Quòd autem aduersus posteriorem istam
regulam obiecit glos. in d. c. si quis absciderit.
de Origene, qui authore Eusebio lib. 5. Eccles.
historiæ c. 6. cùm docendi officio apud Alexandriam præesset, sibi virilia execuerit,
existimāsexistimans
secundum historiam & literam esse intelligendum Dominicum verbum Matthæi capit. 19.
quia sunt eunuchi, qui seipsos castrauerunt
propter regnum Dei, parum oberit huic opinioni, quam modò probauimus, multis equidem rationibus. Potissimùm, quòd nulla ex
causa, etiam castitatis licuit vsquam, nec licet,
etiam religionis ergò sibijpsi quenquam manus inijcere
violẽtasviolentas ad occisionem, aut membri mutilationem, quemadmodum nos probauimus libro primo Variar. resolut. capit. 2.
nume. 8. & lib. 2. cap. 1. num. 11. cap. si non licet.
23. quæst. 5. omnium latissimè Andr. Tiraq. in
tract. de nobilitate, cap. 31. num. 475. & num.
520. est ad hanc rem pulchra Aristotelis sententia. lib. 3. Ethic. c. 7. Mortem, inquit, sibi consciscere ob fugiendam paupertatem vel mœrorem, aliudúe huius generis, non fortis est hominis, sed potius timidi. hoc ipsum & Iurisconsulti reprehendunt in l. qui rei. §. sic autem distinguendum. ff. de bonis eorum, qui sibi mort.
consciuerũtconsciuerunt. l. si quis filio. §. eius qui.
ff. de inoff. test. quibus satis compertum est, illicitum esse sibi
quẽquamquemquam manus inijcere violentas: nec id fieri posse
absq;absque culpa, &
plerũq;plerunque
mortali, licet fiat prætextu religionis, cùm sit
grauis, & supina ignorantia, quòd quis existimet se per eos actus obsequium præstare Deo,
cuius leges & præcepta manifestè transgreditur. Secundò in specie probatur, hanc abscissionem grauissimum esse crimen, ex eo quòd
& leges ciuiles homicidij pœna censeant puniendum esse eum, qui alteri virilia amputauerit. l. 3. §. qui hominem. & l. 4. §. idem diuus.
ff. de sicar. l. 1. & 2. C. de eunuchis. l. 13. tit. 8. par.
7.
eademq́;eademque pœna afficitur, qui se castrandum
præbuerit, aut consensum huic abscissioni
præstiterit. d. l. 4. ad fin. Igitur non potuit, nec
potest actus is adeò reprobus licere, etiam castitatis aut religionis causa. Tertiò vlterius
idem euidentius fit ex canonibus
ApostolorũApostolorum.
cap. 22. c. si quis absciderit. 55. dist. Quo in loco
qui sibi virilia absciderit, appellatur suijpsius
homicida: saltem vel ea ratione, quia
maximũmaximum
mortis periculum immineat. quod & Iustinia.
asseuerat constitutione Nouella 142. tit. de his,
qui eunuchos faciunt. qua ratione fit, vt non
possit actus iste religionis causa licitus esse.
Quartò, hoc ipsum apparet, quia minimè pertinet ad veram & propriam castitatem, quòd
quis sibi absciderit virilia: imò, id est, etsi ea causa fiat, improbandum auctoritate concilij Arelatensis secundi, c. 7. & c. hi qui se carnali. 55. distinct. quo in loco vt ignaui, & nescientes carnis tentationi resistere,
reprehẽdunturreprehenduntur hi, qui
scipsos occiderint. Quintò veritas Euangelica eum sensum habet, vt planè potius hæc abscissio vitio quàm virtuti tribuatur. Est etenim
locus ille intelligendus in hunc sensum, quòd
hi dicantur seipsos castrare propter regnum
cœlorũcœlorum, qui pio proposito ab vxore
ducẽdaducenda se
continuerint: ita quidem eunuchi, quos Euangelium laudat, non sunt hi, qui natura spadones sunt, nec ab hominibus execti, nec illi qui
amputato corporis membro seipsos execuerint. Nam hi
plerũq;plerunque eo proposito sunt, vt coniuges, si possent, haberent: sed verè illi censentur, qui seipsos castrarunt propter
regnũregnum cœlorum deuicto affectu rei vxoriæ, quasi illi, qui
à coniugio abstinuerint, vt
deuitẽtdeuitent præsentem
necessitatem molestiarum
coniugaliũconiugalium, in regno cœlorum
nōnon sint amplius quidquam cæteris habituri, sicuti eleganter Euangelij locum
explicarunt diuus August. lib. vnico, de sancta
virginitate. c. 23. &. 24. & Basilius Magnus in libro vnico, de virginitate, qui cæteris longiùs
huius Euangelici verbi interpretationem exponit, eius aliquot hîc subijciam verba. Sunt
enim eunuchi, inquit, qui ex vtero matris sic
|
nati sunt, qui naturæ prærogatiua, eò quòd ad
coitum irritat, execti nuptias contemnunt. Et
sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus, per
doctrinādoctrinam & obseruationem virginitatem exercere persuasi, quemadmodum sanè
& virgo, quæ à patre seruatur, de quo dictum
est. Qui verò decreuit in corde suo, vt seruet
virginem suam, bene faciet. Et sunt eunuchi,
qui seipsos castrauerunt propter
regnũregnum cœlorum, qui
etiāetiam præstantiores alijs existunt, propterea quòd nec ex natura viaticum & occasionem ad temperantiam habentes, nec ab hominibus seruati, ac detenti, ipsi seipsos propter
regnum cœlorum ad
virginitatẽvirginitatem exercent, nuptias
quidẽquidem, & vitam propter has contem nentes, in totum verò de regno
cũcum gladiatorio sudore
pendẽtespendentes. Nam qui ex vtero matris eunuchus est, natura castus
existẽsexistens, nullum
propriũproprium
opus in virginitatis pulchritudine ostendere
potest, naturæ, velut dixi, prærogatiua, & non
affectu erga virginitatem nuptias auersatus,
quemadmodum sanè, & qui ab hominibus eunuchus factus est, obseruatione
virginitatẽvirginitatem exercere coactus, non
propriũproprium rectè
factũfactum ipsam
virginitatis
integritatẽintegritatem ostẽditostendit, sed eorum, qui
ipsum custodiunt ac seruant: qui verò seipsum
castrauit, præcipuum opus per continentiam,
& ad omnia
exercitationẽexercitationem, virginitatis pulchritudinem faciens, proprijs, & non alienis virtutibus ob
regnũregnum se iactat. Hæc Basilius, qui paulò inferiùs Euangelicam castrationem mysticam esse asseuerans scribit: Qui verò non intellexerunt hoc, vt sunt eunuchi, qui seipsos castrauerunt propter
regnũregnum cœlorum, absurdè
seipsos mutilarunt ipso facto
petulantiāpetulantiam suam
eminus accusantes. qui enim carnalis amoris
instrumentũinstrumentum, vt ne dum præsens est, operetur,
abiecerunt, manifestos seipsos faciunt, quòd
gliscunt quidem ad
coitũcoitum, verùm cùm seipsos
exarmarunt, non
ꝙquod nōnon velint, sed quòd
nōnon possint, virginitatem agunt. At diuina lex non actionem, sed cogitationem iudicat. Hæc diui
Basilij verba manifestè ostendunt, nec lege naturali, nec diuina vnquam licuisse quenquam
seipsum mutilare, etiam castitatis causa. Idcircò vlteriùs deducitur, iustissimè sacris Canonibus institutum esse, vt is à sacris repellatur
ordinibus. Hæc ipsa virilium abscissio à seipso
illata turpis apud Gentiles censebatur: siquidem autor est Valer. Max. lib. 7. c. 7.
MamercũMamercum
Aemylium consulem, Genutium
quendāquendam hæreditatis possessionem ex testamento petentem à tribunali abiecisse,
eiq́;eique bonorum possessionem secundum tabulas petitam negasse,
quod ipse Genutius, vt esset Gallus Matris magnæ, amputatis suijpsius sponte genitalibus
corporis partibus,
neq;neque virorum, nec mulierum numero haberi deberet. olim tamen aliquot eunuchi strenuè pro republica operam
impendẽtesimpendentes, magnis & insignib. dignitatibus
ornati fuere. Narses enim Iustiniani dux spado fuit, & is Gothos Italia expulit. Eutherius
itẽitem,
teste Ammiano Marcellino libr. 16. cubiculo
Constantij Cæsaris præpositus inter alios spadones, vt rosa inter vepres, maximi exempli
fuit. est &
aliorũaliorum mentio apud And. Alciat. in l.
spadonum. ff. de verb. signif. cui adde l. qui
cũcum
vno. in prin. ff. de re milit. l.
PōponiusPomponius. & l. seq.
ff. de ædilit. edict. l. secunda. ff. de adoptionib.
Constantinum Harmenop. lib. 2. epitomes, titul. 8. eundem Alciat. lib. 7. Parerg. c. 32. Ludo.
Cælium lib. 2. lect. antiq. c. 37. Anto. August. li.
3. emendatio. c. 5. penes quos multa de eunuchis lector comperiet. ex quibus illud erit satis, quòd iuxta Canonicas sanctiones, qui seipsum castrauerit, irregularis est, nec poterit
promoueri, nec promotus ad sacros ordines
ministrare.