Cæterùm Ioan. à Medina, de restitut. q. 10.
ferè ad finem, hanc opinionem veram esse censet in his rebus, quæ vsu
nōnon consumuntur, nec
recipiunt functionem cum genere suo. Nam
in his, quæ vsu
consumũturconsumuntur, ac functionem recipiunt, recipiens à fure scienter rem furto ablatam, non tenetur ad eius restitutionem in iudicio animæ, nisi fur ex hac receptione efficiatur impotens, & minus idoneus ad restitutionem. quasi recipiens scienter à fure rem furto
ablatam quocunque titulo, si ea res sit de his,
quæ vsu consumuntur, & recipiunt functionem cum genere suo, nec per hoc fur maneat impotens ad solutionem, non teneatur ad
restitutionem, quia non recipit à fure rem
alienam, cùm in ipsum
accipiẽtemaccipientem fiat eius rei
translatio domini, quo fit vt hic nec teneatur
ratione rei, quòd aliena sit, nec ratione acceptionis iniquæ, quia hæc acceptio iniusta non
est, nisi quatenus damnum infert priori domino, quo ad
restitutionẽrestitutionem & satisfactionem. ego
sanè scio à Iurisconsulto in l. 2. §. 1. ff. si certum
petatur. vbi mutui dationem expendit, scriptum esse, res quasdam eam conditionem & legem habere, quòd functionem recipiant. Quę
quidem sententia variè ab interpretibus intelligitur, sed tamen res dicuntur recipere functionem in genere suo, per solutionem magis
quàm in specie, quæ propter naturæ, vel artis
similitudinem recipiunt promiscuum vsum,
ita, vt vna possit vice alterius fungi, sicuti frumentum cum frumento, vinum cum vino, oleum cum oleo, & his similia. vel planè res dicuntur functionem recipere suo genere, quæ
formalem & substantialem habent æquipollentiam, ita quidem vt vna res fungatur vice alterius vniformiter, & substantialiter, sic quòd
non eadem res certa in indiuidua specie reddenda necessariò sit: sed eadem res, & certa, secundum veram & realem substantiam genere,
& qualitate solui possit,
quemadmodũquemadmodum post alios explicat Carolus Molinęus de contractib.
|
nume. 17. Hinc verò non sequitur verum esse
quod Ioan. à Medina scripsit: imò ea opinio
falsa omninò est, Quia hic recipiens pecuniam (sit etenim de ea exemplum) furto ablatam, tenetur ratione rei, quæ aliena est, quocunque tempore sciat eam furto ablatam fuisse, ad eius restitutionem. Nam etsi fur pecuniam accipienti tradiderit ea quidem traditione, & consumptione furis, non transfertur pecuniæ dominium in accipientem: nec à
priori domino discedit. textus insignis, quem
itá omnium
cōsensusconsensus interpretatur in l. rogasti. §. vlt. ff. si cert. peta. quo in loco apertissimi
iuris est, in his rebus quę
functionẽfunctionem recipiunt,
consumptionẽconsumptionem transferre dominium earum,
cùm facta fuerit bona fide, alioqui si mala fide
facta sit, posse rem apud
quemcunq;quemcunque extantem
à domino vendicari: item, & contra dolo consumentem dominus agit actione ad exhibendum, quæ dominium agentis præmittit, & realis est. Sic denique Bart. & Doct. Iurisconsulti
responsum interpretantur. idem probatur in
l. nam & si fur. ff. eod. vbi constat, tunc demum
pecuniāpecuniam furto ablatam effici recipientis à fure, cùm eam is bona fide consumpserit. At si
recipiens à fure pecuniam furto ablatam, adhuc, & si bona fide recipiat, pecuniam alienam
recipit, profectò nullo iure probari potest,
quòd is ratione rei, quæ aliena est, non teneatur ad restitutionem: imò tenebitur planè pecuniam illam extantem domino restituere, &
ea
cōsumptaconsumpta mala fide, ad eius restitutionem:
quanto fortius tenebitur is, qui ab initio sciens pecuniam furto ablatam fuisse, eam receperit? Sed & ratione iniquæ acceptionis, &
hic tenebitur: quippè qui nummos alienos,
atque ita rem alienam, inuito domino contrectauerit, ideoq́ue furtum commiserit. l. qui
vas. §. si ego tibi. ff. de furtis. quæ probat, contrectantem mala fide rem alienam furtum
committere, etiamsi eam furto non habuerit:
cui decisioni maximè locus est, vbi qui contrectat, scit rem illam furto, aut rapina, habitam
fuisse, quo fit, vt non admodum vera sit Ioannis à Medina hac in re sententia, cui obstat
text. satis singularis in dicta l. Rogasti. §. vltim.
Atque inde sequitur præmissæ conclusionis
extensio, quæ eam recipiendam esse dictat,
non tantùm in rebus, quæ vsu non consumuntur, nec cum genere functionem recipiunt,
sed & in his, quæ ad mutui rationem
pertinẽtpertinent,
& functionem cum suo genere recipiunt.