FATEOR sanè, vir multis nominibus ornatissime, nihil mihi felicius in hac scribendi
alea contingere potuisse, quàm quòd te grauissimorum & denidenique eruditissimorum autorum censorem acerrimum, meorum tandem studiorum, quæ hactenus publica fecerim,
vindicem habuissem. Liceret enim mihi hoc à te beneficium impetrare, pro tuo insigni
candore, quo à primis adolescentiæ annis ita tibi omnes Juris vtriusvtriusque professores deuinxisti, vt nemo sibijpsi placere valeat, qui non sit tuam egregiam expertus eruditionem. Jpse
verò singulari quodam iure id obtinerem vtivtique, quòd domus illa toto percelebris orbe,
illustre sanctissimi Saluatoris Collegium te alumnum habuerit, & me indignum quamuis, annis decem in idem sodalitium, ac literarum susceperit contubernium. Quam equidem nactus occasionem
cùm Pinciæ iter Tridentum ipse parares, minimè erubui tuum totum tunc orbe celebratissimum iudicium, etsi
intempestiuè, feliciter tamẽtamen interpellare, quo Epitomen, quam in Quartum Decretalium edere constitueram,
vel probares, vel refelleres, aut me ipsum eorum admoneres, quæ forent eo in opusculo castiganda. Hanc verò
summè à me optatam operam scio equidem haud recusares, nisi te, de summa rerum agere conatus Carolus Cæsar, Hispaniarum Rex inuictissimus, ad Tridentinam Synodum ire iussisset. Apud quam adeò prudenti solertísolertique
animo, Cæsaris, imò totius Christianæ Reipub. negotia peragere aggressus es, vt planè testatissimum feceris, maximam de te, ac de tua indole omnes meritò expectationem semper habuisse. Ea verò Synodo, multis, proh dolor,
de causis intermissa, Rex ipse, quo vndivndique Hispanorum regimini, & publicæ vtilitati te deditissimum haberet,
Regio, supremósupremoque Prætorio conscriptum ex Italia, in Hispaniam iure optimo tibi patriam dilectissimam, redire
iussit. Hunc autem felicissimum tuis omnibus reditum, ita ipse animo gratissimum habui, vt mihi amici omnes
hac de causa gratulari minimè cessauerint: illud alacri iudicio cogitantes, te meorum omnium operum Patronum, censoreḿcensoremque à me quidem optatissimum futurum. Id equidem, vt statim agere constituas, breues hosce Commentarios in regulam, Possessor, tuo nomini primùm à me dicatos suscipias obsecro: Hos etenim, cùm olim Salmanticæ titulum de regulis Iuris, interpretarer, edere decreueram: quo in tractatu de Præscriptionibus quæstiones quasdam iuxta propriam sententiam definirem, non sanè ab aliorum Autorum iudicio distinctam, sed
breuiori, ni fallor, compendio à iuris naturalis, diuini, et humani legibus deductam. Nec me fallit post tot doctissimorum virorum hoc in tractatu diligentissimas lucubrationes, fore quidem, vt hæ, quæ modò à nobis eduntur,
inanes existimentur, quippè quæ rem a multis iam diu toties examinatam, repetant iterum. Ipse tamen eo animo Relectionem istam in ordinem redegi, vt quædam facilius possent intelligi, quæ tot nationum & autorum conflictu omnibus quidem obuia, ægerrimè tandem percipiebantur: aliquot autem, quæ meo iudicio non satis ad Iuris normam ab alijs tradita fuere, nostram opinionem, & secundum eam veram interpretationem assequerentur. DeniDenique tuum nactus hac in parte, sicut & in omnibus, patrocinium, minimè potui continere, quin & opus
istud publicum ac priuatum aliorum iudicium experiretur. Scio enim satis tuo nomine munitum, ac tutum esse
ab his calumnijs, quæ solent plurimùm synceris ac candidis autoribus nocere. Quòd si intellexero tibi etiamnum hoc placere, æquissimam mei laboris, & industriæ mercedem ex eo consequutum esse opinabor. Vale, Iurisprudentiæ clarissimum columen, è Granata, Calendis Octobris. Anno
M. D. LIII.