DIVVS AVGVSTINVS CELEBRATISSIMVS ECCLESIAE
Doctor, quo inter tot præclarissima sanctimoniæ, & eruditionis testimonia, Christianam plebem erudiret: ne proximus iniuria aut damno affectus, læsionem aduersus institutam à Christo Iesu, & natura ipsa charitatem
patiatur, in Epistola ad Macedonium 54. maximo conatu admonet, ea quæ
fraude, dolo, vi, vel scelere quæsita sint, omninò fore restituenda, comminatus alioqui peccatum non dimitti. Nam cùm & iustitia ipsa, quæ potissima
moralium virtutum est, manifestè violetur, cùm quis proximo damnum
intulerit: palàm consequitur, peccatum istud minimè dimitti, nisi damni illati compensatio fiat,
aliter etenim non seruatur ipsius iustitiæ lex. Si enim res aliena, inquit Augustinus, propter quam
peccatum est, cùm reddi possit, non redditur, non agitur pœnitentia, sed fingitur: si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum. Hactenus Augustinus, cuius
verba à Gratiano referuntur in cap. primo. 14. quæstion. 6. à summis Pontificibus in dict. regul.
peccatum. de regul. iur. in sexto. & in cap. cùm tu. de vsuris. Huius sanè regulæ interpretationem
aggressurus, eam distribuendam esse in tres partes operæprecium duxi. Primùm equidem de
restitutione quædam generaliter adnotabimus: deinde secunda parte regulam quandam constituemus, ex eaq́ue plurima ad hunc tractatum pertinentia statim exponentur. Tertio denique
loco alteram regulam, quo restitutionis vis apertiùs tradatur, itidem cum aliquot illationibus
subijciemus. Qua in re & si à Theologis, qui tractatum istum radicitus conati sunt explicare,
multa sint à nobis mutuanda, iuris tamen vtriusque decisiones passim in medium adducemus,
quippè qui opinemur ex eis potissimùm restitutionis obligationem vel probari, vel induci, præterquam quòd ea iuris naturalis rationem habet ab æqualitate, quæ iustitiæ virtuti propriè conuenit. Censet itaque Augustinus, non esse veram, nec perfectam peccati pœnitentiam absque illati damni restitutione. Cui accedit pulchra Iurisconsulti sententia, in l. Nam in hoc natura. ff. de
condit. indeb. Nam hoc, inquit, natura æquum est, neminem cum alterius detrimento locupletiorem fieri. Sic & Cicero libr. 3. de officijs, inquit. Nam, vt sibi quisque malit quod ad vsum vitæ
pertineat, quàm alteri acquirere concessum est, non repugnante natura. Illud natura non patitur, vt aliorum spolijs nostras facultates, copias, opes augeamus. Nec verò hoc solùm natura, id
est, iure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis ciuitatibus Respublicæ continentur, eodem modo constitutum est, vt non liceat sui commodi causa nocere alteri. Hoc enim
spectant leges, hoc volunt, incolumen esse ciuium coniunctionem, quam qui dirimunt, eos
morte, exilio, vinculis, damno coërcent. Atque hoc multò magis efficit ipsa naturæ
ratio, quæ est lex diuina, & humana, cui parêre qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam viuere volunt) nunquam committet, vt alienum appetat, & id quod alteri detraxerit, sibi
assumat. Hactenus Cicero.