata non
reuocandi testamentum non sit bonis moribus contraria, erit tamen aduersa bonis moribus pœnalis stipulatio, & promissio non reuocandi testamentum. d. l. stipulatio hoc modo concepta. Sic deniq;denique Bart. in d. l. si quis pro
eo. num. 6. dum explicat exempla text. in d. l.
stipulatio hoc modo concepta. & in dict. l. Titia. ad hunc modum est intelligendus. Nec voluit Bartol. simplicem promissionem matrimonij contrahendi: & simplicem item promissionem non reuocandi testamentum, contrarias esse bonis moribus: quicquid alij hac in
quæstione scripserint, non rectè examinantes
Bart. sensum.
Decimò ab eadem prima conclusione palàm infertur, promissionem actus turpis, contractúmue turpitudinem continentem minimè confirmari iuramento, quod iuris est apertissimi. Nam & superiùs satis probauimus,
iuramentum, quo turpe quid promittitur, minimè seruandum esse, nec obligare: cùm ei
desit comes necessarius,
nẽpenempe iustitia. Quamobrem satis constat nullam hinc oriri obligationem: quod Bartolus in dicta l. si quis pro
eo notat numero 6. quem alij frequentissimo
suffragio sequuntur. Nec
† est necessaria absolutio à vinculo huius iuramenti, secundum
communem omnium opinionem in dict. cap.
cùm contingat. Quibus obstat textus singula.
in c. cùm quidam. §. vlti. de iureiur. quo probatur, necessariam esse absolutionem à iuramento præstito de non loquendo patri, vel matri,
sorori vel fratri: aut non exhibendo eis
humanitatis subsidium: cùm tamen, vt ibidem expressim asserit summus Pontifex, hoc
iuramentum illicitum sit, & contrarium rationi. Etenim non loqui proximo est contra
charitatem erga extraneos: erga patrem est
contrarium paternæ reuerentiæ: item non
subuenire repugnat rationi naturali. capit. inter cætera. 22. quæstio. 4. l. si quis à liberis. §. si
parens. ff. de lib. agnosc. ideò prędicta responsio in dict. §. vltimo. cùm præmittat, iuramentum esse illicitum ex parte iurantis, & nihilominùs absolutionem requirat, cùm debet habere sensum, vt absolutio ad cautelam potiùs
in ea specie, quàm necessariò requiratur:
quemadmodum illum textum intellexêre
gloss. Hostiens. Imol. & Panormitan. ibi. atque
hic est verus huius responsionis intellectus:
tametsi Cardin. Innocent. & Felin. ibi. Andr.
Alciat. in dict. c. cùm contingat. numero 80. &
Anton. in dicto ca. cùm quidam. §. vlti. conentur intelligere præfatum text. ita quidem, vt
necessaria sit absolutio à iuramento, quoties
in aliquo casu poterit seruari absque interitu
salutis æternæ: licet eius obseruatio peccatum inducat aliquo casu. Sic sanè si promissio
iurata contineat id, quod bonis moribus repugnat regulariter, aliquo tamen casu promissum sit, erit necessaria absolutio ad hunc effectum, vt etiam in eo casu non habeat
iuramẽ| p. 159tumiuramentum vim
obligādiobligandi. Cuius rei exemplum est in
d. §. vltim. si quis iurauerit non loqui parentes.
potest enim contingere, quòd obseruatio illius iuramenti non sit
peccatũpeccatum, & possit omittere loquelam istam
absq;absque vllo vitio, & culpa:
nempe cùm parentes non indigerent hac familiaritate, nec esset oportuna, aut conueniens: atque ideo quo ad istos casus, quos iuramentum potuit iustè
cōprehenderecomprehendere, & comprehendit, absolutio necessaria est. Ego verò
hanc interpretationem censeo
nōnon esse admittendam, quippe qui videam in eo tex. præmitti iuramentum illicitum fuisse, & contrarium
bonis moribus: vnde ea ex parte, qua iuramentum illicitum est, non potest congruè vera absolutio ab eo
cōtingerecontingere, quemadmodum
superiùs dictum est. §. 6. nu. 6.
Verùm quò manifestiùs ostendamus prænotatam interpretationem falsam esse, oportet in specie d. §. vlti. tria considerare. Primum,
quoties filius, qui ita temerè iurauit, patrem
tenetur alloqui, aut alere sub peccati reatu: &
isto casu dubio procul, absolutio à iuramento
necessaria non est, quia iuramentum nullam
quo ad hoc induxit obligationem, quod fatentur omnes. Secundum, quòd hic constitui potest, eum continet casum, quo absq;absque læsione Reipublicæ, vel offensa diuina filius non
potest parentem alloqui, aut ei subuenire: &
hac in specie absolutio minimè: datur à iure
nec ab homine huiusmodi iuramenti, quod in
hoc sensu rem iustissimāiustissimam, & necessariam comprehendit: qua ratione non potest responsio
d. §. vlti. in hoc casu intelligi: dum absolutionem à iuramento concedit. Tertiò contingere potest filio ita iuranti, quòd non teneatur patrem alloqui, nec ei alimenta exhibere,
aut subuenire: multis quidem de causis, quæ
ipsum ab obligatione excusare possunt: & adhuc in ista specie opinor, iuramentum istud
non obligare iurantem, nec teneri eius vinculo, nec esse absolutionem necessariam. Si quis
etenim iuret, non facturum aliquod melius
bonum, quod tamen facere non tenetur, peccat quidem iurando, in quantum ponit obicem Spiritui sancto, qui est boni propositi inspirator: non tamen peccat iuramentum seruando: sed multò meliùs facit, si nōnon seruet, secundum Thom. in 2. 2. quæst. 89. arti. 7. cuius
sententiam latiùs examinaui in d. §. 6. nume. 7.
Quis autẽautem ita proteruè impius erit, quòd neget melius esse, filium patrem alloqui, eiq́ue
subuenire etiam vbi nec loqui, nec subuenire tenetur, quàm ab his operibus pijs abstinere? certè nemo. Quamobrem absolutio ab
hoc iuramento, cuius meminit Roman. Pontif. in d. c. cùm quidam. §. vlti. etiamsi in eo accipiatur sensu, quem Anto. Cardi. & alij comminiscuntur, necessaria non est. Poterit forsan
ea responsio in hunc modum intelligi, vt absolutio requiratur ibi non à iuramento, sed à peccato, quod iurans cōmiseritcommiserit ita temerè iurando: siquidem manifestum est, iuramentum
illud fuisse temerariũtemerarium, cùm fuerit illicitum. c.
inter cætera. 22. q. 4. idcirco peccatum qui iurauit, iurando cōmisitcommisit. Vnde tex. ille interpretandus est hoc sanè modo, dum dixit: Absoluendi sunt ab illius obseruantia iuramenti, id
est à peccato, quod cōmiseruntcommiserunt iurantes, cùm
promiserunt seruare id quod in dispendiũdispendium salutis æternæ manifestè vrgebat. Igitur iuramentum præstitum cōtracontra bonos mores obligatorium non est, nec confirmat contractum
gestum contra bonos mores, aut contra legis
prohibitionẽprohibitionem à bonis moribus procedentem.
Postremò ex hac 1. Bart. conclusione procedit intell. ad text. in l. alia. §. vlti. ff. solut. matri.
vbi Iuriscons. scribit, pactum, quo tollitur priuilegium alicui competens ob reuerentiam &
honestatem personæ, ne conueniatur vltrà
quàm facere possit, esse contra bonos mores.
Nam ea pactio iuramento minimè confirmabitur, quia est priuilegium illud deductum à
iure naturali, quo illis personis debetur mutuus amor, & reuerentia: atq;atque ita hanc opinionem tenent gloss. Bart. Imol. Alex. & alij magis
communiter in d. l. alia. §. vlti. Alcia. in d. c. cùm
contingat. nu. 99.
Hinc sanè disputari poterit quæstio elegans, quam semel in hoc Granatensi Prætorio memini controuersam in specie fuisse apud Iudices eruditissimos, ac Iuris Vtriusque
consultissimos, ipsumq́ue huius Curiæ Præsidem D. ab Alaua & Esque, vel Abulensem
episcopũepiscopum, diuini & humani iuris insigni disciplina
maxima ac non vulgari in expediendis negocijs dexteritate percelebrem: quorum quidem tribunali contigit ea controuersia,
† an
nobilis, quem Hidalgum Hispani dicimus, &
qui iure saltem Regio ob debitam pecuniam,
seu æs alienum in carcerem mitti non potest
ob nobilitatis priuilegium, possit huic speciali fauori renunciare: ita sanè, vt propter hanc
renunciationem Hidalgus in carcerem ratione æris alieni ducatur deficientibus bonis, in
quibus locus sit exequutioni? tandem definitum fuit, prædictam renunciationem validam fuisse, & eius causa posse nobilem ob æs
alienum non obstante eius priuilegio in carcerem mitti, si non habeat bona, ex quibus
possit debita pecunia solui. Huic definitioni multa obstant, & suffragantur, quæ eius
examen dubium efficiunt: qua ratione aliqua hîc repetemus, quæ in simili tradidimus
in lib. 2. Variar. Resolut. cap. 1. Et quia hæc sententia in sui fauorem habet regulam iuris, quę
præmittit, posse quem libet renunciare his,
quæ in sui commodum statuta sunt. l. si quis
in conscribendo. C. de pact. cum similibus: oportet hoc in loco primùm ea tradere, quæ
refragari videntur, ac simul si quid responderi obiectionibus possit.
Primùm etenim obstat, quòd nobilitatis
iura ad sanguinem pertineant, quasi iura sint
sanguinis. l. 2. §. quæ omnia. C. de vet. iure enucle. l. 1. C. de iure aureo. anul. l. 1. in princ. ff. de
censib. l. stemmata. ff. de gradib. quod & Iuuenalis ostendit. dum dixit:
Stemmata quid faciũtfaciunt? quid prodest Pontice longo
Sanguine censeri?
Iura verò sanguinis nec renunciatione, nec
vlla humana lege tolli possunt. l. iura sanguinis. ff. de regul. iur. l. ius agnationis. ff. de pac. l.
abdicatio. C. de patria potest. Igitur iura nobilitatis tolli non possunt renunciatione. Vnde cùm inter alia nobilitatis iura, & priuilegia
hoc sit nōnon vulgare, quod nobilis sanguine, vel
priuilegio ob æs alienum in carcerem mitti
non possit. Bald. in l. 1. ad fin. C. qui bonis ced.
poss. Alexand. in l. Centurio. num. 25. ff. de vulga. Iason in l. miles. col. 2. ff. de re iudic. qui extendunt Iurisconsulti responsum in d. l. miles.
à milite ad nobilem. Idem colligitur ex distinctione Guliel. de Cuneo in l. penult. ff. ex quibus caus. maior. quam refert, & sequitur Ioan.
Baptista de S. Seuerino in tract. de debit. suspect. & fugit. quæst. 5. princ. quæst. 5. text. optimus in simili, in l. medicos. C. de ꝓfesprofes. & med.
lib. 10. Regia, eademq́ue expressa constitutio
in l. 4. & 5. tit. 2. lib. 4. ord. l. 79. Tauri. quarum
& ipse memini in dict. cap. 1. nume. 4. lib. 2. Vari. resolut. constat sanè, nōnon posse nobilem apud
nos renunciare huic iuri nobilitatis, & priuilegio, quo cautum est, ne in carcerem ob æs alienum mittatur. Huic tamen rationi facilimè
respondetur, si consideremus, priuilegia iure
data nobilibus nōnon esse, nec posse dici iura sanguinis, sed iura ipsius nobilitatis: nobilitas
autem sanguis non est, sed sanguinis, & generis qualitas, quod notissimum est. Quòd si &
hæc iura sanguinis verè dici possent, non tamen de his intelligitur text. in dict. reg. iura
sanguinis. Quandoquidem illa est intelligenda de iuribus à sanguine iure naturali procedentibus: qualia sunt ipsa agnatio, consanguineorum amor & dilectio, hisq́ue similia, quæ
nulla ciuili constitutione tolli possunt. l. tutelas. ff. de cap. dimin. not. Bart. in l. hos accusare. §. omnibus. ff. de accus. iura verò, quæ sanguini, aut agnatiōiagnationi iure humano tributa sunt,
tolli poterunt, & possunt lege humana. gloss.
in §. quod autem. vers. cognationis. Inst. de capit. dimin. Bald. in l. 1. in fin. §. ius naturale. ff. de
iustit. & iur. Rom. cōsilconsil. 82. Decius in dict. l. iura sanguinis, col. 1. qua ratione constat, priuilegia data iure humano nobilibus, posse tolli
iure item humano: nec ideo renunciationem
eorũeorum inualidam esse, quòd iura sanguinis tolli
non possint.
Secundò eidem sententiæ obesse videtur
communis omnium opinio, quæ probat
† renunciationem cessionis
bonorũbonorum minimè valere ex eo, quòd cùm ipsa sit
beneficiũbeneficium, ne quis ob æs alienum in carceribus detineatur, videtur sanè renunciantis consensus parum ei obesse, quo ad perpetuam
captiuitatẽcaptiuitatem, & detrusionem in carcerem, aut sanè temporalem, donec soluat. Quod humanæ libertati plurimum refragatur: siquidem hæc renunciatio
esset quasi perpetua obligatio ad
carcerẽcarcerem publicum, & præcisa seruitus, ad quam liber homo se adstringere nequit. l. 2. de lib. homi. exhib. l. Tititus. §. Titia. ff. de condit. & demonst.
notant gloss. & Doct. in l. antiquitas. C. de vsufruct. & in l. post certi. C. de liber. caus. atque
ita renunciationem beneficij cessionis bonorum esse nullam tenuerunt Richard. Malum.
Bart. Imol. & Alber. in l. alia. §. eleganter. ff. soluto matrimo. Cynus quæst. 6. & Salice. nume.
9. in l. 1. C. qui bonis ced. pos. Ioan. Faber in §.
vltim. de actio. idem in l. vlti. C. qui bonis ced.
poss. Alexand. consi. 37. nume. 6. lib. 2. post Dinum in dict. §. eleganter. Abbas & alij in cap.
Odoardus. de solut. quorum opinio communis est, secundum Alber. in Rubr. C. qui bonis
ced. poss. col. vlti. & Alciatus in cap. cùm contingat. num. 69. de iureiuran. ipse etiam idem
adnotaui in dict. lib. 2. Variar. Resol. cap. 1. numer. 7. Quamobrem si renunciatio beneficij
cessionis bonorum, quo debitor liberatur à
carceribus, non tenet: nec tenebit renunciatio facta per nobilem eius beneficij, & priuilegij, quo liberatur ob æs alienum à carcere.
Eadem etenim ratio vtrobique adest: nempe
quòd quis non possit per pactum se adstringere ad præcisam carceris inclusionem: nec
possit renunciare his beneficijs, quę iure concessa sunt ad effugiendos carceres, etiam publicos. His etiam accedit, quod notant omnes
in cap. ex rescripto. de iureiurando, tenentes,
non posse hominem liberum inuitum detineri pro ære alieno soluendo, etiam ex conuentione: hoc etenim notant gl. in vltima responsione in dicto c. ex rescript. & ibi Abb. & Imol.
Idem Imola & Aretin. in l. obsides. ff. de testament. Francisc. de Ripa in l. obligatione. num.
12. ff. de pignor. gloss. in cap. vt pridem. 23. q.
8. Regia lex 3. tit. 13. part. 5. Ergo cùm per hanc
renunciationem priuilegij, quod nobilibus
datum est, ne ob æs alienum possint in carcerem mitti, in effectu fiat obligatio ad carcerem pro ære alieno soluendo, & hæc inualida
sit, consequens erit non esse renunciationem
istam à nobilibus factam, admittendam, imò
ea non obstante seruandum fore priuilegium
nobili, ne in carcerem ducatur pro ære alieno
soluendo. Verùm huic argumentationi multipliciter responderi poterit: & denique quibusdam videbitur, eam non procedere: quia
communis sententia, à qua argumentatio colligitur, falsa sit: cùm renunciatio beneficij cessionis bonorum valida censeri debeat, sicuti
in specie tradiderunt Frederic. consil. 60. Rota antiqua. 565. Felin. post alios in dict. cap. ex
|
rescripto. nume. 11. idem Feli. in cap. si diligenti. de foro compet. col. 2. Rom. Alexan. Imol. &
Ripa, quorum memini in dict. cap. 1. nume. 7.
lib. 2. Variar. Resolu. & Alciat. in dict. cap. cùm
contingat. nume. 69. Nec enim ista renunciatio iuri publico præiudicat, nec bonis moribus contraria est, nec præcisam, & absolutam
seruitutem inducit: atque ideo nihil impedit
huius renunciationis vim, & effectum. Præsertim quia taciti, & expressi idem est iudicium.
l. cùm quid. ff. si cert. peta. & in l. vlti. C. qui bonis cedere poss.
statutũstatutum est, debitorem, qui cedere bonis volebat, nisi creditores ei
dilationẽdilationem
ad soluendum concessissent, non posse postea
cedere, si dilationem ad soluendum à creditoribus acceperit. Nam tacitè renunciare videtur debitor beneficio cessionis bonorum eo
ipso, quòd
dilationẽdilationem ad solutionem acceperit.
Deinde etiamsi vera sit communis opinio,
quæ probat, renunciationem cessionis bonorum minimè validam esse, adhuc opinor non
omninò ex hoc sequi itidem nullānullam esse renunciationem priuilegij, quod nobilis habet, ne
in carcerem propter æs alienũalienum mittatur: manifesta etenim est ratio discriminis: siquidem
sublato beneficio cessionis bonorum, nullum
superest remedium ad effugiendam carceris
captiuitatem, quod apertissimi iuris est: at
etiamsi renunciatio nobilis tollat beneficium,
& priuilegiũpriuilegium, quod habet, ne in carcerem pro
ære alieno mittatur, superest ei remedium cessionis bonorũbonorum, quo poterit effugere carceris
captiuitatẽcaptiuitatem. Dicet forsan quis, hanc rationem
non esse congruam, quia nobilis non tenetur
bonis cedere: id etenim & ipse fateor, sed tamen satis erit, quòd possit hoc cessionis auxilio, & remedio nobilis ipse, qui priuilegio nobilitatis renunciauit, carceres ipsos ex causa
æris alieni effugere. Ex quibus constat non esse pares has duas renunciationes, scilicet cessionis bonorum, & priuilegij nobilibus competentis, ne in carcerem pro debito ciuili ex
causa contracto mittantur.
Præterea, ne quis ratione carceris inhumanas existimet esse has renunciationes, considerandum est ab ipsis æquissimis legibus non
censeri impium, quòd quis ob solutionem æris alieni in carcerem mittatur: id etenim æquum Ius Ciuile censuit, præmissa priùs bonorum, & rerum ipsius debitoris excussione:
imò quandoque etiamsi debitor bona habeat,
iure in carcerem mittitur, donec pecuniam
debitam soluat: nempe vbi æs alienum ad fiscum, Principem, aut Rempublicam pertinet,
sicuti expli cuimus in d. lib. 2. Variar. Resolut.
cap. 1. id verò, quod adduximus ex communi
omnium sententia in cap. ex rescripto. de iureiur. pertinet ad carceres priuatos, qui multis ex causis à iure odio habentur: ideoq́ue ab
ipsa Republica extirpandi sunt, etiam ex priuato consensu, ac spontanea cōuentioneconuentione. Nos autem de publicis carceribus agimus, qui iure ipso probantur adhuc in ea specie, quam
tractamus, ob æs, inquam, alienum soluendum: maximè, quia non desunt, qui velint iure defendere pactionem illam, ex qua homo
liber obligatur, vt retineri possit pro ære alieno, & debito ad effectum seruandi conuentionem initam inter debitorẽdebitorem & creditorem:
ita sanè gloss. tenuit in dict. cap. ex rescripto. l.
solutione. & inibi Hosti. Henri. Card. & Felin.
col. 3. Bald. in l. 2. C. de patrib. qui filios distra.
col. vlti. quorum mentionem fecimus & nos
lib. 2. Variar. Resolut. c. 1. nu. 1. eorum sententiam reprobantes: hîc verò eam adducimus,
nōnon vt eam veram esse censeamus, sed quò manifestum sit, non esse ita sine controuersia id,
quod modò præmisimus.
Tertiò principaliter eidem sententiæ oberit, quòd cùm fœmina ob æs alienum in carcerem mitti
nōnon possit. Authen. sed nouo iure.
C. de custo. reo. l. 1. cum Auth. ibi posito. C. de
officio diuers. iudic. l. Regia 62. Tauri. attamen
† etiam ob causam tutelarem
filiorũfiliorum appositis quibuslibet renunciationibus mulier
adhuc priuilegium habet, ne
cōueniaturconueniatur vltrà
quàm facere possit, & ne in
carcerẽcarcerem mittatur:
quod ipse colligo ex Bar. in l. si quis sub conditione. ff. de testam. tut. nu. 20. ex lege patronatus. ff. de re iud. notant in specie Præpo. in cap.
ex parte M. de appella. Barb. in c. 2. nume. 4. de
pign. Ioan. à Monte Sperelo in l. plerique. ff. de
in ius vocan. Hippolyt. in practica criminali. §.
attingam. nu. 64. Lud. Gomez. in cap. 2. de iudic. in 6. nume. 22. Andreas à Pomate in Additionibus ad Bart. in Authent. matri & auiæ. C.
quādoquando mul. tut. off. fungi possit. quod longiùs
ipse probaui in dict. lib. 2. Variar. Resolut. cap.
1. nume. 3. quo in loco multa hac de re tradidimus. Igitur nemo potest renunciare priuilegio, quod habet, ne in carcerem mittatur pro
debito, aut ære alieno. Sed tamen huic rationi
primùm respondetur, quod Bart. ipse in ead. l.
si quis sub conditione. numer. 18. contrarium
in matre nutrice adnotauit: cui consentiunt
plures, quos ipse retuli in dict. c. 1. nu. 3. & sanè
hæc posterior opinio receptior est. Attamen
quia prior à me probata fuit in d. c. 1. secundò
respondeo, eam
opinionẽopinionem procedere in renunciatione generali, cùm mater omni legum auxilio renunciauit, quasi aliud
dicendũdicendum sit, vbi
mater specialiter huic priuilegio
renũciassetrenunciasset,
vt in hac quęst. patet, quę de speciali renunciatione tractat. Adhuc verò quia hæc responsio
nōnon omninò tuta est ob eandem rationem, quæ
eadem videtur esse in renunciatione generali,
& in speciali, opinor hanc
tertiātertiam obiectionem
parùm obesse, quia specialem rationem habet
ex causa pietatis &
reuerẽtiæreuerentiæ,
amorisq́;amorisque paterni: quę omnia inter
parẽtesparentes & filios
cōtingentiacontingentia impediunt hanc in carcerem detrusionem
ob æs alienum, & huius beneficij renuncia|
tionem efficiunt inhumanam, bonisq́ue moribus contrariam. text. singul. in dict. l. alia. §.
eleganter. ff. solut. matrim. Quamobrem non
est congrua argumentatio ea, quæ fit in præsenti controuersia à renunciatione beneficij,
& priuilegij hac ratione competentis parentibus erga filios, ad renunciationem beneficij
nobili competentis. Quartò illud magis nobilibus fauet, quòd nobilibus maiores deferuntur honores, quàm plebeis. cap. de præb.
l. nobiliores. C. de commer. & mercat. not. Ias.
per text. ibi in §. item Seruiana. numer. 26. de
actionib. latè Andr. Tiraquel. in tracta. de nobilitate. cap. 20. honor
autẽautem reuerentiam præmittit. l. honori. & l pares. ff. de oper. liber. Bal.
in l. liberti. 4. col. C. de oper. lib. & in cap. licet.
de probatio. vnde & in Decalogo præceptum
est: Honora patrem & matrem.
† Iuri autem
& priuilegio reuerentiæ causa indulto quis
renunciare non potest. text. optimus in l. vlti.
C. de bonis libert. Ro. in singul. 480. Alexand.
& Ias. in l. penulti. C. de pact. 5. col. Decius in l.
venia. col. vlti. C. de in ius voc. quamobrem in
specie & priuilegio l. ad egregias. ff. de iureiuran. nobilibus & egregijs personis concessio,
quòd ei non possit quis renunciare, notant
Roman. in singul. 169. Cynus in l. nec honorem. C. de episcopis & clericis. Alber. & Alex.
in dict. l. ad egregias. Felin. in c. si qui testium.
de testibus. col. 1. à quibus ferè adducitur tex.
in cap. 2. ad fi. de iudic. in 6. quo probatur non
posse Moniales renunciare priuilegio à iure
sibi concesso, ne teneantur ad Iudicem accedere causa dicendi téstimonium: quia, vt DD.
præcitati existimant, id concessum fuit reuerentię iure & ratione: quem tex. commendant
Domi. in cap. indemnitatibus. §. vt autem. de
elect. in 6. quamobrem & Ludoui. Gomez. in
dict. cap. 2. num. 45. quo ad l. ad egregias. eundem intellectum probat. Igitur cùm hoc priuilegium nobilibus concessum, ne in carcerem ob æs alienum mitti possint, datum eis sit
reuerentiæ, & honoris causa, constat, ei per
nobiles renunciari non posse. text. optimus in
dict. l. alia. §. eleganter. quo probatur non posse pacto partium tolli priuilegium, quod reuerentiæ causa datum sit. Ego verò, vt huic rationi satis faciam, considero, nobilibus multa
priuilegia iure concedi, quorum aliquot directè tendunt ad reuerentiam, & honorem eis
exhibendum: qualia sunt locus sublimior inter plebeios, item quòd plebeis
præferāturpræferantur in
honoribus: & in his fortassis obtinebit, quòd
renunciatio admittenda non sit, quia hæc non
potest renuncianti nocere, quin & toti noceat
nobilitati: idcirco renunciatio non procedit
ex eo, quod reliquis nobilibus, & toti nobilitati præiudicat. argum. text. in cap. si diligenti. de foro compet. alia quidem nobilium priuilegia licet ea concessa sint, vt honos deferatur nobilitati: non tamen tendunt immediatè, & directè ad
exhibitionẽexhibitionem reuerẽtiæreuerentiæ publicam, vt sunt immunitas à publicis oneribus,
quòd in carcerem publicum ob æs alienum
nōnon mittantur nobiles, & his similia: in his profectò renunciatio admittenda est. Nec quicquam oberunt ea, quæ in contrarium fuêre
adducta. Primùm etenim text. in l. vltim. C. de
bonis libert. non probat id quod ex eo adnotatur: siquidem tantum inibi constat, non censeri remissum ius ingratitudinis, nec ius reuerentiæ exhibendæ patrono à liberto, etiamsi
remittatur ab eo ius patronatus.
Quia per hanc remissionem generalem iuris patronatus non videtur patronus remisisse ea iura, quæ ratione beneficij accepti in remunerationem, & reuerẽtiamreuerentiam libertus patrono exhibere tenetur: hæc etenim pertinent ad
gratitudinem libertatis à patrono datæ, & reuerentiam ei debitam, atque ad euitandam
ingratitudinem: idcirco præsumendum non
est, patronum velle per remissionem iuris patronatus, quòd libertus possit liberè ea agere
aduersus eum, quæ ingratitudinẽingratitudinem inducerent:
atque hic est illius constitutionis sensus, cùm
tamen de renunciatione speciali nihil ibidem
responsum fuerit. Quòd si renunciatio specialis patroni etiam contineret ea, quæ sibi reuerentiæ & honoris causa debentur: profectò
prodesset renunciatio, quo ad pœnas iure humano statutas aduersus libertos, qui patronis
non exhibent honorem ac debitam reuerentiam: has etenim, si ad patronum pertineant,
is remittere posset, non tamen prodesset hæc
renunciatio, quantum ad culpam, & vitium,
quod ratione ingratitudinis contraheret libertus, omittendo officiales operas: atque in
hoc sensu futura culpa remitti potest, quo ad
pœnas ingratitudinis contra patronum commissæ. Vnde mihi non placet, quod Bald. in d.
l. vltim. ad fin. C. de oper. libert. scribit asseuerans, non posse patronum remittere renunciatione expressa ius reducendi libertũlibertum in seruitutem ob ingratitudinem. Nam ex hoc non
remittit reuerentiæ iura, quæ ex causa datæ libertatis sibi debentur: sed pœnam iure humano aduersus ingratum libertum statutam. Et
nihilominus condigna quidem alia pœna pro
delicti culpa libertus ingratus à Iudice puniendus erit.
Ea verò responsio Iurisconsulti, quæ refertur dict. l. alia. §. eleganter. ideo renunciatione
tolli non potest, quia rationem habet nōnon tantùm à reuerentia simplici, sed ab ea, quæ simul
est pietati paternæ coniuncta: quæ duo efficiunt eam pactionem contrariam bonis moribus, atque nullam, & iniquam.
Quod autem ad comprobationem tradidimus circa intellectum l. ad egregias, profectò
minimè probatur in dict. cap. 2. de iudic. in 6.
quia ea decisio specialis est in Monialibus æquissima quidem ratione: non solùm ex eo,
|
quòd reuerentiæ, & honoris causa id priuilegium concessum sit: sed ne detur occasio vagandi Monialibus, quibus Iure Pontificio, &
plerunque ex voto necessario conuenit ea inclusio, vt non possint honestè
MonasteriũMonasterium exire, etiam ad Iudicem pro ferendis testimonijs:
sic denique Felin. in cap. si diligenti. de fo. competen. nume. 24. ad illum text. respondet, sentiens, posse renunciari beneficio l. ad egregias.
quod magis in specie adnotarunt Rom. & Aretin. in ead. l. ad egregias. Ang. in d. l. alia. §. eleganter. sensit glo. in l. inuiti. C. de testibus. opt.
text. in dict. cap. 2. de iudic. in 6. dum dicit, fœminas inuitas ad iudicium trahi
nōnon posse: igitur spontè per illius beneficij
renunciationẽrenunciationem
poterunt ad iudicium accedere & trahi. Maximè fatentur Cynus in dict. l. nec honorem.
Felin. in dict. cap. si diligenti. num. 24. & Iason
in dict. l. ad egregias. num. 1. & Lud. Gomez. in
d. c. 2. nu. 51. dum approbat Fel. distinctionem,
quòd licet huic beneficio l. ad egregias. non
possit quis in vniuersum renunciare: poterit
tamen quodam in casu eadem renunciatione
vti. quod probat l. quamuis. vers. inuitus. ff. de
in ius voc. iuncta l. vnica. C. eod. tit. Ego tamen
etsi videam hanc vltimam Cyni sententiam
passim admitti, & eam plurimùm suffragari
huic sententiæ, quam defendere conamur:
nempe posse nobilem quodam in contractu
renunciare nobilitatis priuilegio, quo nobiles gaudere debent, ne pro ære alieno mittantur in carcerem: attamen ex Cy. Ias. Fel. & alijs
ita intelligo eorum distinct. in specie d. l. ad egregias. & ex d. l. quamuis. & ex d. c. 2. in princ.
vt quis tacitè renunciare valeat huic priuilegio, si in aliqua causa spontè velit ad Iudicem
accedere pro testimonio ferendo, absque expressa quidem renunciatione. Idq́ue mirum
non est: nam in d. c. 2. de iudic. in 6. hoc significatur ex priuilegio egregijs personis & fœminis concedi, quòd inuitæ
nōnon trahantur ad Iudicem: quasi certissimum sit, nihil priuilegio
nocere, si spontè velint ipsi egregij ad Iudicem
accedere.
Atq;Atque hic est sensus huius conclusionis, nam quoties priuilegio ob reuerentiam
cōcessoconcesso renunciari non potest,
eaq́;eaque renunciatio à iure improbatur, vt bonis moribus contraria, certè nec in
quodāquodam peculiari, & speciali
casu admittenda est: quod expressim probatur in d. l. alia. §. eleganter. ff. solut. matrim. cui
decisioni nulla congrua responsio dari poterit: quod verò Ias. Feli. & alij post
CynũCynum tradidere, nempe renunciationem generalem. l. ad
egregias. quo ad omnes causas
nōnon valere: mihi
non placet, quia nobilitati publicæ nulla ex
hoc iniuria irrogatur, quòd aliquis, licet egregius sit, polliceatur se accessurum ad Iudicem
pro ferendo testimonio, quoties ab eo in quacunque causa vocatus fuerit: qua ratione,
etiamsi articulus iste non attingat nostram
quæstionem, opinor aduersus Cynum & alios hanc renunciationem admittendam fore: nisi forsan quis existimauerit, ex hoc iniuriam
irrogari, ac præiudicium fieri toti nobilitati:
quod ipse minimè censeo. Sic denique renunciatio specialis priuilegij d. l. ad egregias.
etiāetiam
expressa valida iudicabitur, secundum Romanum, Felinum, & alios huius partis autores,
quicquid alij dixerint.
Quintò aduersus præscriptam sententiam
facit text. in dict. §. eleganter. quo probatur,
non valere pactionem, qua quis renunciat beneficio à lege dato, ne cōueniaturconueniatur vltrà, quàm
facere possit: quod in effectu concessum est,
ne pro debito quis in carcerem mittatur: sed
ea responsio procedit in his personis, quibus
ratione reuerentiæ simul, & pietatis, aut naturalis dilectionis priuilegium hoc conceditur, ratione quidem deducta à bonis moribus: idcirco nōnon idem erit in militibus, aut nobilibus, qui hoc priuilegium alia ex causa habuêre: quam solutionem iam obiter hac in disputatione attigimus.
Sextò fortiter hac in controuersia argumentor
† ex cap. si diligenti. de foro compet. quo
apparet, clericum etiam cum iuramento non
posse renunciare priuilegio fori, vt apud Iudicem laicum conueniatur: non alia ratione,
quàm quòd hoc priuilegium
cōcessumconcessum sit Ordini clericorum, & dignitati status ecclesiastici. Eadem ergo ratione nec nobilis poterit renunciare priuilegio nobilitatis, ne is in carcerem publicum pro soluendo ęre alieno mittatur. Cùm hoc priuilegium nobilium statui, &
nobilitati iure datum sit: eiusq́ue renunciatio, ac
deniq;denique missio in carcerem alicuius nobilis totius nobilitatis deroget excellentiæ. Ego quidem
nōnon inficior, hanc esse vrgentem argumentationem: sed tamen animaduertendum esse censeo, disparem esse
rationẽrationem: quandoquidem priuilegium clericorum ob sacras
res, quæ ab ipsis tractantur, magis spectat ad
Ius publicum, quàm priuilegia nobilium. l. 1.
§. huius studij. ff. de iustit. & iure. cap. contingit. el 1. de senten. excom. vbi gl. & in cap. parochianos. eod. tit. Nam & priuilegium clericorum, cuius modò mentionem fecimus, partem adsumit à lege diuina, quod alibi tractamus. Nec potest renunciatio in eo casu admitti, quin tendat in derogationem honoris status ecclesiastici, cùm clerici secularia Tribunalia non possint
absq;absque dedecore ordinis totius frequentare, apud eaq́ue litigare, iuxta
Rubr. ne clerici, vel Monachi. maximè in cap.
1. 2. & cap. sed neque. & ideo lex, cui renunciatur, continet publicam & priuatam vtilitatem
omninò inseparabiles: quod post alios notat
Felinus in dict. cap. si diligenti. nume. 16. Non
sic in præsenti quæstione: quamuis etenim aliquis nobilis in carcerem pro ære alieno ducatur: non ex hoc iniuria fit cæteris nobilibus, nec eorum honori derogatur, cùm fre|
quenter nobiles criminum causa in carceribus sint. Deinde nobilis, qui huic priuilegio
renunciauit, poterit carceris molestiam effugere, si bonis cedere velit: quę sanè cessio ignominiosa non est, modò ea simpliciter absque
actibus infamibus fiat. Sic denique videtur
iure pronunciatum fuisse in hoc Regio Prætorio, renunciationem à nobili Hidalgo factam eius beneficij, quo nobiles non possunt
pro ære alieno in
carcerẽcarcerem mitti, validam fuisse.
Multa hîc missa facimus, quæ possent hanc sententiam comprobare, quia ea pertinent ad tacitam
renunciationẽrenunciationem ipsius nobilitatis: siquidem in hac quæstione agimus de renunciatione expressa alicuius priuilegij nobilibus concessi, quæ fuerit facta manente ipsa nobilitate.
Non me latet, hanc opinionem dubiam esse, & tamen eam ęquissimam existimo: ne causa nobilitatis ipsi nobiles luxui, ludis, & comessationibus dediti absque vllo delectu res
alienas, præsertim pecunias mutuò acceptas
temerè consumant. Quòd si ex renunciatione
alicuius priuilegij derogaretur nobilitati in
vniuersum: tunc non foret renunciatio ista
admittenda, nempe quo ad aliquod ignominiosum supplicium nobili inferendum, quod
maximè obseruandum erit in his, & similibus
renunciationibus.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Iuramentum non confirmat actum prohibitum
propter fauorem publicum.
-
2 Intellect. ad text. in l. 2. & l. quemadmodum. C.
de agric. & censit. lib. 11. et inibi explicatur, qui
sint coloni censiti, adscriptitij, & originarij.
-
3 Intellect. ad l. senatus. ff. de contrah. empt.
-
4 Instantia an pereat triennio, non obstante pacto
partium, etiam iurato.
-
5 Iuramentum confirmat contractum prohibitum principaliter in fauorem priuatum.
-
6 Fauor publicus, & priuatus quo pacto considerentur in legibus constituendis.
-
7 Iuramentum adeò confirmat contractum ob
priuatum fauorem prohibitum, vt non tantùm
sit ipsum seruandum, sed & ipse contractus.
-
8 Iuramentum an habeat hanc vim confirmandi
contractum prohibitum à lege, quoties lex ipsa
hanc confirmationem expressim impedit.
-
9 Alienatio rerum ParaphernarũParaphernarum fieri potest absque iuramento.
-
10 Intellect. Authent. siue à me. C. ad Velleia. & ibi
de donatione propter nuptias, & eius alienatione.
EADEM Bart. Commentaria sequuti, secundam constituimus
conclusionem.
† Actus in fauorem
publicũpublicum principaliter prohibitus iuramento confirmari non potest. Hæc probatur in cap. si diligenti.
de foro compet. capit. cùm ad Apostolicam.
de regular. l. ius publicum. ff. de pact. quibus
satis expressum est, idemq́ue ratione manifesta constat, non posse ius publicum pacto priuatorum remitti. Sic sanè hanc conclusionem
tenuit Bart in dict. l. si quis pro eod. nume. 7.
quem sequuntur Docto. inibi. Anto. Abb. &
alij in d. cap. cùm contingat. quo in loco And.
Alciat. nume. 83. & Corneus in rep. Authenti.
sacramenta puberum. numer. 29. C. si aduers.
vendi. fatentur, hanc opinionem communem
esse eam sequuti. Idem fatetur Ioan. Imol. in d.
cap. cùm contingat. numer. 35. Qui tamen ab
ea discedit ex eo, quòd licet Ius Ciuile
aliquẽaliquem
actum prohibeat in
fauorẽfauorem principalem Reipublicæ: non per hoc idem actus Iure Pontificio prohibitus est: Ius autem Canonicum est
equidem considerandum, quo ad iuramenti
vim, &
effectũeffectum: qua ratione videtur, actum Iure Ciuili tantùm prohibitum principaliter ob
Reipublicæ fauorem, posse iuramento confirmari. Cui rationi non admodum est difficile
responsionem accommodare. Nam vtcunque
actus aliquis iuratus sit, nemini præiudicat,
nisi iuranti: quod satis expressum est in dict.
cap. cùm contingat. in fin. sed si priuato præiudicium non fit ex actu ab alio etiam iurato:
multò fortius Reipublicæ minimè debet præiudicium inferri: atque ita sat iure probatur.
Bart. opinionem veram esse, quicquid Ioan. ab
Imola contrarium voluerit. Denique l. non
dubium. C. de legibus. quæ respondet, actum
Iure Ciuili prohibitum iuramento non confirmari, adhuc poterit iuxta hanc secundam
conclusionem intelligi: vt tandem ea responsio procedat, quoties prohibitio legis tendit
in fauorem Reipub. & principaliter.
Primò ex hoc infertur
† intellect. ad text.
in l. 2. & in l.
quemadmodũquemadmodum. C. de agric. & censit. libr. 11. quibus constitutionibus statutum
est, non posse quem vendere prædium, & retinere colonos agriculturæ prædij adscriptos.
Ea etenim prohibitio, vt patet in dict. l. quemadmodum. publicam vtilitatem respicit: ne agricultura
detrimentũdetrimentum patiatur in graue Reipublicæ dispendium: idcirco ille contractus
nec iuramento confirmabitur. Cui quidem
decisioni pręmittendum erit, olim cùm maior
cura agriculturæ habebatur, fuisse colonos
quosdam, qui adscriptitij
dicebāturdicebantur. Et hi per
contractum, priuatámue conuentionem adstringebantur agri alicuius culturæ, vt perpetuò operam in eo agro colendo impenderent.
De his agit titulus C. de agricol. & censi. vbi gl.
in Rubric. text. optimus, & ibi Panormit. eleganter in cap. iudicatum. de immunit. eccle.
tradit Ludo. Cælius libr. 4. lec. antiq. cap. vlti.
vnde qui agricolationi recens adscribuntur
cum alijs colonis
ibidẽibidem originarijs adscriptitij dicuntur: quod etiam explicat Oldendor|
pius 3. Actionum classe, actio. 9. Alij autem
dicebantur coloni originarij: & hi sunt, qui ex
adscriptitijs nascuntur, & procreantur. l. colonos. C. de agric. & censit. Quoniam colonarium ius in eo fundo contrahunt principaliter origine, seu natiuitate in persona sua. Sic
originarij ciues dicuntur, qui ex parentibus
ciuibus alicuius oppidi oriundi sunt, ad differentiam incolarum, qui nuper ipsi municipatum contraxerunt. Ciues quidem origo facit,
incolas domicilium. l. ciues. C. de incol. & in
Rub. C. de munici. & orig. l. adsumptio. l. vlt.
§. penult. ff. ad municip. Cice. pro Archia, venit, inquit, Heracliam, quæ cum esset ciuitas,
æquissimo iure ac fœdere, adscribi se in eam
ciuitatem voluit. Alij coloni censiti appellabantur, eò quòd eorum agris census publicus
esset constitutus, vt quidam existimant: quæ
quidem expositio minimè conuenit. l. 2. in quibus causis colo. domin. accus. poss. Quamobrem ex eadem constitutione arbitror dici colonos censitos eos, qui adscriptitij quidem
sunt, perpetuò adstricti culturæ agrorum, &
tamen præter hoc ex conuentione tenentur
aliquem censum domino soluere ex ipsis agris, eorúm que fructibus: hoc ipsum Hostien.
& Abbas adnotarunt in d. c. iudicatum. Quibus sanè præmissis, quia coloni so lebant agros deserere, & in ciuitates fugere: aut ipsi
domini prædiorum eos colonos sibi retinebant in venditionibus agrorum, maxima cum
iactura Reipublicæ: cuius tunc intererat agros, & prædia coli, vt ex eorum fructibus esset Reipublicæ consultum in frumentaria inopia, sancitum est, quòd prædia minimè possint alienari sine ipsis colonis. d. l. 2. l. quemadmodum. l. omnes profugi. l. originarios. C. de
agric, & censit.
eaq́;eaque prohibitio non aliam,
quàm publicam vtilitatem præcipuè spectat.
Hodie sanè dubitarem ipse, an in praxi foret
attendendus fauor hic publicus: cùm non immineat illa necessitas
colonorũcolonorum ad colendos
agros, quæ olim ob militiæ præmia Rempublicam vrgebat. Et tamen satis sit, conuentionem
reprobatāreprobatam in d. l.
quemadmodũquemadmodum. non confirmari iuramento: quod Bar.
cōmunitercommuniter receptus in d. l. si quis pro eo. nu. 7. expressim not.
Secundò, ex eadem conclusione infert Bar.
intellectum
† ad legem senatus. ff. de contrah.
empt. & l. cætera. ff. de legat. 1. quibus prohibitum est, ne quis vendat marmora, aliásque res
affixas ædibus: ea ratione, quòd intersit Reipublicæ, publica ædificia, item & priuata, minimè deformari, ne ciuitates ipsæ deformentur. Idem tradit Regia lex 16. titul. 5. part. 5.
Nam cùm ea prohibitio nullam aliam præcipuè vtilitatem afferat præter publicam, constat non posse venditionem earum rerum, quę
ædibus affixæ sunt, iuramento confirmari:
quemadmodum Bar. quem alij sequuntur in
d. l. si quis pro eo. nu. 7. in specie not. Sed, vt liberè quid hac in re sentiam respondeam, non
admodum tuta est hæc conclusio nostris temporibus: & fortassis in iudicialibus controuersijs, si hæc incideret dubitatio, non admitteretur ad
sententiāsententiam pronunciandāpronunciandam. Multa etenim
iure veteri statuta fuerunt, quæ vel per
desuetudinẽdesuetudinem, aut
contrariũcontrarium vsum sublata planè sunt.
Tertiò, Bart. idem in d. nu. 7. intulit ex hac
2. conclusione ad interpretationem text. in l.
properandum. §. sed & siquidem. C. de iudi. vbi
statutum est,
† instantiam litis per triennium
extingui. Nam ea constitutio rationem
præcipuāpræcipuam habet ab vtilitate publica, ne lites fiant
immortales c. finem litibus. de dolo & contuma. Idcirco Bartol. censet, non posse iuramento confirmari pactionem, quæ inter litigantes facta sit super prorogatione instantiæ,
vt ea duret vltra triennium. Idem notant ipse
Bar. & ibi Ias. num. 21. in dict. l. properandum.
in princ. Panor. in cap. penult. de iudic. num.
15. quorum opinio manifestè probatur in d.
l. properandum. in princi. vbi lex ipsa omnino
aufert potestatem ipsis litigantibus, ad prorogationem instantiæ, ac iudici mandat, quod
non obstante litigantium consensu perempta
instantia per triennij lapsum minimè procedat in causa: atque ita hæc est communis opinio, de qua Barto. idem dubitasse videtur in l.
Seius. ff. ad l. Falcid. & contrarium tenuerunt
Felin. in dicto cap. pen. nu. 13. Imol. ibi, idem in
dict. cap. cùm contingat. in 2. casu, & membro
principali. ea ratione, quòd ista conuentio iurata, non sit contraria iuri Canonico: imò secundum id omnino permissa, iuxta tex. in d.
c. penul. quo probatur, iure Pontificio instantiam non perire per triennij lapsum: vnde iuramentum obligatorium est, & conuentio valet. Ego vero etsi sciam à plerisque traditum fuisse, iure Pontificio non perire instantiam per
triennium, per tex. in d. c. penult. & in c. vltim.
de probat. & cap. cùm olim. verb. iudices. de
priuileg. glo. in dict. cap. penul. & in c. finem litibus. de dolo & contu. & in c. anteriorum. §.
ad hoc sancimus. 2. q. 6. quarum opinio communis est, secundum Feli. in dicto capi. penult.
col. 1. & Iason. in dict. l. properandum. num. 27.
atque ita ferè in praxi recepta:
attamẽattamen opiner,
nullam in hoc esse constituendam differentiam inter ius Pontificium & Cæsareum: imò
respōdendumrespondendum erit etiam iure Pontificio instantiam triennio finiri. Nam tex. in d. c. penul. qui
fortiùs cæteris vrget, planè tantum probat, iurisdictionem iudicis delegati non finiri, nec
extingui per triennij lapsum, quo lis apud eum cœpta, finita non est: atque in hunc sensum
accipit glo. inibi illam decisionem:
eandémq;eandémque
opinionem Doct. ibi sequuntur communiter,
Rota noua. 96. denique quòd iure Pontificio
instantia per triennij lapsum pereat, adnotarunt Fulgos. & Ias. in dict. l. properandum. in
princ. fi. col. & Rom. in cons. 220.
Sed & si quis contendat adhuc constituendum fore discrimen inter ius Canonicum, &
Ciuile: non ex eo sequitur, iuratam conuentionem posse præiudicare iuris Ciuilis sanctioni, quo ad ciuile forum, propter publicam vtilitatem, à qua fundamentum, & rationem habet iuris Cæsarei constitutio. Nec mirum cuiquam videri debet, aliquid esse vtile foro ciuili, & seculari, quod non ita vtile sit foro Pontificio. Illud equidem verum erit, quod Bart. sensit in dict. l. Seius. & tenent ibi Imol. & Alexan.
conuentionem istam de proroganda instantia
iuramento confirmatam, etiam si ea valida sit
censenda, id tantum inducere, quòd non possit alter ex litigantibus proprio nomine & ratione priuati commodi opponere exceptionem instantiæ finitæ, licet triennium sit transcursum: atque hæc dicta sint de prorogatione
instantiæ. Qua de re poterit lector legere Bonifacium in Clem. Quamdiu. de appellat. 3. colum. Rom. in singul. 276. Bald. Nouell. de dote, parte. 9. priuilegio 14. Alexand. in l. 4. §. hoc
autem iudicium. colum. 5. ff. de damn. infect.
Capycium in decisione Neapo. 11.
Quartò, ab eadem secunda conclusione deducit Bartol. in dict. l. si quis pro eod. numero
7. non posse à priuato renunciari statuto, quo
debitor frumenti liberatur soluendo certam
pecuniæ quantitatem pro qualibet frumenti
debiti mensura: quoties id statutum ea ex causa sancitum fuit, vt ciuitas, vel prouincia plures ciues & rusticos habeant, qui possint onera subire, indictam à Republica pecuniam soluere, aliáque in communem vtilitatem expedire. Et licèt Ioan. ab Imola in dicto capitulo, cùm contingat. dubitet de hac sententia
Bartoli, & dubitare possit: quia vtilitas publica in hoc versatur, quòd ciues non cogantur inuiti præcisè frumentum soluere: sed liberentur præstando certam eius æstimationem:
non tamen ex hoc vtilitas ista publica tollitur,
aut diminuitur, si spontè ciues velint in quibusdam contractibus huic fauori renunciare:
attamen opinio Bartoli verior est, propter expressam in eodem statuto publicam vtilitatem, absque vlla statuentium fraude: sicuti Alciat. adnotauit in dicto cap. cùm contingat.
numero 88. & quia si locus foret renunciationi, facillimè tolleretur vis ipsius statuti: siquidem passim debitores eidem renunciarent
mille præstitis iuramentis.
Quintò ipse ex hac conclusione deduco, minimè valere donationem à clerico factam concubinæ, etiāsietiamsi ea iurata sit: Sicut in hac specie
latè probant Aymon in consil. 229. lib. 2. & Ripa in l. miles. ff. de re iudic. Nam huius donationis prohibitio fauore publicæ vtilitatis, &
honestatis facta est: vt constat. De ea verò tractant præter alios Anton. consil. 14. Ias. in consil. 27. lib. 3. Afflic. decis. Neap. 102. Bermondus Chaueronius de concubinarijs. pag. 242.
Tertia principalis conclusio.
† Iuramentum omnino confirmat actum, seu
contractũcontractum
prohibitũprohibitum iure Ciuili præcipuè, aut sanè principaliter propter priuatam vtilitatem: etiam
si minùs principaliter, &, vt aiunt, secundariò
publicam vtilitatem contineat. probatur hæc
conclusio in dicto capit. cùm contingat. de iureiurand. & capit. licet. eodem titu. in 6. Nam
etiamsi Reipublicæ intersit, fœminarum dotes augeri, saltem conseruari potiùs quàm minui.. l. prima. ff. solut. matrimo. atque ideò lex
ciuilis prohibuerit alienationem fundi dotalis: vt tradit Iurisconsultus in Rubr. ff. de fundo dot. Quia tamen ea prohibitio præcipuè
priuatam vtilitatem, & fauorem spectauit:
etiamsi nihilominus & publicum commodum respexerit, minùs tamen principaliter,
nihilominus alienatio fundi dotalis iuramento confirmatur: sicuti probatur in dicto capitul. cùm contingat. à quo poterit adsumi prima huius conclusionis illatio: ipsa etenim
conclusio omnium ferè consensu recipitur:
& ea ratione communis est: vt testantur eam
sequuti Corne. in dict. Authentic. sacramenta
puberum. numero 30. & Alciat. in dicto capitul. cùm contingat. numero 92. vbi Abb. numero 5. & Imola nu. 36. eandem
cōclusionemconclusionem
veram esse censent, & probari etiam in d. Authen. sacramenta puberum. huius sententiæ
ea est ratio: quòd ne quis periurus sit, satis esse
constat eum, cuius fauorem principaliter lex
respexit, eidem renunciasse, tacitè vel expressè. Nam vbi aliqua constitutio in fauorem edita est, semper consideramus fauorem, quem
præcipuè, ac principaliter lex ipsa inspectat,
non eum, qui secundo loco ab ea significatur,
iuxta gloss. celebrem in hoc c. quamuis. de
pact. in 6. cuius statim mentionem faciemus
ad intellectum decimum huius constitutionis
in 3. Relectionis parte.
Cæterùm Fortuni. Garsias in l. 1. §. huius studij. ff. de iusti. & iure. maximè improbat hunc
dicendi modum: quo nostri iuris
vtriusq;vtriusque interpretes existimant
† legem aliquam,
quandoq;quandoque principaliter, ob fauorem priuatum conditam fuisse, & secundariò propter fauorem
publicum: qua consideratione vtuntur passim
Doctores, sed præsertim in hac quæstione Barto. & alij hanc distinctionem tradidere, quæ ex
eo falsa videtur, quòd finis præcipuus in rebus agendis attendendus sit: qui quidem in
legibus constituendis, semper est ad commune bonum tanquam ad potentius, & præclarius. Ea etenim, quæ ad
communẽcommunem vtilitatem
pertinent aliquo modo, principaliter, & ex priori causa introducta sunt ad commune
bonũbonum,
non secundariò. deinde quælibet lex, in sua dispositione
quacũq;quacunque, principaliter tendit ad
publicũpublicum commodũcommodum. c. erit. vbi Archid. c. factæ.
4. dist. Thom. 12. q. 90. art. 2. Quòd si aliqua iura
dicũturdicuntur in humanis legib. ad
priuatāpriuatam vtilita| p. 267tẽvtilitatem constituta fuisse: idcirco id dictum est, quia
hæc iura non disponunt super rebus publicis,
& ad omnes in communi pertinentibus: & tamen quia necessarium est, quòd particulares
regantur ad regimen totius, ideò iura prædicta, quæ priuatam vtilitatem continere videntur, adhuc spectant ad
cōmunecommune bonum. & hic
respectus principalis est
nōnon secũdariussecundarius. igitur
opinio Bart. & sequacium non est omninò admittenda: cùm iuxta prædictam considerationem etiam actus contrarius humanis legibus
priuatam
vtilitatẽvtilitatem spectantibus, aduersus omninò est constitutionibus ad publicam vtilitatem pertinentibus principaliter non secundariò: sicuti modò probauimus. Hic
tamẽtamen modus dicendi defendi poterit, si animaduertamus, finem cuiusque dispositionis dupliciter
accipi principaliter: nempe vel quo ad intentionem, vel quo ad exequutionem: finis
autẽautem
principalis
cōmunicommuni significatione dicitur, qui
propinquior est in exequutione, quamuis remotior sit in intentione legis. lex igitur, quæ
de priuatorum rebus disponit, principaliter
intendit commune bonum: sed quia ex lege ista prius bonum ad priuatos defertur, dicendum est, legem hanc principaliter fauere
priuatis. principaliter inquam exequutione:
secundariò autem intentione. Vnde cùm Accursius in d. l. 1. §. huius studij. dixit, leges quasdam secundariò tendere ad fauorem publicum, & principaliter ad priuatum: est intelligendus secundariò non quo ad intentionem,
sed quo ad exequutionem. qua ratione quælibet lex,
etiāetiam de priuata vtilitate tractans, intentione quidem principaliter ad commune
bonum spectat: illa verò lex, quæ rebus publicis disponit, principaliter intentione, &
exequutione ad commune bonum, & fauorem publicum spectare videtur. priori sanè
legi finis principaliter conuenit, quo ad priuatam vtilitatem respectu exequutionis: atque item quo ad commune bonum respectu
intentionis: quemadmodum in specie docet
eleganter Martinus ab Azpilcueta in c. inter
verba. 11. q. 3. col. 85. sensit Bart. in l. ambitiosa.
nu. 19. ff. de decre. ab ord. faci.
Quarta conclusio ex Barto. colligitur in d.
l. si quis pro eo. nu. 8. dum ad declarationem
præcedentis conclusionis scribit, in ea specie,
& casu
† non tantùm iuramentum seruandum
fore, sed & contractum ipsum alioqui inualidum, iuramenti religione confirmari, & firmum fieri. Hæc sententia patet in d. cap. cùm
contingat. ibi, omninò. & in hoc c. quamuis.
ibi, seruari debet. vbi gloss. hoc expressim notat, & rursus in c. licet. de iureiurand. in 6. & in
Authen. sacramenta puberum. ibi. inuiolabiliter. quibus quidem auctoritatibus hæc sententia probatur, quam sequuntur Calderi.
Anchar. Cardi. Abb. nu. 8. & Imola nu. 18. in d.
c. cùm contingat. Bald. Bar. & Docto. in dict. Authen. sacramenta puberum. vbi Corne. nume. 56. scribit, non esse ab hac opinione recedendum in iudicando, & consulendo: eandem
fatentur communem esse, eam sequutus Abb.
in d. c. cùm contingat. numer. 8. Iason in d. Authenti. sacramenta puberum. nume. 36. Curti.
Iunior consilio 47. colum. 2. & Areti. consi. 22.
colum. 3. idem fatetur Alciat. in d. c. cùm contingat. nume. 113.
Contraria sententia quibusdāquibusdam placuit: nempe quòd in hoc casu iuramentum seruandum
sit: non tamen confirmetur contractus ratione iuramenti, nec validus fiat: huius opinionis
auctores sunt Antoni. in d. ca. cùm contingat.
Cuma. in d. l. si quis pro eo. Ioan Faber, & ibi
Porcius in princip. Insti. quibus aliena. licet,
vel non. idem Porcius in §. extraneo. Instit. de
hæredit. quæ ab intest. defer. Iason in dict. Authenti. sacramenta puberum. nu. 37. Fortuni.
eleganter in tracta. de vlti. fine, illat. 19. late Ioann. Igneus. in l. 1. §. si vir aut vxor. ff. ad Syllan.
numero 145. sensit eandem opinionem Bar.
in l. qui superstitis. ff. de acqui. hæredi. ex quibus Andre. Alciat. in d. c. cùm contingat. dicebat, non esse admodùm certum, quòd prior
sententia communis sit: & posse istam vltimam iure defendi.
Posterioris opinionis ea est ratio præcipua,
quòd contractus iuramento quidem confirmatur ad hunc effectum, vt nōnon obtenta absolutione à iuramẽtiiuramenti vinculo seruandus is sit: nōnon
ita, si absolutio fuerit obtenta. Præter hæc
multa alia pro hac assertione traduntur, quæ
dubiam efficiunt priorem sententiam. & tamen ego censeo, non esse aliquo pacto ab opinione Barto. in dict. l. si quis pro eo. recedendum in iudicio, nec in priuatis responsis. Sunt
etenim adeò fortia verba text. in dicta Auth.
sacramenta puberum. & alijs similibus constitutionibus, vt nullam ex æquo patiantur
congruam responsionem: idcircò existimo,
non esse locum disputationi huius controuersiæ, quo ad tribunalia: tametsi non inficier dubiam esse quæstionem, quo ad priuatam disputationem.
Quidquid sit de hac quæstione, refert tamen plurimum, quæ harum opinionum sit recipienda, propter varios cuiusque effectus. NāNam
si communis, & prior opinio admittenda est,
primũprimum sequitur, falsam esse gl. in d. c. cùm contingat. dum asserit in eo casu tenere, ac validum esse accessorium: id est iuramentum, non
principale: id est contractum. valet etenim
contractus ratione iuramenti, iuxta Bart. sententiam: atque ita Areti. in dict. consi. 22. reprobat glos. in d. c. cùm contingat.
Secundò, si vera est communis opinio, planè constat, hæredes mulieris, quæ præstito
iuramento rem dotalem alienauit, non posse rem alienatam vendicare, aut petere: quia
contractus valuit, eiusq́; vis ad hæredes vtrin|
que
trāsmittiturtransmittitur. quòd si contractus minimè
confirmaretur iuramento, sed tantum iuramentum foret seruandum, eiúsque vis inspicienda, profectò hæredes
iurātisiurantis minimè obligarentur stare iuramento, nec contractui iurato, cùm ad eos vis iuramenti non transeat:
sicuti superius adnotatum est, in prima huius
Relectionis parte. §. 5. numero 4. in specie
autem huius illationis, hoc tenent Imola in
dict. c. cùm contingat. numero 16. & ibi Alcia.
numero 120. tradit optimè. Paul. Paris. consilio 75. colum. 1. & vltim. lib. 3. quorum opinio
communis est: licet Panor. in dict. c. cùm contingat. nume. 8. velit tenere, ac probare, quòd
etiamsi contractus non confirmaretur iuramento, tenerentur nihilominus hæredes iurantis stare contractui: quod falsum est, nec
iure probari verè poterit. Nam & rationibus
Panormi. respondet Alciat. in dict. capit. cùm
contingat. numero 120.
Tertiò, si admittenda esset opinio Fabri, &
aliorum contra communem, posset equidem mulier, quæ rem dotalem alienauit, eandem reiuendicatione petere à tertio possessore, qui non haberet causam ab emptore. siquidem iuramentum, quod seruandum est in hac
specie, solùm habet vires in fauorem emptoris, cui præstitum fuit: atque ideò is, qui non
habet causam ab eo, nequaquam poterit se defendere ratione iuramenti: sicuti in hoc casu
adnotarunt Imola in dict. capit. cùm contingat. col. 9. & ibi Alciat. numero 128. Ioan. Faber, in princip. quibus alienare licet, vel non,
quòd si communem opinionem sequamur,
contrarium est dubio procul respondendum.
Nam ex quo contractus alienationis iuramento fuit confirmatus, satis apparet dominium
rei dotalis ab alienante in emptorem translatum fuisse, nec vllum ius remansit penes mulierem ad petendam rem dotalem, quod Doctores communiter fatentur.
Quartò, ex communi sententia infertur,
contractum istum alienationis fundi dotalis,
& ei similes, iuramento præstito confirmatos
adhuc manere validos, etiam præstita absolutione à iuramento, ex aliqua iusta causa: atque
ideò oportere, quòd contractus rescissionem.
Prædicta etenim absolutio tantùm concessa
videtur ad effectum agendi: quamobrem Panormit. in cap. 1. de iureiuran. colum. penult.
hanc illationem probat. idem tenuit Angel.
consil. 160. Nam contractus ab initio iuramento confirmatus, non ex hoc irritus est,
quòd postmodùm cesset iuramenti vinculum.
reg. factum legitimè. de regul. iur. in 6. idem
tamen Panorm. in dict. capit. cùm contingat.
nu. 9. & Feli. in dict. c. 1. eiusdem titul. numero
24. Card. & Anto. in cap. debitores, eod. titul.
contrariam sententiam veriorem esse censent,
existimantes
contractũcontractum irritum manere præstita absolutione à vinculo iuramenti, quoties is contractus à solo iuramento robor accepit.
quòd si contractus alioqui etiam sine iuramento validus sit: tametsi aliquem effectum
ex iuramento accipiat, vt in specie l. 2. C. de rescinden. venditio. tunc fatentur Abbas & alij
adhuc manere ius firmum ex contractu, etiam
obtenta absolutione à iuramento. Sed in hac
controuersia expedit tres distinguere casus.
Primus quidem constituendus est, vbi contractus est omninò nullus, nec iuramento confirmatur, sed iurans tenetur tantum seruare
iuramentum: vt in capit. debitores, de iureiur.
& in hac specie data absolutione à iuramenti vinculo contractus manet omninò nullus
absque vlla rescissione, secundum Abbatem,
in capitul. cùm contingat. notauimus & nos
in lib. 1. Variar. Resolution. capit. 4. nume. 5.
Secundus casus est, cùm contractus iure validus censetur, etiam absque iuramento: & tamen propter iuramenti vim, is qui iurauit,
non potest aliquo iuris remedio aduersus eundem contractum agere: vt in specie l. 2. C. de
rescind. vendit. tunc sanè obtenta absolutione à vinculo iuramenti, nihilominus contractus vim aliquam habet: sed qui iurauit, agere
poterit aduersus
contractũcontractum eo remedio, quod,
si non iurasset, sibi iure competeret: ita Panor.
in dict. cap. cùm contingat. numero 9. atque
tunc in eo iudicio tractabitur de remedio, &
actione, contra ipsum contractum competentibus. Tertiò, considerandum erit, quid
dicendum sit, vbi contractus alioqui omninò
nullus ex solo iuramento confirmatur: & denique Ange. in dicto consilio 160. & qui eum
sequuntur, tenent data absolutione à iuramento adhuc contractus vim superesse, vt nihilominùs de eius viribus agendum sit, & præcipuè, an ex iuramento omninò fuerit confirmatus: iuxta notata per Abb. in dict. cap. 1. de
iureiur. colum. pe. & Soci. in l. hæc scriptura. ff.
de condit. & demonstrat. ex cuius commentarijs tres hi casus distinguuntur: tam etsi eius, &
aliorũaliorum, quos modò citauimus, mente ad amussim examinata, præsertim his obseruatis, quæ
Alciat. in dict. c. cùm contingat. scribit nume.
125. & quæ nos tradidimus d. c. 4. huius quæstionis resolutio in hoc vertitur, an absolutio obtenta fuerit, & concessa ad effectum
agendi: quod constabit ex ipsa negotij serie,
vel ex modo procedendi: quia summariè actum fuit de ipsa absolutione præstanda. in
hoc etenim casu vtcunque sit, contractus manet firmus, eamq́ue vim habet, quam haberet
nondum data absolutione ab ipso iuramento:
tantùm sanè est iuranti concessum, vt non obstante iuramento possit in iudicio tractare de
viribus contractus, & an aliquod robur ex iuramento acceperit. Hoc tamen locum obtinet in omnibus casibus per Socinum traditis.
Sed si absolutio data sit, non tantùm ad effectum agendi, sed & omninò ab ipsa iurati con|
tractus obligatione: quod apparebit ex modo
agendi, & cognoscendi,
definiendiq́;definiendique de præstanda absolutione quæstionem: tunc omninò
absolutione data nulla superest
cōtractuscontractus vis,
nec de eius viribus iterum agi potest.
Cæterùm si lex Ciuilis, quę contractum prohibet, non
tantũtantum simpliciter prohibitionem
continet, sed & iuramentum contractui appositum, præstitum, & adscriptum irritum facit: tunc equidem obtinet opinio eorum, qui
tenuerunt
† contractum
prohibitũprohibitum lege Ciuili non
cōfirmariconfirmari iuramento. Lex etenim Ciuilis velle videtur in hac specie, quòd contractus iuramento non confirmetur, tametsi de
obseruatione
iuramẽtiiuramenti nihil tractauerit: illud
siquidem
seruandũseruandum est, qua ratione, si iurans
à vinculo iuramenti fuerit absolutus, quacunque ex causa, quæ potissima erit, quia ita aduersus legis vrgentem prohibitionem
cōtraxeritcontraxerit, non tenebitur stare contractui, nec contractus manet confirmatus, quemadmodum
in specie ita visum est Freder. consi. 272. Paulo
Castrensi, & Corneo in dict. Auth. sacramenta
puberum. nu. 54. Imol. nu. 45. & Alciat. nu. 135.
in d. c. cùm
cōtingatcontingat. Auth. in c. Canonum statuta. de constit. fol. 11. col. 4. idem voluisse videtur Fort. in tract. de vltimo fi. illat. 19. & 20.
Nam etiamsi lex Ciuilis non possit iuramenti
vim tollere, poterit profectò impedire iusta
ex causa, ne fiat contractus prohibiti confirmatio per iuramentum, secundum ea, quæ latè tradita fuêre in prima huius Relectionis
parte. §. 3. nu. 7. Non oberunt quæ Panor. docet in d. c. cùm contingat. nu. 11. quem sequitur Ioan. Baptista de sancto Seuerino in repet.
l. omnes populi. col. 33. ff. de iustit. & iure. quibus vterque conatur probare, legem Ciuilem
non posse tollere vim
iuramẽtiiuramenti, nisi in eo actu,
in quo lex ipsa iusta ex causa præsumat fraudem, metum, aut deceptionem. Hæc enim vera sunt, quantum ad vim, quam iuramentum
habet ex lege diuina, & naturali, vt
seruādumseruandum
omninò sit, nisi iusta ex causa fuerit data ab eo
absolutio: non quantum ad confirmationem
contractus humani, cuius vis, & robur legibus humanis subijcitur, ad quas totius Reip.
cura spectat.
Sic sanè cùm quotidie apud Regia Tribunalia videamus cōtrouerticontrouerti super alienationib.
rerum dotalium, quæ præstito iuramento iam
ita passim fiunt, vt nullus locus sit legi Ciuili,
quæ fundum dotalem alienari vetuit: fiunt etenim hæ alienationes, sicuti ex ipsis iudicialibus quæstionibs apparet, frequẽtissimèfrequentissime absque mulierum libero consensu: quæ etiam secluso metu non audent maritis alienare volentibus refragari, ob reuerentiam, & amorem, quem eis exhibere tenentur: alioqui non
admodum tranquillam vitam cum eis acturæ, præsertim quia multoties metus grauissimus infertur, qui probari non potest, constat multis litibus, & alienationibus rerum dotalium causam dedisse responsum Romani Pontificis in dict. cap. cùm contingat. atque oportere ad tot lites vitandas, totq́ue maximè reprobas alienationes extirpandas remedium
aliquodàaliquodam legislatoribus adhiberi: ne tandem
ita temerè dotibus fraudentur fœminæ, quas
Reipublicæ interest, non manere indotatas.
Forsan foret admodum vtile Reipubl. legem
Ciuilem constitui, quæ statueret, res dotales,
etiam per mulieres, non posse alienari, nisi consensu ab ipsa vxore apud Iudicem præstito, &
itidem iuramento, quo asseueret, se liberè, &
absque vllo metu alienare, & alienationi consentire: & per Iudicem ipsum receptis testibus
fide dignis super vtilitate ipsius alienationis,
vt tandem Iudex cōpertacomperta vtilitate viri & vxoris, decretũdecretum decernat, quo alienationem cum
vxoris iuramento permittat: alioqui absque
hac solennitate alienatione facta, etiam cum
iuramento, ipsum contractum nullum esse
propter fraudem, & metum à iure in hac specie præsumptum, nulla probatione in contrarium super libero cōsensuconsensu admittenda. Posset
item lex statuere, cōtractumcontractum alioqui celebratum, ratione solius metus reuerentialis, rescindendum fore, ac si metus cadens in constantem virũvirum causam contractui dedisset. Nam per
hæc constitutioni Pontificiæ satisfit maxima
cum Reipub. vtilitate, ob mille fraudes, quæ
hodie à viris vxoribus fiunt super rerum dotalium alienationibus.
Verùm quia hac in parte, dum Barto. assertiones examinamus, adducitur præcipuè decisio text. in dicto capit. cùm contingat. oportet, vt illius capitis responsio apertiùs intelligatur, aliqua adnotare ad expeditiorem eius
interpretationem.
Primùm equidem obseruandum erit, an ea
constitutio
† sit necessaria in alienatione rerum paraphernarum, ita quidem, vt res paraphernæ possint alienari per vxorem
absq;absque iuramento. Et Ioannes Faber in princip. Institu.
quibus aliena. licet vel non. numero 11. tenet,
prohibitionem alienationis fundi dotalis minimè obtinere in rebus paraphernis, quarum
alienatio prohibita iure non est. idem respondit Angel. in l. iubemus. C. ad Velleianum. citatur à Fabro Innocen. in cap. ex parte. de consuetudin. ad finem, quasi is sit huius opinionis autor: & tamen Innocent. solùm tractat,
an teneat alienatio rerum paraphernarum facta per maritum: ac distinguit, an sit translatum dominium in ipsum maritum, an non, vt
priori casu teneat alienatio: posteriori verò
sit nulla. Sed in fauorem opinionis Ioan. Fabri sunt duo
cōsiderandaconsideranda. Primum, quantum
differant in priuilegijs res paraphernæ à rebus dotalibus, cùm res paraphernæ etiamsi habeant priuilegium hypothecæ,
nōnon tamen habent
priuilegiũpriuilegium prælationis, quemadmodum
|
ipse adnotaui libr. 1. Variar. Resolut. cap. 7. in
princ. post gloss. in l. si ego. in verb. sed condici.
ff. de iure doti. secundum quod huic sententiæ
plurimum patrocinatur, deducitur ab ea conclusione, quæ dictat, constante matrimonio
procedere præscriptionem contra vxorem in
rebus paraphernis, licet ea
nōnon procedat in rebus dotalibus, sicuti distinximus eodem lib. 1.
Var. Res. cap. 8. nu. 8.
Secundò
† est adnotanda constitutio Authent. siue à me. C. ad Velleianum. vbi probatur, res vxori donatas
ꝓpterpropter nuptias, non posse alienari per maritum, etiam ex consensu
vxoris, nisi vxor ipsa post biennium à tempore contractus iterum alienationi consentiat,
& eo tempore marito supersint alia bona, quæ
sufficiant solutioni dotis. Hæc etenim decisio
admodum distincta est ab his, quę fundi dotalis alienationem prohibuerunt, cùm in alienatione fundi dotalis minimè sufficiat consensus post biennium geminatus, ac repetitus
in rebus immobilibus, secundum gloss. & DD.
in Authen. siue à me. Bart. in l. 1. ff. solut. matri.
& ibi Alex. col. 8. vbi Ripa nume. 103. scribit,
hanc opinionem
cōmunemcommunem esse: idem fatetur
Bald. Nouel. in tract. de dote. 7. part. priuileg.
1. colum. 4. At in rebus propter nuptias donatis procedit alienatio facta per maritum consentiente vxore, modò post biennium
cōsensusconsensus repetatur, & eo tempore supersint bona,
quæ sufficiant solutioni dotis, quemadmodum tradit Imol. col. 4. in d. c. cùm contingat.
Doct. in d. Auth. siue à me. & in c. peruenit. de
emptio. & vendit. vbi Antoni. Burg. col. 1. & vlti. eandem
resolutionẽresolutionem probat. Attamen alienatio rei donatæ propter nuptias, si fiat vxore
cōsentienteconsentiente, & iurante, valebit profectò, sicut
valet alienatio rei dotalis facta cum iuramento, secundum gl. &
cōmunemcommunem in d. c. cùm contingat. vbi gl. sentit, iuramentum habere vim
duplicis, ac repetiti consensus. eandem glo. &
eius conclusionem, quo ad alienationem
arrharũarrharum, & donationis propter nuptias, tenent
Host. & Imol. in d. c. peruenit. Bald. & Sali. in d.
Auth. siue à me. & in Auth. si qua mulier. C. ad
Vellei. Io. Lup. in Rub de don. inter vir. & vxo.
§. 17. num. 14. tametsi vlterius ista consideratio
examinanda sit. Nam maiorem vim habet iuramentum, quàm repetitus consensus, cùm
tempore repetiti consensus necessarium sit, vt
alienatio rei donatæ propter nuptias valeat,
maritum habere bona, quæ sufficiant solutioni dotis: non sic in alienatione iurata, quæ valida omninò est, etiamsi tempore iuramenti
non supersint hæc bona apud maritum, sicuti
Doct. communiter fatentur. Deinde errat gl.
in d. c. cùm contingat. dum notat alienationem fundi dotalis perpetuò non prohiberi,
eiusq́ue prohibitionem non esse perpetuam:
ex eo, quòd valida sit ex consensu vxoris, modò is fuerit post biennium repetitus. Authen. siue à me. C. ad Velleia. quæ quidem constitutio tantùm locum obtinet in alienatione rei
donatæ propter nuptias, non in alienatione
fundi dotalis, sicuti paulò antè explicuimus.
Tertiò animaduertendum est glo. in dict. c.
cùm cōtingatcontingat. dum conatur soluere obiectionem l. non dubium. C. de legi. errare quidem,
primò cùm constituit hac in re discrimen inter ius Pontificium, & Cæsareum: quod cōstituendumconstituendum non est: siquidem & apud forum seculare iurata dotis alienatio valida est, & seruari
debet. cap. licet. de iureiuran. in 6. Nam & ius
ciuile hanc vim iuramento tribuit. Authen. sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. præsertim quòd licet glos. asseueret, finem principalem iuris Canonici tendere ad animarum
salutem, finem autem principalem iuris ciuilis ad humanam felicitatem, & Reipublicæ
quietem, & tranquillitatem, idemq́;idemque adnotauerunt Cald. Abb. & alij in proœmio Gregoriano, non omnino id certum est. Nam & finem principalem Iuris ciuilis dirigi in animarum salutem, contendit Fortu. in tract. de vltimo fine iur. col. 4. & seq. ex Aristotele, Cicerone, & alijs: atque item ex eo, quòd humana ac
ciuilis lex sit correctio peccatorum. l. 2. ff. de legib. Thom. 1. 2. q. 92. arti. 1. & q. 95. art. 1. Iustiniano in Auth. vt non luxu. contra nat. colla. 6.
quæ quidem opinio maximè conuenit legibus ciuilibus principum ChristianorũChristianorum: quandoquidem leges ciuiles principum Gentilium, & eorum, qui nondum cognitionem habuere summæ illius felicitatis supernaturalis, quæ Christi fidem colentibus promissa est,
tantùm in hoc tendunt, vt quieta, ac tranquilla Respublica sit, bonísque moribus instituta:
& vt moraliter bona opera præmium consequantur, illud quidem, quod naturaliter intelligi, ac cognosci potest. Sic denique temperanda sunt, quæ de hac re pro Fortunio, & aduersus eum adduci possunt. Præmium verò salutis æternæ, & illius felicitatis, quæ ex æterna
gloria Christianis promissa extat, sola lege naturali cognosci non potuit, quod eleganter disputat egregius vir Domini. à Soto lib. 2. de
nat. & grati. cap. 11. & Melchior à Cano eiusdem professionis, eruditione & censura celebris in secunda parte Relectionis, de sacramentis. atque hæc quidem sufficiant de quarta Bartoli conclusione.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Contractus à lege prohibitus conceptis prohibitionis verbis in ipsam personam non confirmatur
iuramento.
-
2 Alienatio rei dotalis non confirmatur iuramento, vbi mulier prius iurauerat, dotem non alienare: & inibi expenditur glo. in cap. licet. de iureiur. in 6. & per totum §.
-
3 Iuramento promittens non reuocare procuratorẽprocuratorem,
si eum reuocauerit, reuocatio tenet, licet periurus sit.
-
4 Intellect. c. intellecto. de iureiu. & an Rex possit alienare res ipsius regni?
-
5 Actus spiritualis contrarius iuramento an valeat?
-
6 An possit quis renunciare clausulæ decreti irritantis in eius fauorem appositæ?
-
7 An agens contrarium prohibitioni legis humanæ
peccet mortaliter vel venialiter, an non: & ibi
rursus de opinione Bar. quo ad primam huius §.
conclusionem.
-
8 Promissio arrharum vltra summam lege præfinitam non confirmatur iuramento.
-
9 Fideiussio prohibita accedere promissioni dotis restituendæ iuramento confirmatur.
EADEM Bar. commentaria examinaturi
quintāquintam ex eo
cōclusionemconclusionem adnotamus in
hũchunc quidem
sensum.
† Iuramentum nequaquam confirmat
contractũcontractum prohibitum à lege, quę prohibitionem in ipsam
contrahentis personam direxit. Hæc colligitur conclusio ex Bart. in dict. l. si quis pro eo.
ff. de fideiusso. nume. 9. versic. aduerte. vbi Angel. idem tenet. Barto. in Authent. Sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. Calder. & Anchar. in dict. capit. cùm contingat. rursus ipse
Angel. in consilio 160. quorum opinionem sequuntur Legistæ communiter secundum Imolam in dict. capit. cùm contingat. numer. 36. &
Rodericus Xuares in l. 1. titul. de las arrhas.
libr. Fori. quęst. 3. Huius opinionis ea est ratio,
quòd in hac specie agens, contra legem istam
mortaliter peccet, quia legislatori refragatur,
cui obedire tenetur. cap. 2. de maiorita. & obedien. atque ideò cùm iuramentum non debeat esse vinculum iniquitatis, constat planè,
nōnon
confirmari contractum lege prohibitum ex
iuramento iniquè præstito. ad huius sententiæ confirmationem adducit Bart. gloss. in capit. licet mulieres. de iureiurand. libr. sexto,
quę
† asseuerat alienationem rei dotalis, etiam præstito iuramento factam minimè valere, vbi mulier priùs iurata promiserat se non
alienaturam dotem, nec aliquam rem dotalem, non alia ratione, quàm quòd hoc secundum iuramentum iniquum sit, nec possit seruari
absq;absque interitu & periculo salutis æternæ.
Eam glo. sequuntur Doct. ibi, præsertim Francus, & Imo. in d. c. cùm contingat. nu. 81. & inibi Alciat. num. 43. Chassa. in consuetudinibus
Burgundiæ. Rubr. 4. §. 16. nume. 5. & Abb. per
tex. ibi. in c. intellecto. de iureiu. quorum opinio communis est. sicuti testatur Imo. num. 81.
& And. Alci. in dict. nu. 43. Ioan. Crot. in l. filius
familiàs. §. diui. colum. 25. & ibi Ferdi. Loazes. nu. 431. ff. de lega. 1. eandem opinionem sequitur Ioan. Lup. in Rub. de dona. §. 45. nu. 6.
Verùm vt hæc opinio Barto. diligentiùs examinetur, oportet primùm expendere rationes, quibus eam Bar. probare conatur: maximè statim erit congruum perpendere gloss. in
d. c. licet. cui plurimùm obstat altera gloss. in
c. vlti. de procur. in 6. quæ asserit promittentem
† cum iuramento non reuocare procuratorem ab eo
cōstitutumconstitutum, posse nihilominùs
eum reuocare ad hunc sensum, vt reuocatio teneat, licet periurus sit qui reuocauerit. Hanc
gl. plurimùm commendant eam sequuti Abb.
Feli. nu. 12. & Deci. nu. 7. in c. cùm accessissent.
de constit. idem Felin. in c. si diligenti. de foro
compe. col. 6. Iaso. in l. si non sortem. §. si
certũcertum.
ff. de condi. indeb. colu. 3. Socy. consil. 58. libr.
3. Deci. in cap. ad nostram. de confir. vtili. colu.
vlti. Rochus Curt. in tract. de iure patron. ver.
honorificum. q. 12. quorum opinio dubio procul communis est. Igitur actus
cōtracontra primum
iuramentum gestus valet, & tenet, etiamsi periurus sit, qui actum illum egerit: idcircò &
in casu gloss. in dict. c. licet. secunda alienatio
rei dotalis valida censeri debet, aduersus vulgò receptam sententiam. his accedit tex. singul. in c. sicut ex literis, de spons. quo apparet,
sponsalia, quæ de futuro dicuntur, etiam iurata dissolui per sponsalia de præsenti. Cuius
decisionis nos meminimus in Epitome de
spōsalibussponsalibus. part. 1. cap. 5. num. 9. ergo iuramentum
primum non impedit, quin actus contra ipsum postea factus validus sit.
QuamobrẽQuamobrem admodum dubia redditur conclusio glo. in dict.
cap. licet. Præsertim quia ea nullo modo probatur in dict. c. intellecto. de iureiur. quod manifestissimum fiet, si animaduertamus in specie illius c. non ideò reprobari alienationem
præstito iuramento factam à Rege rerum quidem ad ipsam Regiam dignitatem pertinentium, quòd ea facta fuerit contra primum iuramentum à Rege præstitum de non alienandis
rebus ad Regiam dignitatem pertinentibus.
Nam actus contrarius iuramento primo, etiamsi iuratus non sit, valet ac tenet, tametsi
agens periurus sit, & peccet: vt colligitur
ex gloss. in dict. capit. vlti. de procurat. in 6. &
ex d. c. sicut. de sponsalibus. deinde illud est apertissimi iuris, quod in casu intellecto. alienatio
† etiam iurata non valeret, quamuis Rex
ipse nullum præstitisset iuramentum de non
alienandis rebus ad Regiam dignitatem pertinentibus: meminit ergo Romanus Pontifex inibi prioris iuramenti ad periurium notandum in ipso Rege, & ad criminis maiorem
culpam, non
ꝙquod rationem
potissimāpotissimam constituerit propriæ decisionis in priori iuramento. Est
etenim alienatio facta à Rege rerum ad Regiam dignitatem pertinentium in maximum
præiudicium Reipublicæ, cuius ipse administrator est, non dominus:
atq;atque ideò etiam iura|
ta alienatio in pręiudicium tertij non tenet. c.
cùm contingat. de iureiur.
Quòd autem Rex non possit alienare bona,
& res ipsius Regiæ dignitatis: quia ipsa potiùs sunt Regni, quàm Regis, notant latè Abb.
& alij in d. c. intellecto. Hostiens. & Felin. in ca.
dilecti. de maior. & obedien. Ioan. Lup. in c. per
vestras. 2. notab. §. 1. num. 40. Regia l. 1. tit. 17. &
l. 4. tit. 15. par. 2. l. 2. & 3. tit. 9. lib. 5. ordinamen.
quæ omnia intelligenda sunt, vbi alienatio tenderet in maximum præiudicium regni: alioqui si in modicum, profectò valeret, secũdumsecundum
Abb. & communem in d. c. intellecto. Bart. in l.
prohibere. §. planè. ff. quòd vi aut clàm. Corset.
latè in tract. de excellen. Regis. q. 4. Fel. in c. ad
audientiam. 2. col. de pręsumptio. Matthæ. Afflict. in constitut. Neapolit. in princ. qu. 24. ad
quam distinctionẽdisctinctionem multa referri possunt, quæ
hac de re tradit Franc. à Rip. lib. 1. respons. cap.
1. nume. 51. Ioan. Igne. in repet. l. donationes,
quas diuus. nu. 26. C. de donat. inter virum &
vxor. Et Aymon Crauetta consi. 241. lib. 2. huc
etiam pertinet, quod quidam adnotarunt, nẽpenempe posse Regem causa remunerationis rem aliquam ad dignitatem Regiam pertinentem donationis titulo in aliquem transferre, qui de ipsa Republica sit benemeritus: optimus text.
in l. cùm plures. §. cùm tutor. ff. de administra.
tut. Sic etiam obtinet Regia l. 9. tit. 4. par. 5. statuens, quòd si Rex aliquam ciuitatem vel castrum Regiæ dignitatis iusta ex causa alienauerit, excepta intelliguntur iura exigendi gabellas, publica vectigalia, atq;atque puniendi aliquem
sanguinis pœna, nisi & hæc iura expressa fuerint, atque tunc adhuc suprema iurisdictio, &
quòd ad Regem appelletur, exceptum intelligitur. Imò si quis superiorem in temporalibus
recognoscens, habeat villam aut ciuitatem cũcum
iuribus regalibus, non poterit iura illa Regalia alienare: sicuti respondet Soc. in cons. 7. in
3. lib. ciuitas autem aut villa alienari nōnon potest
inuitis hominibus ipsius ciuitatis: & si dominus ex causa necessitatis velit eam alienare, admittendi sunt homines hi ad emptionem libertatis, si tantundem domino dare velint, quantum ab alio emptore pollicitum fuerit: quod
tradunt Hostiens. & Feli. in dict. cap. dilecti. de
maior. & obed. & Hippol. in l. 1. §. cùm quidam
deponere, num. 10. ff. de quęsti. qui alios huius
opinionis auctores allegant. Hęc tandem obiter adduximus, vt ostenderemus, non probari
glo. in c. licet. in dict. cap. intellecto. de iureiur.
atq;atque ea ex causa dubiam reddi eius conclusionem, nisi ex radice amplius eius intellectus exquiratur.
Est igitur concilianda gloss. in dicto. cap. vltim. cum gloss. in dicto capit. licet. eo quidem
modo, vt quoties quis promiserit iuramento
præstito se non acturum id, quod iure facere
non poterat, procedat gloss. in dicto cap. licet.
& ideò actus contrarius huic iuramento,
etiāsietiamsi iuratus sit, non teneat, quia est contrarius iuri,
& præterea priori
iuramẽtoiuramento, quod fuit omninò conforme Iuri Communi. at si proponamus iuramentum prius
cōtinerecontinere id, quod erat
iuri contrarium, imò quod iuramento promissum est, ne fieret, fieri poterat iure permittente, saltem non refragante: tunc obtinebit glo.
in dict. cap. vltim. de procurat. in 6. hanc distinctionem
vidẽturvidentur vtriq;vtrique opinioni aptare Franc.
in dict. capit. licet. Imo. in dict. ca. cùm contingat. num. 81. & ibi Alci. num. 43. Iaso. in Auth.
Sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. nu.
60. idem in l. non solùm. §. vlti. 7. col. ff. de noui
operis nunciatio. Alex. in consil. 16. lib. 3. 2. col.
Ioannes de Selua in tracta. de iureiuran. 3. par.
15. Fallent. Ioannes Crott. in dict. l. filiusfamiliàs. §. diui. ff. de legatis 1. colum. 25. & ibi Ferdinand. Loazes. num. 431. quorum interpretatio
communis est: & tamen vlteriùs aperienda,
nam cùm lex Ciuilis prohibuerit
alienationẽalienationem
fundi dotalis, si mulier iuxta hanc prohibitionem promiserit, & iurauerit non alienaturam
dotem, nec rem aliquam dotalem, addit iuramenti vinculum ipsius legis prohibitioni, quę
irritam facit alienationem in contrarium factam: idcircò ne secundum iuramentum legi prohibenti, simul & priori iuramento præiudicet, actus posterior non valet. Nam
etiāsietiamsi
legis prohibitioni principaliter priuatum fauorem concernenti cum iuramento renunciare quis possit, priori tamen iuramento, quod
Deo præstitum fuit, nullo pacto nec renunciare, nec refragari valet. Huic tamen distinctioni obijcitur adhuc text. in cap. sicut. de sponsa.
vbi actus contrarius priori iuramento validus
est, & tenet: quamuis iuramentum prius idem contineat, quod Ius Commune, & denique fuerit iuramento promissum, iurantem ipsum non acturum, quod iure prohibitum est
fieri. Etenim post sponsalia iure prohibetur
matrimonij contractus cum alia quàm sponsa, licet contractus teneat, quod satis manifestum est. Et tamen si sponsus iurauerit sponsalia, & iuramento promiserit, se non contracturum cum alia matrimonium, quàm cum
sponsa: posteaq́ue matrimonium cum alia
contraxerit, etiam sine iuramento, tenet hic vltimus contractus, qui quidem contrarius est
priori iuramento, quod fuit conforme Iuri
communi eandem prohibitionem continens.
Vnde prædicta interpretatio ad gloss. in dict. c.
vlti. de procur. in 6. non omninò congrua videtur. Et ne quis dicat id speciale esse in matrimonio, quod semel contractum rescindi non
potest, illud item adducitur, quòd idem sit in
alijs quibuscunque contractibus: in quibus
valet quidem quod posteriori loco actum est,
etiamsi sit contrarium priori
iuramẽtoiuramento, quod
erat conforme iuri Communi: vt in casu l. quoties. C. de rei vendic. cuius ipse mentionem feci in Epitome de sponsa. 1. par. cap. 5. nume. 10.
|
deinde si quis rem istam penitiùs consideret,
nónne comperiet, iuramentum continens idem quod Ius
cōmunecommune, etiam si Deo pręstitum
sit, continere itidem fauorem priuatum
iurātisiurantis, si lex ipsa, cui consonat iuramentum, priuatam vtilitatem respiciat? profectò id satis arridet: & tamen iuramentum, quamuis Deo præstitum semper sit, remitti potest ab eo, cuius
fauore fuit iuratum, cuiusq́ue intercessor Deus ipse fuit constitutus. Ergo sicut per iuramentum appositum alienationi fundi dotalis remitti potest, & remittitur fauor priuatus
ipsius legis, ita remittitur priuatus
iurātisiurantis fauor ei per prius
iuramẽtumiuramentum adquisitus.
QuāobremQuamobrem quidam existimarunt, gloss. in dict. capit. licet. tunc procedere, cùm iuramentum
prius fuit alicui, cuius intererat, præstitum: alioqui si præstitum sit ipsimet iuranti mulieri, vel alteri, cuius non intersit, res dotales non
alienari, valebit secunda alienatio cum iuramento, aut seruandus erit contractus alienationis iuramento secundo confirmatus: quod
visum est Bal. in l. duobus. §. vlti. ff. de iureiur. &
in cap. veniens, in fine. eod. tit. Alex. in cons. 16.
lib 3. num. 16. Deci. in consil. 536. num. 13. Alciat. in dict. c. cùm contingat. numer. 46. ea ratione, quia per prius iuramentum nemini sit
ius quæsitum. l. si repetendi. C. de condict. ob
caus. & l. filiusfamiliàs. §. diui. ff. de legat. 1. vnde
solet deduci intellect. ad text. in d. c. cùm contingat. dum dixit, iuratam alienationem dotalis rei validam esse, & seruandam fore, modò
alteri quàm iuranti non præiudicet: potest
equidem hoc præiudicium considerari eo casu, quo mulier priùs promiserat præstito iuramento eandem rem alteri vendere. Imò & si
hæc promissio facta fuerit absque iuramento, idem erit dicendum. Quia venditio alteri
facta cum iuramento, non teneat ea quidem ratione, quòd contraria sit priori promissioni,
& alteri præiudicet: quod in specie
tenẽttenent Imol.
num. 17. & Alciat. 4. notab. in d. c. cùm contingat. & nu. 45. qua in re illud est animaduertendum, quòd per priorem
promissionẽpromissionem tantùm
fuit acquisitum Ius personale: nec ille, cui est
facta promissio, aliam actionem quàm personalem habet aduersus mulierem
promittentẽpromittentem:
aduersus verò rem ipsam, aut emptorem
secũdumsecundum nullũnullum ius habet reale nec personale: quod
argumento fortiori constat in l. quoties. C. de
rei vend. quamobrem hæc opinio Imolæ & Alciati dubia videtur.
Cæterùm, quò res ista apertior fiat, est adhuc considerandum, alienationem rei dotalis alioqui prohibitam Iure Ciuili, tunc confirmari per iuramẽtumiuramentum auctoritate Iuris Pontificij: cùm iuramentum eiusmodi sit, quòd
possit seruari sine interitu salutis æternæ. tex.
hoc ipsum probat in d. c. cùm contingat. iuramentũiuramentum autem contrarium non tantùm priori
iurationi, sed promissioni simplici seruari nullo modo potest, absq;absque animę periculo, & peccato mortali. c. veniens. vbi Innoc. & Doct. de iureiur. Ergo licet alioqui alienatio facta contra
promissionem, aut contra aliam alienationem
teneat, quia iure prohibita non est ipsius rei
alienatio: quamuis qui alienat, malè faciat. l.
quoties. C. de reivendic. attamen alienatio iure prohibita non potest confirmari iuramento, quoties qui alienat, id iuramentum nōnon potuit, nec potest seruare absque salutis spiritualis periculo & detrimento: sicuti in d. c. cùm
contingat. probatur: non enim æquum est, iuramentum iniquum hanc vim habere, vt contractum iure prohibitum confirmet. vnde inferuntur duo.
Primum, vera defensio glo. in d. c. licet mulieres. nam cùm secundum iuramentum illicitum sit, non poterit confirmare alienationem
iure prohibitam. quod in hac specie adnotauit
Rip. in c. cùm M. de const. num. 83.
Secundum, eandem glo. opinionem dubio
procul veram esse, vbi primum iuramentum
pręstitum fuerit in fauorem alicuius, cuius intererat, non alienari rem dotalem, atque hoc
probari in d. c. cùm contingat. vbi Imol. & Alciat. hoc ipsum adnotarunt, ex eo tex. dum excipit præiudicium alterius quàm iurantis. Sed
& idem erit, vbi mulier iuramentum sibimet
præstiterit: quasi timens à viro requirendum
fore consensum & iuramentum ipsius ad alienationem rei dotalis, cupiens iuxta Iuris Ciuilis prohibitionem dotem cōseruariconseruari, & saluam
manere, iurauerit se non alienatùram dotem,
nec rem aliquam dotalem. Hoc autem iuramentum Deo tantùm præstitum fuit: nec ei
poterit iurans refragari absq;absque absolutione. Siquidem licet iuramentum præstitum in fauorem alicuius priuati remissum esse cẽseaturcenseatur eo
ipso, quòd ipse priuatus illud remiserit: tamen
vbi iuramentum nullius quàm iurantis proprium commodum spectat, à Deo principaliter emissum est: nec potest iurans absq;absque absolutione eidem refragari, saltem vbi præter vtilitatem principalem ipsius iurantis, ex ipso iuramento attendi ac deduci possit vtilitas aliqua, etiāetiam minus principalis, quæ sufficiens erit
ad hoc, vt iuramentum liberè non possit à iurante violari: maximè quia hæc iuramenta de
non alienandis rebus dotalibus etiam fieri videntur, propter vtilitatem hęredum ipsius mulieris, parentum, filiorum, & consanguineorũconsanguineorum,
qui alioqui non præstito hoc iuramento minimè forent cẽsendicensendi inter eos, quorum interest. Sic sanè Alex. in d. l. duobus. §. vlti. ff. de iureiur. dubitat de sententia Baldi ibidem, & meritò. Nam si vera est glo. in d. c. licet mulieres.
profectò non video, qua ratione defendi possit Baldi distinctio: tametsi existimem eam cōmunemcommunem esse.
Satis
etiāetiam controuertitur, an opinio gl. in d.
c. licet mulieres. procedat, quando ille, cui est
|
facta secunda venditio rei dotalis cum iuramento, ignorabat tempore contractus, prius
iuramentum à muliere præstitum fuisse: non
enim æquum est, in hac specie opinionem prædictæ gl. admitti, ob iustam ignorantiam emptoris: quod responderunt Imol. in l. cùm vir.
ff. de vsucapio. pen. fo. Alex. in dict. cons. 16. lib.
3. col. 2. & 3. Bald. in dict. c. cùm contingat. col.
5. nu. 14. idem Bald. in repetitione. l. 2. ff. de iureiur. col. 41. & cons. 133. libr. 1. Ias. in l. duobus.
in fine. ff. de iureiur. idem Iaso. in l. non solùm.
§. morte. ff. de noui oper. nunciati. quem Ripa
allegat in c. cùm M. de constitutio. numero 83.
quorum opinio magis recepta est: sed apud
me falsa, si vera est opinio glo. in dict. capit. licet mulieres. parum enim refert scientia vel ignorantia secundi emptoris, si
iuramentũiuramentum oppositum alienationi, non potest eam confirmare, quia seruari non potest absque interitu salutis æternæ: vnde Andreas Alciatus in d. c. cùm
contingat. num. 48. ab opinione Imolæ discedit, veriorem existimans contrariam sententiam, nisi mulier dolosè fecerit primum iuramentum, vel id tacuerit tempore alienationis,
causa circumueniendi emptorem, nam in his
casibus valet secunda alienatio cum iuramento: quod etiam notat Imol. in d. c. cùm contingat. num. 82. ita intelligens quęstionem istam,
& eius resolutionem.
Sed & in gloss. in dict. cap. vltim. de procura.
in 6. non videtur habere congruam decisionis
rationem, eam, quam illi eius interpretes apta
re conantur: scilicet vt procedat, quia, quod
quis per iuramentum non facere promisit, poterat optimè agere iure permittente. Etenim
id verum est ante præscriptam promissionem:
postea verò iure non licet ei absque periurij
crimine id agere: imò nec liceret, si simpliciter promisisset. vt in c. veniens, de iureiur. &
ibi Innocen. & alij, quemadmodum & paulò
antè adnotauimus. idcircò illius gloss. ratio ea
est, quòd simplex promissio & iuramentum
eum habent intellectum, quem ex iuris sanctionibus actus ipse patitur, vt tandem iuramentum, qua ex parte id fieri possit, habeat
interpretationem secundum naturam actus,
cui apponitur, quod latiùs alibi probatũprobatum fuit.
Sic sanè, qui iurat non reuocare procuratorem, periurus erit, si eum reuocauerit, & tamen reuocatio tenet, quia hæc est huius actus
conditio & natura, vt libera sit procuratoris
ad negotia, vel litis reuocatio, cùm nemo
possit me inuito nomine meo quidquam agere. nusquam enim procuratoris constitutio
perfecta & irreuocabilis est, si propriam eius
naturam cōsideremusconsideremus. Item si promisero cum
iuramento domũdomum Titio vendere, non alteri: &
demum alteri eam domum vendidero, eiq́ue
tradidero: profectò malè feci, ac periurij Reus sum, & tamen nihilominùs secunda venditio valet: quia hæc est natura huius actus promissi, vt ante traditionem nullam perfectionem habeat, quæ irreuocabilis sit, saltem in
hoc sensu, vt contrarius actus teneat, si is perfectè fiat. l. quoties. C. de rei vendic. eadem est
ratio in casu c. sicut ex literis. de sponsa. Nam
si quis etiam iuratus promiserit Semproniam
in vxorem ducturum, & demum accipiat in vxorem Mariam, periurus est, & nihilominùs
matrimonium cum Maria sponsalia prima omninò dissoluit. Eodem modo qui testamentum fecit, & iurauit illud non reuocare: ac
tandem secundum testamentum condiderit,
per quod prius reuocatur: certè periurus erit,
& tamen secundum testamentum præfertur
primo, qua de re latiùs disputaui Rub. de testament. 2. part. Idcircò hac in controuersia oportet distinguere vtriusque glos. conclusiones, &
vnicuique veram atque congruam rationem
aptare, quo faciliùs quæstio dissoluatur: & intelligantur multa, quæ ad hoc tradit Ias. in l. si
quis promiserit. §. ea lege. nume. 23. ff. de verb.
oblig.
Prædicta verò conclusio gloss. in dict. c. vlti.
de procur. in 6. quæ voluit actum contrarium
iuramento validum esse, licet agens periurus
sit, procedit, vbi iudex adiri non debet ad illum actum: alioqui si actus ille requirat iudicis autoritatem, aut quòd ipse sit præsens:
tunc iudex ipse non debet admittere, nec probare actum contrarium iuramento: imò illum
omninò reprobare tenetur, & potest. quod
Paul. Castr. respondit in consil. 361. nume. 9. &
consilio 339. nume. 11. lib. 1. inferens ex hoc, ad
patroni quandam præsentationem. Etenim
patronus quidam iurauerat non reuocare
præsentationem cuiusdam Clerici ad beneficium Ecclesiasticum per eum factam. Nam licet alioqui posset variare, in hac tamen specie
variatio nōnon est admittenda: quippe quæ apud
iudicem, & superiorem fieri debet, eamq́;eamque ipse
reprobabit ex eo, quòd cōtrariacontraria sit iuramẽtoiuramento.
Idem notant Rochus Curtius in tract. iuris patronat. in ver. honorificum. q. 12. & Cęsar Lampertinus de iure patro. 2. lib. part. 1. quæstio. 4.
princ. articu. 13. & 2. parte eiusdem libri. q. 7.
princip. articul. 16. Idem quod Paul. scripsit,
sensit Barto. in l. si quis. in principio. ff. de legat. 3. colum. vltim. licet Alexand. Imol. in dict.
consil. 16. libr. 3. contrarium senserit: cuius opinio obtinebit, si iudex, coram quo
secunda præsentatio fit, eam præsentationem
expressè vel tacitè receperit & probauerit,
alioqui opinio Pauli æquissima est, & iure verior.
Secundò potest intelligi opinio glo. in dict.
c. vlt. in actu temporali. Nam
† actus spiritualis factus contra iuramentum non tenet: imò
nullus est, secundum Innocent. in cap. dilecto.
de pręb. per tex. ibi. quo in loco Hostien. idem
tenet, & Anton. in cap. cùm M. col. 2. de constitu. pro qua sententia adducitur tex. in dict. ca.
|
dilecto. vers. nisi fortè. vbi constat Canonicos
Ecclesiæ Cathedralis non posse etiam communi consensu augere numerum Canonicorum
statuto præfinitum, nisi id statutum fuerit iuramento confirmatum. Hoc etenim casu minimè possunt agere contra iuramentum: nec valet actus iuramento contrarius, & si iure ordinario mutatio numeri subsit voluntati &
consensui Canonicorum ad hoc, vt eum possint augere: præsertim hoc probatur in dict.
versicu. nisi fortè. qui paria facit statutum de
certo numero iuratum, & habens clausulam
decreti irritantis: & tamen
absq;absque vlla controuersia, actus factus contra clausulam Decreti
irritantis, etiam alioqui subiectus liberæ agentis voluntati non tenet, igitur nec tenebit actus contrarius iuramento. Et quia Panormit. in dict. capit. dilecto. tenet contra Innocent. dicens, eius opinionem communi omnium sententia reprobari. & quia text. in ca. sicut
ex literis. de sponsalibus. tractat de actu spirituali: quidam conantur intelligere opinionem Innocent. in actu spirituali, qui tantùm
Clericis, non autem Laicis conueniat. Qualis
est actus, cuius mentio fit in dict. capit. dilecto.
& huic similes. Sic etenim Innocent. interpretantur Antoni. in dict. cap. cum M. colu. 2.
Rota in antiquis 104. Alexand. in dict. consil.
16. lib. 3. col. 2. Imol. in dict. c. dilecto. colum. 7.
idem in d. c. cùm contingat. de iureiur. nume.
81. quorum distinctio ea ex parte, quę Innocentij assertioni conuenit, auctoritatem habet à
prædicto capit. dilecto. versic. nisi fortè. Idem
notat Deci. in cap. cùm accessissent. de constitu. numero 7. Nihilominùs Panor. in dict. cap.
dilecto. etiam quo ad actum spiritualem Clericis tantùm conuenientem testatur opinionem Innocent. communiter esse probatam:
idem asseuerat Andr. Alciat. in dict. c. cùm
cōtingatcontingat. nu. 180. vterque quidem hanc communem aduersus Innocen. sequutus. Eandem sequitur Ioan. de Selua. in tract. de beneficio. 3.
part. q. 27. dicens ex ea, quòd si quis iurauerit
beneficium Ecclesiasticum, cuius libera collatio ad eum pertinet, digniori se
daturũdaturum, & post
modùm id contulerit alicui, digniori prætermisso, periurus erit: collatio tamen valet, huius sententiæ nos meminimus in relectione
Reg. peccatum. de regu. iur. in 6. 2. part. §. 7. nu.
4. ad tex. autem in dict. cap. dilecto. respondetur, eam esse allegationem litigantium, non
Romani Pontificis responsionem, quod mihi
non placet. Est etenim ea pars illius capit.
quæ opinionem Innocent. probat, præcipua
ratio responsionis Romani Pontificis: atque
ideò non potest congruè tolli obiectio illius c.
quæ pro Innocentio aduersus communem
fit.
Ego verò non omninò sequar in huius quęstionis resolutione Innocentij opinionem, vt
ea vniuersalis sit, ac sensum habeat vniuersalem: siquidem iuxta communem sententiam
opinor, actum contrarium iuramento, etiam
in spiritualibus, quæ Laicis non conueniunt,
validum esse: tametsi agens periurus sit:
quoties per iuramentum non est sublata libera disponendi potestas, quo ad actus vim & perfectionem, quod in dubio præsumendum est:
aut quoties natura actus dictat, adhuc manere potestatem apud iurantem, etiamsi cum
periculo periurij. Sed existimo distinguendum fore, an ex natura actus, & eius qualitate
appareat, vel præsumi possit, non fuisse per
iuratam promissionem sublatam potestatem
iuranti agendi actum contrarium iuramento: licet periculum periurij, si egerit, ei immineat. An ex contrario possit colligi ex inspectis circumstantijs, & negociorum qualitatibus, penes iurantem nullam agendi contrarium mansisse potestatem, atque ab eo abdicatam fuisse: vt tandem priori casu procedat communis sententia, ex qua actus contrarius iuramento valet ac tenet, etiam in spiritualibus, tametsi agens periurus sit. At in posteriori specie vera est opinio Innocentij, imò
in vniuersum hoc in sensu procedit: idcircò
tunc actus contrarius iuramento nullus omninò erit. Quod probatur expressim in dicto
capit. dilecto. de præben. versic. nisi fortè. ad
cuius interpretationẽinterpretationem oportet animaduertere, statutũstatutum Canonicorum de certo numero prębendarum iuramento confirmatum eam vim
habere, vt Canonici vnanimi etiam consensu
minimè valeant contra iuramentum ire, nec
aliquem admittere in Canonicum vltra numerum: atque ideò si admiserint, periuri sunt,
& est receptio nulla. text. est ita communiter
intellectus in dict. capit. dilecto. qui probat,
idem esse, si certus sit numerus Canonicorum
statutus, & confirmatus à Romano Pontifice
cum clausula decreti irritum decernentis,
quicquid actum fuerit in contrarium. vtriusque quidem considerationis & cōclusionisconclusionis ea
est ratio, quòd statuẽtesstatuentes per statutum simul &
iuramentum sibijpsis abdicauerint potestatem agendi contrarium: eodemq́ue modo
eandem potestatem Romanus Pontifex apposita clausula prædicta decreti censetur ab
eis tollere, statutumq́ue ipsum in vtilitatem
Ecclesiæ, non ipsorúmmet Canonicorum cedere significans: quorum prius And. Alciat.
obseruauit in dict. c. cùm contingat. num. 181.
posterius autem Deci. adnotauit in dict. capit.
cùm accessissent. nu. 3. Ex quib. deducitur, etiam in spiritualibus actum contrariũcontrarium iuramẽtoiuramento, etsi agens periurus sit, validum fore, secundum communem, licet is Clericis tantùm, nōnon
Laicis conueniat: nisi materia subiecta, aut ipsius negocij qualitas dictet, per iuramentum
ipsum iurantem potestatem agendi contrariũcontrarium
sibijpsi abdicasse.
Infertur item ex hoc, quòd licet alioqui sta|
tuentes possint renunciare, & agere contra statutum in eorum fauorem conditum, etiam
confirmatum per Romanum Pontificem. tex.
optimus, vbi Abb. & Docto. in c. cùm accessissent. de constit. l. omnium. C. de testament. attamen
† si confirmatio habeat clausulam huius
decreti, decernentis irritum, quicquid in
contrariũcontrarium actum sit: non poterunt statuentes ab
statuto recedere,
quāuisquamuis id in eorum tantùm
fauorem tendat: quod probat text. elegans in
d. c. dilecto. vers. nisi fortè. & ibi glo. in ver. clausula. quem inibi
multũmultum ad hoc extollunt Abb.
Ant. & Imol. Fel. in d. c. cùm accessissent. col. 4.
idem in c. vlt. §. is autem. de offi. deleg. Cors. in
sing. in ver. clausula. Quorum opinio communis est, & in hoc tendit, vt sciamus,
neminẽneminem posse renunciare his, quæ in eius fauorem statuta
sunt, si statutum aut lex habeat clausulam decreti irritum,
decernẽtisdecernentis, quicquid in
cōtrariũcontrarium
actum fuerit. Huic verò sententiæ primùm obijcitur tex. celebris in l. filio præterito. ff. de iniust. rup. vbi consensus filij pręteriti testamentum patris comprobat, & impedit, ne omninò
extinguatur ex Iure Ciuili in eius fauorem statuto, & habente clausulam istam, & decretum,
cuius modò meminimus. Item oberit tex. in c.
vlti. §. 1. de offi. deleg. vbi constat, posse quem renunciare formæ inductæ in eius proprium fauorem: & tamen quidquid est inductum pro
forma, decretum hoc omninò habet, iuxta
not. in cap. cùm dilecta. de rescript. atque ita
Abb. Imol. & Docto. in dict. §. 1. ex eo adnotarunt, posse formæ renunciari, & si data sit in
priuatam vtilitatem. & licet gloss. in ca. quamuis. de præb. in 6. in verb. in pensione. voluerit,
non posse quenquam renunciare formę mandati, etiamsi ea data sit propter eius fauorem,
ex autoritate illius text. & ad hoc eam dixerit
notab. Aret. in l. nemo potest. col. 4. ff. de legat.
1. profectò parum obstat illa gloss. quippe quæ
falsa sit, dum existimat formam, cuius ibi mentio fit, dari in priuatam vtilitatem: cùm verè
data sit, ac concernat fauorem ordinariorum,
& Ecclesiarum. Literæ etenim ad beneficia restringendæ sunt, ob pręiudicium
EpiscoporũEpiscoporum
& Ecclesiarum.
Tertiò, communi opinioni refragatur ratio, quæ dictat, præceptũpræceptum factum alicui in eius
tantùm vtilitatem, consilium esse propriùs
quàm præceptum. l. cùm pater. §. mando. ff. de
legat. 2. l. 2. §. vlti. ff. mandati. Paul. Castrensis
hoc notat in l. legis virtus. ff. de legibus. Quibus tandem rationibus hæc pars verior apparet, vt statuto, vel his, quæ sint in fauorem alicuius statuta, possit is renunciare, etiamsi habeant clausulam decreti, vt aiunt, irritantis.
Cui sentẽtiæsententiæ suffragatur tex. in capi. statutum.
§. in nullo. & §. vlti. de rescript. in 6. vbi licet ea
cōstitutioconstitutio decreti huius clausulam habeat, attamen consensu illorum, quorum fauorem
respicit, permittitur eius derogatio, aut illius formæ remissio. Sic denique hanc opinionem, quòd quis possit renunciare clausulæ
decreti irritantis in eius fauorem appositæ,
tenuerunt Aretin. in dict. l. nemo potest. colu.
4. Felin. in cap. cùm dilecta. num. 7. de rescrip.
Deci. in cap. cùm accessissent. num. 3. de const.
idem in ca. olim. de exception. idem in l. posthumo. num. 9. & ibi Curti. Iunior. numero 46.
C. de bono. poss. contra tabul. Ludouic. Gomezi. in c. 1. de rescript. in 6. num. 59. Quibus
accedit gloss. in dict. cap. statutum. §. 1. in verb.
committatur. ea in parte, qua sentit secus esse,
si in fauorem partium illud esset statutum: possent enim ei fauori renunciare, tametsi ea constitutio clausulam istam decreti irritantis habeat. Vnde Petrus Anchar. in dict. c. statutum.
in fine eandem opinionem, quam hîc contra
communem probamus, expressim tenet. Et
itidem Andr. Tiraquel. in l. si vnquam. in verb.
reuertatur. C. de reuocand. donat. numero 282. optima gloss. quam sequuntur Abb. &
Felin. ibi in cap. cùm olim. de offi. dele. in verb.
protinus. quæ probat, posse iudicem ex tacito consensu partium mandati formam excedere. Non obest text. in dict. capit. dilecto. de
præb. nam eo ipso, quòd Papa confirmat statutum de certo numero Canonicorum & præbendarum: atq;atque addit clausulam istam decreti
irritātisirritantis, videtur facilitati Canonicorum, qua
vti solent in augendo numero, occurrere, & Ecclesiæ vtilitati consulere, atque ideò in Ecclesię vtilitatem clausulam præscriptam addidisse, vt explicant Abb. in d. c. dilecto. & Decius in
dicto capit. cùm accessissent. num. 3. de constitutio.
Hæc equidem dicta sint de secunda ratione
Bar. in dict. l. si quis pro eo. dum allegat notata
per glo. in d. c. licet mulieres. de iureiur. in 6. id
enim procedit his rationibus, quæ modò traditæ fuerunt: & ideò nihil conducit ad opinionem Bart.
Prima igitur Barto. ratio semper fecit dubiam quæstionem istam: siquidem eius causa Andr. Alciat. in dict. capit. cùm contingat.
numero 94. sex retulit responsiones, quibus
vtuntur, qui Barto. opinionem conantur improbare. ipse tamen breuiùs hac de re agere
conabor. Primum etenim, ni fallor, existimo
in præsenti controuersia parum conducere,
quòd lex prohibens contractum fieri, dirigat
prohibitionem in rem aut in personam. Causa enim prohibitionis potiùs quàm verba
cōsiderandaconsideranda est. Quis enim obsecro, poterit vnquam dubitare, minimè confirmari iuramento contractum à lege ob publicam vtilitatem
principaliter prohibitum, etiamsi prohibitionis verba in rem, non in personam contrahentis dirigantur? certè nemo, qui sano sit
præditus intellectu. Cùm hîc tractemus de publica vtilitate, cui priuatorum iuramenta nec
obstant, nec obesse possunt. Sic sanè quoties
|
lex contractum prohibens principaliter priuatam vtilitatem respicit, etiamsi minus principaliter publicum commodum respexerit,
profectò nihil huius qualitatis mutat, si concipiat prohibitionem directam in rem vel in
personam contrahentis. Siquidem principalis ratio, quę legislatorem mouit, quo ad vtilitatem à lege inductam, nequaquam mutatur
ex verborum conceptione per Bart. tradita. Et
planè fateor, me nullo pacto posse percipere,
quid discriminis quo ad
† effectum iuramenti inducat forma verborum, qua Barto. distinctionem inducit. tametsi fortassis alia in specie hæc verborum distinctio possit effectum
aliquem afferre, quemadmodum idem Barto.
docet in l. cùm lex. ff. de fideiussori. vbi Paul.
Castrens. & Fortun. in l. veluti. ff. de iusti. & iure. 4. col.
Secundò illud est considerandum, iuramentum tunc confirmare contractum iure
prohibitum, cùm id seruari possit absque
periculo salutis æternæ. text. est singul. in dict.
capit. cùm contingat. Nec enim par est, Ius
Canonicum nec Ciuile hanc vim tribuisse iuramento illicito, aut quod seruari absq;absque peccato
minimè posset. Maximè enim esset inconueniens, hanc virtutem, & hunc effectum concedi,
vt iuramentum seruetur, ei iuramento, quod
secundum Canonicas sanctiones seruandum
non est. Hoc ipsum obiter superiùs admonuimus. & id Barto. rectè admonet in dict. l. si quis
pro eo. num. 9. in quo quidem minimè reprobatur. Tertiò hinc constat, non tantùm contractum lege prohibitum non confirmari iuramento, quoties qui contrahit, & legi aduersatur, mortaliter peccat. quod Bartol. scripsit,
hanc considerationem magnifaciens: sed etiāetiam,
vbi, qui contrahit, venialiter peccaret: non enim potest actus, venialem habens culpam, iuramento comprobari, & ex eo vires adsumere: cùm iuramentum inducens venialem culpam, & habens pro materia actum venialis culpæ, minimè sit seruandum, nec seruari possit
absque periculo animæ, sicuti tradidimus in
hac relectione, dum examinauimus, iustitiam
comitem esse iuramenti.
Quartò illud apud me nullam habet dubitationem, scilicet in specie c. cùm contingat. &
sic in alienatione fundi dotalis, mulierem alienantem, nec mortaliter nec venialiter peccare: nam si venialiter peccaret, minimè hic
actus, venialem culpam habens, confirmaretur iuramento, nec quidem valeret, non ratione ipsius simplicis alienationis, quia ea per
legem prohibentem efficitur nulla, nec ratione iuramenti, quia id non est seruandum, præmissa saltem culpa veniali in eius obseruatione.
Quintò aduertendum est, idem respondendum fore, si lex
† de fundo dotali verba
cōciperetconciperet directa in mulieris personam: eadem etenim ratione confirmaretur alienatio per iuramentum, & minimè peccaret alienans etiam
venialiter, cuius ea est ratio: Nam licet ex verbis præceptiuis ipsius legis soleat præsumi legislatorem voluisse obligare transgressores ad
peccatum quandoque mortale, quandoque
veniale: quemadmodum eleganter explicat
Alfonsus à Castro, lib. 1. de potest. legis pœnal.
capit. 4. & 5. attamen priùs, ni fallor, attendenda est materia legis, quæ, si principaliter pertineat ad publicum commodum, transgressor eius peccabit mortaliter vel venialiter, attenta ac perpensa qualitate vel quantitate vtilitatis aut damni publici, sicuti colligitur ex
Cle. exiui. versicu. item, quia præter. de verborum significat. Decio post alios in capit. nam
& concupiscentiam. de constit. vlti. colu. Thoma. 1. 2. qu. 96. articu. 4. & ibi Caieta. Anton. &
Abb. in capit. 2. de maiori. & obedien. præsertim ex Adriano quodlib. 6. art 2. & Ioan. Driedonio in libr. 1. de libert. Chri. pagin. 166. qui
latè improbat opinionem Gersonis scribentis, ratione transgressionis legis humanæ,
non posse committi peccatum mortale, quam
etiam sententiam reprobat post alios Alfonsus à Castro, in dict. lib. 1. capi. 4. & tamen quoties lex humana principaliter priuatam vtilitatem respexit,
atq;atque ea ex causa
nullũnullum esse censet actum prohibitioni contrarium: nihilominùs considerans minus principaliter
publicũpublicum
commodum, priuatus is, qui legem in eius vtilitatem principaliter
statutāstatutam violauerit, nullum contrahit peccatum: quod probatur in
d. ca. cùm contingat. ac satis erit tunc legi
actũactum
ab ea nullum censeri ob illam minus principalem Reipublicæ vtilitatem, siue lex vtatur verbis directis in rem ipsam, vel in contrahentis
personam. quamobrem aliquot ex his inferenda sunt.
Primùm, falsam esse Bar. opinionem in d. l. si
quis pro eo, de qua modò disputamus: imò
respondendum fore in hac controuersia, iuramentum contractum confirmare, etiam prohibitum lege humana, dirigente verba prohibitionis in ipsam personam, modò lex fuerit
statuta principaliter in vtilitatem priuatam.
quam opinionem aduersus Bartol. veriorem
esse existimant Anton. Abb. numer. 6. & Imol.
numero 36. in dict. capit. cùm contingat. Anchar. in capit. 1. de constit. in repet. fol. 12. colu.
1. Felin. in capit. 2. de maiorit. & obedi. Deci. in
dict. capit. nam concupiscentiam. de constit. 1.
lect. Paul. Castrens. in dict. l. si quis pro eo. idem in Authent. Sacramenta puberum. C. si
aduers. vend. quam sententiam etiam sequuntur, dicentes communem esse Corne. in dict.
Authentic. Sacramenta puberum. numer. 23.
& 25. & ibi Iaso. numero 51. Alexand. in consil.
22. lib. 1. fatetur eam communem Alciat. in d.
c. cùm contingat. nu. 94. dubius
quidẽquidem de eius
veritate: & tandem eam sequitur propositis
|
quibusdāquibusdam interpretationibus, quæ sunt apud
ipsum legendæ.
Secundum, ex his infertur Antonium Butrium, Paul. Castrens. Abb. & alios huius opinionis auctores optimè respōdisserespondisse rationi Barto. dum existimant in hoc casu contrahentem
minimè peccare, ea quidem ratione, quòd lex
humana etiam præcepti verba in personam dirigens, respiciens tamen ipsius priuati vtilitatem principaliter, non obligat in vim præcepti ipsum transgressorem, cuius vtilitatem
lex inducit. argum. l. cùm pater. §. 2. ff. de legat. 2.
Tertiò patet minimè posse defendi, quod Imo. in d. c. cùm contingat. num. 36. scripsit, existimans, legem humanam Ciuilem etiāetiam præceptiuam nusquam obligare transgressorem
ad peccati culpam saltem mortalem: cùm hæc
obligatio propria sit legis naturalis vel diuinę,
aut Pontificiæ, nōnon ciuilis. Quæ quidem opinio
Gersonis fuit, à quo, vt modo adnotaui, cæteri
Theologi & Canonistæ communi omniũomnium consensu discessêre.
Quartò constat, Panormi. non rectè Bartoli rationi respondisse, cùm dixit, iuramentum contractum confirmare in pręsenti quæstione, etiamsi contrahens mortaliter contrahendo peccauerit: contrahendo inquam,
id est, aduersus prohibitionem legis alienando rem dotalem. Nam, etiamsi verum sit,
plerunque contractus humanos validos fore, etiam in vtilitatem eorum, qui contrahendo peccauerint, quod modò non vacat examinare: attamen id verum est, quoties contractus ipsi ex propria vi & natura vim ac valorem habent: at vbi contractus minimè
valet ex propria vi, imò prohibitus & nullus
est, nisi ex iuramento vim & confirmationem accipiat: tunc non aliter confirmatur
iuramento, quàm si iuramentum ipsum pro
materia habuerit, & pro subiecto actum immunem à culpa mortali vel veniali. Nam, vt
in hac disputatione non semel admonuimus,
hic effectus confirmandi contractum non cōuenitconuenit iuramento, quod seruandum non est,
nec seruari debet aut potest absque periculo
salutis spiritualis. Quale quidem esset iuramentum istud, si præmitteremus, alienantem
peccasse mortaliter alienando rem ipsam lege
alienari prohibitam: atq;atque ita paucis verbis, ac
breuiùs quidem Andre. Alciat. in dict. capit.
cùm contingat. num. 66. Abbatis opinionem
reprobat.
Quintò libet ex hac controuersia inquirere intellectum Taurinæ constitutionis, quæ
quinquagesima est: & de arrhis tractat, prohibens post veteres huius regni leges,
maritũmaritum
vxori arrhas constituere excedentes decimam
partem bonorum mariti: addit, huic legi maritum minimè posse renunciare, puniens grauissimis pœnis
tabellionẽtabellionem, qui hanc renunciationem contractui arrharum adscripserit. Est etenim hac de re lex Fori. 1. titu. de las arrhas. libr.
3. & dubitatur, an si fuerit arrharum promissio
& constitutio iuramento præstito facta, valeat
vltra decimam bonorum partem, & teneat renunciatio? & Ioan. Lup. in Rubr. de donatio.
inter vir. & vxo. §. 24. in ea est sententia, vt opinetur, hanc arrharum promissionem, etiam
vltra quantitatem lege Regia præfinitam, iuramento confirmari, ac validam esse. Nam
Regia lex, quæ prohibuit, hunc contractum
principaliter prohibitionem constituit in fauorem mariti, tametsi minus principaliter
publicum fauorem respexerit: vt constat
ergo cum iuramento potuit optimè fieri hic
prohibitus contractus iuxta Barto. conclusionem communiter omnium consensu probatam in dict. l. si quis pro eo. numero 8. Et præterea donatio inter virum & vxorem constante matrimonio prohibita iuramento confirmatur. quemadmodum ex communi resolutione nos tradidimus in Rubri. de testament.
2. part. num. 10. Ergo &
† constitutio arrharum quacunque in quantitate, licet prohibita
sit vltra decimam bonorum partem, iuramento confirmabitur, cùm nulla sit maior ratio
prohibitionis arrharum, quàm donationis
inter coniuges. Sed contraria sententia, quòd
constitutio arrharum vltra decimam partem
minimè confirmetur iuramento, tenent Vincent. Episcopus Montaluus, & Roderic. Xuare. in dict. l. 1. titu. de las arrhas. q. 3. præcipuam
rationem adsumentes à decisione Bart. in d. l.
si quis pro eo. cuius veritatem paulò antè examinauimus: quia Regia lex verba prohibitionis dirigit in ipsum maritum, vnde iuxta
sententiam Barto. non potest contractus iuramento confirmari. Hæc verò ratio cessat ex eo,
quòd opinio Bar. non potest iure procedere,
sicuti paulò antè tractauimus: & tamen nihilominùs ego censeo hanc interpretationem
Vincentij, & aliorum ad l. Regiam veriorem
esse duabus rationibus, quarum prior adsumitur ab ea conclusione, quam probauimus
superiùs in §. præced. numer. 8. vers. cæterùm.
dum diximus, minimè confirmari iuramento
contractum prohibitum Iure Ciuili principaliter ob vtilitatem priuatam, quoties ipsa lex
non tantùm prohibet contractum, sed etiam
prohibet eidem apponi iuramentum, ac tandem eundem contractum adhuc apposito iuramento improbat, & decernit nullum esse.
Sic sanè Regia l. 1. titu. de las arrhas. lib. 3. Foro
iuzgo. expressim statuit, promissionem aut
constitutionem arrharum vltra quantitatem
Regia lege præfinitam, etiam apposito iuramento prohiberi: idem de renunciatione
non iurata, sed simplici, sancitum extat dict.
Regia & Taurina l. 50. Idcircò nec iuramentum contractum istum
cōfirmatconfirmat. Posterior ratio procedit ab
eisdẽeisdem constitutionibus Regijs,
|
quæ prohibentes dationem
arrharũarrharum vltra pręfinitam quantitatem, contractum hunc nullum esse decernunt in fauorem
nōnon ipsius promittentis arrhas, sed eius consanguineorum,
quibus Regia lex defert ius repetendi arrhas
istas, quæ fuerint promissæ, aut datæ vltra
quātitatemquantitatem lege definitam. Qua ratione locus est
vltimæ parti responsionis Romani Pontificis
in d. c. cùm contingat. de iureiur. dum ab hoc
iuramento contractum prohibitum confirmante, excepti
cuiuscunq;cuiuscunque alterius à iurante
præiudicium, vnde apparet, hanc vltimam opinionem veriorem esse.
Sextò ex præmissa resolutione deducitur
veritas illius opinionis, quam in dict. l. si quis
pro eo. numero 9. Barto. explicat, dicens
† non
posse confirmari iuramento contractum fideiussionis dotis receptioni accedentis: ea
quidem ratione, quòd lex prohibens
dationẽdationem fideiussoris pro dote restituenda, verba direxerit in ipsam personam, non in rem: atque ideò hic contractus iuramento minimè
confirmabitur. Eandem opinionem sequuntur Anton. & Andre. Alcia. in d. c. cùm contingat. de iureiu. nu. 218. qui aliam item rationem
addidêre, censentes esse dationem istam fideiussoris contrariam bonis moribus, propter
perfidiam, quæ inter coniuges oriri posset:
cōtingeretcontingeret etenim odium viri in vxorem ex eo,
quo ipsa, vel eius parentes minimè existimauerint eum idoneum esse,
eiusq́;eiusque fidei, vt ei posset tutò dos committi & credi. Eandem opinionem præsensit Bald. in repet. l. 2. ff. de iureiur. colum. 48. vers. sed contra. Cæterùm, quo
res ista penitus intelligatur, ipse opinor, prohibitionem istam, ne dentur fideiussores à viro pro dote restituenda, processisse quidem à
quadam honestate congrua, & æquitate, quæ
distat ab eo, cui vxor committitur, cuiusq́ue
potestati traditur absque vlla alia cautione,
quamq́ue à natura inest, non esse fideiussoriam cautionem dotis, & rerum dotalium exigendam, cùm hæ sint multò minoris æstimationis, quàm ipsius vxoris persona. Item, ne
forsan contempta viri fides causa sit, vel saltem
occasionem præbeat alicuius odij inter maritum & vxorem. Quæ sanè rationes non adeò
vrgent, quin à Republica contrarium statui
posset, ac fortassis ita fieri oportet, præsertim
eo tempore, quo facilimè vxores ob maritorum culpam dotibus iniquissimè spolientur.
Etenim prior ratio congrua licet sit, non tamen est necessaria. Siquidem vxoris persona
apud virum tuta est ob coniugalem dilectionem, & ob timorem punitionis imminentis
viro à Republica, si malè vxorem tractauerit.
Deinde secundæ rationi satis fit, dum quilibet
recto pręditus iudicio existimauerit, neminem vlla esse dignum culpa, si proprium patrimonium absque tutiori cautela nolit alteri
tradere. Atque ideò arbitror, non esse bonis moribus
contrariũcontrarium, quòd à viro
dẽturdentur fideiussores pro dote restituenda & conseruanda. Idcircò licet æqua sit prohibitio, honestati & dilectioni coniugali conueniens: non tamen ita
est in Republica necessaria, vt non possit lex in
contrarium statui: & deinde sit bonis moribus
contraria datio fideiussorum pro dote restituenda. Sic denique cessat ratio Antonij de Butrio. & Alciat. ratio autem Barto. vera non est,
nec conuenit huic quæstioni, quia lex
nōnon direxit prohibitionis verba in fideiussores, sed ipsum in virum: vnde, quòd datio fideiussorum pro dote, seu ipsa fideiussio iuramento
præstito confirmetur, notant Abb. in fine. &
Imo. in decimo & vltimo membro in dict. cap.
cùm contingat. vers. circa secundum aduerte.
Ang. & Paul. in d. l. si quis pro eo. Sali. Fulgos. &
Corneus in Auth. Sacramenta puberum. q. 17.
ver. 3. Bal. in l. iuris
gentiũgentium. §. si paciscar. ff. de pactis. Bald. Nouel. in tract. de dote. 6. part. priui.
21. limitatione 12. Ioan. Campeci. de dote. in 3.
parte. q. 174. quorum opinionem dicens communem esse. sequitur Ioan. Lup. in repe. c. per
vestras. de dot. inter vir. & vxo. 5. notab. nume.
10. quo in loco tractat latè intellectum l. 1. C.
ne fideiusso. doti. dentur. post Baldum vulgò
Nouellum in d. priuilegio 21.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Contractus à lege in odium creditoris prohibitus
minimè confirmatur iuramento, licet ipsum iuramentum seruandum sit.
-
2 Latè examinatur intellectus ca. debitores. de iureiurando.
-
3 Intellect. c. significante. de pignoribus. & inibi de
pacto legis commissoriæ in pignoribus.
-
4 Filiusfamiliàs, qui iuramento præstito mutuum
contraxit, an possit opponere exceptionem Senatusconsulti Macedoniani?
-
5 Fœmina an possit esse fideiussor iuramento præstito, non obstante beneficio Senatusconsulti Velleiani?
-
6 Contractus prohibitus fauore debitoris, concepta
tamen prohibitione in personam creditoris, an
confirmetur iuramento?
-
7 Prohibitus exigere an censeatur prohibitus accipere ab sponte soluente.
-
8 Contractus prohibitus alioqui cũcum prodigo, an eiusdem prodigi iuramento confirmetur.
SEXTA principalis conclusio ex
Bart. in d. l. si quis pro eo. num. 10.
in hunc modum colligitur. Contractus
† à lege in odium creditoris, aut eius, cuius vtilitatis causa
fit, prohibitus, minimè
iuramẽtoiuramento cōfirmaturconfirmatur:
|
licet iuramentum ipsum seruandum sit. probatur hæc conclusio in c. debitores. de iureiu.
c. 1. eod. tit. c. significante. de pignor.
NāNam si quis
vsuras soluere creditori promiserit, in cuius
odium ratione naturali vsuræ prohibentur, &
denique iurauerit, soluere tenetur, licet ex iuramento contractus minimè fuerit confirmatus. Hanc conclusionem Bart. sequuntur Docto. communiter: vt testatur Philip. Corneus
in dict. Auth. Sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. numero 31. de eius tamen intellectu quo ad eius sensum agendum est, ne perperam intellecta præter iuris & auctoris intentionem extensionis accipiat. Solet etenim
Barto. in hoc sensu intelligi, vt velit iuramentum non confirmare contractum lege prohibitum, quoties ea prohibitio facta fuerit in odium creditoris, quia illicitè & iniquè ex eo
contractu acciperet. hoc ipsum probant text.
in d. c. debitores. & c. significante. notant, & sic
interpretari videntur Barto. verba Paul. Castr.
& Ange. in d. l. si quis pro eo. Anton. & Imol. in
dict. c. cùm contingat. 4. casu principali. de iureiur. & Corneus in d. Auth. Sacramenta puberum. nume. 31. imò fortassis, vbicunque iuramentum ex parte eius, cui præstitum fuerit,
illicitum est, iniquè quidem extortum, vel ratione materiæ subiectæ
iniquitatẽiniquitatem præmittẽspræmittens,
profectò opinor alienum esse à mente Canonis, quòd velit hoc iuramento
contractũcontractum confirmari, tametsi ipsum ob
religionẽreligionem SacramẽtiSacramenti
à iurante
seruādumseruandum sit. Quod rationem habet
ab eodem c. cùm contingat. vbi hanc vim confirmandi contractum iure prohibitum noluit
Rom. Pontif. tribuere iuramento vi, metu, vel
dolo extorto, idq́ue maximam æquitatem habet.
Effectus autem, qui ex hac conclusione sequitur, optimè explicatur à Bart. Nam, vt nos
etiam adnotauimus lib. 1. variar. resolut. capit.
4. numero 5. qui iuramentum hoc præstiterit,
poterit petere à iudice Ecclesiastico, quòd
compellat creditorem hoc iuramentum, eiusq́ue vinculum & religionem iuranti remittere. text. in c. 1. de iureiu. Idemq́ue peti potest à
Iudice seculari, secundum Freder. consil. 272.
Felin. in d. c. 1. num. 22. aut
deniq;denique ipse, qui iurauit,
† petet ab Episcopo absolutionem
huius iuramenti, quæ facillimè præstanda est
eo ipso, quòd iuramentum ex parte recipientis iniquitatem habet. capit. si verò. de iureiur.
Abb. in c. ad aures. de his, quæ vi. Felin. in dict.
c. 1. num. 16. quod & Bart. notat in dict. l. si quis
pro eo. nu. 10. adijciens, quòd obtenta hac absolutionem. anet ipse debitor liber à
cōtractucontractu
omninò, nec tenetur ex eo quicquam soluere
creditori, quod si ante absolutionem obtentam soluerit, poterit pecuniam solutam repetere, nec ad hanc repetitionem est necessaria
absolutio à iuramento. text in d. ca. debitores.
nisi
etiāetiam iurauerit debitor non repetere vsuras etiam post earum solutionem: tunc etenim ad
repetitionem præmittenda est absolutio, aut
sanè locus erit auxilio text. in dict. c. 1. de iureiur. vbi hoc notant gloss. & Docto. text. item &
gloss. in c. tuas. de vsuris. Sed & si debitor iurauerit
nōnon repetere vsuras solutas, nec petere ab
hoc iuramento absolutionem: nihilominùs
poterit absolutionem petere. Nec enim iuramentum aut votum de non petenda absolutione vel relaxatione ligat, quoties melius est,
ac Reipublicæ, vel saluti priuatorum conueniat, eam peti. notant Felin. in ca. constitutus.
4. colum. de rescript. idem in c. 2. de sponsalibus. colum. 6. Florent. 2. part. tit. 12. c. 2. §. 9. colu. 5. Et vt tutiùs res agatur, poterit peti absolutio ab hoc iuramento pręstito de non petenda
absolutione secundum
cōmunemcommunem. Imò pręter
hæc debitor, si nolit vti præscriptis auxilijs, de
nunciabit apud iudicem
EcclesiasticũEcclesiasticum peccatũpeccatum
creditoris vsurarij, denunciatione
quidẽquidem Euangelica. c. nouit. de iudic. quòd si iurauerit,
non denunciare, id iuramentum minimè obligat tanquam illicitum: sicuti not. Thom. in 3.
sentent. dist. 39. art. 3. ad fi.
Hæc autem, quę de absolutione aut remissione iuramenti præstiti circa solutionem vsurarum diximus, procedunt priusquàm debitor periurus sit ex mora commissa in soluendis vsuris, nempe, quia dies nōdumnondum præterijt,
intra quem soluere promiserat. Nam, si periurij crimine hac ex causa iam est irretitus,
pręcisè soluere debet, ac demum poterit repetere, & præterea pœnitentiam aget commissi periurij, sicuti notant Frederic. in consilio 300. in fine. Roman. in singu. 494. Cæpola consilio Ciuili. 18. colum. 2. Nec ipse, cuius fauore præstitum est iuramentum, licet
possit illius vinculum remittere, periurium
tamen iam commissum remittere valet. Bar. in
l. Labeo. ff. de iureiu. Bal. in Auth. quod eis. C.
de nuptijs. Aym. cons. 151. col. 3. aduersus Soc.
in l. 1. colum. penult. ff. sol. matr. qui cōtrariumcontrarium
tenuit, cuius opinio posset obtinere quo ad
pœnam periurij, quæ ipsi parti remittenti cōpeteretcompeteret. Igitur debitor, postquam in soluendis
vsuris periurium propter moram incurrerit,
non obtinebit absolutionem, sed pręcisè soluere debet in pœnam periurij, ac postea repetet vsuras solutas: quod etiam tenet Abb. col.
2. & 5. in d c. 1. vbi Felin. num. 28. & Alex. consil.
173. col. 2. fatentur hanc esse communem opinionem, eam sequuti.
Quin & illud obseruandum erit in hac specie, quam tractamus circa intellectum c. debitores. de iureiur. de illo, qui vsuras soluere,
& non remittere promiserit, iudicem posse
nemine petente ex officio procedere aduersus creditorem, & eum compellere, vt remittat iusiurandum debitori, vel ei restituat vsuras extortas, aut tandem absolutionem
eidem exhibere à iuramento. textus singul. in
|
d. c. tuas. de vsur. vbi Abb. & Anania. idem Abb.
Anton. & Fel. in d. c. 1. de iureiur.
Superest tamen examinare, quánam ratione, qui iurauit vsuras soluere creditori, teneatur omninò eas soluere sub reatu periurij: iuxta text. in dict. c. debitores. Etenim non possumus diffiteri iuramentum istud ex parte iurantis licitum esse, ac seruari posse absque periculo salutis spiritualis. Vnde dubio procul in casibus, quibus vsurarum solutio esset crimen
mortale vel veniale, minimè teneretur debitor eas soluere: quod notatur in c. super eo.
de vsuris. atque eadem ratione, si quis causa
pactionis symoniacæ aliquid dare iuramento
promiserit, nequaquam tenebitur seruare
iuramentum: cùm illud etiam ex parte iurantis illicitum sit: quemadmodum in specie notat Ioan. Staphy. de literis gratię & iustitiæ. folio 184. asseuerans iuramentum istud
nullum esse, nec absolutione indigere. At iuramentum de vsuris soluendis ex parte creditoris, cui præstatur, illicitum est: nec enim
absque peccato mortali potest is vsuras accipere: imò turpiter eas adstipulatur, iuramentum & promissionem de eis soluendis iniquissimè exigit. Qua ratione, si consideremus rationem text. in l. si ob turpem. ff. de condict.
ob turp. caus. & prohibitionem Iuris Naturalis, diuini & humani, circa vsurarum exactionem, ac conuentionem de eis soluendis, planè
constabit ex hoc iuramento nullam adquiri
obligationem, nec actionẽactionem ipsi creditori. Nam
& in d. c. cùm contingat. de iureiu. animaduertit summus Pontifex, vt iuramentum seruetur, nullam commissam fuisse turpitudinem
in eiusdem iuramenti exactione. Ex ipsa verò
promissione simplici absque iuramento palàm est creditori nullam acquiri obligationẽobligationem,
nec actionem. Igitur iniquum videtur, quod
in dict. cap. debitores. responsum extat, nempe, cogendum fore, debitorem petente creditore vsuras soluere, quas iuramento præstito
promisit.
Idcircò aduertẽdumaduertendum est, in hac specie ratione iuramenti obligationem & actionem Deo
principaliter acquiri, in fauorem tamen & vtilitatem creditoris: tanquam is fuerit solutioni adiectus. Hoc probatur in dicto capit. debitores. dum statuitur, debitorem reddere
debere iuramentum Deo: ipse autem creditor, vt adiectus solutioni, Dei nomine aget
equidem, vt iuramentum obseruetur: & poterit remittere illius obligationem, & vinculum. Siquidem adiectus solutioni ad propriam vtilitatem potest, si sibi fuerit quoquo modo satisfactum, remittere obligationem. §.
planè. Institutio. de inutilibus stipulatio. ex
quo apparet, posse fieri adiecto solutionem inuito stipulante: atque ita ratione ista procedit textus in dicto cap. debitores. & in dicto c.
1. de iureiurādoiureiurando. sicuti eleganter explicat Fortu. in c. 1. de pactis. numero 27. ex quo possunt
plura deduci.
Primùm ex hoc intellectu constat, nec principaliter, nec, vt aiunt, secundariò acquiri obligationem creditori ex promissione iurata de
soluendis vsuris. quod notant Anton. & Imol.
2. colum. in dict. c. debitores. Fortun. in dict.
numero 27. tametsi Abb. in dict. cap. 1. de iureiuran. 1. & penult. colum. Card. Felin. & alij frequentiori consensu existimauerint ex promissione iurata de soluendis vsuris Deo principaliter, secundariò creditori acquiri obligationem, quod ex præmissa ratione non potest cōgruècongrue defendi.
Secundò infertur, Bartol. non rectè loquutum fuisse hac in materia in l. Seius Augerius.
ff. ad leg. Falcid. dum dixit, contractum à lege
prohibitum in odium creditoris, confirmari
iuramento: licèt detur debitori repetitio, post
solutionem: hoc etenim falsum est. Nam iuramentum in hoc casu minimè confirmat cōtractumcontractum: multis quidem rationibus. Et præsertim, quia iure naturali hic contractus nullus
est omninò, nec vllam inducit obligationem,
non tantùm iure humano: atque ideo impossibile est, quòd iuramento confirmetur. Deinde iuramentum illicitum ex parte eius, cui
præstatur, nusquam confirmat contractum:
quod iam non semel admonuimus. Quòd si
contractus hic iuramento cōfirmareturconfirmaretur, nusquam esset locus repetitioni: & tamen Bart.
satetur, dari debitori repetitionem. Sic sanè rectiùs Barto. idem in dict. l. si quis pro eo.
dixit, iuramentum seruandum fore: non
tamen contractum confirmari: atque ideò
repetitionem post solutionem debitori competere.
Tertiò, hinc tollitur difficultas, quæ circa
text. in dict. capit. debitores. passim adducitur: nempe qua ratione ibidem accessorium,
id est, iuramentum, non sequatur naturam
principalis, cùm contractus principalis ibi
nullus sit, iuramentum autem omninò sit validum & seruandum. Etenim Host. Panorm. &
Docto. communiter existimant reg. accessorium. de regul. iuris. in 6. parum obesse decisioni
text. in dict. c. debitores. quia est diuersa ratio
principalis, & accessorij: cùm principale tendat in fauorem partis iniquè exigentis: accessorium in reuerentiam diuinæ maiestatis,
cui reddenda sunt iuramenta. Hæc verò solutio etiamsi vera sit, non tamen conuenit, nec
est necessaria ad intellectum huius obiectionis. Siquidem in hac specie nulla datur principalis obligatio, cui iuramentum accedat.
Nam & ipse Panorm. in cap. 1. de iureiuran. colum. penultim. scribit in hoc casu principalem
obligationem Deo acquiri, secundariam parti. Ex quo etiamsi eius opinionem aliqua ex
parte paulò antè reprobauerimus, colligitur,
iuramentum esse hîc principale, non accesso|
rium. Quamobrem, cùm
iuramentũiuramentum hic principaliter extet, & valeat, frustrà quæritur, cur
accessorium non sequatur naturam principalis: quod Fortun. admonet in dicto cap. 1. numero 27.
Quartò, ex hac interpretatione poterit lector facillimè plures tollere obiectiones, quæ
à gloss. & Doctoribus opponuntur dictæ decisioni, quę in c. debitores. continetur. omnia enim illi responsioni opposita cessant, si cōsideremusconsideremus, ratione iuramenti seruandi soluendas
esse vsuras absq;absque aliqua obligatione principali, nec posse ante absolutionem aut remissionẽremissionem
iuramenti ipsum debitorem aliqua congrua
vti defensione, vt non teneatur vsuras creditori soluere.
Quintò ex his manifestum fit, text. in dict. c.
debitores. admittendum fore, etiamsi constet
contractum vsurarium esse, secundum Cardin. Felin. & Docto. ibi. imò, si expressim debitor iuramento præstito promiserit pro decem sibi mutuatis dare, ac soluere creditori
duodecim: vbi manifesta est vsura, obtinebit illius cap. decisio, quòd ita verum esse censent inibi Cardin. & Feli. colum. 1. quòd, si debitor iuratus asseuerauerit in cōtractucontractu se creditori debere duodecim pro decẽdecem sibi mutuo
datis: tunc non est locus huic decretali respōsioniresponsioni, quia promissio censetur erronea & impossibilis quo ad duo: est etenim impossibile,
quòd pro decem mutuo datis statim debeantur duodecim, atq;atque ideò propter errorem præsumptum non est in hoc casu admittenda decisio tex. in d. c. debitores. quemadmodum visum est Aretino 1. col. & Francisco Purpur. nu.
35. in l. rogasti. §. si tibi. ff. si cer. pe. potiùs equidem pręsumendus error est, quàm delictũdelictum vsuræ. l. meritò. ff. pro socio. Hæc autem dicta sint
de intellectu text. in dict. cap. debitores. quem
Barto. adducit pro eius conclusione comprobanda.
Adducit
† præterea idem Bar. decisionem
tex. in c. significante. de pignoribus. quasi velit
ex eo probare, quòd pactum legis commissoriæ in pignoribus alioqui maximè im probatum, minimè confirmetur iuramento: tametsi iuramentum seruandum sit, donec absolutio ab eo detur, vel remittatur à creditore.
Et sanè de pacto legis commissoriæ, qua ratione sit in pignoribus improbatum, tradidi latè
lib. 3. Variarum resolut. c. 2. num. 6. & sequentibus. atque præter ibi adnotata erit hoc loco animaduertendum, pactum legis commissoriæ in pignoribus minimè confirmari iuramento, cùm id reprobatum sit in odium
creditoris ex eo, quòd vsuræ vitium habeat:
sed tamen iuramentum hoc erit seruandum,
donec vel remittatur à creditore, vel detur
absolutio ab Episcopo. argu. dict. cap. debitores. & est optimus tex. in d. ca. significante. quo
in loco hoc adnotarunt Innoc. Abb. & Docto. Bart. in d. l. si quis pro eo. nu. 10. Guido Papæ.
q. 6. Delphin. Anton. Fanensis de pignoribus.
4. parte. numero 4. Andr. Tiraq. libro 2. de retract. in fi. num. 119. Fortassis iuramentum appositum in pignoribus pacto legis commissoriæ habebit eum effectum, vt res pignori data,
maneat post redemptionis tempus penes creditorem vendita, non equidem precio mutuatæ pecuniæ, sed iusto arbitrio boni viri definiendo, ita, vt creditor possit rem ipsam retinere, adijciens eam pecuniam, quę iuxta boni viri arbitrium deficiat, quo ad iustam ipsius rei
æstimationem: quod ipse colligo ex his,
quæ Anton. Rubeus scribit in consilio 114. ad
finem.
Ex eadem principali conclusione Bar. infert
† ad Senatusconsultum Macedonianum, vt
tandem si filiusfamiliàs Macedoniano renunciauerit præstito iuramento, teneatur soluere mutuo sibi datam pecuniam creditori, vel
absolutionem petere à iuramento: tametsi
non confirmetur contractus mutui iuramento isto: imò post solutionem poterit à filiofamiliàs repeti soluta pecunia. Hæc sunt ferè
Bartol. verba, cuius ea est ratio, quia contractus mutui dati filiofamiliàs prohibitus est lege Ciuili in odium ipsius creditoris. l. 1. ff. ad
Macedon. l. 4. titu. 1. part. 5. Huius etenim
Senatusconsulti auctor fuit Vespasianus Imperator, vt Tranquillus testatur in Vespasiano capit. 11. Causam ei dedit Macedo, qui inter alias sceleris causas, quas illi natura administrabat, auctore Vlpiano, etiam æs alienum adhibuisset, & sæpè materiam peccandi
malis hominibus præstaret, qui pecuniam,
ne quid amplius dicatur: incertis hominibus
crederet. Ea etenim ratione placuit, ne cui,
qui filiofamiliàs mutuam pecuniam dedisset,
etiam post mortem parentis eius, cuius in
potestate fuisset, actio, petitioq́ue daretur,
vt scirent, qui pessimo exemplo fœnerarent,
nullius posse filijfamiliàs bonum nomen expectata patris sui morte fieri. Hactenus Iurisconsultus in dict. l. 1. cuius auctoritate Barto. præmissam adnotauit conclusionem, quæ
quibusdam dubia videtur. Nam Panor. in d.
c. cùm contingat. num. 22. censet, iuramentum
in hoc casu omninò nullum esse, nec indigere
absolutione: ea ratione, quòd contractus
hic occasionem peccandi præbeat. Anton. autem, & Imola in dicto cap. cùm contingat. numero 67. tenent, iuramentum validum esse, absolutionem tamen ab eo præstandam fore, vbi
in ea prouincia multa mala contingere soleant ex his mutuis, quæ filijs familiàs fiunt: præsertim circa vitam parentum, quibus insidias
quandoque parauerint. idem notat Corne. in
Auth. Sacramenta puberum. num. 31. C. si aduers. vendit.
Ego verò difficilem esse existimo
hāchanc Bartoli
cōclusionemconclusionem, cuius examini præmitto iuxta
|
communem sententiam, filiumfamilâs
absq;absque
iuramento non posse renunciare huic exceptioni, quæ sibi competit ex Senatusconsulto
Macedoniani: cùm ea exceptio non tantùm
concernat vtilitatem ipsius renunciantis, sed
etiam parentis, & denique publicam ferè ob
euitanda pericula, quæ parentibus solent imminere ex his mutuis: quemadmodum constat in d. l. 1. tametsi aduersus communem Zasius lib. 2. singul. respons. capitul. 28. conetur
probare, posse filium familiâs absque iuramento renunciare huic exceptioni, quæ ex Senatusconsulto Macedoniano sibi competit. Deinde illud sit hac in re constitutissimum, quòd
filius familiâs, etiamsi habeat hanc exceptionem, si tamen soluerit mutuo datam sibi pecuniam ipsi creditori, minimè possit repetere
solutam pecuniam. l. qui exceptionem. ff. de
condic. indeb. tex. insignis in l. sed & si pater.
§. vltim. ff. ad Macedon. quia hi demum, inquit
Vlpianus, solutum non repetunt, qui ob pœnam creditorum liberantur actione, non quoniam exonerare eos lex voluit. Ex quibus
verbis item apparet, filium familiâs non obstante Macedoniani exceptione in animæ iudicio verè teneri, ad
solutionẽsolutionem mutuatæ sib pecuniæ, & quidem ipsi creditori. Est etenim
manifesti iuris creditoribus denegari, iure Ciuili actionem in pœnam: non tamen ex hoc
ipsos debitores ab ære alieno liberari, nec ipsos creditores propria pecunia à lege priuari: tantùm sanè actione apud iudicem exteriorem proponenda priuantur: atque hæc opinio verior est, & eam sensit Fortun. in l. veluti.
ff. de iustitia & iure. columna actaua. vt certè
hinc appareat, quo ad forum animæ hac in
quæstione plurimùm à vero diuertisse Innocen. &. Panorm. in capitul. quia plerique. numero 26. de immunita. eccles. Iasonem in §.
actiones. numero 35. Instit. de actionibus. Adrian. quodlib. 7. versic. infertur primò. & Alciat. in c. nouit. de iudic. numero 16. qui quadam vtuntur distinctione in hac quæstione:
quasi velit tunc in animæ iudicio filium teneri
ad solutionem pecuniæ sibi mutuo datæ, cùm
nullum ex his malis, quæ lex præsumit, ex mutui datione contigerit. Nam etiam si hoc euenerit, non apparet creditorem à lege priuari
propria pecunia, nec filium familiâs debitorem ab eius solutione liberari. Sic & Bartol.
in l. si pœnæ. ff. de condictio. indeb. scribit, liberationem iure pœnæ causa contingentem
minimè liberare debitorem in animæ iudicio.
Cuius opinionem sequitur ibi Alexand. dubitat tamen de eius veritate Paulus Castrensis
in ea. l. si pœnæ. & eam opinionem reprobant
Panomitan. in capitul. vlt. de præscript. col. 3.
idem in c. nouit. de iudic. nu. 33. Fortun. in l. veluti. colu. 7. ff. de iustitia & iure. Nec tamen eorum opinio his, quæ modò diximus, aduersatur. Aliud etenim est, quòd lex ciuilis in pœnam & odium creditoris ab actione iudiciali
tantùm liberet ipsum debitorem, & tunc nihilominùs tenebitur in animæ iudicio debitam pecuniam soluere. Quia lex ciuilis noluit exonerare debitorem, licèt actionem negauerit creditori in pœnam: & hoc casu obtinet sententia Bartol. quæ in hunc sensum accipienda est: Aliud quòd lex ciuilis debitorem
in pœnam creditoris à debito exonerare voluerit, ac liberauerit: & planè in hac specie auctoritate legis humanæ. iustè etiam in animæ
iudicio debitor ipse liber erit, nec tenebitur
quicquam creditori in conscientiæ foro soluere. vtroque tamen casu, si debitor creditori soluerit, minimè habebit ius repetendi
per condictionem indebiti: quia per eam solutionem visus est renunciare legi pœnali,
quæ cum actione, vel debito liberat, nolléque ea vti: quod in dicta l. si pœnæ. probatur:
& explicat optimè Fort. in dicta l. veluti. columna septima. ex quibus ad Bar. conclusionem ipse infero falsum esse, quod ipse Bartol.
scribit, dum asseuerat, filiumfamil. qui mutuo sibi datam pecuniam soluere iurauerit, si
semel is iuramentum seruauerit, ac soluerit,
posse eam pecuniam repetere. Nam etsi absque iuramento soluerit, minimè habebit repetitionem: vt modò diximus: igitur fortiori
ratione nec repetere poterit, si contractum
iurauerit: cùm multò maior sit tunc vis ipsius contractus. Et prætereà non opinor esse
congruam Bartol. illationem ex eius conclusione principali: siquidem illa tunc vera est,
quando creditor iniquè, & illicitè ex contractu acciperet, & contraheret. At in præsenti casu, etiamsi creditor iniquè contraxerit ob
prohibitionem Senatusconsulti: non tamen
iniquè accipit pecuniam à filiofamiliâs sibi
mutuo datam, quod satis ex præmissis constat. Vltimò existimo ab hoc iuramento non
esse dandam absolutionem ad effectum, vt
possit filiusfamiliâs opponere exceptionem
Macedoniani: nisi admodum vtile esset quieti Reipublicæ, propter multa mala, quæ
ex his mutuis in ea prouincia contingere solent, secundum Anthonium, Imolam, & Corneum, qui simul & alij absque vlla controuersia fatentur, ante absolutionem obtentam
non posse debitorem filiumfamiliâs aduersus creditorem exceptionem Senatusconsulti Macedoniani opponere. Qua ratione perpensa opus non est in hac quæstione tractare,
an contractus hic confirmetur iuramento.
Septima conclusio, quæ ex Bart. commentarijs colligitur, eadem ferè est, quam superiùs tertiam constituimus in hunc sanè modum. Contractus lege ciuili prohibitus fauore debitoris, eius iuramento confirmatur.
Authentic. sacramenta puberum. C. si aduers. vend. quam conclusionem non aliter probare conabor, quàm his, quæ ad probationem
|
tertiæ principalis conclusionis adduximus.
Ex ea verò Bart. infert ad
† contractum fideiussionis per fœminam gestum, qui Senatusconsulto Velleiano improbatur in fauorem
fœminarum, quas ob earum facilitatem noluit pro alijs intercedere fideiussionis causa.
Nam si fideiussionis contractum fœmina iurauerit, contractus is iuramento confirmatur.
Huius quæstionis examinatio exigit, vt præmittamus, mulierem in iudicio posse renunciare expressè absque iuramento beneficio
Velleiani, si certa sit de eius auxilio. l. vlti. §. penult. ff. ad Velleian. extra iudicium autem non
potest expressè adhuc renunciare, etiam si certa sit: quia eadem facilitate, qua inducitur ad
fideiubendum, eadem, & ad renunciandum. l.
doli. §. diuersum. ff. de nouat. notant Doctor.
in l. vltim. C. ad Velleian. quam distinctionem
dixit esse communem Imol. in capitul. ex rescripto. de iureiurand. quibus quidem præmissis illud certò constituendum est, etiam extra
iudicium valere renunciationem expressam
huius beneficij, si mulier hanc renunciationem, vel contractum iurauerit: quod communi omnium sententia receptum est. Imò secundum consuetudinem sufficit renunciatio expressa huius beneficij, etiam sine iuramento,
etiam extra iudicium, vt testantur Imola &
Felin. in dicto capitulo, ex rescripto. colum.
4. & Doctores in l. vltim. C. ad Velleian. Dubium verò in hoc vertitur, an fideiussio mulieris iurata simpliciter
absq;absque renunciatione Velleiani, sit sufficiens ad hoc, vt huic beneficio
renunciatum esse videatur. & sanè iuramentum hoc sufficere, & habere vim certio rationis, vt aiunt, id est certæ scientiæ apud fœminam, quod hoc auxilium habeat: tenuerunt
Bartol. in dicta l. si quis pro eo. numero 11.
idem Bartol. in Authent. sacramenta puberum. C. si aduersus vendit. & ibi Angelus &
Paulus Castr. Abb. Imol. & Fel. colum. 4. in dicto capitul. ex rescripto. idem Felin. in cap. si
diligenti. de foro compet. post Anton. ibi, Alexand & ibi Iaso. in l. in repudianda. ff. de acquirenda hæreditate. Roman. & Alexan. in l. sciendum. nume. 30. ff. de verborum obligat. eandem opinionem sequuntur dicentes communem esse Anton. Burgens. in cap. penult. numero 36. de emptio. & vendit. Alexand. in consilio 27. libr. 1. colum. 3. Curt. Iunior consilio
47. colum. vltim. cui sententiæ, & alij plures
subscripsere, quorum meminit Andr. Tiraq.
in l. si vnquam. C. de reuoc. donat. in princip.
numero 131. & in tract. de legib. connubia. in
gl. 5. numero 148. huius opinionis præcipua sumitur auctoritas ex dicto cap. ex rescripto. vbi
probatur, posse fœminam fideiubere iuramento præstito, atque hanc fideiussionem validam esse, non obstante beneficio Velleiani.
eandem sententiam fatentur communem esse
Iason in dicta Authen. sacramenta puberum. numero 56. & Imol. in dicto c. penul. contraria
tamen opinio nec auctoribus, nec rationibus
destituta est. Nam iure verius quibusdam videtur, fœminam etiam præstito iuramento
fideiubentem, non ex hoc renunciasse beneficio Velleiani, ea quidem ratione, quòd iuramentum minimè extendatur ad incognita,
vel incogitata. c. veniens. c. quintauallis. de iureiuran. propter defectum consensus. l. vlt. C.
de non numera. pecun. fœmina verò præsumptionem habet, quòd hoc beneficium ignoret
ob fragilitatem. l. si emancipata. C. de iuris &
facti igno. l. in bonorum. ff. eo. tit. not. in l. iuris
ignorantia. C. qui admit. Sic
deniq;denique hanc posteriorem opinionem sequuntur Ioan. Andr.
in additionibus ad
SpeculũSpeculum, tit. de renunc. &
concl. colum. 3. Imola & Aret. in dicta l. sciendum. col 11. Hippo. in Rubr. ff. de fideiusso. numero 38. Imola in dicto cap. penult. de empti.
& venditio. Iason in d. Authentic. sacramenta
puberum, numero 56. Imò & hanc opinionem
sequutus dixit communem esse Bald. in consil. 47. libro primo. eandem & plures alij sequuntur, quos citat Andr. Tiraq. in d. l. si vnquam. in princip. numero 146. à quo tamen cauendum est, nam in allegandis auctoribus hac
in quæstione quandoque fallitur. Et sanè, si vera est communis sententia, quæ adseuerat, extra iudicium non posse fœminam renunciare
beneficio Velleiani: satis operabitur iuramentum, vt confirmet expressam, & specialem renunciationem: nec tamen efficiat renunciationem vbique subintelligi, eámque validam fore. Nec oberit textus in d. capitul. ex rescripto.
Etenim eo ipso, quòd Roman. Pontifex inibi
statuit fœminam compelli ad solutionem pecuniæ, pro qua fideiusserat,
præsumendũpræsumendum est,
fœminam vel expressim renunciasse beneficio
Velleiani, vel eo tempore, quo fideiussit, certam fuisse huius auxilij. Quod ita verisimile
est, si consideremus cautissimè proprium negotium in specie illius cap. creditorem egisse.
quamobrem etiam, si prior opinio communis sit, hæc tamen posterior magis iuri, & rationi consona est.
Octaua conclusio ex Bart. colligitur. Contractus
† nequaquam iuramento confirmatur, quoties is prohibitus fuerit fauore debitoris, concepta tamen prohibitione in personam creditoris. cuius rei exemplum sit, si lex
ita prohibuerit: Nemo cum minore contractum faciat: nemo cum fœmina hunc, vel
illum contractum gerat. Nam & si fœmina,
vel minor iurauerint contractum istum prohibitum à lege, minimè is confirmabitur: cùm
nec minor, nec fœmina prohibeantur contrahere: sed ipse creditor, etiam fœmina, vel minore volente, prohibetur accipere. adducit
Bart. gl. in l. inuitus. §. vlt. ff. de reg. iur. quæ probat, prohibitum accipere,
† non posse etiam
à spontè soluente adsumere: quod frequentis|
simi iuris est in salarijs, stipendijs, & sportulis
iudicum, tabellionum, & aliorum, qui publicis funguntur muneribus. opt. text. iuncta gl.
ibi in verb. volente. in c. exigit. de censib. in 6.
& in c. statutum. §. assessorem. de rescript. in 6.
qua in re illud est
obseruandũobseruandum, regulariter prohibitum exigere, posse recipere ab sponte soluente. tex. in c. dilectus. in 2. ad finem, de simonia, nisi & is prohibitus sit accipere: tunc etenim verum est, eum non posse ab sponte soluente quidquam adsumere, text. singu. in l. 1.
§. proinde. ff. de varijs & extra. cognit. glo. in l.
2. in verb. sed præstari. ff. de orig. iur. glo. in d. c.
exigit. in verb. volente. Bart. & Dec. in d. l. inuitus. §. vlt. glo. & ibi Doct. in c. 1. de simon. Florent. 2. part. tit. 1. capit. 5. §. 6. Ioan. Maior in 4.
sentent. dist. 25. q. 4. quòd si ob publicam vtilitatem quis sit prohibitus exigere, profectò etiam ab sponte soluente accipere non poterit.
Hoc etenim probatur in d. §. assessorem. & in
d. c. exigit. notat Dec. in d. l. inuitus. §. vlt. idem
Regijs constitutionibus constat: quibus iudices, aliíque publica munera obtinentes prohibentur ob publicam vtilitatem exigere aliquid præter salaria, & sportulas consuetas,
iuréque definitas: atque eodem modo puniuntur, si ab sponte dantibus acceperint. Interest enim Reipublicæ, iudices, tabelliones, &
quoscunq;quoscunque alios, penes quos iustitiæ cultus,
& ministerium tractatur, omninò immunes
esse à muneribus: vt quidquam etiam à volentibus minimè accipiant: ne iustitia periclitetur, vel precio præsenti, vel spe futuri, etiam
spontè præstandi. Non diffiteor in animæ iudicio ab obligatione restituendi excusari
eũeum,
qui post
actũactum peractũperactum aliquid à sponte, & omninò liberè dante receperit, quoties lex humana exigere prohibuit ob
quamcunq;quamcunque causam:
quod sensit Rip. in tract. de peste. vlt. part. §. de
Medicorum, num. 113. tametsi in foro exteriori hæc vltima opinio non admodum congrua
sit, nec ita facilè admittenda, quidquid idem
Ripa & in hoc casu senserit.
Verùm quo ad Bart. opinionem, si lex in fauorem debitoris etiam creditorem ipsum contrahere prohibuit, in ipsum prohibitionem
dirigens: non tantùm iuramentũiuramentum contractui
accedens seruandum erit, quod Bart. fatetur:
sed & contractus ipse confirmabitur. Etenim
iuramento præstito debitor potuit, & visus
est renunciare prohibitioni in eius fauorem
inductæ: atq;atque hæc renunciatio propter vim
iuramenti effectũeffectum habet confirmandi contractum. c. cùm contingat. c. quamuis pactum. de
cuius interpretatione modò agimus. Authen.
sacramenta puberum. C. si aduers. vend. nec
oberit, quod Bart. adducit ex l. inuitus. §. vlti.
quia in hac specie, quam modò examinamus,
creditor in fauorẽfauorem principalem debitoris prohibetur accipere: atq;atque ideò virtus iuramenti
efficit, vt contractus confirmetur.
Nona conclusio contractus
† à prodigo gestus mininè confirmatur iuramento. Hæc assertio tractata fuit à Bart. obiter in d. l. si quis pro
eo. columna penulti. sed ab eodem expressim
probata in l. is cui bonis. ff. de verb. obligat.
vbi eam tenent Bal. Ang. Paul. Alex. & Ias. quorum potissima est, quia iuramentum
præstitũpræstitum à prodigo, iudicio quodammodo caret: atque ideo non tenet, aut
saltẽsaltem non potest hunc
effectum habere, vt confirmet contractum,
quẽquem lex ratione deficientis iudicij improbat.
c. & si Christus. de iureiur. & prætereà contrahens cum prodigo certè in mala fide, quasi
constituitur, ex eo, quòd contraxerit cum eo,
qui ob defectum iudicij & discretionis, contrahere prohibetur.
atq;atque ita hæc opinio communis est. secundum Alciat. in dict. c. cùm contingat. nume. 138. Alexand. Iasonem & Ripam
in d. l. is cui bonis. numero 57. quo in loco latè quæstionem istam disputauit Ripa. Huc accedit, quòd prodigus, cui bonis interdictum
est, furioso æquiparatur. d. l. is cui bonis. l. 1. C.
de cura. furiosi. l. Fulcinius. §. adeò. ff. ex quibus caus. in poss. eat. l. is qui. §. diuus. ff. de tutor. & cura. dat. ab his. §. furiosi. Institut. de curator. sic sanè Frederic. consilio 31. eandem opinionem communem sequitur, ac Bertrandus consilio 47. libro 2.
Contrariam sententiam, quòd contractus
à prodigo, cui bonis interdictum est, factus iuramento confirmetur, probare conantur Anto. à Butrio, & Imol. in c. cùm contingat. Rom.
& Aretin. in d. l. is cui bonis. Capella Tholosana 498. ea quidem ratione, quòd contractus prodigi prohibeatur in eius vtilitatem,
& fauorem: ergo iuramento confirmari poterit. Authent. sacramenta puberum. cum his,
quæ ad idem solent allegari. Hæc tamen ratio parum vrget. Quia non tantùm prohibetur prodigus contrahere propter eius fauorem, sed & propter defectum iudicij, sicuti furiosus. Etenim in rebus proprijs administrandis qui prodigus est, dubio procul,
quo ad hoc iudicio carere videtur. Adducitur & contra communem altera ratio. Nam
prodigus adulto curatorem habenti comparatur. l. si curatorem. C. de in integ. rest. Sed adultus etiam
curatorẽcuratorem habens iuramento obligatur efficaci quidem obligatione. d. Auth.
sacramenta puberum. Igitur & prodigus.
Huic argumentationi respondetur facilimè:
siquidem prodigus cùm alienat curatoris auctoritate, æquiparatur adulto habenti curatorem. at cùm alienat absque auctoritate curatoris, similis est furioso. Et ideo eius alienatio etiam cum iuramento indiscreta est, & iudicio caret: eáque ratione mirum non est, eam
nec tenere, nec confirmari iuramento. Vnde
communis opinio verior est. Cui
etiāetiam suffragatur, quòd cùm non careat præsumpta fraude
is, qui cum prodigo contrahit. l. si quis cùm sci|
ret. ff. pro emptore. videtur
iuramentũiuramentum ab eo
præstitum dolo extortum fuisse: idcirco minimè confirmat contractum. d. c. cùm
cōtingatcontingat.
cum similibus. Et prætereà contractus à lege
prohibitus ratione fraudis præsumptæ non
confirmatur iuramento, vt Bartol. explicat,
quem alij frequentiori suffragio sequuntur in
l. omnes populi. ff. de iustitia & iure. 2. quæstione 3. q. princip. Cardin. Imola, & Panormitanus in dicto c. cùm contingat. argumento l. vlti. C. de non numerata pecunia. quasi dolus,
& fraus consensum saltem
liberũliberum impediant.
præsertim, quia prodigo administratio interdicitur propter faciles, ac admodum frequentes deceptiones, quæ fieri possunt his, qui
hoc vitio laborant ex defectu integri iudicij,
qui contingit, ac procedit ab ipsa prodigi cupiditate, quæ eius iudicium cæcum reddit:
quemadmodum & in hac specie Panormitanus explicat in dicto capitulo. cùm contingat.
columna duodecima. versicul. in eo tamen,
quod dominus Antonius. quibus tandem effectum est, vt opinio Bartoli æquior, ac verior
semper visa fuerit.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Confessio absente parte facta iure Canonico præiudicat confitenti.
-
2 Promissio facta alteri per alterum iure Canonico
valida est. & num. 4. & 9.
-
3 Stipulationi, quæ alteri per alterum fit, an resistat ius Ciuile, & an oriatur ex ea naturalis obligatio. & nu. 4. 6. & 10.
-
4 Pœnæ adiectio nulla est, si principalis ipse contractus sit nullus.
-
5 Naturalis obligatio dupliciter consideratur, quoad intellectum iuris humani.
-
6 Humana lex potest contractus quosdam pro communitatis vtilitate prohibere, qui iure naturali non sint improbati.
-
7 Rei dotalis prohibita alienatio impedit naturalem obligationem oriri: & tamen alienatio iuramento confirmatur.
-
8 Naturalis obligatio, quæ sufficiat ad impediendam repetitionem scienter solùti per iuris errorem.
-
9 Variè potest concipi stipulatio, quæ alteri per alterum fit.
-
10 Ius Ciuile nec adsistit, nec resistit stipulationi, quæ
alteriper alterum fit.
-
11 Stipulatio alteri per alterum concepta iuramento valida fit, & confirmatur.
-
12 Pactum nudum quod sit, & vnde eo nomine appelletur?
-
13 Pactum nudum iure Ciuili, nec obligationem,
nec actionem producit: quid si sit iuratum? 15.
-
14 Iure Pontificio pactum nudum obligationem & actionem habet: & inibi quid de pacto nudo à
causa?
-
15 Pollicitatio, an iure Canonico obligationem, &
actionem inducat?
-
16 Iuramentum an operetur, quòd ex pollicitatione oriatur iure Ciuili obligatio, & actio detur?
EAndem materiam Bart. examinans proponit aliam conclusionem, quæ iuxta ordinem præscriptum decima est. Contractus, cui
nec lex assistit, nec resistit, iuramento confirmatur. Huius conclusionis probatio ea est, quòd in hac specie, nec iuramentũiuramentum ex parte iurantis, nec ex parte illius, cui fit,
vllāvllam turpitudinem habeat: nullus etenim quicquam contra legem contrahendo committit:
idcirco locus est regulę traditæ in d. c. cùm contingat. quam in tertia conclusione superiùs explicuimus. Quamobrem non video aliquam
super hac Bar. sententia tractari controuersiācontrouersiam,
quæ ipsam dubiam efficiat: tametsi illationes
à Bart. traditæ dubiæ plerisq;plerisque videantur: quas
ob id oportet expendere diligentius.
Prima Bart. illatio fit ad intellectum. l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verb. obli. Etenim stipulatio alteri per alterum facta, licèt iure Ciuili
effectum non habeat, tamen si iuramentum ei
accesserit, valida est: quia eidem ius non resistit, & si non adsistat. hanc opinionem Bar. probat glos. celebris in c. quoties cordis oculus. 1.
q. 7. quæ satis in specie vult, iure Canonico,
maximè, si accesserit
iuramentũiuramentum,
stipulationẽstipulationem
alteri per alterum factam validam esse. ex cuius glos. verbis duo colliguntur. Primùm, iure
Pontificio stipulationem alteri per alterum factam præsenti actionem acquirere.
atq;atque ideo
licet
† aliàs iure Ciuili confessio facta parte
absente, siue in iudicio, siue extra iudicium
nōnon
valeat, quo ad probationem plenam. l. certum.
§. si quis absente. ff. de confess. glos. in c. vlt. eod.
tit. vbi Abb. nu. 15. & Doct.
cōmunitercommuniter in l. generaliter. C. de non nume. pecuni. tradunt Felin. in c. si cautio. de fide instru. Hippo in Rub.
C. de probatio. numer. 89. idem in singul. 202.
quo ad semiplenam verò probationem valet,
etiam facta extra iudicium. Bar. in l. admonendi. numer. 48. ff. de iureiur. Abb. per tex. ibi in
c. vlt. de success. ab intest. idem Abb. nu. 7. Imo.
& Fel. nu. 30. in d. c. si cautio. Attamen iure Canonico hæc confessio etiam extra iudicium facta absente parte valida est, & quo ad plenam
probationem præiudicat confitenti, etiamsi
verba in absentem dirigantur: sic
deniq;denique ex d.
glos. adnotarunt Anton. & Imol. in dict. cap. si
cautio. vbi Felin. num. 27. asserit, hanc opinionem tanquam
pluriũplurium auctoritate comprobatam tenendam esse: quam etiam sequitur Hip|
po. d. Rub. C. de probatio. nu. 92. & in d. singu.
202. & Alciat. in d. c. cùm contingat. num. 228.
fallitur tamen dum requirit, quòd hæc confessio iurata sit. Procedit etenim glos. & communis opinio ab ea deducta,
etiāetiam in confessione,
quæ iurata non sit. nec id mirum cuiquam videri debet: quia confessio ius nullum tribuit:
sed iam inductum probat l. Publia. ff. deposit.
& ibi Paul. Cast. Nec tamen omninò deducitur ex d. gloss. quia illa non tractat de confessione, sed de promissione & stipulatione: &
præterea loquitur in eo casu, quo verba obligationis diriguntur in præsentem, licèt exequutio in absentem concipiatur.
Ipsa autem conclusio principalis, quæ ex
dicta gloss colligitur: nempe
† iure Canonico
validam esse promissionem alteri per alterum
factam: recepta quidem est per Antoni. & alios
in d. c. si cautio. Bald. in l. illud. C. de sacrosan.
ecclesi. quibus accedit ratio glos. in l. 1. ff. de
pact. quo in loco gloss. & Bartol. tenent, stipulationem alteri per alterum factam pactum
quidem esse, etiam si nudum sit. Sed ex pacto
nudo iure Canonico actio oritur. capitulo primo. de pactis. igitur & ex hac stipulatione obligatio, & actio quæritur: atque ita hanc opinionem defendit Fortuni. in dict. l. 1. ff. de pact.
numero 23. qui latè eius rationes considerat:
eam præcipuè, quæ dictat naturalem obligationem acquiri stipulanti ex hac stipulatione
alteri facta: sicuti probat glos. in dict. l. stipulatio ista. §. alteri. in verbo, interest. vbi Bartol.
& Doctor. eam sequuntur. idem Bart. in l. cùm
lex. & in dicta l. si quis pro eo. colum. penult. ff.
de fideiusso. quorum opinio, quo ad hanc rationem, communis est, secundum Iason. in dicto §. alteri. numer. 20. & Fortun. in dicta l. 1.
numer. 24. ff. de pact. qui pro hac communi
hac item ratione vtitur. Nam stipulationes in
hoc ipsum iure Ciuili inuentæ, ac inductæ
sunt, vt quis sibi stipuletur, quod eius interfit. l. stipulatio. §. alteri. cum similibus, de verbor. obligationib. &
† ideo inutilem iura ciuilia esse censent stipulationem, quæ alteri per
alterum fiat. Hæc verò ratio iure naturali cessat: secundum quod tantùm in pactis, & conuentionibus consideratur, quòd fides data seruetur. Igitur iure naturali, & item iure Canonico stipulatio alteri per alterum facta valida est, & ius stipulanti acquirit: licèt ius Ciuile obligationem ciuilem, & actionem ei negauerit, ne quis stipuletur, quod eius minimè intersit. Multa possent in fauorem huius opinionis adduci, quæ missa facimus: quia omninò expedita non sint, nec admodum vrgeant
pro eius probatione. Illud tamen omittendum non est, quod huic disputationi causam
dedit: nem pe ratio Bartol. in d. l. si quis pro eo,
dum scribit huic stipulationi ius Ciuile, nec
adsistere, nec resistere: imò ipsam vires iuris
naturalis habere. quod adnotarunt gloss. in dict. §. alteri. in verb. conueniat. gloss. in l. cùm
principalis. ff. de regul. iur. & in l. non dubium.
in verb. ob id. C. de legib. vbi Bartol. idem Bartol. & Doctor. communiter, teste Iasone ibidem in dict. §. alteri. nume. 16. quibus suffragatur tex. in dict. §. alteri. cum similibus, quibus
probatur stipulationem alteri per alterum factam validam esse apposita pœna.
Et tamen
† si stipulatio prædicta esset contra legem, minimè valeret adiectio pœnæ: nam
vbi principalis contractus nullus est, & legi
contrarius, etiam appositione pœnæ non tenet. l. Seius & Augerius. l. quod de bonis. ff. ad
leg. Falcid. l. non dubium. C. de legib. l. vlt. ff. de
consti. pecu. c. P. & G. de officio deleg. glos. &
Felin. in c. significantibus. col. vlti. eo. titul. vbi
etiam hoc notant Abb. Bal. & Barba. Felin. in
c. tua. col. 3. de iureiur. idem in c. nobis. de simonia. l. si homo mortuus. l. ita stipulatus. in
magna. ff. de verb. obligat. vbi Ripa numer. 36.
Alex. consil. 32. lib. 2. & ibi Carol. Molinæ. glos.
singul. in l. si patronus. §. patronum. ff. si quid
in fraud. patron. Ias. in l. impossibilis. colum.
vlti. ff. de verb. obligat. ex quibus deducitur
hæc communis sententia, quæ asserit, pœnæ
adiectionem nullam esse, vbi & contractus nullus sit, à legéque reprobatus. Vnde maximum
signum est, stipulationem alteri per alterum
factam non esse lege reprobatam, nec legi resistenti contrariam: quia appositio pœnæ eidem stipulationi accessoria valida est. idem notant gloss. in l. pacta, quæ contra. C. de pact. &
in regul. accessorium. de regul. iur. in 6. Innocent. in cap. penult. de pact. Henric. in c. vltim.
col. 3. eod. tit.
Sed aduersus hanc
communẽcommunem sententiam,
quòd stipulatio alteri per alterum facta sit contraria legi resistenti, & omnino nulla, ita vt nec
ex ea oriatur naturalis obligatio, probatur iuxta quorundam opinionem in d. §. alteri. dum
in eo dicitur, Alteri stipulari nemo potest. Etenim negatiua dictio præposita verbo, potest, præcisam inducit necessitatem, ac significat actum esse impossibilem. glo. celebris in
c. 1. de regul. iur. in 6. Abb. in c. 1. notabi. 4. de
caus. poss. & propriet. idem in c. 1. 2. notab. de
fide instru. Bart. & Doct. communiter secundum Ias. ibi nu. 23. in l. Gallus. in princip. ff. de
liber. & posth. latè Andr. Tiraq. post leges connubiales glos. 2. in princip. & nu. 8. Fortuni. in
d. l. Gallus. col. 14. Carol. Molin. in consuetu.
Parisiens. tit. 1. §. 1. in glos. 3. Corasius in l. 1. col.
2. ff. de verbo. obligat. Alciat. lib. 3. parad. c. 4.
idem in l. Nepos Proculo. ff. de verb. signif. Ergo stipulatio ista alteri per alterum facta, nulla omnino est, & iure impossibilis, eóque resistente concepta. Huic verò rationi respondet
Bart. in dict. l. cùm lex. ff. de fideiussor. colum.
3. eam esse
admittendāadmittendam, quoties lex dictionem
negatiuam præmisit verbo, possit, futuri temporis: quasi aliud sit, cùm negatiua fuerit præ|
posita verbo, potest, præsentis temporis. Quæ
quidem distinctio minimè placet Ias. in d. §. alteri. nu. 17. & in d. l. Gallus. Et meritò:
nōnon enim
video rationem congruam huius discriminis:
maximè quia frequentissimè negatiua præposita verbo, potest, præsentis temporis inducit
pręcisam
necessitatẽnecessitatem. l. nemo potest. ff. de leg. 1.
Deinde contra communẽcommunem sententiam sunt
verba responsionum iuris Ciuilis satis aperta.
in l. 1. §. quod seruus. ff. de stipul. seru. ibi, nullius momenti. Et in §. si quis alij. Instit. de inutilib. stipul. & in l. 1. §. 1. ff. de stipulat. seruo. ibi,
nihil agit. & in l. ita stipulatus. §. Chrysogonus.
ibi, nullam obligationem. ff. de verb. oblig. quibus in locis Iurisconsulti de hac stipulatione
tractantes his verbis vtuntur, quæ videntur
apertissimè ab ea excludere naturalem obligationem, & ostendere, eam iuri resistenti contrariam esse. Quamobrem, stipulationem istam, de qua disputamus, esse contrariam iuri
resistenti contendit Ias. in d. §. alteri. nu. 16. idẽidem
Ias. in l. non dubium. C. de legib. col. pen. Nec
oberit, si velimus tenere contra communem,
ratio, quæ de adiectione pœnæ valida quidem
adducta fuit. Siquidem nōnon ex eo valet in hac stipulatione adiectio pœnæ, quòd stipulatio ista
non sit contraria iuri resistenti: sed quia ratio
iuris Ciuilis denegantis huic stipulationi actionem, & obligationem, deficit, vbi pœna eidem adijcitur. Etenim alteri stipulari nemo
potest: quia eius non interest, quod alteri detur. Hæc autem ratio satis deficit, si pœna apponatur stipulationi: nam illa pertinet ad ipsum stipulantem, & ei soluenda est, idcircò
valet adiectio pœnæ: licèt stipulatio minimè
sit valida, secundum Bal. in dict. l. non dubium.
14. opposit. & ibi Ias. col. pen. Bartol. in l. ita stipulatus, in magna. 12. oppositio. & ibi Rip. nu.
38. ff. de verb. obl. Curti. Iuni. in d. l. pacta quæ
contra. C. de pact.
Sic & quòd stipulatio ista nullam producat
obligationem naturalem in fauorem quidem
stipulantis, tenent Raine. de Forliuio. Cuma.
Paul. de Cast. & Alexan. in d. §. alteri. quos ibi
Ias. sequitur num. 20. & Cuma. idem in l. 1. ff. de
pact. quorum rationes aduersus communem
ferè sunt illæ, quas modò adduximus ad probandum huic stipulationi ius resistere. Nec diffiteor quidem ambiguam esse hanc controuersiam, multisq́ue difficilẽdifficilem visam fuisse. Nam
& iure Pontificio alteri per alterum stipulationem factam nullam esse, probat text. in capit.
quanquam. de vsuris, in 6. vbi probatur, non
posse alteri quenquam acquirere, nisi persona publica sit, vt notarius, vel sacerdos parochialis, qua ratione satis deducitur naturalem
obligationem, minimè ex hac stipulatione oriri: nam si ea oriretur, profectò iure Pontificio seruanda foret. c. 1. c. qualiter. de pact. cum
his, quæ inibi traduntur.
Hanc opinionem, quòd iure Pontificio stipulatio alteri per alterum facta, non habeat
maiorem effectum, quàm habet iure Ciuili, veriorem esse censent Panormi. & Felin. num. 23.
post Anto. ibi in proœmio Gregoriano. idem
Abb. in capit. si cautio. 3. colum. de fide instrumen. & in cap. constitutus. de procurat. & in c.
vlt. col. 7. de confess. Ioan. Faber in §. alteri. Institut. de inutili. stipulat. Imola, Roman. Alexand. & Ias. in l. stipulatio ista. §. alteri. nu. 5. Ro
man. in Authen. similiter. C. ad leg. Falci. 5. speciali piæ causæ inter contractus. quorum opinio, nisi & in hoc fallor, magis communis est.
Quidam tamen, vt ex Felino constat, existimant, iure Canonico esse aduersus promittentem locum remedio Euangelicæ denunciationis, iuxta cap. nouit. de iudic. & id habere
locum, quoties verba stipulationis fuerint directa in ipsum stipulantem: licèt exequutionis formula concepta sit in absentem: quo casu loquitur glos. in d. cap. quoties. Eodem modo Alexand. & alij in dict. §. alteri. censent, esse
intelligendam eam opinionem, si vera est,
quam paulò antè retulimus: nempe, ex stipulatione ista naturalem obligationem oriri.
Quibus tandem effectum est, vt satis sit hæc
controuersia difficilis, præsertim circa ius
PontificiũPontificium, & deinde ad intellectũintellectum legis Regiæ
quæ hac in materia solet adduci: idcircò aliquot exponam ad faciliorem huius quæstionis expeditionem.
Primùm existimo
† duplicem esse
naturalẽnaturalem
obligationem: vnam quidem, quæ insurgit ex
honestate, ac debito morali: alteram, quæ ex
legis, ac iuris naturalis vinculo oritur. Hæc
distinctio colligitur ex Baldo in l. 1. C. de sacrosan. eccles. numer. 55. & Thom. 2. 2. quæstion.
106. articul. 4. 5. & 6. Prior pertinet ad honestam quandam obseruationem, quæ tamen
necessaria non est ex vi legis, sed ex vi honestatis moralis. Posterior verò ex vi præcepti legalis necessaria est, nec absque peccati reatu
omitti potest: quemadmodum Thomas ipse
tradit. Nos item admonuimus hanc distinctionem vtilem admodum esse, in capit. cùm
in officijs. de testamentis. numero 10. & in
cap. cùm esses. eod. titu. nume. 9. qua ratione
effectum est, vt apud ius ipsum Ciuile prior naturalis obligatio effectus aliquot habeat, quippe quæ repetitionem soluti ex errore iuris impediat, secundum Fortun. in l. 1. §. ius naturale.
ff. de iustitia & iure. illat. 10. & sufficiens sit ad
nouationem. l. 1. ff. de nouationi. atque alios,
quos modò exponere non vacat. Posterior
autem maiorem vim habet: nam exceptionem, & retentionem inducit: qui effectus maximi censentur à iuris vtriusque interpretibus: atque item in animæ iudicio necessitatem soluendi, & restituendi, omnino imponit
sub peccati pœna, quos equidem effectus prior illa obligatio non habet: quem admodum
ex his, quæ in specie statim inferam, manifestè
|
constabit, etenim ad multa hanc primam assertionem prætermitimus.
Secundò est maximè obseruandum, legem
† humanam posse dubio procul quosdam contractus, pacta quædam, & conuentiones ita
irritas facere, ac prohibere, vt minimè ex eis
oriatur posterior naturalis obligatio, quæ ex
debito legali, ac legis vinculo procedit: prout Reipublic. expedire viderint ipsi legumlatores. probatur hæc conclusio. Nam licet ius
humanum tollere non possit iura naturalia,
quo ad prima principia: scilicet, ratione viuendum est: nec quo ad ea, quæ ex primis principijs necessariò sequuntur, qualia sunt Decalogi præcepta: conclusiones tamen, quæ ex
primis principijs iuris naturalis oriuntur, frequentiùs, non tamen in vniuersum, iuris humani dispositioni, qua ex parte id vtile Reipu.
&
cōmunitaticommunitati sit, submittuntur. Hoc ipsum &
ratio naturalis dictat, vt leges humanæ, & hominum instituta mutentur iuxta vtilitatem
ipsius humani conuictus. quod tradit Tho. 1. 2.
quæst. 54. art. 5. & 2. 2. q. 60. artic. 5. & rursus. 1.
2. q. 96. artic. 4. Ex quo apparet, humanas constitutiones in his, quæ sunt præter ius naturale, id est, quæ necessariò non sequuntur ex primis principijs iuris naturalis, potestatem habere statuendi, quod in Reipub. vtilitatem cessurum sit, siue præcipiendo, siue prohibendo.
His accedit, quòd humana lex si ea iusta sit, et
iāiam ciuilis obligat, & seruanda est in animæ iudicio, & in diuino tribunali. gl. insignis in c. quæ
in ecclesiarum. de constit. cuius rationem, &
alia, quæ ad eius comprobationem fuere necessaria, ipse tradidi in d. c. cùm esses. At si lex,
quæ contractum prohibet, & ei resistit, iusta
est, & in animæ iudicio seruanda, profectò necessariò præmittit, naturalem obligationem
iuxta posteriorem sensum non oriri ex eo contractu: nam si ea oriretur in animæ iudicio seruandus foret contractus hic à lege prohibitus. Quod apertissimè repugnat ipsius legis
virtuti, & iustitiæ. Deinde, vt ex Thom. colligitur in d. q. 60. art. 5. lex humana, aut est iusta,
aut iniusta. si iusta, omninò seruanda est. Si iniusta: non alia quidem ratione iniustitiam habet, quàm quòd sit legi naturali contraria. Igitur humana lex, si ea iusta sit, minimè repugnat, nec est
cōtrariacontraria legi naturali: idcircò nequaquam verè dici poterit, eam tollere naturalia iura, nec naturales obligationes: tametsi
impediat oriri obligationem istam naturalem
quæ efficax sit ad
excipiendũexcipiendum, & retinendum,
item & ad exequutionem in foro animæ exigendam: diceretur autem iniqua lex, si naturalem obligationem tolleret, quippe quæ iuri
naturali refragaretur. Prætereà, aut lex humana potest contractum aliquem prohibere, &
ei resistere, aut non. Si potest, eadem quidem
impedit naturalem obligationem, ex vinculo
consensus oriri: quia consensum
illũillum irritum facit in foro exteriori, & interiori, vt superiùs
dictum est. Si non potest, tollitur profectò vbique gentium illa vera, & hominum consortio
necessaria Reipub. institutio, quæ iuxta tempus &
locũlocum debet aliquot conuentiones prohibere, & improbare.
Tertiò hinc constat ex contractu, quem lex
prohibet ei resistens, minimè oriri naturalem
obligationem. quod not. Bar. in d. l. si quis pro
eo. col. pen. & in l. cùm lex. col. 1. ff. de fideiuss.
probat text. in l. non dubium. C. de legib. quāquam
opinionem latè defendit Fortun. in d. l. velut.
col. 7. ff. de iust. & iure.
Quartò, ab eadem radice deducitur, posse
contingere contractum aliquem lege humana
reprobari, ita, vt ei lex resistat, nec ex eo producatur naturalis obligatio, & tamen ex eodem efficacem naturalem, & ciuilem obligationem oriri in his prouincijs, vbi eadem humana lex statuta non fuerit, potest etenim humanis constitutionibus contractus quidam prohiberi ob vtilitatẽvtilitatem Reip. vel quia ita conueniat
ea in prouincia statui, qui tamen cessante lege,
aut in alijs prouincijs fieri commodè posset, &
factus valeret vtiq;vtique, & haberet obligationem
naturalem, & ciuilem. Saltem eam naturalem,
quæ ex consensu legibus non improbato sufficiens est: huius rei possunt proponi varia exempla: Apud Hispanos vxor non potest contrahere sine licentia mariti: & si contraxerit,
contractus omnino nullus est, eíq;eíque lex Regia,
eadémq;eademque iusta resistit: idcircò, nec naturalem
producit hic contractus obligationẽobligationem, naturalem inquam in eo sensu, quo efficacem esse diximus, vt naturalis obligatio seruanda sit in
animæ iudicio, ac procedat à debito legali. Et
tamen hic contractus apud Italos, apud Germanos, atq;atque apud ipsos Hispanos olim ante Regiam constitutionem vim haberet, & effectũeffectum
illũillum quidem, qui pactionibus ex legitimo consensu gestis adesse solet, atq;atque naturalem obligationem à legis naturalis vinculo productam:
quòd si dixeris, non tolli, nec impediri obligationem istam naturalem per legem Regiam, fateri oportet, apud omnes gentes contractũcontractum istum non producere obligationẽobligationem naturalem,
quæ procedat à legis vinculo, quod falsissimũfalsissimum
est. Ipse fateor obligationem naturalẽnaturalem, lege humana ꝓprièproprie, nōnon tolli, sed impediri, ne oriatur:
cùm ea ꝓducaturproducatur à consensu paciscentium legitimo, id est lege humana minimè reprobato.
Quintò, ex præmissis apparet, maximè referre quid humana lex in his, & alijs conuentionibus discernendis constituerit. Nam si
lex ipsa contractui resistat, & eum reprobet,
non producitur ex eo naturalis obligatio,
quæ vinculo iuris naturalis, & legis fulcitur,
tametsi
quandoq;quandoque adsit quædam naturalis obligatio, ab honestate morali procedens: text.
optim. in d. l. 1. ff. de nouationi. At si lex ipsa humana conuentioni, & contractui non resistat,
|
nec adsistat: quippe, quæ nec ipsum contractum reprobet, nec expressim approbet ei actionem tribuens, & obligationem: imò
quandoq;quandoque expressim eas denegauerit, tunc contractus hic manet destitutus auxilio iuris Ciuilis
sub fomento tantùm legis naturalis:
atq;atque ideo
ex eo oritur naturalis obligatio, non tantùm
ea, quæ ad moralem honestatem pertinet, sed
& illa, quæ à debito legis producitur.
Sextò patet ex proximè dictis,
† rei dotalis
alienationem minimè producere naturalem
obligationem Lex etenim iusta, quæ de fundodotali lata est, hunc contractum prohibet,
eíq;eíque
resistit, nec tantùm denegat
actionẽactionem, quod patet in l. 1. ff. de fundo dotali. Quamobrem illa
naturalis obligatio, quæ à debito legis procedit, hîc omninò impeditur, &
tamẽtamen vbi lex ista
lata non foret, valeret quidem hic contractus
propter consensum
vtriusq;vtriusque contrahentis minimè lege humana impeditum: quòd si dixeris, ex hoc contractu naturalem obligationem
oriri ex debito legali, fateri necesse est, alienantem rem dotalem in iudicio animæ teneri ad
obseruationem contractus, & esse locum exceptioni, ac retentioni, quæ omnia procul à
vero abhorrent, nec iure defendi possunt.
Septimò, hinc deducitur, non esse necessarium, vt contractus lege ciuili prohibitus possit iuramento confirmari, quòd ex eo oriatur
naturalis obligatio. Nam & si contractus omninò nullus sit, eíq;eíque lex resistat & impediat oriri obligationem naturalem à debito legis procedentem, nihilominus confirmari poterit iuramento, quem admodum probatur in d. cap.
cùm contingat. iuncta proxima illatione. & in
hoc c. quamuis pactum. atque ideo etiam non
est omnino necessaria probatio. Bart. in d. l. si
quis pro eo. dum agens, an stipulatio alteri per
alterum iuramento præstito sit valida, vtitur
ea ratione, quia ex hac stipulatione absq;absque iuramento nascitur obligatio naturalis.
Octauò, libet ad
planiorẽplaniorem eorum, quæ iam
præmisimus, intellectum
itidẽitidem adnotare, nec
eam esse sufficientem argumentationem, quaquis probare conetur,
† naturalem
obligationẽobligationem ex debito legali procedere ab aliquo contractu: si scienter facta solutio repetitionem
non habeat iuris errore. Nam hunc effectum
quandoq;quandoque operatur naturalis obligatio ab honestate morali procedens: quod probatur in
l. si pœnæ causa. ff. de condict. indebit. Etenim
in §. præcedenti diximus, liberatum à solutione pecuniæ, quam soluere alioqui tenebatur,
causa pœnæ, & ad punitionem creditoris, minimè teneri in animæ iudicio naturaliter ex
debito legali ad illius pecuniæ solutionem: &
tamen si soluat, non poterit condictione indebiti repetere. text. in d. l. si pœnæ causa. Hic enim effectus procedit ab obligatione quadam
naturali, quæ pertinet ad moralem honestatem. Sic & in eo, qui alteri remunerationis causa tenetur moraliter obligatione naturali
ad antidora, sicuti in dict. capitul. cum in officijs, de testamen. probauimus. Eadem ratione
constat intellectus ad l. 1. l. error. C. ad l. Falcid.
cum his, quæ notantur in l. 1. ff. de condict. indebit. quibus satis manifestum fit, hæredem
soluentem integra legata errore iuris non retenta Falcidia, minimè posse quartam repetere, id enim procedit propter illam naturalem
obligationem, quæ ab honestate morali procedit, quo plenior fides erga testatoris voluntatem seruetur. dict. l. 1. C. ad legem Falcid. Nec
enim hæres tenetur naturali obligatione, quæ
ex debito legali oritur, integra legata soluere,
non retenta Falcidia. Cùm eum lex ipsa liberum efficiat à quarta, quæ lege iusta permittente per hæredem retineri potest, & poterat olim
etiāetiam testatore prohibente Falcidíam
detrahi, sicuti iuris est apertissimi: ita quidem
quòd nec pœna adiecta prohibitioni valida foret. l. quod de bonis. §. 1. ff. ad l. Falcid. ex quibus duo subinfero, primùm, legem ciuilem
permittentem Falcidiam, & prohibentem, ne
testator eam vetaret, huic testatoris prohibitioni resistere. quod not. glos. in d. l. stipulatio
ista. §. alteri. in verb. conueniat. quicquid ibi
Ias. num. 18. dixerit. Secundum, quòd olim etiam testatore prohibente deductionem Falcidiæ, hæres minimè tenebatur naturaliter obligatione debiti legalis legata integra soluere, non deducta Falcidia, licèt Ias. in d. num. 18.
contrarium notauerit: & idem in l. cùm quis.
post gl. ibi. C. de iuris & fact. ignorantia. Est enim falsa Iasonis opinio, vel intelligenda de naturali obligatione, quæ ab honestate morali
procedit. Et sanè si verum esset, legem humanam in hoc casu non resistere prohibitioni
Falcidiæ, dubio procul daretur naturalis obligatio legalis vinculi. Quòd si ea detur, necessariò sequitur, hæredem in animæ iudicio non
posse Falcidiam olim retinere, ea prohibita
per testatorem: posséque legatarios iure Falcidiæ prohibitæ retentione vti. Quorum posterius falsum est, etiam in iudicio exteriori,
nisi hæres iuris errore legata integra soluerit. Prius verò itidem est à veritate admodum alienum: cùm auctoritate legis iustæ legatarij à Falcidia excludantur, & hæres eam possit retinere. Deinde si hæres naturaliter teneretur debito legali soluere integra legata prohibita Falcidia per testatorem, profectò non posset eam quantitatem,
quam per errorem facti soluisset, repetere
nec in foro exteriori: cùm legatarij habeant exceptionem, ac retentionem ex dicta
naturali obligatione, nec in animæ iudicio:
& tamen falsum id est: quia si soluit hæres errore facti, existimans bona hæreditaria integris legatis soluendis sufficere, posset repetere, secundum communem in dicta l. error.
est & aliud huius illationis & conclusionis ex|
emplum pium in hærede soluente legata, ex
minùs solenni testamento: illa etenim si soluerit per errorem iuris, repetere non poterit. l.
fideicommissum. C. de condict. indebit. gloss.
Bartol. & Doctor. in dicta l. cùm quis. C. de iuris & fact. ignor. gloss. in l. 1. ff. de condictione
indeb. optimus textus, in l. vltima. C. ad legem
Falcidiam. Quibus in locis communium consensu probatur, ex minùs solenni testamento
naturalem obligationem oriri. Hæc verò naturalis obligatio solùm procedit à morali honestate, secundum quam deferendum est voluntati testatoris, iuxta l. 1. C. ad legem Falcid.
atque ideo repetitionem impedit soluti per
iuris errorem. Non tamen hæc est naturalis
obligatio debiti legalis, quæ retentionem &
exceptionem habeat: & quæ omnino cogat
in animæ iudicio ad solutionem: sicuti nos latiùs probauimus in dicto capitul. cùm esses.
de testament.
Nonò,
præmittendũpræmittendum est, hanc
† stipulationem alteri per alterum factam posse variè concipi. Nam si ita formula concepta sit, vt nomine absentis quis stipuletur, fiátque tota stipulatio absentis nomine, tunc sanè stipulatio
valet, nec ista prohibetur in dicto §. alteri.
quemadmodum voluerunt gloss. & Docto.
per textum ibi in l. huiusmodi. ff. de legat. 1.
gloss. in §. alteri. Institut. de inutilib. stipulat.
& in l. penulti. ff. de negot. gest. & in l. quæcunque gerimus. ff. de action. & obligation.
ex quibus illud apertè colligitur, hanc stipulationem validam esse, etiam nullo præcedente mandato: tenebitúrque hic stipulator post
ratihabitionem absentis ei actiones cedere:
quod probatur in dicta l. penulti. & est hæc opinio communis, vt constat ex Iasone in dicto
§. alteri. sub l. stipulatio ista. numero 11. cui
addenda sunt, quæ ipse notaui lib. 1. Variarum
Resolut. capitu. 14. numer. 13. Quandoque stipulatio concipitur simpliciter verbis principalibus directis in personam stipulantis, hunc
in modum: Promittis mihi dare Titio centum? Et in hac specie intelligenda sunt iuris
Ciuilis responsa, quæ de stipulatione ista tractauerunt: ídque multis necessarò probatur.
Siquidem vbi verba obligationis in absentem
diriguntur, præsens nec dicitur stipulator,
nec dicitur stipulari. Deinde in prædictis iuris ciuilis responsis, maximè in d. l. stipulatio
ista. §. alteri. & in d. §. alteri. de inutilib. stipula.
hæc stipulatio improbatur eo, quòd ipsius stipulantis nihil intersit, non autem ex defectu
formulæ conceptæ. Qua ratione foret reprobanda, si verba ipsius promissionis non dirigerentur in præsentem. text. in d. l. stipulatio ista.
§. si quis insulam. & est ab omnibus receptum.
præsertim, quia glos. in d. §. alteri. & in l. 1. ff. de
pactis. in verb. in idem. has Iurisconsultorum
auctoritates ita intellexere, vt verba promissionis in præsentem dirigantur, exequutionis autem in absentem. Idcircò ea, quæ de stipulatione alteri per alterum facta dicta fuere, necessariò intelligenda sunt, siue quo ad Ius Canonicum, siue quo ad Ciuile, in ea specie, qua
verba promissionis in præsentem diriguntur.
Tertiò, potest contingere, ꝙquod verba ipsius ꝓmissionispromissionis in absentem dirigantur: & in hoc casu nihil curandum est de iuris Ciuilis responsis, quibus agitur, neminem alteri posse stipulari: aut sanè, & in hac specie receptis Iurisconsultorum sententijs, dicendum erit, hanc stipulationem omnino nullam esse, nec aliquem
habere effectum: cùm omnes ferè Iuris vtriusque interpretes naturalem obligationem, &
iuris Pontificij æquitatem huic negauerint,
atque senserint legem ei resistere: quod ex præmissis apparet. Potiùs forsan dicetur hæc promissio acceptilatio: de qua paulò pòst agemus.
Nam & gloss. in d. c. quoties cordis oculis. præmittit in ea stipulatione, cui vires iure Pontificio tribui contendit, verba in ipsum præsentem, quo ad obligationem, esse directa.
Decimò, vt ad propositam quæstionem accedamus, ipse opinor iure Pontificio, alteri
per alterum posse stipulari verbis promissionis in præsentem directis, secundum auctoritatem gloss & eorum, qui eam sequuntur in
dict. capitul. quoties cordis oculis. Ea prætereà ratione, quòd iure Canonico ex pacto nudo actio oriatur. cap. 1. de pact. atque ideo ob
eandem æquitatem hæc stipulatio erit Iure
Pontificio admittenda in hoc sensu, vt valida
sit, & sequuta absentis acceptatione, eiúsque
præstito consensu teneatur præsens stipulator
ei actionem cedere. Sic etenim intelligo gloss.
in d. c. quoties. ex his, quæ ipse adnotaui in d.
c. 14. lib. 1. Variarum Resolut. nu. 13. idemq́;idemque &
iure Regio respondendum erit propter l. 3. ti.
8. libr. 3. ordin. Nec quicquam oberit decisio
tex. in c. quanquāquanquam. de vsu. in 6. quicquid enim
alij responderint, ille text. exigit ad cautionem
absentis publicam personam, vt absenti sequuta ratihabitione, aut acceptatione actio competat, & acquiratur sine cessione: sicuti de
notario tradidimus in dicto capitulo 14. numer. 13. vnde iuxta opinionem istam non tantùm denunciatio Euangelica est admittenda,
sed & actio aduersus eum, qui alteri per alterum promisit.
Vndecimò, hac in eadem controuersia opinamur,
† ius Ciuile nec adsistere, nec resistere
huic stipulationi, quæ alteri per alterum fit:
quod, vt iam tradidimus, communi ferè omnium iudicio definitum est. Cui minimè oberunt, quæ aduersus hanc sententiam adducta
fuere: ea etenim procedunt, quo ad ciuilem
obligationem, non quo ad naturalem:
siquidẽsiquidem
ne ciuilis actio, & ne obligatio ciuilis oriantur & dentur, verum est, ius Ciuile hanc stipulationem prohibere: & quo ad effectus ciuiles actionis & obligationis, sicuti Fortu. expli|
cat in d. l. 1. ff. de pactis. nu. 25. Huic sanè responsioni plurimum adstipulatur,
ꝙquod dictio, potest,
præmissa negatione non semper præcisam inducit necessitatem, nec tollit omnem potentiam, imò secundum subiectam materiam est
intelligenda. tex. optimus in c. quanto. & ibi
Abb. & Felin. de præsumptio. & in c. literas. de
resti. spol. Sic licet in l. obligari. ff. de auctor.
tutor. dictum sit, pupillum non posse obligari
sine tutoris auctoritate, intelligitur tamen de
obligatione ciuili, & legali, quo ad debitum
præcisum: non tamen de naturali: nam quo ad
eam, pupillus proximus pubertati obligatur.
l. prima. ff. de nouatio. Sic
quāuisquamuis ius ciuile dictet, neminem posse alteri stipulari, poterit
ea negatiua oratio procedere, quo ad obligationem ciuilem, de qua lex ipsa tractat: non
de obligatione naturali, quæ ex pacto nudo oritur: & quæ lege non resistente iustissima est.
Denique hæc responsio colligitur ex his, quæ
tradiderunt Ias. numero 23. & Fortuni. columna decimaoctaua, in dicta l. Gallus. in principio. Carol. Molinæ. in consuetu. Parisi. titu. 1.
§. 1. in glos. 3. in princip. Deci. in l. pacta, quæ
contra. C. de pact. col. 2. Ioan. Corasi. in l. si intercedat. §. si vsusfructus. ff. de seruitut. ad finem. Quibus in locis expenditur vis, & potestas huius orationis non potest. Non me latet,
hanc vndecimam conclusionem satis dubiam
esse, & fortassis posse facilius iure probari, &
defendi ius ipsum ciuile resistere huic stipulationi, quæ alteri per alterum fiat: qua præmissa opinione, & illud constabit, ex ea promissione minimè deduci
naturalẽnaturalem obligationem,
quæ ad legale debitum pertineat: atque ideo
nec iure Canonico eam stipulationem validam esse, cùm ei deficiat naturalis illa obligatio, à qua iuris Pontificij æquitas de pacto nudo
ꝓceditprocedit:
sitq́;sitque maximũmaximum inter hæc duo discrimen: siquidem pacto nudo lex ciuilis nec adsistit, nec resistit, tantùm actionem & obligationem ciuiles denegat. Attamen propter rei
ambiguitatem lectoribus proponimus tutiores assertiones, ne tot auctoribus refragemur,
nihilominus quid hac de re senserimus eidem
significantes, quò lector ipse possit expendere, quàm inuiti,
quandoq;quandoque receptis iam diu opinionibus accedamus: quod verò attinet ad
legem 1. ff. de nouatio. existimo legem ciuilem resistere obligationi pupilli absque tutoris auctoritate: & ideo etiam si is sit proximus
pubertati,
nōnon oriri naturalem obligationem,
quæ procedat à debito legali, & habeat ius excipiendi, ac retinendi, sitq́ue in animæ iudicio
efficax: adest tamen huic contractui naturalis
quædam obligatio, quæ ad moralem honestatem pertinet, cui competunt effectus nouationis, de quo in d. l. 1. & non repetendi solutum
scienter per errorem iuris. l. si pœnæ causa. ff.
de condi. inde. l. fideicommissum. C. eo. tit.
Duodecimò, ex suprà scriptis consentaneũconsentaneum est, oriri naturalem istam obligationẽobligationem, quæ ad
honestatẽhonestatem pertineat ex promissione, & stipulatione alteri per alterũalterum facta. Qua ratione hęc
stipulatio illos effectus habebit, quos habet
naturalis obligatio ad moralem honestatem
pertinens: nec in hac conclusione iure poterit
controuerti, etiāetiam si sequamur opiniones communi omnium iudicio contrarias, quarum
paulò antè meminimus.
Decimotertiò, inspectis communibus sententijs, & his, quæ maiori interpretum suffragio receptæ sunt, apparet adhuc oriri naturalem obligationem debiti legalis ex stipulatione ista, quæ alteri per alterũalterum fit: cuius opinionis authores hîc omittimus, quia superiùs eorum mentionem fecimus: maximè est hæc conclusio vera in his regnis, propter l. 3. tit. 8. lib. 3.
ordinat.
Decimoquartò,
vtcunq;vtcunque de his, quæ in pręmissam disputationem inciderunt, mihi verissima videtur opinio Bar. existimantis
† hāchanc
stipulationem, quæ alteri per alterum fit, validam esse, etiam iure ciuili, si iuramentum accesserit: non enim est prohibita fauore publico, nec iuramentum ex parte iurantis, nec ex
parte eius, cui iuratur, est illicitum, cùm possit
seruari vtrinque, sine dispendio salutis æternæ: sed eidem stipulationi lex ciuilis, vel resistit, vel non assistit, quia stipulantis minimè
quicquam intersit. Quæ quidem ratio religione iuramenti deficere quodammodo videtur, propter diuini nominis intercessionem.
Sic denique Bart. conclusio communis est, eam etenim tenuerunt gloss. in d. c. quoties cordis oculus. 1. q. 7. Bald. in l. nam & posteà. §. iusiurandum. ff. de iureiur. Anto. & Imola in dict.
cap. cùm contingat. Alexan. & Iason. in dict. §.
alteri. nume. 4. Abb. in Proœmio Gregor. numer. 25. quorum opinionem fatetur communem esse Andre. Alciat. in d. cap. cùm contingat. nume. 221. licèt ipse, & Panor. ibi de hac sententia dubitauerint, & contrarium tenuerunt
Rom. in consi. 440. col. vlti. Ioan. Faber in §. si
quis alij. Instit. de inutilib. stipul. col. 4. Bald.
sibi contrarius in d. c. cùm contingat. conclu.
5.
atq;atque ita Philip. Corne. in d. Auth. sacramenta puberum. nu. 35. multa aduersus communem conatur adducere, quæ cessant, si ad amussim examinentur hoc in §. prænotata. Nec enim vbi agitur de obseruando iuramento, attendimus intersit quicquam, vel non ipsius
cui iuratum est. tex. celebris in cap. debitores.
de iureiurand. Et præterea cùm ex iuramento obligatio oriatur, sicuti in hac prima huius
relectionis parte admonuimus, §. 2. satis probatur, stipulationem istam iuramento confirmari, & validam esse. Quam sententiam in eo
sensu accipimus, vt sequuta absentis acceptatione cedenda sit ei actio per
stipulantẽstipulantem, quod
& paulò antè de iure Pontificio obseruandum
esse diximus. Hæc de prima Bart. illatione.
Secundo loco Bartol. infert ad pactum nudum, quod licet iure Ciuili sit viribus
equidẽequidem
efficacibus ad agendum destitutum, tamen si
iuratum sit, vires ad agendum habeat. Cui sanè illationi aliquot item prænotanda sunt. Atque erit hæc illatio vndecima principalis conclusio.
Primùm, pactum
† nudum id dici, cui præter consensum, & conuentionem nihil extrinsecùs accedit. Quasi ea pactio, quæ in proprium, & speciale
nomẽnomen contractus minimè transierit, nec aliquod extrinsecùs fomentum acceperit, nuda sit. l. iuris gentium. §. sed cùm nulla. Et in princip. & in §. quinimò. ff. de pact.
idcircò pacta nuda apud Iurisconsultos dicuntur pacta conuenta. d. l. iuris gentium. §. prætor ait. & l. pacta conuenta. ff. de contrahen.
emptio. Cicero lib. 2. ad Herennium, & lib. 2.
de Inuentione: sunt enim, inquit, pacta, quæ legibus seruanda sunt, sunt idem pacta, quæ sine
legibus obseruantur ex conuentu, quæ iuri
præstare dicuntur. Hæc Cicero, qui ea pacta
iuri præstare dixit, quæ nuda sunt, & licet ius
Ciuile negauerit eis actionem, prætor tamen
per
exceptionẽexceptionem ea defendit. Optimus ad hæc
tex. in l. si tibi. C. locat. tradunt Bart. & alij in
dict. l. iuris gentium. §. igitur nuda. Salic. in l. legem. C. de pact. Ioannes Coras. in lib. 1. Miscellane. capitulo primo. Sic & conuentiones, quę
proprium, atque speciale nomen non habent,
pacta propriè dicuntur: atque in dubio appellatione pacti de conuento, & sic de nudo intelligendum est, secundum Bald. & Dec. post alios in Rub. C. de pac. vbi Andr. Alci. hanc opinionem scribit
communẽcommunem esse. Dicuntur hæc
pacta nuda, per metaphoram, quia simplicia
omníque legum auxilio, viribúsque sint destituta. His autem solent extrinsecus multa
accedere, quæ hanc nuditatem tollunt: nempe, verborum solennis forma, id est, stipulatio,
rei traditio, causæ expressio: vt causa donationis, aut alicuius rei agendæ, aut contractus
aliquis præcedens, cui pactum nudum ipsum
ex conuentu tantùm accesserit. Ex quibus actio vtroque iure datur, & oritur similiter obligatione ciuili constituta: quod latè explicat
glo. in dicto §. igitur nuda. & ibi Doct. Panor.
in cap. 1. de pac. col. 2. quibus in locis hæc traditur materia.
Secundò principaliter constituendum est,
iure
† Ciuili ex pacto nudo, nec nasci ciuilem
obligationem, nec itidem actionem ciuilem
dari. l. iuris gentium. §. sed cum nulla. versi. igitur nuda pactio obligationem non parit. ff. de
pact. cuius loci auctoritate, iam diu est hæc opinio recepta. Rationem autem huic iuris
Ciuilis responsioni conantur quidam aptare
ex eo, quòd lex ciuilis præsumat animo indeliberato, & ex leuitate pactum istud nudum
processisse: atque ideo noluit ius Ciuile ei actionem dare. l. sciendum. §. ea autem. ff. de ædilit. edicto. Huius rationis post alios meminit
Alexand. Imolens. in Rubric. ff. de verb. oblig.
eritq́;eritque hæc præsumptio Iuris, & de iure: quia
lex ciuilis super hac præsumptione statuit denegans
actionẽactionem. d. §. sed cùm nulla. qua ratione adhuc actio minimè dabitur, etiamsi constiterit, deliberato animo
pactũpactum conuentum
fuisse iuxta communem omnium sententiam.
Verùm huic rationi plura obstant. Primùm
quidem, quòd isthæc præsumptio constituatur, & colligatur à Iure Ciuili ad denegandam
actionem: contraria verò, nempè animi deliberati ab ipso prætore ad exceptionem,
retentionẽretentionem, & alios similes effectus, vt constat ex dicto
§. sed cùm nulla. Sed tamen id mirum videri non debet: quandoque etenim præsumptio datur à iure, quo ad vnum effectum, non
tamen quo ad alium: sicuti colligitur ex notatis in c. afferte. de præsumptionib. præsumitur
equidem
delictũdelictum, quo ad pœnam extraordinariam,
nōnon tamen quo ad ordinariam. Nec item
inconuenit ex eodem facto aliquid præsumi
iure Pontificio, quod non præsumatur iure
Cæsareo: imò contrarium potiùs. Ius Ciuile ex
cohabitatione maris & fœminæ, data æqualitate matrimonium præsumit. lege in liberæ. ff.
de ritu nuptiarum. non sic ius Canonicum,
quod ex ea cohabitatione præsumit fornicationem. c. 1. 30. q. 5. cuius discriminis nos meminimus in Epitome de sponsalib. 2. part. cap. 1.
nume. 5. Adhuc tamen hæc ratio Alexand. &
aliorum minimè satisfacit: quippe quæ conuinceret, si vera foret, actionem iure Ciuili dari ex pacto nudo, vbi per paciscentis confessionem constaret animus deliberatus, cùm præsumptio iuris, & de iure in contrarium admittat confessionem illius, pro quo præsumitur,
secundum communem in cap. is qui fidem. de
sponsalib. gl. in Auth. de æqualit. doti. §. aliud.
versi. scribat. & in l. in contractibus. vers. nullo
modo. C. de non numerat. pecunia. & verè,
si communi omnium sententiæ standum est,
& ipsis
quidẽquidem iuris Ciuilis responsis, planè dicendum erit, etiam in hoc casu actionem ex
pacto nudo minimè dari, nec obligationem
ciuilem oriri: præsertim ratio Alexan. ex eo
deficit, quòd ius ipsum Ciuile fatetur ex pacto nudo oriri, naturalem obligationem debiti quidem legalis ad retinendum, ad excipiendum, & compensandum. Quæ profectò minimè oriretur præsumptione constituta, non
deliberatæ promissionis. Nam prætor ipse aduersus iuris Ciuilis præsumptionem, non defenderet pacta nuda ratione consensus minùs
perfecti, non præmissa animi integra deliberatione: Imò præsumpta leuitate
quadāquadam, quo
casu, si de hoc constet, nec iure Pontificio, nec
in animæ iudicio pacta nuda seruanda sunt,
cùm deficiat consensus ad conuentionem necessarius. l. 1. ff. de pactis.
Quidam
autẽautem aduersus communem opinan|
tur, etiam iure Ciuili, ex pacto nudo obligationem ciuilem nasci, & actionem competere,
ídque probare conantur: primò, quia in materia peccati adhuc in foro ciuili standum est
iuri Pontificio, quo datur ex pacto nudo actio,
non Ciuili. c. vlt. de præscript. c. nouit. de iudic. at in obseruandis pactis nudis agitur de
peccato mortali, quod committitur ab eo, qui
pactum nudum violat. glos. communiter recepta in d. c. 1. de pact. vbi Fortuni. non semel
hanc opinionem tenet, quam fatetur communem esse Andr. ab Exea. de pact. num. 374. aliquot friuolas rationes aduersum eam inducens, qui tamen à nume. 35. multa tradit in fauorem communis sententiæ, cui palàm suffragatur ratio naturalis obligationis à debito legali procedens, quæ cogit præcisè ad pacti nudi obseruationem in animæ iudicio, cùm iure
naturali teneatur quis eidem pacto stare. Igitur & in foro seculari apud iudices laicos non
est actio neganda ex pacto nudo agendi. Huic
rationi respondetur, verum esse, iuri Pontificio in vtroque foro standum esse, quando tractatur, an aliquid sit permittendum approbatione quadam: nam si Ius Canonicum id prohibeat ea ratione, quòd peccatum sit, Ius Ciuile non poterit id permittere, & si permiserit
iuri Pontificio cedere debet. At in præsenti
tractatu pacti nudi, non permittit Ius Ciuile
approbatione quadam, quòd promissor licitè retineat quantitatem, aut rem pacto nudo
promissam, nec admittit.
peccatũpeccatum illud, quod
ipse promissor commiserit peccatum ipsum
effringens. Quid ergo Ius Ciuile hac in re statuit? profectò id explicabitur ad rationem huius propositæ quæstionis. Ius etenim Ciuile,
etiam si prætor pacta nuda per exceptionem,
retentionem, & compensationem defenderit
ex æquitate iuris naturalis, noluit actionem
pactis nudis ciuilem tribuere: imò eam negauit ad vtilitatem Reipublicæ, vt tot lites, quæ
ratione pactorum simplicium contingere frequentissimè possent, foris cederent, & ab his
exterminarentur: hoc palàm est ex ipsis Iurisconsultorum responsis, multáque similia exempla possunt huic negotio aptari, maximè illud, quod ex tractatu l. secund. C. de rescind.
vendi. obuium est, & singulare. Etenim licet decepto vltra iusti precij dimidiam, teneatur alter læsionem illam resarcire in animæ iudicio sub peccati mortalis reatu, & culpa: lex tamen ciuilis actionem decepto negauit ad huius læsionis reparationem: qua de
re nos multa tradidimus libro secundo Variarum Resoluti. capit. 4 nume. 11. Deinde &
his accedit, quòd fornicatio simplex, atque
itẽitem ea, quæ in publicis lupanaribus exercetur,
peccatum est mortale: & tamen nec lex ciuilis, nec Pontificia huic malo medetur, nec eam punire curat: quod in Epitome in quartum explicuimus. 1. parte, capit. 3. num. 9. Sic & licet quis quandoque teneatur sub peccati
mortalis culpa benefacienti remunerari, attamen humana lex ciuilis, nullam actionem aduersus ingratum dedit ad hanc remunerationem, nec ea iure competit: sicuti meminimus
in c. cùm in officijs. de testam. Hæc sanè sunt,
quæ possunt comprobare similitudine quadam rationem istam, quam exposuimus, ad
humanas ac ciuiles leges pacto nudo negantes actionem. Vnde manifestè errare videtur
Andr. Alciat. in Rub. ff. de verb. obligat. nume.
13. & lib. 5. parad. cap. 5. dum scribit, ex pacto
nudo iure etiam Ciuili actionem oriri in his
casibus, quibus eiusdem pacti violatio mortalem culpam habet. Falsa siquidem est hæc opinio ex præmissis.
Secundò, aduersus communem Fortun. in
dict. capit. 1. num. 10. alia vtitur ratione, existimans adhuc iure Ciuili post iuris Canonici
statuta, ex pacto nudo actionem dari. Nam
si quid omissum sit iure Ciuili, standum est in
eo iuri Pontificio: quemadmodum communi
sententia traditum est in capitul. cleric. de iudic. cap. 1. de noui oper. nuncia. Authen. quomodo oporteat Episcopos. collat. 7. in princi.
Sed licet iure Ciuili omissus sit casus pacti nudi, cui actionem dari iura ciuilia omiserunt,
ius tamen Canonicum palàm eidem actionem dedit: igitur actio in foro Cæsareo pacto
nudo competit. Sed hæc ratio manifestè deficit, quippe quæ falsum præmittat: cùm hic
casus non sit à iure Ciuili omissus, imò expressim decisus: siquidem in dicto §. sed cùm nulla. responsum est, nudam conuentionem minimè parere actionem ciuilem. Etenim si
ius Ciuile actionem dedisset pactis solennibus, omittens pacta nuda, potuisset dici,
hunc casum omissum fuisse: at cùm palàm responderint Iurisconsulti, pacta nuda non habere actionem ciuilem: sequitur statim, non
esse hunc casum omissum, sed omnino decisum.
Tertiò, nihilominus, quòd iure Ciuili pactum
nudũnudum actionem producat, probatur hac
argumentatione. Pactum nudum præsumitur
animo donandi conceptum, & itidem donationis causa. l. Campanus. ff. de operis libert. vbi constat, quòd qui sciens, se non teneri, promittit centum alteri, donasse videatur. Sicuti ex eo loco adnotarunt Abb. in capitul. si cautio 3. columna, de fide instrumen.
glos. in l. 2. §. circa. ff. de doli exceptio. Ias. in §.
si minùs. numero 8. de action. idem Iason. in l.
iurisgentium. §. sed cùm nulla. ff. de pactis.
numero 28. donatio autem hodie fieri potest
pacto nudo. l. si quis argentum. §. vltim. C. de
donat. Ergo quodlibet pactum nudum iure
Ciuili producit actionem. Huic argumentationi respondetur, donationem tunc præsumi
ex promissione scienter facta, quando ea fit
per solennem stipulationem, secundum Paul.
|
de Castro. in dicto §. sed cùm nulla. vbi Iaso. refert alios idem tenentes: non autem, vbi facta fuerit per pactum nudum. Et præterea d. l.
si quis argentum. obtinet in donatione vera,
nōnon in præsumpta, qualis est ista, ne dentur duo
specialia in vna, & eadem re, aduersus l. 1. C. de
dotis promiss. Sic
deniq;denique fit, vt iuris sit constitutissimum, lege Ciuili actionem pacto nudo
negari: idq́ue fieri potuit, cùm actiones Iure Ciuili fuerint inductæ. l. 2. §. ex actis. ff. de origine iur.
Tertiò, hoc in tractatu constituendum est,
Iure
† Pontificio pactum nudum actionem
efficacem ad exigendum producere. tex. est ita
omnium consensu intellectus in dicto capit. 1.
de pactis. quam illius capitis interpretationem Fortuni. in eius relectione omnium latissimè defendit aduersus aliquot rationes, quæ
solent adduci in contrarium, maximè per Felin. in dicto capit. 1. & Iaso. in dicto §. sed cùm
nulla. Quibus illud est obiter adijciendum,
quo ad apertiorem intellectum eorum, quæ
ab ipsis tradita fuêre, nempe, pactum nudum
Iure Canonico actionem producere, si causam expressam habeat: alioqui pactum nudum à causa etiam Iure Pontificio actionem
minimè producit: secundum Abb. in capit.
si cautio. colum. 2. de fide instrument. Bald. in
l. si de diuisione. ad finem. C. famil. herciscun.
Felin. in dicto capit. 1. de pact. colum. vlti. Fortun. inibi numero 34. & Ias. in dicto §. sed cùm
nulla. 3. colum. text. optimus in dicto capit. si
cautio. Et probatur ratione: nam pactum
nudum Iure Canonico non habet maiorem
vim, quàm habeat stipulatio Iure Ciuili: sed
stipulatio sine causa non habet actionem quo
ad effectum. l. 2. §. circa. ff. de doli exceptio. igitur nec pactum nudum. Deinde promissio
nuda ab expressione causæ, si promissor sciebat se nulla ex causa debere, donatio præsumitur, modò probetur hæc scientia: si verò
constet ipsum promittentem credidisse causam subesse, quæ non inerat, aut simus in dubio, an ita crediderit, vel ne, præsumitur promissio indeliberata, & emissa absque animo
donandi & obligationis, ioco potiùs quàm seriò: atque ideò etiam Iure Canonico non
obligat, nec Iure Naturali, nec Regio, quia deficit consensus. quod in dicto capit. si cautio.
frequentissimo omnium consensu explicatur: maximè per Abb. quamobrem plurimùm est aduertendum, an donatio in his promissionibus, & pactis nudis aut simplicibus
præsumatur. de quo latè Ias. in dicto §. sed cùm
nulla. 2. colum. idem Iaso. in l. tale pactum. in
principio. 2. colu. ff. de pactis. & in l. diuortio.
ff. de verb. obligat. Bal. & Ias. in l. sicut. C. de repud. hæred. Hippo. in l. 1. §. præterea. ff. de quæstion. numero 93. idem in Rubric. de fideiusso.
numero 45. Fortuni. in dicto c. 1. de pactis. numero 34. Deci. in consil. 682. num. 4. latè Barbat. in l. generaliter. colum. 15. ff. de verbo. obligationibus. Feli. item in dicto capit. si cautio.
quod si verum est, Iure Pontificio pactum nudum à causa actionem non producere, parum, aut sanè nihil refert, & conducit asseuerare, Iure Canonico pacta nuda producere actionem, cùm, si causam habeant, iam non nuda, sed vestita sunt, vt interim loquendi formula vtar. Nihilominùs non obstat hęc consideratio: etenim etsi verum sit, pacta nuda ab
expressione causę nec Iure Canonico actionem producere, & vtroque Iure Ciuili etiam
pacta habere actionem ex adiectione causæ,
constat discrimen maximum inter Iura Pontificia & Ciuilia, quia Iure Ciuili tunc demum
pactum alioqui nudum fomentum à causa recipit, cùm eius sit effectus sequutus, non ex
simplici tantùm eius appositione: & sic fouetur pactum nudum ab effectu causæ, dicta
l. iuris gentium. §. sed etsi. & §. & ideò. vt si tibi
dem pallium, vt eas pro me Romam, vt des mihi equum: hoc casu Iure Ciuili actio oritur,
at si absque exequutione simpliciter adijciatur causa in hunc modum, dabo tibi centum,
vt eas pro me Romam: ex hoc pacto Iure Ciuili actio non oritur, bene tamen Iure Pontificio: sicuti explicat Fortun. in dicto capit. 1.
de pactis. numero 34. Erit & aliud huius distinctionis exemplum. Nam Iure Canonico
actio oritur, si quis ita promiserit: Promitto donare centum: est etenim hæc promissio nuda donationis, non donatio: sed tamen Iure Pontificum actio ex ea oritur, secundum Abb. in dicto capit. si cautio. 2. colum.
argu. capit. 1. de donationibus. Iure autem
Ciuili ante. lege, si quis argentum. §. vltim. C.
de donationibus. non habebat nec producebat actionem. Bartol. & communis in dicta l.
iuris gentium. in princi. ff. de pact. Iaso. in §. in
personam. de actionib. nu. 60. Est item & exemplum non incongruum, si quis sciens se nihil
alteri debere, centum ei promittat: est
namq;namque
tunc causa donationis præsumpta: Iure autem
Canonico actio ex hac donatione præsumpta
oritur, licet pacto nudo concepta, non sic Iure
Ciuili. Siquidem Iure Pontificio non contingunt hîc duo specialia, cùm Iure Canonico ex
pacto nudo donationis regulariter actio constituta sit:
atq;atque ita hoc exemplum collegimus
ex Felin. in dicto capit. 1. de pactis. licet Fortu.
inibi num. 34. existimet, etiam Iure Ciuili in
hac specie dari actionem.
Quartò, principaliter est hîc adnotandum
† Iure Pontificio actionem oriri, & dari ex pollicitatione, quæ est vnius promissio absenti,
non præsenti facta. Hæc conclusio probatur
secundum Abb. ibi in capit. qualiter. de pactis. dum Diui Gregorij responsio transscripta ex libro 8. Epistola. Epistol. 38. generalis est. ad idem est optimus text. in capit. iuramenti. 22. quæstio. 5. pollicitatio enim pro|
missio est. l. sciendum. §. dictum. ff. de ædilit. edict. Quam sententiam latè defendit Fortu. in
dicta l. 1. ff. de pactis. colum. 2. & 3. auctoritate
text. in capit. si tibi absenti. de præbend. in 6.
cui facilimè poterit responderi, si consideremus eam decisionem agere de collatione beneficiorum, quæ certa debet esse, ac necessariò à Prælatis & Episcopis facienda: idcircò non est ad exemplum donationis iudicanda, valetq́ue collatio absenti facta nemine pro
eo acceptante, nec reuocari potest: quod ipse tradidi libro 3. Variarum resolut. cap. 16.
in princip. quamobrem non rectè adducitur
ad hanc controuersiam text. in dicto capit. si
tibi absenti. Deinde, ne quis existimet certam esse Panormi. sententiam de acceptilatione, quam modò retulimus, aduertere oportet Iure Pontificio ex pacto, id est, ex duorum
consensu actionem oriri. cap. 1. de pactis. l. 1. ff.
eod. at acceptilatio non habet duorum consensum, sed vnius tantùm. Nec diui Gregorij
auctoritas quicquam vrget: quia is loquitur de pacto conuento ex duorum consensu,
vt constat ex dicta Episto. 38. Sic sanè Panormit. parum sibi constans in capit. cùm inter vniuersas. colu. vlt. de elect. asseuerat, quòd Iure
Canonico ex pollicitatione actio minimè oriatur. cuius opinionem sequuntur Ias. in dicta l.
iurisgentium. §. sed cùm nulla. idem Iaso. in
Rubri. ff. de verbo. obligationibus. colu. 3. & 4.
vbi Lancelot. Galiaula. folio 12. colum. 3. & Alciat. numero 7. idem probant asserentes, hanc
opinionem esse communem. Cui suffragatur
gloss. in capit. scimus. 12. quæstio. 1. dicens esse
speciale, quòd ex pollicitatione facta Deo, vel
Reipublicæ oriatur actio. Igitur regulariter etiam Iure Canonico ex pollicitatione actio non oritur. Et præterea constat hæc opinio ex eo, quòd pollicitatio non producit
naturalem obligationem, quæ ex consensu
duorum oritur. l. 1. ff. de pactis. notat in specie
Bartol. in l. si vnus. §. pactus. colum. 5. ff. de
pact. vnde manifestè cessat æquitas prætoris,
& Iuris Pontificij ratio: ex quibus pacta nuda
fomẽtumfomentum acceperunt. his accedit, quòd ex
vnius promissione absenti facta nihil ei quæritur, & potest reuocari promissio. l. 2. §. sed si
donaturus. & l. absenti. ff. de donat. qua ratione dubia profectò est huius controuersiæ definitio: atque ita dubitat Felin. in dicto capit. 1. de pactis. & fortassis etiam lege Regia
præmissa, quæstio. 3. est titulo 8. libro 3. ordinat. non esset admittenda opinio prior contra communem, si consideremus eam
constitutionẽconstitutionem tractare de ea promissione, quę absentis fit vtilitate, alicui tamen pręsenti. Alijs videbitur & id iure æquissimo, lege Regia
ꝓbariprobari
priorem Abb. opinionem, & ex ea dari actionem pollicitationi, naturalemq́ue obligationem oriri. Sed duo sunt obiter adnotandi errores hac in quæstione animaduertendi: prior Abb. in dicto capit. cùm inter vniuersas. de elect. qui pręmittens Iure Canonico ex pollicitatione non dari actionem, nec oriri naturalem obligationem, fatetur, non
seruantẽseruantem pollicitationem peccare. hæc etenim sibi non
cōstatconstat. Nam si obligatio naturalis minimè oritur, vt ipse Panorm. sensit, & superiùs probauimus, cùm non detur
duorũduorum, sed vnius tantùm
cōsensusconsensus, non peccat, qui pollicitationem minimè seruauerit. Alter error est Lancel. Galiaulę in dicta Rubr. de verb. oblig. fol. 11. colum. 4.
qui existimat, hanc argumentationem sufficientem esse: peccat promissor mortaliter, si
promissa non seruauerit, ergo Iure Canonico
datur aduersus eum actio. Etenim nec Ius
Canonicum nec Ciuile semper actionem dat
ad ea, quæ quis tenetur sub peccati mortalis
reatu agere: quod notauimus aliàs circa intellectum l. 2. C. de rescind. vend. & hoc in ipso §.
tametsi detur remedium denunciationis Euangelicæ. c. nouit. de iudi. vbi multa Doct. hac
de re tradidêre.
Quintò, & præcipuè ex præmissis deducitur sententia Bartol. in dict. l. si quis pro eo. qui
scribit pactum nudum iuramento præstito ita
confirmari, vt etiam Iure Ciuili actionem producat: hæc est communis opinio Docto. vt
constat ex Iasone in dicto §. sed cùm nulla. numero 21. & Iunioribus in l. si quis maior. C. de
transaction. Felin. in dict. cap. 1. de pact. nume.
4. & inibi Fortun. num. 25. Nam opinionem
istam tenuerunt Anton. & Abb. in dict. ca. cùm
contingat. numero 31. Matthesila. notab. 36.
Cuman. Roma. Alexand. & Galiaula. folio 6.
colum. 3. in Rub. ff. de verborum obligatio. &
Alciat. in dicto capit. cùm contingat. numero
245. qui expressim fatetur, hanc opinionem
esse communem, tametsi numero 242. dixerat
contrariam saltem Iure Ciuili magis communem esse. Idemq́ue Iason asserit in dict. l. si quis
maior. nume. 23. & Corneus in Authen. Sacramenta puberum. quæstio. 13. C. si aduers. vend.
post Salyc. ibi. Sed pro priori sententia facit,
quòd iuramentum habet vim duplicis
cōsensusconsensus. gloss. ab omnibus recepta in dicto capit.
cùm contingat. cuius mentionem fecimus in
hac parte. §. 1. & tamen pactum nudum geminatum Iure Ciuili actionem producit. l. vltim.
C. ad legem Falcid. notant Bartol. & Docto. in
dicto §. sed cùm nulla. Fortuni. in dict. cap. 1. de
pact. nume. 36. & est opinio communis, vt fatentur Iaso. colum. 4. Ioan. Crottus col. 2. Galiaul. folio 6. 1. col. in Rubri. ff. de verbor. oblig.
text. optimus in l. 1. §. debitum. ff. de constitu.
pecu. & licet contra hanc communem in hoc
tenuerint Crottus, Galiaul. & alij, præsertim
Iaso. in l. si pacto, quo pœnam. 3. colum. C. de
pact. & possit optimè responderi ad dict. l. vlti.
ꝙquod loquatur in stipulatione: adhuc prior sententia defendi poterit, quam sequitur Ripa in
dict. Rubr. de verbor. oblig. nume. 30. Felin. in
|
dict. c. 1. de pact. nume. 4. Et ne quis existimet
Bartol. in dict. l. si quis pro eo. non esse huius
opinionis auctorem, oportet eius literam expendere: vulgò etenim ita legitur. Sextò dixi, quòd prohibetur contractus, quia lex non
adsistit sibi, non autem reprobat: & hîc aduerte. exemplum pone in §. alteri. l. stipulatio
ista. ff. de verbo. obligat. tunc, quia ex tali conuentione oritur obligatio naturalis, vt ibi notaui. Item in pacto nudo, puto, quòd de Iure
Canonico per tale iuramentum talis conuentio validatur: sicut pœnalis stipulatio super
ea apposita valet. vt dicto §. alteri, &c. Ex quibus, ni fallor, mens Bartol. est, quòd in dict. l.
si quis pro eo. commentarijs semper intendit
tractare, an iuramentum confirmet contractus Iure Ciuili prohibitos, etiam quo ad vim
in foro Ciuili obseruandam. Huc etenim spectat totius disputationis intentio. Item & in
hac parte, qua Bartol. hanc quæstionem examinat, paria esse censet pactum nudum, & stipulationem alteri per alterum factam. Et tamen
iuxta communem sensum constat Bartol. tenuisse, stipulationem alteri per alterum præstito iuramento conceptam, validam esse etiam
Iure & foro Ciuili: cùm alioqui Iure Canonico nulla posset
cōtingerecontingere dubitatio, & mens
Bart. ab his, quæ tradit, de appositione pœnæ
foret aliena. Igitur Barto. asseuerat, pactum
nudum per iuramentum validum fieri: atque
ideò legenda est Barto. litera in hunc modum:
item in pacto nudo, quod de Iure Canonico
validum est: puto, quòd per tale iuramentum
talis conuentio validatur. Hæc Bart.
idẽidem erit in
pacto nudo à causa, nam per iuramentum valet, & tenet
vtroq;vtroque iure, cùm iurata promissio
præsumatur præuia deliberatione concepta.
Nam & cautio sine causæ expressione omissa,
iurata tamen, probationem efficacem & obligationem efficit,
secũdumsecundum Rom. cons. 373. Ioan. Baptist. in l. admonendi. ff. de iureiur. colu.
30. Hippolyt. in l. 1. §. præterea. ff. de quæsti. nu.
93. Deci. in cons. 682. nu. 5.
Sextò, principaliter opinamur,
† ex pollicitatione iuramento præstito confirmata oriri
actionem efficacem ad agendum, etiam in foro Ciuili, propter vim & virtutem iuramenti,
quæ quidem assertio probatur duabus rationibus, quarum prior adsumitur ab ea opinione, quam in prima huius relectionis parte probare conati sumus. §. 2. nempe, Iure Ciuili ex
iuramento actionem &
obligationẽobligationem oriri. Posterior verò habet fundamentum ab ea quæstione, quæ paulò antè disseruit, an ex pollicitatione oriatur obligatio & actio Iure Canonico. Etenim, vtcunque sit de illa controuersia, si pollicitationi iuramentum accesserit, æquissimum erit, quòd ex ea obligatio oriatur,
& actio detur: idemq́ue iure verius videtur, si
vim iuramenti diligenter consideremus. Nec
enim video quid impediat, me naturaliter absenti obligari adhuc nullo cum eo pacto inito,
siquidem naturalis obligatio,
quātùmquantum ad meipsum attinet, à meo consensu deducitur, qui
consensus perfectissimus est, nisi lex impediat, donec absens ille, cui promisi, expressè vel
tacitè obligationem istam remittat. hoc ipsum
est, quod Regia l. 3. tit. 8. libr. 3. ordinat. obseruandum esse pręscribit, dum tantùm admonet
& statuit, promissionem seruandam fore, etiam absenti factam, modò constet animus præsentis ad obligationem.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Promissio facti alieni Iure canonico reducitur ad
illam, qua quis promittit se facturum & curaturum.
-
2 Promissio facti alieni iuramento præstito eandem
interpretationem habet, vt promissor faciat &
curet.
-
3 Promittens se facturum & curaturum circa factum alienum liberatur, possibilem diligentiam
exhibens. & num. 4.
-
4 Difficilitas an excuset à mora in obligationib. ad
factum, speciem, vel ad genus.
-
5 Promissor facti alieni directè concepta, & pœna
apposita, an liberetur, si fecerit, & diligentissimè curauerit.
-
6 Quid dicendum sit in eo, qui promittit, se facturũfacturum
& curaturum cum effectu?
-
7 In prætorijs stipulationib. facti alieni, an sit satis
promissorem diligenter fecisse, & curasse, quod
alter faceret?
HIS proximè accedit quęstio nōnon
inutilis, qua tractari solet de promissione facti alieni, an ea iuramẽtoiuramento pręstito vtilis sit & valida?
Nam Iure Ciuili constat, promissionem facti alieni non inducere obligationẽobligationem.
l. stipulatio ista. in princip. ff. de verbo. obligat.
§. si quis alium. Institut. de inutilibus stipulat.
Regia l. 11. titul. 11. part. 5. nisi quis expressim
promittat, se acturum & curaturum, quod alter faciat. l. quoties. ff. de verbor. obligat. aut
stipulationi fuerit adiecta pœna, dicta l. stipulatio ista. in princip. versic. at si quis velit. Quibus tandem præmissis proponitur conclusio
prima.
Promissio
† expressa facti alieni iure Pontificio in
hũchunc sensum valet, vt
promittẽspromittens teneatur
se acturum & curaturum, quod alter faciat.
Hoc enim dictat æquitas Canonica, & probatur auctoritate glo. in c. Eleutherius. 91. distin.
quam sequuntur Anton. Abb. & Præposit. in c.
ex literis. in 2. de sponsal. Feli. in cap. ex rescripto. de iureiur. colu. penult. Alexand. colu. 2. &
|
Iason in dicta l. stipulatio ista. in princip. quorum opinio communis est. Imò in matrimoniali causa idem vtroque iure obtinet, secundum gloss. in c. veniens. de eo, qui cogno. consang. vxor. suæ, quam Doctor. inibi sequuntur,
& Præpo. post alios in dict. c. ex literis.
atq;atque ita
æquitas illa, quæ suadet pacta seruari, & huic
promissioni hanc interpretationem exhibet,
tametsi Andr. Alcia. in l. 4. §. Cato. num. 139. ff.
de verbo. obligat. teneat idem fore dicendum
Iure Canonico, quod modò respondimus ex
Iure Ciuili.
Secunda conclusio. Promissio
† facti alieni iuramento præstito concepta eum sensum
habet, vt, qui iurauit, promisisse videatur, se acturum & curaturum: hanc opinionem probat gloss. in c. ex rescripto. de iureiur. & ibi eam sequuntur Abb. Felin. & alij. gloss. & Doct.
in dict. cap. ex literis. & in capit. sicut ex literis.
de sponsal. Anto. Corset. in singu. in verb. promissio facti alieni. Raphaël, Alexand. & Iaso. in
d. l. stipulatio ista. in princip. 2. dicens, hanc opinionem communem esse. idem fatetur eam sequutus Paul. Paris. consil. 109. lib. 1. nu. 11. horum ratio ea est, quòd iuramentum hunc effectum habet, vt actus eò meliori modo, quo valere potest, sit intelligendus. l. cùm pater. §. filius matrem. ff. de lega. 2. not. Bart. in d. l. si quis
pro eo. col. vlti. ipse etiam latiùs illius loci interpretationem tradidi in cap. Raynaldus. §. 3.
nu. 10. de testam. Et sanè licet Ius ciuile improbet hanc stipulationem, saltem eo in sensu, vt
ei nec obligationem nec
actionẽactionem tribuat, opinor ex ea naturalem
obligationẽobligationem oriri ad hunc
effectum, vt promissor teneatur curare & facere, quòd alter promissum actum exequatur.
Qua ratione Ius Pontificium promissionem
facti alieni hunc in sensum admittit: & præterea
vtroq;vtroque iure propter vim & religionem iuramenti eadem adsumitur interpretatio, sicuti
iam frequentissimo omnium consensu receptum est.
Superest tamen difficultas in his conclusionibus intelligendis. Nam in his casibus, quibus promittens factum alienum
† tenetur se
facturum & curaturum, liberatur, si diligenter iuxta proprias vires curauerit, quod alter
faciat: sicuti adnotarunt in specie Anton. &
Abb. in c. Gemma. de sponsalibus. Præpo. post
alios in dict. c. ex literis. Frederic. in consil. 122.
Felin. in dict. c. ex rescripto. Dec. in l. impossibilium. ff. de regu. iur. Abb. in cons. 90. libr. 1.
Dec. consil. 313. Hippol. in Rubr. ff. de fideiuss.
quæst. 20. Areti. consil. 142. col. 3. & consil. 80.
colum. 6. secundum quam opinionem
pronũciatumpronunciatum fuisse refert Matth. Afflict. in decisio.
295. quæ quidem opinio probatur in c. breui.
de iureiur. c. significante. de pignoribus. gloss.
in c. beatus. 22. quæst. 2. Angel. consil. 219. Quibus in locis adnotari solet, difficultatem excusare à periurio. idem not. Feli. in c.
testimoniũtestimonium. col. 7. de testib. idem in c. P. & G. de offic. deleg.
colum. 2. & est communis opinio, sicuti constat ex Barto. Alex. Socyn. Iaso. Purpurato nu.
58. Cur. Iun. nu. 35. & Deci. in l. quod te mihi. ff.
si cer. pet. Ias. in l. quod seruus. ff. de
cōdcond. ob causam. colum. penulti. tradit Pręposit. in capit. 1.
§. licet si de feudo fuerit controuers. inter domi. & agnat. post Bald. ibi. adeò quidem, vt
quamuis qui iurauit aliquid agere, ab initio
scientiam habuerit futuræ difficultatis, aut
crediderit, se facere non posse, minimè periurus sit, tametsi iuramentum fuerit temerarium. quod not. Ang. in summa, verbo, iuramentum. 5. numer. 31. cui accedit Purpur. in dict. l.
quod te mihi. nume. 59. His etiam suffragatur
text. celebris in l. si vehenda. §. idem iuris. ff. ad
leg. Rhodiam. de iact. not. Din. in reg.
peccatũpeccatum.
ad fin. de regul. iur. in 6. text. item optimus in
dicta l. quod te mihi. vnde promissio facti alieni, quoties ea valida est, & in hunc sensum accipitur, vt promittens curet diligenter quod
alter faciat, minimè adstringit promissorem,
qui fecit iuxta proprias vires, & curauit hoc
omni conatu, vt alter faceret, secundum eos
autores, quos modò citauimus. Quorum opinionem fatentur communem esse Iaso. in
d. l. stipulatio ista. num. 10. & in l. Titia. nu. 13. ff.
de verb. oblig.
atq;atque omnes ferè Iuniores in l. 4.
§. Cato. ff. eod. titu. in 9. opposit. maximè Ioan.
Crott. in 2. lectione. num. 30. Carol. Ruinus, &
Lancel. Galiaula in d. 9. opposit. Alciat. in nu.
129. & Paul. Parisius in consil. 109. nu. 22. &
cōscons.
110. nu. 26. lib. 1. Philip. Dec. in d. cons. 313. & in
d. l. impossibilium. Thom. Grammat. q. 2. post
decisiones.
Cęterùm hanc opinionem communem conatur euertere Francisc. Areti. in l. si ita stipulatus fuero te sisti. §. possum. ff. de verb. obliga.
colum. 2. licet fateatur, eam seruari in praxi:
eandem improbant falsam esse censentes Socin. in consilio 288. lib. 2. Carol. Ruinus in
dict. §. Cato. 9. opposi. & ibi Alciat. numer. 139.
& præcedentibus. Ias. in dict. l. stipulatio ista. in
princ. & in d. l. Titia. nume. 13. ff. de verb. oblig.
quorum ea est præcipua ratio, quòd promissione facti alieni concepta statim ab initio imminet difficultas, quæ omninò præuidetur à
promittente. Vnde sibi imputet, qui scienter
ad rem difficilem se obligauit: quod colligitur ex d. l. quod te. dicta l. si vehenda. §. idem
iuris. in quibus difficultas post promissionem contingens excusat: igitur non quæ ab
initio inerat: quod not. Bald. & Salyc. in l. sed
si quis. §. quæsitum. ff. si quis cautioni. Bar. in l.
continuus. §. illud. ff. de ver. obl. Ad hoc ipsum
optimè conducit l. sancimus. C. de fideiussor.
vbi secundum Bal. non excusat promittentem
difficultas, quæ ab initio promissionis inerat.
Eandem opinionem aduersus
cōmunemcommunem probat tex. in dict. l. stipulatio. in princi. ff. de verbo. obligat. qua in parte admittit hanc promis|
sionem facti alieni, si ei pœna fuerit apposita.
Etenim si in hac specie promissor à pœna liber
foret censendus ex eo, quòd
diligẽterdiligenter curauit,
quòd alter faceret, profectò inanis & inutilis
stipulatio pœnalis esset censenda: quippe, quæ
immunem facilimè redderet ipsum promissorem, quod admodum alienum est à mente legis, & ipsorúmmet contrahentium. Quamobrem in hac disceptatione multa sunt adnotanda ita distinctè, vt iuxta vires proprias omnem
ambiguitatem explicemus.
Primùm illud est prænotandum, quòd Bar.
scripsit in l. quod te mihi. ff. si cert. petat. & in
dict. l. continuus. §. illud. ff. de verb. obliga. per
illum text. nempe
† difficultatem excusare
promissorem à mora, pœnaq́ue in obligationibus ad factum. dicta l. si vehenda. §. idem iuris. Et in obligationibus ad speciem: dicta l.
quod te mihi. non tamen in obligationibus
ad genus, cùm id perire non possit. l. incendium. si cert. peta. at perempta specie ante moram debitor omninò liberatur. dicta l. quod
te mihi. hanc Bartoli distinctionem sequuntur Abbas & Doctor. in dicto capit. breui. &
Docto. in dicta l. quod te. notat Dynus in reg.
peccatum. de regul. iur. in 6. ad finem. Nam &
Card. in dicto capit. breui. & Iason in l. vinum.
ff. si cert. peta. testantur eam opinionem communem esse. Attamen Francisc. Purpurat. in
dict. l. quòd te. nume. 64. scribit ante Alexand.
fuisse communem sententiam Bartoli contrariam. post Alexand. verò magis communem
esse Bartol. opinionem. Ego sanè non censeo
prætermittendum fore, quo in sensu sit hæc
distinctio accipienda: illud etenim apud me
constitutissimum est, difficultatem vtcunque summam minimè extinguere obligationem ad genus. dicto §. illud. tametsi extinctio rei benè obligationem ad speciem perimat. dict. l. quod te. atque ideò in dicto §. illud.
non probatur sententia Bartol. in eo sensu,
quo accipienda est. Deinde quamuis obligatio ad genus minimè perempta sit, propter
difficultatem, excusatur tamen debitor in animæ iudicio à præsenti solutione: quod notant omnes in capit. cùm tu. de vsur. Et in
dicta regu. peccatum. quo in loco nos idem
præmisimus in princip. sic denique ex Bartol.
colligitur in obligationibus ad factum, & ad
speciem difficultatem à mora & à pœna excusare. dict. l. si vehenda. §. idem iuris. & l.
quod te. in quo recepta est omninò sententia
Bartoli, si consideremus, eam dici veram difficultatem, quæ promissorem, pactum & promissionem seruare impedit etiam per eum
exhibita possibili secundum eius vires diligentia. qua ratione, si à mora excusatur, erit
ꝓfectòprofecto promissor liber, & ab eo quod creditoris
intersit: quidquid contrarium Curti. Iunior
in dict. l. quod te. num. 39. voluerit ex l. si fideiussor. §. necessaria. ff. qui satis.
cogũturcoguntur. qui locus non potest de vera difficultate intelligi,
dum inibi dicitur, non facilè: nec enim inde
sequitur, debitorem faciendo quod possit,
non posse pactum seruare: poterit equidem,
quamuis ei sit ea potestas difficilis aliquantum. Nec item vrget Bartol. decisio. in l. stipulationes non diuiduntur. quæst. 9. ff. de verbo.
oblig. dum expressim voluit, promittentem
scribere librum teneri ad interesse si non scripserit, etiamsi ei fuerit ante moram manus amputata, quia vel ea opinio falsa est, vel intelligenda, quando liber potest per alium scribi:
idcircò veram esse censeo Bartol. opinionem
in dict. l. quod te mihi. quantum ad obligationem ad factum & speciem. Nam propter
veram difficultatem debitor excusatur non
tantùm à pœna & mora, sed & ab eo, quòd
creditoris intersit. Et hæc est communis opinio, quæ item probatur ex eo, quòd iusta causa excusat à pœna conuentionali: sicuti notat Antoni. per text. ibi in dicto capit. significante. de pignoribus. Imol. consilio 5. numero 4. Nam, quòd iusta causa excuset à pœna legali, tradit gloss. vlti. in l. ab exequutione. C. quorum appel. non recipi. Bald. in l. 2. C.
de Episcop. audient. notatur in capit. sacro. de
senten. excommu. & licet possit responderi ad
decisionem text. in dicto capit. significante.
quòd ibidem pactum legis commissoriæ maximè in pignoribus improbatum, maximam
præbuerit causam excusandi promissorem à
pœna conuentionali propter iustam causam:
& pręterea frequentiori iuris vtriusque interpretum sententia
obtẽtumobtentum sit, iustam causam
non excusare à pœna conuentionali, & si excuset à pœna legali. gloss. celebris in l. si quis
cum militaribus. C. de resti. milit. Bald. in l.
non solùm. ff. de rei vendi. & in dict. l. quòd te
mihi. Corset. in singula. in verb. pœna. Alexand. consilio 119. libro secundo. numero 18.
& in consilio 43. libro 6. Iason in l. qui Romæ.
§. duo fratres. columna 6. ff. de verborum obligationibus. Deci. in l. qui cum alia. ff. de regulis iur. Bald. in l. ædita. 2. lectu. 8. opposit. C.
de edendo. idem Bald. in l. eos. §. cautione. columna 2. de appel. Curtius Senior consilio 67.
columna 19. Andr. Tiraquell. lib. 2 de retract.
§. 1. gloss. 7. nume. 55. attamen vbi iusta causa
procedit à difficultate vera, quæ in hoc equidem consistit, quòd debitor possibilem apud
se diligentiam adhibuerit, existimarem ipse,
eam iustam causam à pœna etiam conuentionali excusare.
Quantum verò attinet ad obligationem in
genere Bartol. censet difficultatem
nōnon excusare à pœna nec mora, eius tamen opinio minimè constat ex locis per eum adductis. Nam in
his tantùm probatur, difficultatem solutionis minimè extinguere
obligationẽobligationem. Vnde falsò colligitur,
difficultatẽdifficultatem non excusare à mora
nec à pœna. Atque ita contra Bart. tenuerunt
|
Salycet. Fulgosi. Paul. Rom. Deci. & Curtius in
dict. l. quod te. & ibi etiam Francisc. Purpurat.
dicens, quod aduersus Bartol. opinionem iudicaret. Et profectò si vera difficultas pręmittatur eo sensu, quo eam accepimus, iniquissima
est opinio Bart. cui
etiāetiam refragatur tex. in l. sciendum. cum l. seq. ff. de vsur. l. Thais. §. 1. ff. de fideic. liber. l. si creditor. §. illud. ff. de distract. pignor. sic
deniq;denique iuxta
prædictũprædictum sensum est examinanda Bart. distinctio in d. l. quod te. & necessariò præmittenda ad præsentem disputationem.
Secundò, est in hac controuersia obseruandum, stipulationem istam facti alieni, quoties
promissor expressim promisit, se facturum &
curaturum, hunc habere sensum, vt, si is fecerit, quidquid ipse potuerit, liber sit à mora &
à pœna, in quo omnes ferè conueniunt, qui
hanc quæstionem tractauêre: præsertim Freder. in dicto consilio 122. Bartol. in consil. 236.
Anton. & alij in dicto capitulo Gemma. & meritò, quia potiùs hîc promittitur factum proprium, id est, diligentia, quàm alienum: sicuti
colligitur ex Bartol. in l. inter stipulantem. ff.
de verbo. obligationibus. Angelo Aretino in
dict. §. si quis alium. Institut. de inutilibus stipul.
Tertiò, ex præmissis sequitur, in hac promissione facti alieni promissorem omninò liberari à pœna & interesse, si fecerit, quidquid ipse
potuerit, & curauerit diligenter quod alter faciat: in omnibus equidem casibus, quibus hæc
promissio facti alieni resoluitur in promissionem curæ & diligentię. Etenim si vera est secũdasecunda conclusio, quam modò adnotauimus, constat planè verum esse id, quod in hoc versiculo
itidem modò proponimus ratione satis vrgenti, & quæ minimè tolli poterit.
Quartò, hinc apertissimè cōstatconstat, promissionem directam facti alieni, quæ Iure Canonico
in eam resoluitur, vt promissor se facturum &
curaturum cauerit, satis apud iudicẽiudicem Ecclesiæ
ad excusandam pœnam & interesse seruatam
fuisse, si promissor diligẽterdiligenter iuxta proprias vires omnia tentans fecerit, & curauerit, quod
alter faceret, nihil omittẽsomittens, quod posset ad effectum perducere alienum factum. Hęc conclusio communis est perpẽsaperpensa auctoritate eorum,
qui probare conati sunt, & asseuerant, directādirectam
facti alieni promissionem Iure Pontificio in
hunc sensum accipiendam fore.
Quintò, vt propositæ quæstioni satisfaciamus, apparet vtroq;vtroque iure ob virtutẽvirtutem & religionem iuramenti, promissionem iuratam facti
alieni secundum sententiam communem in
hoc sensu intelligendam fore, vt à promissore
exhibenda sit hac in re possibilis apud eum
cura & diligentia, quod alter faciat: atq;atque ideò
respondendum erit in hoc casu, promissorem
liberum esse à pœna & interesse, si fecerit quicquid potuerit, vt alter faceret. quod communi omnium sententia receptum est. Et probatur
in d. c. breui. de iureiur.
Sextò, non est prætermittendum, generaliter quidem esse obseruandum, quòd, vbi difficultas faciendi contigerit non in ipso promissore facti alieni, sed in eo, qui facturus est, tunc
sanè promissor ipse facti alieni dubio procul
excusabitur à pœna & interesse, vtcunque eius
promissio intelligatur. Quod Alciat. & alij fatentur in d. §. Cato. Et probatur ex opinione
Bar. in d. l. quod te mihi. cuius paulò antè mentionem fecimus, & ex auctoritate Iurisconsulti in d. l. si vehenda. §. idem iuris. ff. ad l. Rhod.
de iactu.
Septimò, existimo Iure
† Ciuili promissorem facti alieni directè promissione concepta
pœna stipulationi apposita minimè ab ea pœna excusari, etiamsi diligentissimè curauerit,
ac solicitè iuxta proprias vires fecerit, vt alter
faceret: huius opinionis ea est ratio, quòd
Ius Ciuile
hāchanc stipulationem validam esse censet in sensu directo, nec eam interpretatur benigna illa interpretatio, quæ in curam ac diligentiam stipulantis redigitur. Quod patet in
d. l. stipulatio ista. in princip. quo in loco propter appositionem pœnæ valida est hæc stipulatio. Ergo in eo sensu accipienda est, quo absque pœnæ adiectione foret intelligenda, nempe in sensu directo facti alieni promissi: alioqui si posset in promissione curæ & diligentiæ
adsumi stipulatio ista, profectò valeret sine pœnæ appositione. Nec sufficiens est additio pœnæ ad mutandum sensum promissionis: atque ita procedit in hoc casu opinio Areti. in d.
§. possum. & aliorum, quos aduersus communem citauimus. Quibus adstipulatur l. sancimus. C. de fideiussorib. & d. l. stipulatio ista. in
princ. cum his, quæ ibi notat Bart. in versic. sed
si pœnalis stipulatio. 2. column. quod in specie
notat Alciat. in d. §. Cato. nume. 132. & colligitur ex his autoribus, quos pro communi sententia adduximus, qui loquuntur in eo casu,
quo promissor facti alieni promittit se facturum & curaturum. Sic & Paul. Parisi. consi. 75.
lib. 3. satis expressè hanc septimam conclusionem probat. & ante eum Carol. Ruinus in d. §.
Cato. 9. oppo.
Octauò, si ad amussim omnia pensitemus,
apparet, tunc demum nec iure Pontificio, nec
Ciuili, nec in promissione directa facti alieni,
nec in promissione curæ, & diligentiæ sufficere exactissimam promissoris diligentiam,
cùm ex mente contrahentium inspecta subiecta materia, possit deprehendi consensus obligationis ad pœnam, vel interesse etiam, eo casu, quo promissor omnem sibi possibilem adhibuerit sollicitudinem, vt alter faceret, atque
is non fecerit. Hæc
cōclusioconclusio deducitur à manifesto promissoris consensu, qui maximè debet
attendi in his, & similibus obligationib. idemq́ue adnotarunt Deci. in l. impossibilium. ff.
|
de reg. iur. ad finem. Alciat. in d. §. Cato. numer.
135.
idemq́;idemque ex illationibus statim subijciendis
examinabitur. Nam ex eis aliquot hac potissimùm ratione subsistunt.
Nonò, hinc proximè infertur,
† quid dicendum sit, cùm quis in promissione facti alieni
promittit se facturum & curaturum, quod alter
faciat cum effectu. Nam per talem clausulam
videtur fuisse intentionem promittentis teneri ad interesse, vel pœnam, si non sequeretur
verus effectus, etiamsi promissor
omnẽomnem, quam
potuit, diligentiam adhibuerit. Quam sententiam veram esse censent Dec. in dict. l. impossibilium. Aret. in d. l. si ita stipulatus. §. possum. Iason in d. l. stipulatio ista. in princ. Carol. Ruin.
in d. §. Cato. 9. oppo. & ibi Alciat. num. 133. Dec.
in consilio 325. & 345. Ludouic. Gozad. in consilio 27. colum. 2. idem Dec. in l. vlt. §. Labeo. numero 11. ff. si cert. petat. quibus idem esse visum
est, si verbis similibus hæc promittentis intentio fuerit significata. Nam difficultas postmodum contingens, præuisa tamen, & excogitata
non excusat promissorem, qui & in hunc casum
seipsum obligare voluit. Contrarium tamen in
hac specie respondit Aretin. in consilio 142. colum. 4. Dec. in consilio 313. Lancelotus Galiaula in d. §. Cato. 9. oppo. & Matthæ. Afflict. decis. 265. Paris. in dicto consilio 110. num. 42. lib.
1. qui post Matthæum Afflict. in d. decis. 295 &
Thomas Grammat. quæst. 2. post decisiones opinantur, idem esse, etiam si promissor expressim addiderit, velle quòd non excusetur, nec liberetur à pœna, quamuis fecerit quicquid potuerit. Etenim, vt ipsi censent, adhuc liberabitur, si possibilem adhibuerit diligentiam,
atq;atque
in Regio Neapolitano prætorio referunt pronunciatum fuisse: ipse quidem arbitror veriorem esse Aretini sententiam in dicto §. possum.
quoties manifestè patet consensus promittentis, qui voluit seipsum teneri ad pœnam, vel interesse, si alter non fecerit, etiam si is diligentissimè curauerit quod fecerit: non enim video
qua ratione possit hæc obligatio improbari: siquidem difficultas non impedit obligationem,
nec eam extinguit l. continuus. §. illud. ff. de verborum oblig. liberat autem à mora vel pœna,
quoties
cōtingitcontingit post obligationem. Nec enim
æquum est quòd liberet
promissorẽpromissorem, qui à principio eam excogitauit, & præmeditatus est,
cùm ei sit imputandum. Quamobrem mihi placet, quod Aretin. in dicto §. possum. Dec. & alij
eum sequuti responderunt:
idemq́;idemque notat Francisc. Purpur. in d. l. quòd te mihi. num. 55. & tamen arbitror, non esse manifestum promissoris consensum ad hoc per illa verba, cum effectu: possunt enim habere varios sensus, ex quibus promissor non temerè seipsum obligare voluerit: sed tantùm adhibendum curam & diligentiam, quòd alter faciat cum effectu: hanc enim, & in hunc finem eam præstare tenebitur.
Nec ex eo se adstringit ad pœnam, nec ad interesse in eo casu, quo præstita omni diligentia alter facere noluerit. Sic
deniq;denique sequor responsum hac in parte Aretini, in d. consilio 142. iuxta
alium numerum. Vnde possunt multa in hac
quæstione resolui, quæ pendent ab expressa &
manifesta promissoris mente.
Decimò ex præmissis
† deducitur, in prætorijs stipulationibus, quæ de facto alieno fieri
possunt, & in hunc sensum accipiuntur, quòd
promiserit quis se facturum & curaturum, non
excusari promissorem ab interesse, quamuis diligentissimè curet, quod alter ratum habeat.
Hic etenim sensus manifestus est ex contrahentium intentione. l. si procurator. ff. rem ratam
haberi. l. quoties quis. ff. de verborum obligat.
alioqui admodum inutilis esset prætoria stipulatio, iudicia, & alij similes actus, quibus hæ prętoriæ stipulationes accedere solent, plerunque
redderentur elusorij. Hæc ipsa conclusio probatur in l. sancimus. C. de fideiussoribus. l. fideiussor. §. necessaria. ff. qui satis. cogan. notant in specie Carolus Ruinus, in dicto § Cato. oppo. 9. &
ibi Alciatus in num. 137. & licet Lancelotus Galiaula in eadem 9. oppo. adhuc in hoc refragetur, dicens, contrariam esse communem opinionem: verè communis opinio in prætorijs
stipulationibus minimè obtinet, nec expressim de his agit, si omnium hac de re auctoritates exactissimè considerentur. Ratio siquidem
differentiæ inde sumitur, quòd contrahentium
mens in hoc potissimùm tendat, vt promissor
facti alieni teneatur facere, & curare, quod alter faciat: & si alter minimè fecerit, in id quod
interest condemnetur. Hanc enim interpretationem exigit natura prætoriarum stipulationum.
Vndecimò, hinc apparet, etiam in extraiudiciali promissione, qua in specie quis promiserit se facturum & curaturum, minimè liberari
promissorem, qui fecerit, & diligentissimè curauerit, à restitutione eius, quod nisi tertius ille
verè faceret, nequaquam datum foret: nec à rescissione contractus, qui factus non fuisset, nisi
cum effectu curaretur. argumento l. cùm te. C.
de pactis inter emptorem & venditorem. & ibi
Salicetus, notant in hac specie Socinus consilio
26. libro 3. & Alciat. in dicto §. Cato. numer. 135.
quòd si quid datum fuerit propter ipsam curam & diligentiam tantùm, profectò id repeti
non poterit, si verè diligentia & cura exhibita
fuerint, tametsi effectus non fuerit sequutus.
Ea etenim causa, quare id dictum est, sequuta
fuit, atque ideo repetitio cessat.
Duodecimò, quò res ista ad summam redigatur, ex prænotatis colligitur, quibus casibus
admittenda sit opinio communis: ac rursus in
quibus contraria, quæ Aretinum in d. §. possum,
auctorem habet, recipienda sit. Denique constat, quando satis sit, vt alieni facti promissor liberetur à pœna, & interesse, omnem ab eo pos|
sibilem
diligentiādiligentiam, vt alter faciat, exhiberi. Quæ
quidem quæstio satis difficilis non immeritò
censetur.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Actus deficiens ratione probatoriæ solennitatis
minimè validus efficitur iuramento præstito.
-
2 Actus deficiens in forma non confirmatur iuramento. & ibi. intellect. ad l. 1. §. si quis. ff. de
verborum obligationibus.
-
3 Fideiussor iuramẽtoiuramento præstito, an possit dari in plus
quàm fuerit principalis obligatio. & ibi traditur intellectus ad l. Græcè. §. illud. ff. de fideiussoribus.
-
4 Renunciatio futurorum alimentorum, an iuramento confirmetur.
DVodecima
cōclusioconclusio ex Bart. commentarijs in hunc modum deducitur: Actus
† deficiẽsdeficiens ratione probatoriæ solennitatis à iure Ciuili
requisitæ minimè efficitur iuramento validus. Sic sanè Bart. censet in d. l. si quis
pro eo. num. 13. Abb. num. 24. Imol. 6. casu. num.
70. in d. c. cùm contingat. Quorum opin. communis est. secundum Alciat ibi. num. 51. probatur equidem ea ratione, quòd istæ solennitates
iure Ciuili sint introductæ ob
fauorẽfauorem publicũpublicum,
vt constat, nempe quo actus ad hominum conuictum necessarij certiores sint,
minusq́;minusque dolis,
fraudibus, & falsitatibus subditi, ad maiorem
Reipublicæ quietem. Atque ideò iuramento
priuati fauor hic publicus tolli non potest. l. ius
publicum. ff. de pact. l. nemo potest. ff. de legat.
1. sicuti Bart. in hac specie, in d. l. si quis pro eo.
adnotauit. aduertendum tamen est, hanc Bart.
rationem, licet in sensu possit procedere, in forma loquutionis peccare. Nam
iuramentũiuramentum nusquam tendit ad supplendum probationis defectum, sed ad ipsius actus
confirmationẽconfirmationem: quemadmodum constat ex his, quæ in hac secunda
Relectionis parte latè tractauimus, & ratione
manifesta probatur, cùm id non præstetur in
contractibus, & similibus dispositionibus ad earum probationem, sed ad maiorem
earũearum vim,
& confirmationem, si probatæ fuerint. qua ratione actus hic deficiens in solennitate probatoria, deficit tantùm in probatione, non in ipsa
viactus: nec is reprobatur, sed ratione probationis minimè pro eo iudicatur. Idcircò secundum Bald. Panor. & Alc. in d. c. cùm contingat.
num. 151. in hoc casu huius duodecimæ conclusionis nihil refert, an tractetur de fauore publico, an de priuato: vtroque etenim casu idem est
respondendum: quia iuramentum non tendit ad supplendas probationes, sed ad confirmationem actus lege prohibiti, vel ad eius maiorem vim. Sic denique, vt hi Doctores existimant, etiam si lex fauorem priuatum respiceret, esset omnino admittenda Bartoli conclusio, quæ communis est. Ex quo apparet Anton.
& Imol. in dicto capit. cùm contingat. prorsus
errare, dum hanc duodecimam Bartoli conclusionem procedere censent in probatoria solennitate, ob fauorem publicum inducta, non in
ea, quæ priuatæ vtilitatis causa statuta fuerit.
Nam hæc interpretatio defendi commodè
non potest, quia iuramentum nihil pertinet ad
supplendas probationes, cùm assertorium non
sit, sed promissorium, quicquid de hoc dubitauerit Corneus in Authent. sacramenta puberum. num. 34. quæst. 14.
Decimatertia conclusio: Iuramentum actui
appositum præcipuam vim habet in hoc, quòd
eius causa actus valet eo meliori modo, quo
valere possit: licet aliquo vitio aut defectu laboret. l. cùm pater. §. filius matrem. ff. de legat. 2.
optimus textus in capit. quanto de iureiuran.
Bartol. communiter receptus. in dict. l. si quis
pro eo. num. 13. ff. de fideiussoribus. qua de re
ipse latiùs tractaui in capitul. Rainaldus. §. tertio. numero 10. de testament. Vnde Bartolus
infert, testamentum iuratum, factum tamen
coram duobus vel tribus testibus, minimè valere vt testamentum, valere tamen vt codicillum, si testes habeat secundum leges humanas
sufficientes ad Codicillorum institutionem, &
eorum solennem probationem, quod hoc in loco minimè conuenit longius tradere, ne alibi
adnotata iterum repetamus.
Decimaquarta conclusio:
† Contractus deficiens in forma iure statuta minimè confirmatur iuramento. Huius conclusionis ea est ratio, quòd forma det rei essentiam, vt interim
ita loquamur. l. Iulianus. §. item si quis. ff. ad exhibend. atque ita Bartolus asseuerat in dict. l. si
quis pro eo. numero 14. quem communiter
omnium consensu Doctores sequuntur, maximè Abb. & Imol. in dicto capitul. cùm contingat. 7. casu. numero 71. vnde Bartolus infert ad
intellectum l. 1. §. si quis. & §. si stipulanti. ff. de
verborum obligat. nam si stipulatio deficiat in
forma iure Ciuili inducta, minimè valebit vt
stipulatio, etiam si iurata sit: valet tamen ratione iuramenti in vim pacti nudi, quod Bart. asseuerat, cui cæteri consenserunt, secundum Alciat. in d. cap. cùm contingat. num. 168. idem tenet Corneus in d. Auth. sacramenta puberum.
C. si aduers. vend. num. 38.
Hinc Bartolus ipse subinfert
† ad intellectum
l. Græcè. §. illud. ff. de fideiussoribus. quo in loco Iurisconsultus scribit fideiussionem deficere omnino, si fiat in plus quàm principalis obligatio: adeò quidem, vt in nulla parte valida sit fideiussoria obligatio. gloss. in dicto §.
|
illud. quam ibi Doctores approbant, teste Bartolo. & idem notant Hostiens. & Abb. colum.
4. in capit. etsi Christus. de iureiurand. tametsi
Regia lex 7. titul. 12. part. 5. satis expressim probet, hanc fideiussionem validam esse in quantitate à debitore principali debita: licet in plus
non teneat. Et tamen si iuramentum accesserit
huic fideiussioni, profectò fideiussor tenebitur
vti principalis: idem quod Bartolus notarunt,
Abb. & Doctores, in d. c. cùm contingat. & ibi
Alciat. num. 173. Ang. in l. hi qui accessiones. ff.
de fideiussor. Roma. in l. 1. §. si quis ita. ff. de verborum oblig. Alex. in consilio 31. lib. 4. quorum
sententia, quæ communis est, dura nimis videtur, cùm fideiussoris consensus nihil aliud dictet, quàm quòd ad fideiussoriam pertineat obligationem, qua ratione hoc in loco circa Bart.
interpretationem aliquod distinctè adnotare
conabor.
Primùm est obseruandum, stipulationem in
forma deficientem, quam ratione iuramẽtiiuramenti diximus valere in vim pacti nudi, ita quidem validam esse, vt hoc pactum nudum efficax sit, atq;atque,
vt aiunt, vestitum saltem iure Canonico, quod
ex communi omnium sententia fatetur Alciat.
in dicto cap. cùm contingat. num. 173. idem erit
iure Ciuili, secundum Abb. in d c. cùm contingat. cuius opinio mihi verior videtur, quicquid
alij dixerint ex ea opinione, quæ dictat à iuramento obligationem, & actionem produci iure Ciuili: de quo prima huius Relectionis parte diximus. Deinde, quia pactum nudum iuramento præstito, adhuc iure Ciuili obligationem & actionem habet, sicuti hac in parte probare conati simus in §. 4. potissimùm hoc obtinebit apud Hispanos leg. Regiæ æquitate perspecta.
Secundò adnotandum est, ratione iuramenti teneri fideiussorem in hac quæstione in vim
pacti nudi iurati non tantùm ad quantitatem
per principalem promissam, sed & ad id, quod
vltra eam sciẽterscienter ipse promisit, secundum communem, quam modò retulimus.
Tertiò, licet ratione iuramenti fideiussor in
plus teneatur vi pacti nudi iurati, variè tamen
tenetur. Nam in quantitate à principali debita
tenetur vt fideiussor, debetq́;debetque vti beneficijs fideiussoris, quæ iuramentum minimè tollit: sicuti
adnotauimus prima huius Relectionis parte. §.
4. num. 4. in eo tamen, quod debitor principalis nōnon promisit, tenebitur ipse fideiussor vt principalis debitor, ac si separatim ipse eam quantitatem promiserit pacto nudo iurato. Cùm de
eius consensu constet, qui scienter promisit maiorem quantitatem, quàm à debitore fuerit
promissa aut debita: qua de re etiam tractat Hippol. in Rub. de fideiusso. quæst. 38. Bart. & alios
sequutus.
Decimaquinta conclusio adeò iuris est apertissimi, vt minimè altiorem probationem, aut
disputationem requirat: eaq́ue asseuerat iuramentum nunquam supplere defectum consensus, nec confirmare actũactum, qui ratione deficiẽtisdeficientis
consensus minus validus sit. ita Bar. cōmunitercommuniter
receptus in d. l. si quis pro eo. col. vlt. probatur in l. vltim. C. de non nume. pecun. text. & ibi
Abb. in c. penult. de iureiur. quam conclusionem & in prima huius Relectionis parte examinauimus. §. 3. & 4.
Decimasexta conclusio. Contractus prohibitus ratione materiæ, quia res, de qua agitur,
subiecta non est humanæ conuentioni, minimè confirmatur iuramento. Etenim res sacra,
quæ ex propria natura non potest alienari,
etiamsi iuramentum præstitum sit ab alienante, nequaquam iure alienationis poterit in emptorem transferri, cùm iurantis potestati non
subsit. l. apud Iulianum. §. vlt. ff. de lega. 1. l. inter
stipulantem. §. sacram. ff. de verb. oblig. atq;atque ita
Bart. in d. l. si quis pro eo. hanc proponit conclusionem col. vlt. cuius opinio communis est
secundum Alciat. in d. c. cùm contingat. num.
179. & Philip. Corneus in d. Authent. sacramenta puberum. quæstio. 16.
Decimaseptima conclusio,
† quamuis super
alimentis futuris transactio iure optimo prohibita sit testimonio Iurisconsulti in l. cùm hi.
ff. de transact. præstito tamen iuramento valida efficitur. Huius conclusionis ratio ea est,
quòd prohibitio ista facta fuerit propter priuatorum vtilitatem, qui ob modicam præsentem
pecuniam futuræ & maximæ spei facilimè solent renunciare, vt docet Accurs. in d. l. cùm hi.
qua ratione perspecta hanc opinionem sequuntur Bart. in d. l. si quis pro eo. col. vlt. Cuman.
ibi, Imol. in d. c. cùm contingat. fol. vlt. in decimo membro. in princ. & inibi Anton. ac Panor.
colum. penult. Anchar. in reg. accessorium. col.
7. de regul. iur. in 6. Alex. in l. qui Romæ. §. duo
fratres. 5. quæst. Bart. ff. de verbor. obligat. Ias.
in l. de alimentis. col. 1. & ibi. Dec. col. vlt. C. de
transact. & idem Ias. in d. l. cùm hi. quorum opinio communis est, vt asserit Alciat. in d. c. cùm
contingat. nume. 192. licet contraria sententia
placuerit Bart. in d. l. cùm hi. & inibi Fulgosio,
& eidem in l. qui fidem. eod. titul. Bald. in l. pactum. C. de collat. quæst. penult. propter periculum famis, cuius subuentioni non potest quis
renunciare. l. necare. ff. de lib. agnoscendis. cum
his, quæ obiter ipse tradidi lib. 1. Variarum resolut. c. 2. num. 10. & nihilominus opinor, posse hanc posteriorem sententiam defendi, quoties post renunciationem ipsam is qui renunciauerit, in vrgentem inopiam & necessitatem
deuenerit: tunc etenim non obstante renunciatione, & præstita absolutione
iuramẽtiiuramenti ad hunc
effectum dari debent eidem alimenta, quibus
renunciauerit: imò nec esset admittenda renunciatio ista, si tempore, quo facta est, hæc ipsa inopia vrgeat, & grauet renunciantem: quem admodum sensere Freder. in consil. 60. incipienti, quod pactum. Imol. in d. c. cùm contingat.
|
vlt. fol. & ibi Andr. Alciat. num. 193. secundum
quam opinionem ipse profectò dubio procul
in controuersia lite sententiam dicerem. Tametsi Andr. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuocand.
donat. in princip. num. 136. & 151. nullam hac in
quæst. opinionem elegerit.
Decimaoctaua conclusio, quæ ex Bartolo colligitur, pertinet ad renunciationem futuræ successionis, quæ licet iure Ciuili prohibita sit, iuramento tamen omnino confirmatur, quod satis constat in hac Romani Pontificis constitutione: quam statim in tertia huius Relectionis
parte, Deo duce, longiùs explicabimus.
Decimanona conclusio: Donatio inter virũvirum
& vxorem alioqui Iure Ciuili & Canonico improbata, iuramẽtoiuramento ita quidem confirmatur, vt
omnino valida sit. Huius opinionis est auctor
Bartol. in d. l. si quis pro eo. colum. vlt. & plures
alij Iuris vtriusq;vtriusque interpretes, quorum mentionem fecimus in Rubric. de testament. 2. parte.
numero 10. quo in loco eam diximus communem esse, defendimusq́ue ab obiectionibus,
quæ solent à contrariæ partis authoribus adduci.
Hæc sint satis ad ea, quæ Bartolus latè de
viribus iuramenti, quo ad confirmationem
cōtractuumcontractuum iure prohibitorum tradidit, in dicta l. si quis pro eo. cætera petenda sunt à commentarijs Ioan. Imolæ, & Alciati, in dicto capit.
cùm contingat. Cornei in dict. Authen. sacramenta puberum. Georgij Nathani in hoc cap.
quamuis pactum. Antonij Corseti, in rubric. de
iureiurand. Marci Antonij Baueriæ in tractat.
de viribus & virtute iuramenti.