TERTIA HVIVS RELECTIONIS PARS.
SVMMARIVM.
- 1 Expenditur huius constitutionis ratio.
- 2 Furiosus committens crimen ante furorem, an
possit in furore puniri?
- 3 Ebrius hominem occidens, an sit puniendus, &
an sit irregularis?
- 4 Ebrius, an sit irregularis, vbi culpa sua inciderit in ebrietatem?
- 5 Infans, an sit irregularis si hominem occiderit, &
an sit puniendus pro delicto, & quid de minori
ætate?
- 6 Dormiens, an sit irregularis, si hominem occiderit?
- 7 Pollutio nocturna quādoquando inducat abstinentiam
à celebratione, & communione Eucharistiæ?
- 8 Mutilatio membri æquipollet homicidio quo ad
irregularitatem, & quod dicatur mẽbrummembrum?
- 9 Percussor alterius, membrum efficiens debile, an
sit irregularis?
TERTIAE PARTIS RELECTIOnis initium.
SI furiosus, aut infans, seu dormiens hominem mutilet, vel occidat,
nullānullam ex hoc irregularitatem
incurrit, & idem de illo
cẽsemuscensemus,
qui mortem aliter vitare non valens,
† suũsuum occidit, vel mutilat inuasorem. Hactenus constitutio Clementis Quinti, in concilio Viennensi, cuius interpretationem eo ordine explicabimus, vt quodlibet eius verbum
ad sensum verum pro viribus deducamus.
Prænotandum tamen est, ignorantiam, quę
priuat vsu rationis, excusare omnino ab irregularitate, præsertim ea, quæ ab homicidio
procedit. Nam licet nullum peccatum exigeretur ad incurrendam irregularitatem, requiretur tamen vt operationes illæ, à quibus oritur irregularitas, sint humanæ, ex iudicio rationis, & non ex sola sensualitate procedentes.
Homo etenim quatenus rationalis est, non
quatenus sensualis, irregularitatem incurrit,
idcircò necessarium est ad eam, quòd operationes illæ, propter quas infligitur, sint rationales, hoc est, ab homine habente vsum rationis factæ. Maximè ista consideratio obtinet in
homicidio commisso, à quo priuata auctoritate non aliter irregularitas procedit, quàm aliqua culpa præuia ipsius committentis illud: si
verò homicidium sit publica auctoritate commissum, cùm id volũtariumvoluntarium sit, ea voluntas satis est sufficiens ad irregularitatem, quo fit, vt
semper ad irregularitatem contrahendam ex
homicidio, sit necessarium, quòd id contigerit ex vsu rationis, quemadmodum ex hac constitutione deducitur, vbi eius interpretes hoc
ipsum sensere, ac notat optimè Alfonsus à Castro, libro secundo, de potestate legis pœnal.
cap. 14. vers. prima principalis conclusio.
Igitur furiosus hominem occidens, irregularis non est, quippe qui nullum habeat vsum
rationis, & ideò omnino est inuolũtariainuoluntaria ea actio, deniq;denique absq;absque vllo consensu procedens, ab
omniq́;omnique culpa immunis. Cùm voluntas minimè possit dari, nec constitui absque intellectu
& cognitione. Deinde culpa, quæ malitiam
mixtam habet, non contingit absque voluntate, quibus constat, satis iustam esse constitutionem istam, quæ furiosum censet liberum
esse ab irregularitate, etiam si hominem occiderit, aut membro mutilauerit. Idem probatur multis auctoritatibus, quibus palàm est,
furiosum nequaquam puniri ob delictum, &
crimen ab eo commissum furoris tempore.
text. in l. illud. ff. de iniur. capit. illud. 15. quæstio. 1. l. sed & si quæcunq;quæcunque. §. 2. ff. ad legẽlegem Aquil.
l. penult. §. vlt. ff. de parricidijs. de quo nulla est
controuersia.
In hoc verò solet versari quæstio, an
† qui ante furorem crimen commisit, possit iustè furore affectus pœna corporali puniri? & Bald. in
l. furiosum. C. qui testamen. facere possunt. &
in l. humanitatis. C. de impub. & alijs. asseuerat hunc non esse puniendum: nam ratio potissima pœnæ in hoc extat, quòd afficiat afflictione ipsum puniendum, quæ quidem ratio
in furioso deficit manifestè,
atq;atque ideò eandem
opinionem plures sequuti sunt, eamq́ue communem esse fatentur Iason in l. ex facto. num.
30. & seq. ff. de vulgari. idem Iason in d. l. furiosum. col. penult. & fin. Ludo. Carreri. in pract.
crimina. tit. de homicidio. §. 6. num. 14. qua ratione idem erit dicendum, etiam si processus
legitimè factus sit cum delinquente sanæ mentis tempore, si ante iudicij executionem furor
adueniat. Non enim conuenit potissima ratio pœnæ huic punitioni, quæ in furiosum furoris tempore fit: sic denique & in hac specie
Bald. & alij probant, & est communis opinio
adhuc in hoc casu, secundum Ias. in præcitatis
locis, qui aduersus hanc sententiam opponit
text. in l. diuus. ff. de offic. præsid. quo in loco
Marcus, & Commodus Cæsares
responderũtresponderunt,
furoris morbo non esse dandam veniam in criminibus puniendis, ea verò responsio tunc obtinet, quando furor simulatur, & fingitur ad
euadendam punitionem, vel vbi ob dilucida
interualla maxima est præsumptio, crimen
commissum esse tempore ipso, quo aderat illi
sana mens, vt constat ex eiusdem responsi serie. de præsumptione tamen furoris, vel sanæ
mentis, & eius probatione obiter nos tradidimus in epitome in quartum Decretal. part. 2.
cap. 2. num. 5. & sequentibus.
Huic autem quæstioni proximè accedit
† quod de ebrio solet disputari, an is sit censen|
dus irregularis, si hominem tempore ebrietatis occiderit? Nam & Zenzelinus Card. num.
9. Imola in hac Clem. existimant, eum irregularem esse. quos sequuntur Gonsalus à Villadiego, de irregularit. capit. de percussore. col.
11. Syluest. in ver. homicidium. 3. quæst. 4. quibus suffragatur tex. in cap. inebriauerunt. & c.
sanè. 15. q. 1. vbi probatur ebrium delinquentem in ipsa ebrietate, non esse omninò à culpa
liberum, nec à pœna, quia saltem ex ebrietate
vitium contraxit
culpamq́;culpamque commisit. irregularis autem satis procedit à culpa homicidij, licet ea non sit omninò perfecta, vt de casuali
homicidio sępissimè diximus. Hoc ipsum comprobatur ex auctoritate Iurisconsulti in lege,
respiciendum. §. delinquunt. ff. de pœnis. quo
in loco Bart. & Doct. ex eo
adnotarũtadnotarunt, ebrium
delinquentem non esse omnino à pœna liberum, imò
puniendũpuniendum aliqua punitione propter
culpam,
quāquam habuit in ebrietatis causa,
eritq́;eritque
locus pœnæ extraordinariæ, gloss. in d. c. sanè.
Rom. in l. 1. in princ. ff. de verb. oblig. optimus
tex. in d. cap. sanè. & cap. inebriauerunt. Regia
l. 5. tit. 8. part. 7. ex quibus auctoritatibus hoc
vnum satis constat, ebrium non puniri propter culpam criminis ab eo commissi, sed propter ipsius ebrietatis causam, in qua culpam
habuit. Quod in specie post Rom. asseuerant
Card. Alex. in cap. denique. 4. dist. Abbas in c.
vlt. de maledict. text. optimus in l. omne. §. per
vinum. ff. de re milit. Abb. in cap. sicut nobis.
de testibus. & ibi Doct. Ripa in l. vlt. q. 22. C. de
reuoc. donat. qui Bart. & alios subobscurè loquentes ita intellexit, quo pacto & intelligendi sunt plures, quos ad hanc rem citat Ludou.
Carre. in pract. tit. de homic. §. 6. num. 22. sed
quo ad irregularitatem illud sit constitutissimum, eam ab ebrio occidente non contrahi,
cùm
absq;absque eius culpa, dolo quidem alterius inebriatus est, quod varijs ex causis accidere potest, & in specie fatetur Marian. Socin. in capit.
ad audientiam. de homic. nu. 15. Rursus & hoc
sit expeditum, eum esse irregularem, vbi ea intentione se inebriauerit, vt ebrius occideret.
Hoc etenim homicidium voluntarium est, &
ideò irregularitas ex eo
cōtrahiturcontrahitur, quod Car.
asserit in hac Clem. q. 8. & idem verum esse censet Alfonsus à Castro de potest. leg. pœnal. lib.
2. cap. 14. versic. prima principalis conclusio.
Ludo. Carrer. in d. §. 6. nume. 23. idem constat
ex his, quæ de dormiente statim dicentur.
Superest igitur
† difficultas in eo, qui culpam habuit ebrietatis, an is ex hac simplici culpa sit irregularis, si aliquem occiderit? & ipse
censeo, hunc non esse irregularem, quod multis probatur: primùm quia ebrius furioso similis est. c. venter. 35. dist. sed furiosus non est irregularis per hanc constitutionem: ergo nec
ipse ebrius. Nec refert, quòd per nimiam
potationẽpotentationem acciderit ebrietas, & sic ex culpa ipsius
ebrij, posset enim & furor contingere ex culpa furiosi. quod præmittunt Doctores quidam, quorum Card. hic q. 6. meminit, licet ab
eis dissentiat. & probatur in c. si quis
insaniẽsinsaniens.
15. q. 1. & nihilominus haberet locum hæc constitutio. Secundò eandem
sentẽtiamsententiam comprobamus euidenter ex eo, quòd homicidium ab
ebrio commissum processerit ab eo, qui vsu rationis caret: & idcircò irregularitatem non inducit,
quemadmodũquemadmodum manifestè constat in hac
constitutione, quę non
aliāaliam decidendi
rationẽrationem
habet, quàm
ꝙquod furiosus, infans, &
dormiẽsdormiens nullum habeant prorsus rationis vsum, & sint à
mente alienati. deinde, vt contrarię opinionis
potissimam rationem effugiamus, est considerandum, puniri ebrium
nōnon propter delictum
cōmissumcommissum in ebrietate, nec de ipso delicto, sed
de illa ebrietate, quæ maiori est digna pœna,
ex eo
ꝙquod criminis causa fuerit, licet remota, vt
statim dicam. Hoc patet in c.
inebriauerũtinebriauerunt. 15.
q. 1. ex August. lib. 22. contra
FaustũFaustum ManichęũManichęum.
c. 44. inebriauerunt, inquit, Loth filiæ eius, &
se nescienti miscuerunt. quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa ebrietas meretur. Hæc
Augustinus. idem testatur Ambrosius lib. de
Abraham Patriarcha. c. 6. ita
scribẽsscribens, Ideoq́ue
si qui per vinum deliquerunt, apud sapientes
iudices, venia quidem facta donantur: sed leuitatis damnantur auctores. Hactenus Ambros.
quem Gratianus refert in c. sanè. 15. q. 1. idem
ex Hieron. ad Eustachium, de custodia virginitatis. & Origene Homil. 5. in Genesim probat
Ioan. Arbor. lib. 10. Theosophiæ, cap. 3. quòd si
quis dixerit, ebrietatem per se non puniri, sed
crimen ab ebrio commissum, tametsi leuiori
pœna, quia si illud crimen non contigisset, foret ebrietas impunita. huic rationi respondemus, delicta commissa in ebrietate puniri non
ex ratione propria, nec
secũdumsecundum se, quia tunc
sunt omninò inuoluntaria, sed ratione causæ,
quæ
volũtariavoluntaria fuit, & ab illa denominationem
accipere. Non enim culpatur coitus Loth ratione, & nomine incestus, sed nomine ebrietatis, velut circunstantia quædam ebrietati coniuncta, quod diuus Augustinus manifestè fatetur, ac explicat beatus Bonauentura in 2.
sent. dist. 22. artic. 1. quæst. 3. vbi ait, nec furiosum, nec ebrium, quamuis vterque illorum sit
sua culpa vsu rationis priuatus, posse committere nouam culpam, sed omne malum, quod
durante furore, vel ebrietate
factũfactum fuerit, scribit, esse circunstantiam, quæ aggrauat ebrietatis, aut furoris peccatum. quem locum, tenens
hanc opinionem in specie irregularitatis, citat optimè Alfonsus à Castro lib. 2. de potest.
leg. pœna. cap. 14. versic. prima principalis conclusio.
TandẽTandem quartò ad huius opinionis probationem oportet expendere, quòd in homicidio ab ebrio commisso sunt tres
euẽtuseuentus, aut
tres actus omnino
inspiciẽdiinspiciendi. primus, ipsa potatio.
secũdussecundus, ipsa ebrietas. tertius, ipsa hominis
|
occisio. in primum autem actum fertur voluntas directè, nempe quia ebrius voluit bibere
vinum immoderatè. in secundum fertur voluntas indirectè, & per
accidẽsaccidens, non equidem
directè, & perse, quemadmodum docet sanctus Thomas 1. 2. q. 76. art. 4. in tertium autem,
hoc est, in ipsam hominis occisionem, nec per
se, nec per accidens voluntas fertur, alioqui si
adhuc indirecte fuisset voluntarius, actus contingens in ipsa ebrietate, profectò imputaretur ebrio, cuius contrarium probatur in d. c.
inebriauerunt. & c. sanè. 15. q. 1. Hoc ipsum nos
adnotauimus in 2. huius operis parte, in prin.
num. 2. his omnibus accedit, quòd ebrius,
etiāetiam
si culpa sua inebrietur, illa culpa, quæ fuit in illa voluntate, volendo inebriari, aut non adhibendo diligentiam debitam ad
vitandāvitandam ebrietatem, non est causa proxima, nec immediata
illius occisionis, sed causa mediata & remota.
Nam illa culpa fuit causa ebrietatis, ebrietas
verò causa occisionis, igitur culpa illa prima
fuit causa mediata occisionis, & inde fit, vt constet homicidium non oriri proximè, nec immediatè ab illa culpa, sed ab ebrietate. Ex quibus aduersus Cardinalem, & alios, probatur,
non esse irregularem ebrium, qui durante ebrietate hominem occiderit, etiam si culpa eiusdem fuerit inebriatus, quia immoderatæ potioni vini operam dederit.
Ad hæc præterea facit text. in capit. quia diuersitatem. de concess. præb. vbi excommunicato sua culpa non imputatur, quòd non possit conferre beneficium, nec interim ei currit
tempus datum à iure ad beneficij collationẽcollationem:
quem text. præter Docto. ibi commendant, &
notant Felin. in c. 1. de præscriptio. Ias. in §. rursus. num. 26. de actioni. & ibi Ludou. Gomeci.
nume. 15. Balbus de præscript. 1. part. 6. partis
principal. casu 22. Rochus Curt. de iure patronat. in verb. competens. nume. 23. Dec. in cap.
1. de iudic. colum. 4. in lectione 2. licet prædicta decisio procedat in impedimento iuris, in
quo tollendo nulla sit culpa, nec negligentia,
vt Fel. & Gomeci. tradidere, atque Balb. post
gloss. in dicto capit. quia diuersitatem. Attamen illud sit huic quæstioni maximè commodum, quòd culpa in eo casu minimè imputatur ad euentum postea sequutum, quia ea fuit
admodum remota & mediata, sicuti Abbas explicat, tametsi non examinet in specie quæstionem istam, de ebrio occidente, an sit irregularis, quoties ipse culpam in ebrietate contraxerit.
Postremò est illud ad hanc rem obseruandum, quòd culpa præcedẽspræcedens ipsam ebrietatem
non solùm est remota, & mediata, atque ideò
nec per se, nec per accidens, inducens voluntarium homicidium, aut volitionem ad illud,
sed & præterea non est ad homicidij euentum
periculosa, secundum ea quæ diximus huius
operis parte 2. §. 4. nume. 10. ex quibus consequitur hac in quæstione respondendum fore,
non contrahi ab ebrio irregularitatem ob homicidium commissum durante ebrietate, cui
ipse causam ex propria culpa dederit.
Posset quidem vera censeri prior opinio
Card. & aliorum, vbi ebrius consueuisset in ebrietate arma sumere, & homines percutere,
atque offendere: etenim tunc ipse ebrius per
ipsam potionem immoderatam operam dat
rei illicitæ, & ad occisionem, ex his, quæ solent
accidere, periculosæ, idcircò irregularis erit,
secundum ea, quæ in d. §. 4. latiùs scripsimus. &
in specie ista notat Soc. in d. c. ad audientiam.
num. 15.
Hinc deducitur qualiter sit accipiendum,
quod scribit Arist. lib 3. Ethico. cap. 5. vnde inquit, Ebrijs duplices pœnæ institutæ sunt.
Nam, vt inibi Eustatius tradit, Pittacus vnus è
septem Græciæ sapientibus, ebrio delinquenti, duplicem pœnam infligendam esse constituit: Alteram propter ebrietatem, alteram
propter crimẽcrimen in ebrietate commissum. Vtraque verò pœna propriè ratione ebrietatis infligitur, siquidem secunda pœna adijcitur ob
circunstantiam ex delicto in ebrietate commisso prouenientem, quæ circunstantia ipsam
ebrietatem aggrauat, vt ex diuo Bonauentura
adnotauimus.
De infante
† itidem hæc constitutio apertissimè statuit, eum
nōnon esse irregularem, si hominem occiderit. Cuius decisionis ratio est manifesta, quia hic non habet rationis vsum, & ideò non imputatur ei homicidium adhuc ad
irregularitatem. Vnde constat, homicidium
priuatum nusquam imputari ad irregularitatem, nisi aliqua culpa homicidij præcesserit,
quemadmodum nos semel in hac Relectione
admonuimus. At in homicidio publica auctoritate commisso, satis est sufficiens ipsa occidendi voluntas,
animusq́;animusque in ipsam
occisionẽoccisionem,
licet iustam destinatus, quod sensit Panor. in c.
1. de delict. pue. quo in loco Hostien. existimauit infantem irregularem esse, si etiam nondum doli capax aliquem occiderit. cuius opinio reprobatur per hanc constitutionem, &
meritò, cùm infans nullum habeat
intellectũintellectum,
nec vsum rationis ad discernendum id, quod
agit. l. infans. ff. de sicar. l. 1. C. de falsa monet. l.
1. C. si aduers. delict. notat gloss. hîc in verb. infans. Card. post alios, 1. opposi. qua ratione infans nec pœna criminali, nec alia pro delicto
punitur, sicuti explicant omnes in d. l. infans.
Ang. de malefic. in verb. scienter, & dolosè. Bonifacius in rub. de homicidio. in tract. de maleficijs. etenim cùm in hoc homicidio non adsit voluntas occidendi, nec detur culpa aliqua
homicidij causam inducens, sequitur non posse iure irregularitatem constitui. Est
tamẽtamen hæc
constitutio intelligenda, nisi infans esset doli
capax, tunc enim propter culpam
vtcunq;vtcunque homicidio præuiam esset irregularis, & deinde
|
quia ratione doli voluntarius fuit homicida.
sic sanè hanc constitutionem intellexere Ioan.
And. & Abb. in d. c. 1. de delic. pueror. Hipp. in
l. si quis te. C. de sicar. Gonsalus à Villad. de irregulari. c. de percussore. col. 12. Lud. Carreri.
in pract. tit. de homicidio. §. 6. num. 3. Hippol.
in d. l. infans. & in singulari. 628. & Soc. in d. capit. ad audientiam. nu. 12. optimus text. ad hoc
in l. impuberum. ff. de furt. tradit Dec. in l. pupillum. & in l. ferè. ff. de reg. iur. hinc sequitur,
maiorem infante non esse irregularem, si contigerit ei hominem occidere, modò non sit eo
tempore doli capax, etsi puer sit, secundum gl.
in hac Clem. in verbo, infans. quam sequuntur Doct. hic communiter, præsertim Ancha.
Bonifa. & Imola, quorum opinionem defendit, asseuerans communem esse Gonsalus noster, in d. c. de percussore. col. 12. & Ioan. Ign. in
l. 1. §. impubes. num. 18. ff. ad Sylla. eandem opinionem tenet Soc. in d. c. ad audientiam. num.
12. de homicidio.
Quis autem dicatur doli capax, iudex prouidus, & discretus ex signis, ac varijs circũstantijscircunstantijs arbitrabitur, quod & nos ostendimus in epitome ad 4. lib. Decret. 2. par. cap. 5. illud verò
non est prætermittendum, quòd puer doli capax delinquens in ætate minori, non est puniendus pœna ordinaria criminis, sed extra ordinem arbitrio iudicis. tex. in l. auxilium. §. in delictis. ff. de minori. l. diuus. ff. de termin. mot.
glo. in l. 3. C. de infamib. & in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infam. textus optimus, vbi glo. & Doct. in c. 1. de delict. puero. notant Dec. in l. ferè. ff. de reg. iur. Bald. in l. etsi seuerior. C. de infam. gloss. in c. 1. de sent. excom.
& ibi Doct. Card. in c. 2. de delict. puer. Ludo.
Carre. in d. §. 6. num. 4. Thomas Grammat. decis. 23. Dec. consil. 535. est ad hanc rem pulchra
Regia lex 8. tit. 31. part. 7. quæ constituit, minoribus intra decimumseptimum annum delinquentibus, minuendam fore pœnam ordinariam. Hoc ipsum obtinet adhuc post maiorem
& perfectam ætatem, si crimen fuerit intra minorem ætatem commissum, non enim est inspiciendum tempus punitionis, sed commissi
criminis. gl. not. in l. sciant. C. de legit. hæred.
quam inibi Doct. probant. & Hippo. in d. l. infans. & idem in l. de minore. in princ. num. 62.
ff. de quæstioni. & in l. si quis te. C. de sicarijs.
Ludo. Carreri. in d. §. 6. num. 8. quibus suffragatur text. in c. vlt. de sentent. excomm. vbi Panormit. idem insinuat Iurisconsultus in l. 1. ff.
de pœnis. & ibi Bart. idem Bart. in l. omnes populi. ff. de iustit. & iure. num. 48. Lud. Roma. in
singul. 574. Abb. in consil. 56. lib. 2. satis tamen
est ad irregularitatem contrahendam, quòd
maior infante hominem occiderit, modò sit
doli capax, quemadmodum omnes fatentur
in huius constitutionis commentarijs.
Subsequitur statim in hac constitutione,
† dormientem ipsius homicidij tempore, nempè, quia dormiens aliquem occiderit, minimè
fore irregularem, quia is intellectu & ratione
caret, ac furioso similis est. cap. merito. cap. sanè. 15. quæst. 1. cap. maioris. §. item quæritur. de
baptismo. l. si seruus seruum. §. si fornicarius.
vbi Floria. ff. ad l. Aquil. qua ratione dormientis delictum minimè punitur, nisi eo casu, quo
ipse
vigilāsvigilans satis cognitum habebat, quòd dormiens arma capiebat, & homines persequebatur. tunc enim si non adhibuit diligentiam,
quam debuit in præcauendo, ne dormiens alicui noceret, profectò
puniẽduspuniendus erit, licet non
pœna ordinaria, vt notant Ancha. & Card. hîc.
Alex. colum. 2. & Iason post Roma. & alios in l.
1. §. adipiscimur. ff. de acquirend. posses. Barto.
in l. penult. ff. de parricidijs. Hippol. in l. 1. 10. limitatione. ff. de sicar. Bonifacius in tractat. de
maleficijs. rubr. de insultis, & percuss. Doct. in
l. vt vim. ff. de iustit. & iure. Ludouic. Carreri.
in practic. criminal. rubr. de homicidio. §. 6. numero 25. quorum opinio communis est, & inducit optimum intellectum huius constitutionis, siquidem & in hoc casu erit irregularitas
planè contracta, vt notat optimè Maria. Soc.
in d. c. ad audientiam. num. 14. & idem sensere
Card. Anchar. & Doct. hîc. potest autem contingere, vt quis vigilans adeò irascatur vehementer contra alium, vt illum occidere conatus fuerit, aut optauerit, licet efficere non potuerit, & hac occisionis cupiditate affectus
dormiat, & postea plenè soporatus somniet
ea, quæ in vigilia acciderunt, & ab hac phantasia motus, surgat adhuc dormiens, & capiat ensem, atque accedat ad lectum, in quo alius dormit, & illum occidat. quidam etenim censent,
hunc irregularem esse, quod visum est Paluda.
in 4. sentent. distinct. 32. quæst. 1. artic. 3. quia
ex illa vehementi occidendi cupiditate aucta
est imaginatio sensus, & creuit appetitus sensualitatis, quæ omnia cùm maneant in dormiente, possunt tunc membra ad opera illa exteriora exercenda mouere. huic verò euentui
constat, causam dedisse ipsum homicidam in
vigilia: igitur ipse irregularis est. sed Doctor.
communiter in hac constitutione contrarium
verius esse opinantur, vt fatetur eos sequutus
Gonsalus à Villadiego de irregularit. capitul.
de percussore. colum. 13. eandem sententiam
sequuntur Maria. Socin. in dicto capit. ad audientiam. de homicid. numer. 14. & Alfonsus
à Castro lib. 2. de potest. legis pœnal. c. 14. vers.
prima principalis conclusio. quibus accedit,
quòd homicidium commissum ab ebrio, qui
causam dedit ebrietati, non efficiat eum irregularem, secundum ea quæ paulò antè diximus. præter quæ facit ad hoc, quòd ita præcedens in vigilia causa non omnino certa, nec
semper efficiens imaginationis postmodum
sequutæ, ab ea verò imaginatione processit actus ille occisionis exterior: idcircò ira contingens in vigilia est admodum remota causa, &
|
ideò non est sufficiens ad irregularitatem. sic
& pollutio nocturna dormientis, & somniantis per se peccatum non est, nec mortale, nec
veniale: omne etenim peccatum dependet ex
iudicio rationis,
† quia etiam primus motus
sensualitatis non est peccatum, nisi inquantum iudicio rationis reprimi potest: igitur sublato iudicio rationis, tollitur ratio peccati: in
dormiente autem ratio non habet liberum arbitrium, nec iudicium. idcircò quod agit homo dormiens, qui non habet liberum iudicium rationis, non imputatur ei ad culpam, sicut nec illud, quod agit furiosus, aut amens.
Hæc S. Thom. in 2. 2. quæst. 154. artic. 5. qui de
pollutione nocturna tractans scribit, eam non
esse peccatum per se, nec mortale, nec veniale, quamuis procedit ab ingluuie, aut à praua
vigilantis cogitatione, quia dormientis actus
est. Erit tamen ac poterit esse nocturna pollutio peccatum vel mortale, vel veniale, per rationem ad suam causam, à qua processit, quia
rationem habet culpæ ex parte causæ. quod S.
Thom. explicat, in dicto artic. 5. & in 3. part. q.
80. artic. 7. Ioan. Maior in quarto senten. distinct. 9. quæstio. 2. post Thomam ibi, quæstio.
4. & Paluda. quæst. 3. Florent. 3. part. titul. 15.
cap. 6. §. 10. & Theologi communiter, quibus
suffragatur text. & ibi gloss. elegans in verbo,
rea. atque ibi Doctor. in cap. testamentum. 6.
distinct. ex diuo Gregorio, cap. 11. interrogationum Augustini. atque ideò propter hanc
rationem culpæ, quam habet, dormientis pollutio quo ad eius causam, debet abstinere sacerdos eo die à celebratione Missarum, quoties culpa est mortalis,
idq́;idque necessariò, ex consilio autem vbi causa fuit culpæ venialis, secundum Thomam, in dicto artic. 7. Florent. in d.
l. 10. Paluda. in 4. sentent. distinct. 9. quæst. 3.
& ibi Thoma. q. 4. Syluest. in verbo, eucharistia. 3. q. 10. tex. celebris in dicto capit. testamentum. vbi glo. in verbo, humiliter. indistinctè non est intelligenda, sed relata ad ipsum
text. sentit, ratione pollutionis nocturnæ à veniali culpa procedentis
abstinendũabstinendum esse à communione, consilio quidem, non præcepto. addit tamen Paludan. in dict. quæst. 3. quem Syluester sequitur, & probare conatur Ioan. Maior in dict. quæstione 2. non esse mortale crimen, celebrare ac communicare post pollutionem nocturnam
contingẽtemcontingentem ratione causæ,
quæ mortalem culpam habeat, etiam intra decem horas, modò præmittatur communioni
contritio, & confessio illius mortalis culpæ, &
pollutionis ex ea sequutæ, quasi nullibi sit hoc
præceptum, siquidem Gregorij responsio
pertineat ad consilium reuerentiæ, non ad
præceptum necessitatis. horum autem opinio
mihi non placet, nec est probanda, cùm ex ea
sequeretur posse sacerdotem, qui nocte præterita dormierit cum fœmina, statim celebrare
præmissa confessione & contritione, quod impium censeri solet, & iure censetur. & fortassis
cùm ante
pollutionẽpollutionem pœniteret quis eius culpæ, à qua procedit, posset admitti opinio Palud. & aliorum: imò adhuc in hac specie ipse admonerem, vt quis, si commodè fieri posset, abstineret eo die à communione propter honorem, qui maximè debitus est sacrosanctæ eucharistiæ sacramento. Hanc & Theodorus Archiepiscopus Cantuariensis, qui testibus Beda
lib. 5. Hist. Angli. & Rhenana in arg. in lib. Tertulliani, de pœnitent. constitutiones edidit ad
modos obseruandos, quibus expurgarentur
peccata, idq́ue opus pœnitentiale Theodori à
Gratiano, & alijs nuncupatur,
pœnitentiāpœnitentiam indixit ei, qui in somnis pollutus
absq;absque vlla eius
culpa fuisset, sicuti Burchardus tradit lib. 17. c.
40. & 41.
Eundemq́;Eundemque æquũæquum esse, vt eo die à
communiōecommunione abstineat, admonet Iustinus Martyr,
si eius est id
opusculũopusculum,, de quæstionibus à Gentibus Christianis positis. q. 21. Igitur sicut nocturna pollutio per se peccatum non est, nisi
per rationem ad
suāsuam causam, quæ frequentissimè solet pollutionis euentum efficere, atque
ideò imputatur, ita homicidium dormientis,
qui in vigilia animum habuit occidendi, per se
peccatũpeccatum nōnon est, nec imputatur: ratione
aũtautem causæ itidem imputari
nōnon debet, quia ea est admodum remota, & quæ
nōnon solet hos effectus producere, quamobrem opinio communis, quo
ad intellectum huius
cōstitutionisconstitutionis, verior est.
Hac verò in parte adnotare libet actum dormientis non esse peccatum per se, nisi ad rationem causæ, à qua processit, quoties quis somno vtitur, vt vinculo naturali liberi iudicij &
arbitrij. At si quis somno vtatur, vt instrumento liberæ malitiæ ad exequutionem mali ab ipso vigilanti deliberati: ita vt per
somnũsomnum vt
instrumentũinstrumentum exequatur scelus
pręcogitatũpręcogitatum, tunc
actus contingens in somno
peccatũpeccatum est eo modo, quo actus exterior in exequutione est peccatum. Peccatum enim incipitur in vigilia, &
cōsummaturconsummatur per
instrumentũinstrumentum somni exequutiuè. Hoc
aũtautem peccatum per accidens est ratione exequutionis in vigilia imperatæ. quemadmodum eleganter docet Caiet. 2. 2. q. 154. art.
5. ex hoc deducens,
nocturnānocturnam dormientis pollutio non esse
peccatũpeccatum, vbi quis data opera ideò
sic dormit, vt polluatur. Eodem modo qui ita
irasceretur in vigilia, &
demũdemum somno dat operam, vt aliquem occidat, vel offendat
dormiẽsdormiens,
profectò erit homicidij & offensionis reus, atque ideò puniendus, vt homicida dolosus, sicuti vult in hac specie Bonifa. in tract. de malefic.
rub. de insult. & percuss. ad fin. quem sequitur
Lud. Carreri. in d. §. 6. nu. 25. quæ quidem
sentẽtiasententia maximè probatur ex ratione Card. Caie.
vnde in eo casu non obtinet huius constitutionis decisio, quia irregularis esset, qui sic dormiens hominem occideret, quod superiùs de
ebrio etiam probauimus. Sed & dormientes
moueri, & ea quandoque facere, quæ fieri
|
solent à vigilantibus, testis est Aristoteles in libro de somno & vigilia.
Deinde constat ex priori huius constitutionis parte,
† quo ad irregularitatem mutilationem membri alicuius homicidio comparari,
& æquipollere, vt quemadmodum hominem
occidẽsoccidens dubio procul irregularis est, ita & irregularis erit, qui hominem membro mutilauerit. idem probatur in c. 1. de cler. pugnanti. in
duello. c. in archiepiscopatu. de raptori. c. clericus. ne cleri. vel mona. alijs in locis. quorum
meminit gloss. hic, quæ singularis est in hoc, secundum Angel. in verb. homicidium. 5. q. 3. &
Syluest. in ver. homicidium. 5. q. 3. ad cuius rei
cognitionẽcognitionem oportet examinare quod dicatur
membrum. Bart. etenim in l. publicorum. nu.
13. ff. de pub. iud. vbi Imol. & Doct. illa propriè
dici membra censent, quibus diuerso & proprio officio corpus mouetur, aut iuuatur, vt
oculo, visu: pedibus, ad progessum: auribus, ad
auditum: manibus, ad palpatum: naribus, ad
odoratum: lingua, ad sermonem. idem Bald.
asserit in c. 1. de noua forma fidelit. nu. 5. quod
satis constat auctoritate Aristot. lib. 1. de partibus animalium, cap. 5. & lib. 4. Meteororum, c.
vlt. opt. text. apud Iurisconsultos in l. idem Offilius. ff. de ædilit. edi. & in l. non sunt liberi. ff.
de statu hom. Membrum enim corporis particula est, quæ nec omnino circunscriptionem
habet propriam, nec omnino alijs coniuncta
est, secundum Galenum, quem citat Lud. Cælius lib. lect. antiq. 2. c. 21. Diuus Paulus 1. ad Corinth. cap. 12. idem insinuat,
dicẽsdicens, membra in
corpore
distinctādistinctam operationem habere. idem
Apost. ad Rom. c. 12. Omnia autem membra,
inquit, non eundem actum
habẽthabent. Hoc ipsum
omnes planè fatentur, quorum statim
mẽtionẽmentionem in hac quæstione faciemus. Igitur abscissio
membri
tũctunc fieri dicitur, cùm corpus mutilatur, & membri
propriũproprium officium impeditur,
vt not. Bal. in l. serui fugit. ad fin. C. de seruis fugit. sic ex eodem Bar. in d. l. publicorum. apparet, in humano corpore quasdam partes esse,
quæ propriè membra non sunt: membris tamen opem ferunt, vt digitus manui: dens linguæ & gutturi. Aliæ verò partes sunt, quæ decorem tantùm corpori humano inducunt, vt
barba, viri mento: coma, capiti: auricula, auri.
Aliæ item
membrorũmembrorum officia, & ornatus sunt,
non membra, secundum Bar. & communem.
quidam tamen has partes indistinctè membra
appellant. Nam Cicer. lib. 3. de finib. bonor. &
malor. partem quamlibet corporis, etiam quę
corpori peculiare, &
distinctũdistinctum non præstat obsequium, membrum esse dicit. membrorum,
inquit, id est, partium corporis, alia videntur
propter eorum vsum à natura esse donata, vt
manus, crura, pedes: vt ea, quæ sunt intus in
corpore, quorum vtilitas quanta sit, à medicis
etiam disputatur. alia autem nullam ob vtilitatem, quasi ad quendam ornatum: vt cauda pauoni, plumæ versicolores columbis, viris
mammæ,
atq;atque barba. Hæc Cicero. Ex vera tamen, ac propria membri cognitione, aliquot
hoc in loco speciatim inferam.
Primùm, non esse membri abscissionẽabscissionem, cùm
auricula scinditur & amputatur, siquidem auris membrum est propriè: illa autẽautem cartilago,
quæ circa aurem est, & auricula dicitur, potiùs
ad ornatum auris, & membri tutelam, quàm
ad peculiare corporis obsequium pertinet, &
ideò membrum non est, nec eius abscissio efficeret quem irregularẽirregularem, quod Bal. sensit, dum
in d. l. serui fugitiui. ad fin. scribit, tunc tantùm
dici membri ascissionem, cùm corpus mutilatur, & membri proprium officium impeditur
in totum. Abscissio autem auriculæ, & cartilaginis parum impedit auris officium: nec enim
fit auris vis quo ad auditum debilior: idcircò
membri abscissio non est: cui sententiæ suffragatur ratio text. in d. l. idem Offilius. ff. de ædilit. edict.
Secundò, dubium ex his videtur, quod scribit Bal. in l. data opera. nu. 75. C. qui accus. non
possunt. dicens, mammillam in fœminis membrum esse. Etenim ea opinio vera est, quo ad
significationem latam, non quo ad strictam &
propriam. Nec esset irregularis, qui mammillam fœminę abscinderet, vt ipse opinor, tametsi sciam, hoc dubium quibusdam visum iri.
Tertiò, ab eadem radice procedit, non omnino certum esse quod Caiet. docet 2. 2. q. 65.
art. 1. existimans, abscissionem digiti efficere
irregularem ipsum abscindẽtemabscindentem, quia digitus
sit membrũmembrum. cuius contrarium constat ex Bar.
in d. l. publicorum. Imol. & alijs ibidem asserentibus, digitum non esse membrũmembrum. idem tenuerunt Bald. in d. c. 1. de noua forma fidelit.
num. 5. Fel. in c. ego N. de iureiurand. col. 2. &
idem in c. cùm illorum. de sent. excom. Anto.
Rube. cons. 83. Chassan. in consuet. Burgund.
rub. 1. §. 5. vers. per hoc. idem not. Card. & omnes in hac Clem. Gons. à Villadieg. de irregul.
c. de percussore. col. 1. & Doct. in c. 1. qui cleric.
vel vouentes. quorum opinio aduersus Caiet.
communis est, cui patrocinatur tex. in d. l. non
sunt liberi. & in d. l. idem Offilius.
Quartò, proximè deducitur, non esse cum
irregularem, qui alteri eos absciderit digitos,
sine quibus ipse mutilus sacerdos esse non potest, nempe tres digitos ad consecrationem necessarios propter honestatem. Nam qui hos digitos non habet, irregularis est ob
defectũdefectum maximum eius partis, quæ necessaria est ad honestè & decorè celebrandum. qui verò eam partem absciderit, non habet eam deformitatem,
nec defectum, nec
membrũmembrum abscidit, & ideò irregularis non est. Hanc
conclusionẽconclusionem proponimus aduersus Bonifac. hic col. 6. Anani. in cap.
cùm ex iniuncto. de hæret. col. 4. & Syluest. in
verb. homicidium. 3. q. 3. part. 3. qui conantur
probare,
percussorẽpercussorem irregularem esse, quoties
|
ex percussione percussus manet irregularis,
aut non potest esse sacerdos. Imò Caiet. in d. q.
65. art. 1. faciliùs existimat, contrahi
irregularitatẽirregularitatem à mutilante, quàm à mutilato. Siquidem
secundum eum qui mutilat digitum alteri, est
irregularis: non tamen semper est irregularis
qui ipsius digiti
mutilationẽmutilationem passus est. Quod
constat ex his, quæ diximus de corpore vitiatis in priori huius operis parte. Et tamen hanc
opin. Caiet. quo ad eius
argumẽtationemargumentationem minimè probamus. Nam qui alteri digitum absciderit, irregularis non est, quia membrum
non abscidit. Is verò qui pollicem abscissum
habet, impeditur ministrare in altari, & sacris
ordinibus insigniri, ob deformitatem & defectum digitorum.
Quintò, hinc poterit expendi,
† an is irregularis sit, qui licet membrum alteri non absciderit, tamen id membrum debile ex vulnere ac
percussione reddiderit? Et Panor. in cap. cùm
illorum. de sent. excom. scribit, hunc irregularem esse: & id deducit ex hac
cōstitutioneconstitutione, quasi Rom. Pont. hic, vt diuersa subiecerit mutilationem & detruncationem, vt mutilatio pertineat ad vulnus, quod efficit membrum debile: detruncatio verò ad percussionem, quæ omninò
membrũmembrum absciderit. idem not. Syluest.
in verb. homicidium. 5. q. 5. ego verò satis manifestum esse opinor, in hac
cōstitutioneconstitutione non
probari hanc inductionem Panor. cùm in ea
tantùm mentio fiat mutilationis, non
autẽautem detruncationis. & præterea Fel. in d. c. cùm illorum, asserit, nu. 12. idem esse detruncationem
& mutilationem. hoc ipsum probat glo. vbi Panor. in c. accusasti. de accusa. in verb. debilitatus. quæ sensit, mutilum dici, cui
membrũmembrum aliquod fuerit omnino abscissum. Sic apud Latinæ linguæ auctores mancus dicitur, qui membrum habet debile, & aridum: mutilus autem,
cui
membrũmembrum est abscissum.
Atq;Atque ideò frequentiori
DoctorũDoctorum sententia
obtentũobtentum est,
nōnon esse irregularem
eũeum, qui
alterũalterum mancum percussione effecerit, sicut not. Cald. Abb. Card. & Præposit. in c. 1. qui cler. vel vouent. Card. hîc. q. 31.
Gons. à Villad. de irregul. c. de percussore. col.
1. & Stepha. Aufreri. in capella Tolosana. 207.
quorũquorum senteutiāsententiam opinor
cōmunemcommunem esse, & procedere, etiam si
membrũmembrum corpori adhærens omnino inutile sit. Etenim adhuc hoc in casu
nulla afficitur percussor irregularitate. Quidquid Syluest. contrarium tenere conetur in d.
§. 3. vers. tertium. Hæc
autẽautem diximus ad veram
huius
cōstitutionisconstitutionis interpretationem, quo facilius percipiamus, quid velit hæc constitutio,
dum mutilationem similem esse vult occisioni
quo ad
irregularitatẽirregularitatem: nam post gl. hic Doct. varias hac in re quęstiones tradidere, ex quibus
has, quas modò exposuimus, elegimus: reliquas lector facilimè obuias habebit,
easq́;easque contingentibus casibus iuxta prænotatam resolutionem aptare commodè poterit.
SVMMARIVM.
-
1 Defensio iure naturali, diuino & humano licita
est, nec imputatur homicidium ex ea.
-
2 Irregularis non est, qui aggressorem occiderit ad
defensionem, ne membro aliquo mutiletur.
-
3 Excessus defensionis nōnon punitur pœna ordinaria,
licet irregularem efficiat ipsum homicidam.
-
4 Irregularis est, qui poterat mortem fuga vitare,
& occiderit aggressorem.
-
5 Jrregularis an sit, qui ad alterius defensionem hominem occiderit?
-
6 Homicidium commissum ad rerum defensionem,
an efficiat quem irregularem? quod latè disputatur, simul & an liceat occidere furem aut
raptorem ad defensionem rerum.
HVius constitutionis pars secunda, & quæ vltima est, definiuit
nullānullam contrahi irregularitatem
ab eo, qui ad eius necessariānecessariam defensionem suum occidit inuasorem, qua quidem decisione sopita est veterum
hac de re controuersia, siquidem ante hāchanc constitutionem quidam contrarium tenuere, censentes hunc homicidam irregularem esse. quorum meminit gl. in c. sicut dignũdignum. in verb. consilium. isto titul. & in c. de his. 50. dist. sic & S.
Tho. 2. 2. q. 64. art. 7. ante hāchanc constitutionem
asseruit, irregularem esse eum, qui ad eius propriam ac necessariam defensionẽdefensionem, inuasorem
aut aggressorem occiderit.
Horum autem opinio est hodie antiquata,
omninoq́;omninoque per hanc constitutionem sublata,
cùm occidens inuasorem aliter mortem vitare non valens, irregularis non sit, nec quo ad
suscipiẽdossuscipiendos, nec quo ad susceptos ordines. Cuius canonis ea est ratio, quòd ad irregularitatem
contrahendācontrahendam propter homicidium priuatum necessaria sit culpa homicidij
saltẽsaltem aliqua,
sicuti superiùs
nōnon semel à nobis
respōsumresponsum est.
Is verò qui ad
necessariānecessariam vitæ defensionem aliquem occiderit, nullam
culpāculpam homicidij contrahit, ergo nec irregularis erit, quippe qui priuatum homicidium
absq;absque aliqua culpa commiserit. Naturali
† etenim ratione vnicuique
permissum est, seipsum ab aggressore defendere. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. vbi Accursius
non considerans, hanc defensionem iure naturali permissam esse, addit, Iurisconsultum intelligendum fore iure fori, non cœli, qua in re
refellitur per Paul. Castrens. Fortun. & alios.
Non enim patitur humana cognitio iuris naturalis non ignara, quidquam naturali ratione permitti, quod apud Deum, qui ipsamet natura est, non sit idem permissum. Atque ita S.
Tho. in d. art. 7. inquit: Nec enim est necessarium ad salutem, vt quis actum moderatæ tutelæ prætermittat ad euitandam occisionem
|
alterius, quia plus tenetur homo vitæ suæ prouidere, quàm vitæ alterius. idcircò apud Theologos hæc est receptissima sententia, quam tradit & explicat Dom. Soto. libr. 5. de iust. & iur.
quæst. 1. artic. 8. Cui suffragatur quod Cicero
pro Milone scribit: Est enim hæc, iudices, non
scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus: verùm ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non
docti, sed facti:
nōnon instituti, sed imbuti sumus,
vt si vita nostra in aliquas insidias, si in vim, in
tela aut latronum, aut inimicorum incidisset,
omnis honesta ratio esset expediendæ salutis.
silent enim leges inter arma, nec se spectari iubent, cùm ei, qui spectare velit, antè iniusta pœna luenda sit, quàm iusta repetenda. Hæc Cicero. idem probatur in cap. significasti. 2. de
homicid. c. dilecto. de sent. excom. l. 1. §. vim vi.
& in l. 3. §. cùm igitur. ff. de vi & vi armat. l. 1. §.
cùm arietes. ff. si quadrup. paupe. fecis. dicat.
tradidere multa Bart. & Docto. in d. l. vt vim. l.
scientiam. §. qui cùm aliter. ff. ad l. Aquil. l. is
qui aggressorem. & l. si quis percussorem. C.
de sicar. notant Ang. de Malef. in glos. & dictus
Titius se defendendo. Hip. in l. 1. 9. lim. ff. de sicar. Ludouic. Carrer. in pract. crim. tit. de homicid. §. 6. nu. 26. ex quibus aliquot hac in parte repetam ad huius constitutionis interpretationem. Illud sanè præmittens, posse inuasum, etsi diligenter animi conscientiam examinauerit, eaq́ue fecerit, quæ ad salutem spiritualem sunt à fidelibus agenda, occidere inuasorem, quem scit esse in peccato mortali ob
illam inuasionem, quod verum esse manifestè
constat ex prænotatis. & tradit Dom. Soto in
dict. art. 8. licet contrarium falsò responderint
Gerson in tract. de Eucharistia. Abulens. Matthæi capit. 5. q. 109. & Gonsalus à Villadiego,
de irregularita. capitul. de percussore. Horum
etenim opinio falsa est, quam & Ioann. Maior
reprobat in 4. sent. dist. 15. q. 20.
Primò ex his infertur,
† non esse irregularem eum qui alium occiderit, non tantùm ad
defensionem necessariam propriæ vitæ, sed &
si se defendat ab alicuius membri mutilatione, quod in specie notat Card. hic, & Syluest.
in verb. homicidium. 3. q. 4. cùm mors & mutilatio membri æquipollentia sint hoc in tractatu. & quamuis Gonsal. à Villadie. de irregularita. cap. de percussore. col. 14. discedat ab hoc
intellectu Card. profectò verior est hæc interpretatio, quippe quæ descendat ab ea naturali
defensione, quæ iure diuino, ac ipsius naturæ
instituto licita fuit & est. Potest enim contingere, quòd ex abscissione membri mors sequatur: & ideò qui defendens seipsum ab abscissione membri aggressorem occiderit, puniendus
non est, nec irregularis censetur, cùm ei licitum sit propriam propulsare iniuriam, modò
non excedatur moderamen culpatæ tutelæ.
Nam hic excessus defensionem ipsam culpabilem, ac punibilem reddit,
quemadmodũquemadmodum constat in l. 1. C. vnde vi. & in c. vt famę. §. vlt. de sen.
excom. c. signific. in 2. vbi gl. & Docto. isto. tit.
qui tex. probat
† irregularem esse, qui modum
excesserit in defensione.
Idemq́;Idemque in hac constitutione apparet, dum dicitur, mortem aliter
vitare non valens, tametsi quo ad alias pœnas
semper sit remittenda pœnæ ordinariæ pars
propter defensionem ab aggressione, etiam si
modus defensionis excedatur. tex. optimus in
l. si adulterium, cum incestu. §. imperatores. ff.
de adult. quem dixit singul. Ias. in d. l. vt vim. colum. 3. Ioan. Baptista de S. Seuerino, in tract. de
debit. suspen. & fugit. col. 1. Aret. consil. 43. col.
3. commendarunt eandem conclusionem Antoni. & Abb. in c. olim. 1. de restit. spoliat. col. 7.
Dec. in d. l. vt vim. Abb. & Rauen. in c. 1. de iniur. Felin. in d. c. significasti. col. vlt. Hippol. in
l. 2. num. 15. C. ad legem Cornel. de sicar. in singul. 100. hoc ipsum probat tex. elegans in cap.
significauit. de pœnit. & remiss. cuius ad idem
meminere Felin. in cap. dilecti. de except. col.
penult. & Bolognius consil. 37. col. 2. est & ad
hoc glo. in summa. 23. q. 1. & est communis opinio, vt fatetur Lud. Carreri. in pract. crim. tit.
de homicid. §. 6. num. 153. quibus omnibus libentissimè adijciam l. 58. & 59. styli. & Alexan.
idem tractantem consil. 119. nu. 12. lib. 7. Thomam Grammatic. decis. 5. & decis. 23. & 98. ex
quibus aliquot hoc in loco libet inferre, quo
aliquantulum pateat, quanam ratione sit consideranda hæc propriæ vitæ defensio, ne tutelæ moderatæ modum excedens, saltem quo ad
pœnam irregularitatis, aliamúe, quæ non sit
criminis ordinaria, idcircò primæ illationi &
secundam subijcio.
Secundò hinc deducitur, quid dicẽdumdicendum sit
de illo, qui sibi insidiantem interfecerit? Nam
glo. in c. 3. de homicid. in verb. secularibus. respondit, hoc homicidium non esse imputandum occidenti. quam opinionem probare videntur Doct. ibi. Bald. in l. multis. C. de liber.
caus. idem in l. lege. ff. locat. glo. in l. 1. C. vnde
vi. quod latè examinant, quo ad pœnas temporales, Iason in d. l. vt vim. num. 9. Ang. in d. glo.
& dictus Titius. Hippol. in singul. 640. Ludo.
Carreri. in d. §. 6. num. 62. ex quorum dictis resolutionem ipse colligo, esse hac in quæstione
considerandum mortis periculum ex alterius
insidijs imminens ipsi occidenti, vt tandem ex
hoc deprehendamus, quota pœnæ pars sit ei
remittenda, vel an omnino sit ab ipsa pœna liber, deniq;denique à culpa, quo possimus etiam iudicare, an sit hic censendus irregularis. Atq;Atque ita
intelligenda sunt quæ Bart. not. in d. l. 1. C. vnde vi. & Carreri. in d. §. 6. num. 91. Bart. in l. si ex
plagis. §. tabernarius. ff. ad leg. Aquil. illud itẽitem
Cicer. pro Milone: Obliuisci non potestis, iudices, insidiatorem iure interfici posse.
Tertiò apparet, eum esse irregularem, qui
percussorem ab eo fugientem occiderit. Ete|
nim licet hic non sit pœna ordinaria criminis
puniendus, quod omnes ferè
fatẽturfatentur, attamen
excessus hic necessariæ defensioni minimè tribuendus irregularitatem inducit. Quod ipse
colligo ex glo. in d. c. 3. isto tit. & Docto. hîc &
inibi. siquidem satis est ad irregularitatem
nōnon
esse homicidium commissum ad necessariam
occidentis defensionem, sicuti omnes fatentur, præsertim Card. hic. q. 26. licet quo ad pœnas sanguinis, & alias temporales, possit asseuerari, hoc homicidium non esse omnino puniendum pœna legis ordinaria.
Quartò deducitur ex his,
† an ille sit irregularis, qui poterat mortem vitare fugiendo, si
omissa fuga inuasorem occiderit? & glo. in hac
Clem. Card. q. 26. post alios tenere, ac probare
conantur, hunc esse irregularem. idem glos. &
ibi Doct. in c. suscepimus. de homic. Panor. in
c. significasti. in 2. eodem tit. idem in cap. 2. de
vita & honest. cler. Syluest. in verb. excommunicatio. 6. q. 9. quasi clericis non sit ignominiosum sugere ab aggressore, sicut constat in d. c.
suscepimus. & hæc est communis opinio, maximam accipiens
auctoritatẽauctoritatem ab huius constitutionis secunda parte. quæ tamen ita accipienda est, si fuga non sit periculosa. Nam si fuga periculum induceret mortis propriæ, vel ex eo,
quòd inimici instarent à tergo, vel quia ipse aggressor facilius fugientem sequutus, & ex fuga
maiorem
capiẽscapiens audaciam & animum, ipsum
occideret. Hoc etenim in casu non teneretur
clericus fugere, nec foret irregularis, si omissa
fugę tutela occideret aggressorem. ita quidem
visum est Felino in d. c. suscepimus. Syluest. in
verb. homicidium. 1. q. 9. & in verb. homicidium. 3. q. 4. Hipp. cons. 25. num. 44. Card. in d.
q. 26. idem sensere Abb. & Anania in d. c. suscepimus. quos sequitur Ludo. Carreri. in d. §. 6.
nu. 131. Hanc distinctionem veram esse censeo,
adhuc in ipsis clericis. Sed in eo, qui cùm esset
laicus tempore aggressionis,
poteratq́;poteratque fuga
mortem effugere, & nihilominus
aggressorẽaggressorem
occiderit, maius dubium videtur. Laicus siquidem non tenetur fugere, quia fuga est ei ignominiosa,
secundũsecundum ea, quæ not. Bart. Sal. Bal. &
alij, in d. l. 1. C. vnde vi. Imol. & Card. hic,
quorũquorum
opinionem asserunt communem esse Alex. in
consil. 109. nu. 4. lib. 1. Ias. & Dec. in d. l. vt vim.
ad fin. & Lud. Carreri. in d. §. 6. nu. 131. & probatur ex eo, quòd potest quis aggressorem occidere ad
vitādamvitandam iniuriam, quam vel alapa, vel
fustibus sibi inferendam aliter vitare non poterat, vt notat post alios Alex. in cons. 119. lib. 7.
Hippol. in l. 1. 9. limit. ff. de sicar. & Lud. Carreri. in d. §. 6. num. 94. Igitur poterit quis fugam
omittere, quę sibi iniuriosa est, & aggressorem
occidere. Hoc autem obtinet quo ad pœnam
temporalem, & quo ad eius diminutionem ac
moderamen. Nam quo ad irregularitatem mihi verius videtur, quòd & laicus, cui ignominiosum esset fugere, homicidij
culpāculpam aliquam habeat, quæ etsi grauis non sit ratione honoris, nihilominus culpa est, quæ quo ad irregularitatem sufficit: præsertim quòd hæc constitutio tunc tantùm liberat ab irregularitate,
cùm aliter mors vitari non potest.
QuamobrẽQuamobrem
etiam in laico opinamur communem sententiam glo. & Doct. hîc veram esse, quemadmodum & ipsimet Doctores explicant. Huic opinioni accedit, quod in specie tradita per Alex.
in d. cons. 119. Carol. Mol. ibi existimat esse illam defensionem immoderatam & inhumanam, Barbaris potiùs, quàm viris ratione praditis, & religione Christiana institutis conuenientem, & sanè præter ipsum ego considero,
iniquam esse hanc commutationem, saltem
non omnino æquam, quòd ob tutelam honoris proprij,
vitāvitam quis adimat alteri: præsertim
ob honorem ad mores probos minimè pertinentem, nec Reipub. vtilem, aut religioni catholicæ commodum, quod poterit ex S. Tho.
probari. 2. 2. quæst. 131. art. 1. Adhuc tamen dubius ipse sum hac in controuersia ex his, quæ
inferiùs à me tractabuntur, in quæstione de
rebus defendendis.
Quintò, hinc perpendi poterit huius constitutionis intellectus,
quẽquem gl. hîc in verb. suum,
tradit, scribens, non esse locum huic constitutioni, si quis occiderit aggressorem patris, fratris, aliusúe cognati, aliter mortem illius vitare non valens. Nam, vt inquit glo. hæc constitutio tantùm excipit ab irregularitate occidentem aggressorem suum, aliter mortem
propriam effugere non valentem, idcircò non
obtinebit in eo,
† qui alterius mortem impediens inuasorem occiderit. Huius glo. opinionem sequuntur Doct. hîc, maximè Card. quæstio. 28. dicens eam esse singularem. eandem
sequuntur Abb. & alij, in c. si verò. in 1. de senten. excom. col. vlt. idem Abb. in c. clerici. in 1.
de vita & honest. clerico. Aufreri. in Clem. 1. de
offic. ord. reg. 3. Fallent. 5. Abb. in c. olim. in 1.
de restitut. spoliat. num. 18. Paul. de Cast. in l. 1.
§. ius autem gentium. ff. de iust. & iure. Ias. in l.
vt vim. nu. 30. ff. eod. tit. Soc. in c. ad
audientiāaudientiam.
de homic. nu. 36. Gonsal. à Villadie. in tract. de
irregul. c. de percussore. col. 15. glos. in summa.
23. quæst. 8. quorum sententia communis est,
&
tamẽtamen ex pluribus difficultatem habet. Nam
excommunicatus non est qui defendens consanguineum, clericum percusserit, sicut
notātnotant
Innoc. Abb. Henric. col. 2. Ancha. Felin. & alij.
in d. c. si verò. de senten. excommunicationis.
imò idem erit de defendente extraneum. cap.
non inferenda. & capit. fortitudo. 23. quæst. 3.
capit. dilecto. de sententia excommunicationis. in 6. gloss. optima in dicta summa. 23. quæstio. 8. quibus in locis probatur, licitum esse
cuique proximum & vicinum, ac denique eadem ratione extraneum ab iniuria inferenda
defendere. textus optimus in l.
deuotũdeuotum. C. de
metallis. lib. 12. c. olim. in 1. de restitu. spoliato.
|
vbi Abb. idem Abb. Henric. & Doct. communiter in d. c. si verò. hoc ex eo capite deduxerunt. Eiusdem sententiæ auctores sunt Barto.
col. pen. & alij communiter, vt ibidem testantur Ias. & Dec. in d. l. vt vim. tradit latissimè Ludo. Carreri. in pract. crimina. d. §. 6. nu. 41. &
sequẽtibsequentib.
ꝙquod si licet cuiquam amicum, agnatum,
& patrem defendere ab iniuria inferenda, vt
impunè possit aggressorem occidere: mirum
ꝓfectòprofecto videtur, quòd irregularis sit, qui
absq;absque
vlla culpa priuatum homicidium commiserit:
quemadmodum hac in re superiùs admonuimus. Ad hęc accedit text. in l. 1. §. item diuus. ff.
de sicarijs. vbi Iurisconsultus refert, homicidium illud esse impunitum, quod quis commiserit, aut perpetrauerit ad defensionem propriam, vel suorum: aut ad propulsandam iniuriam à se, vel à suis. deinde in d. c. dilecto. de
sent. excom. in 6. Romanus Pontifex tractans,
& præmittens, licitum esse defendere proximum ab iniuria, & morte inferenda, etiam occidendo aggressorem, vtitur ratione illa, scilicet, Vim vi repellere licet: quæ quidem ratio,
vt constat, communis est ad defensionem propriam, proximi & extranei, quod ibidem summus Pontifex insinuat, ex quib. aduersus communem
sentẽtiamsententiam probabilius est, quòd non
sit irregularis, qui ad defensionem necessariam alterius, amici quidem, consanguinei, vel
extranei
hominẽhominem occiderit. quam opinionem
defendit, & probat Fortu. in d. l. vt vim. ff. de
iust. & iur. col. 9. vers. sed aduerte. vnde apparet
admodum dubiam esse Caietani sententiam,
quam ipse retuli in 2. huius Relectionis parte.
§. 3. numero 2. versicul. sed si quis in bello
iusto.
Sextò, ex his oportet expendere, an ille sit
irregularis, qui hominem occiderit, non ad
propriæ vitæ necessariam defensionem, sed ad
patrimonij, & rerum tutelam: & sanè probatur, hunc non esse irregularem: quia licitum
est
† cuiq;cuique defendere proprias res, & ad earum
necessariam defensionem hominem inuasorem occidere: nempe eo casu, quo res aliter
defendi non potest ab inuasione, & rapina.
glos. Bart. & Doct. in l. furem. ff. de sicar. tex. optimus ad hoc in l. 1. C. vnde vi. vbi Bart. idem
Bar. & Doct. in d. l. vt vim. gl. in c. 1. §. si quis hominem. de pace tenenda, & eius violat. Angel.
in l. quoniam multa. C. ad leg. Iul. de vi. Hippol. in d. l. furem. nume. 5. Regia l. 4. titu. de los
homezillos. lib. 8. ordin. l. ita que. §. lex duodecim tabularum. ff. ad leg. Aquil. & in c. 3. ad finem. de homici. vbi probatur, licitum esse occidere furem diurnum, si se telo defenderit:
igitur pro defendendis rebus, pro capiendo
fure, ne cum eis aufugiat, licitum erit eundem
occidere. Pertinent & ad hoc aliæ auctoritates, quarum meminit Chassanæ. in consuetu.
Burgun. Rub. 1. §. 5. vers. quæro quomodo. nu.
11. quam opinionem esse communem ex Iure ciuili asserunt Iason & Deci. in d. l. vt vim. Ludouic. Carre. in pract. Rub. de homici. §. 6. nu.
29. tradit Ias. in princ. de actionib. nu. 69. imò
idem erit Iure canonico, cùm absque expressa
auctoritate non sit constituenda differentia
inter Ius Canonicum & Ciuile: & præterea sicut Iure Ciuili licet cuique res proprias defendere, ita & Canonico, vt probat text. in d. c. olim. in 1. de restitut. spol. licet quidam, præsertim Doct. in cap. 2. de homicid. per text. inibi
velint constituere discrimen maximum in
hac re inter Ius canonicum, & Ciuile: quos sequitur Ludo. Carre. post alios in d. §. 6. nu. 30.
Rursus nec iure defendi poterit quod alij probare conantur, asseuerantes, hanc defensionem ad occisionem
vsq;vsque licitam esse in foro exteriori, non
autẽautem in conscientiæ iudicio: quemadmodum sit gloss. in princip. 23. quæst. 3. not.
Abb. Anania & Felin. in dict. cap. 2. idem Abb.
in c. olim. colum. 7. paulò antè citato. Nam si
non licet pro defensione rerum aliquem occidere in diuino iudicio, eadem ratione non licebit in exteriori humano. Nec enim occisio
iniusta ex Dei & naturæ instituto, potest licere, aut licita esse in iudicio exteriori, vel lege
humana. Atque ita non placet hęc differentia:
licet Ias. & Deci. in d. l. vt vim. eam sequi, & admittere videantur. Sed & Caieta. in 2. 2. quæst.
64. arti. 7. multis rationibus contendit ostendere adhuc in animæ iudicio, & ex diuino instituto licitum esse hominem
priuatũpriuatum occidere pro rebus defendendis. idcircò qui contrarium ex nostris tenuerunt, habent non admodum sibi proprium Theologum magni profectò nominis.
Contrarium sanè pluribus rationibus &
autoritatibus magis probabile quibusdam visum est: potest enim illud primò constitui,
quòd etsi sit hæc defensio rerum ad mortem
vsque Iure naturali minimè licita, fieri tamen
potuit, vt lege humana non puniatur in exteriori iudicio, saltem ordinaria pœna, atque in
hunc sensum defendi posset quod est à plerisque proximè nominatis adnotandum. Sed
hanc defensionem Iure naturali contrariam
esse, itidem Iure diuino, & humano, probatur
in d. c. 2. de homicid. quo in loco licita censetur occisio aggressoris ab eo commissa, qui se
& sua simul defendebat. Igitur foret illicita, si
tantùm sua & sic res proprias defendens hominem occidisset.
Huic opinioni adstipulatur ratio tex. in c.
3. de homici. cuius hæc sunt verba ad interpretationem legum ciuilium, quibus permissum
est, furem nocturnum occidi,
nōnon sic diurnum.
Hoc est enim, inquit, quod ait, si orietur super
eum sol: quia poterat discernere, quòd ad furandum, non occidendum venisset, & ideò
non debet occîdi. Hactenus diuus Augustin.
super Exod. cap. 84. quæstionum in vetus Testamentum libro 2. ex quo deducitur, furem
|
diurnum occidi non posse, nisi se telo defendat, quia manifestum esse potest, quòd non accesserit ad occidendum, sed ad furandum. Ergo pro rebus defendendis non potest quis licitè occîdi.
Tertiò, hanc eandem sententiam probat
ratio quædam, qua S. Thom. vtitur 2. 2. quæst.
64. articu. 7. ex diuo August. in lib. 1. de libero
arbitrio. quomodo, inquit, apud diuinam prouidentiam liberi sunt à peccato pro his rebus,
quas contemnere oportet, humana cæde polluti sunt? Igitur non licet pro rebus defendendis aliquem occidere. Ipse verò S. Thom. huic
rationi satisfacit aliam quæstionem tractans
in responsione ad primum: dum inquit, auctoritatem Augustini accipiendam esse in eo casu, quo quis intendit hominem occidere pro
his rebus temporalibus: non autem cùm quis
hoc ipsum agit, vt se vel sua defendat. Actus autem occisionis ad cōseruationemconseruationem rerum temporalium procedens, non videtur illicitus.
Quia vnicuique licet res proprias defendere.
Quartò, idem vlteriùs coadiuuatur ex eo,
quòd vita hominis sit preciosior rebus. c. suscepimus. de homicid. l. sancimus. C. de sacrosan. eccles. d. c. 2. sed sicut tenetur quis seipsum
plus diligere, quàm alterum: ita par est, quòd
teneatur plus diligere proximum, quàm proprij patrimonij defensionem, & tutelam: ac
tandem maiorem debeat habere rationem vitæ alterius, quàm proprij patrimonij. Fit igitur, non esse licitum pro rebus defendendis aliquem occidere. Hæc verò argumentatio fit
à Fortunio in d. l. vt vim. eademq́ue poterit sequenti ratione confirmari.
Quintò, tenetur quis proprias res dare ad
subueniendum periculo vitæ alterius. c. pasce.
85. distin. cùm his, quæ in simili argumento adduci solent. quasi teneatur præferre vitam proximi proprijs rebus, ergo tenebitur quis proprias res dimittere potiùs, quàm pro eis defendendis alteri vitam adimere. His verò rationibus Caiet. in d. artic. 7. respondet concedens,
teneri quem potiùs diligere, & rationem habere vitę alterius, quàm proprij patrimonij in
communi: non autem in particulari casu, quo
cuiquam incumbit cura proprij patrimonij,
non autem vitæ alterius. Et ideò non tenetur
quis omittere defensionem rerum, quæ sibi
propriæ sunt, & quarum particularis cura sibi
imminet propter vitam alterius conseruandam: nisi itidem esset specialis casus, quo propter extremam alterius necessitatem incumberet eidem vitæ alterius tutela, vt in d. c. pasce fame morientem.
Sed & ad tex. in d. c. 2. de homicid. respondetur, eam decisionem ita intelligendam fore, non excludatur defensio rerum absque periculo personæ: siquidem in priori illius capitis parte responsum est, non licere cuiquam
furem occidere, cùm absque occisione capi cum rebus poterat: posteriori autem parte
decisum extat, licitam esse occisionem, vbi fur
aliter capi non poterat, quàm per occisionem:
& ideò dum ibi dicitur: te, & tua: est text. ille
intelligendus alternatiuè: te, vel tua: si aliter
capi non poterat. Hunc enim sensum ratio illius decisionis insinuat, sensitq́ue inibi Felin.
Præterea non oberit ratio deducta ex d. c.
pasce. quippè quæ obtineat, cùm alter est in extrema necessitate, quàm ipse vitare aliter non
valet, quàm ex rebus meis, qui teneor tunc largiri eleemosynam. At in præsenti quæstione
qui meas res inuadit, nullam necessitatem vitæ patitur, vt ipse tenear dimittere proprias
res potiùs, quàm eas defendens possim occidere inuasorem. Sic sanè Syluest. in verbo, excommunicatio. 6. quęst. 9. huic obiectioni respondet, sequutus communem: & idem sensit
Caietan. in dict. articulo 7.
Verùm quo faciliùs hæc quæstio expediatur, oportet memoria repetere, quæ de furibus occidendis leges humanę priuatis permiserint. Extat etenim lex duodecim tabular. in
hæc verba: Fur manifesto furto prehensus, si
aut cùm faceret furtum nox esset, aut interdiu
se telo, cùm deprehenderetur, defenderet, impunè occiditor. Hæc sunt legis verba, cuius
quidem legis Cicero pro Milone meminit, sic
loquutus: Quòd si duodecim tabulæ nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem,
si se telo defenderit, interfici impunè voluerunt. Eiusdem meminit Quintil. libr. 5. Oratori. Institutionum cap. 10. Hanc legem & Iurisconsultus commemorat in l. 4. ff. ad legem
Aquil. quo in loco Caius Iurisconsultus addit,
permissum esse cuiquam furem nocturnum
occidere, modò id cum clamore testificetur.
Sic & Vlpianus in l. furem. ff. ad legem Corne.
de sicarijs. eandem legem ita interpretatur, vt
hæc occisio licita sit ita demum, si parcere furi
sine periculo vitæ quis non potuit. Ex quibus
apparet, furem nocturnum occidi posse, cùm
sine periculo ei parcere non possumus:
deniq;denique
vbi dubium est, an accesserit ad furandum, an
ad occidendum: sicuti Augustinus interpretatur in d. c. 3. de homicid. Idem notat Fortunius in d. l. vt vim. colum. 8. ad hoc allegans gl.
in d. l. furem. Et in dicta l. 4. ex hoc aduersus
communem opinatus, non licere cuiquam alterum occidere pro rerum defensione, etiam
si is Laicus sit. Nam licet plerisque placuerit,
non licere Clericis aliquem occidere pro rebus defendendis: Laicis autem hoc licitum esse. ex c. suscepimus. de homicidio. vbi Abb. hoc
voluit. Idem Abb. in c. olim. in 1. de restit. spolia. col. 7. Ludo. Gomezi. in princip. de actionib. nume. 54. tamen hæc differentia non satis
constat: quia nullam veræ iustitiæ rationem
habet, præsertim quia in d. c. olim. probatur,
licitum esse Clericis proprias res defendere,
& in earum defensione
aliquẽaliquem occidere. Quòd
|
si constiterit, nocturnum furem accessisse ad
furandum, non ad occidendum: tunc non aliter poterit is occîdi, quàm posset diurnus fur
impunè occîdi: quemadmodum constat ex
præcitatis auctoribus. Fur autem diurnus occîdi potest, si se telo defendat, non aliàs: idq́ue
constat in dicto 3. cap. & in dicta l. 4. idcircò
hoc in loco est obseruandum, quanam ratione
sit ad vnguem intelligendum, quod leges passim constituerunt, posse scilicet furem diurnum occîdi, si se telo defendat.
Nos verò huius quæstionis resolutionem
breuiter expediemus, planè veriti, ne quid ex
varia Doctorum sententia supersit, quod rem
istam difficiliorem efficiat. Quamobrem constituam aliquot casus pietate quadam in hoc
iudicium Iurisconsultorum interpretatos.
Primus sit huius cōcertationisconcertationis casus: cùm
quis occiderit furem nocturnum, dubitans an
ad occidendum, vel furandum accesserit, &
non potuerit ei parcere absq;absque proprię vitæ periculo: hæc etenim occisio licita est apud Deum, & in iudicio exteriori, quemadmodum ex
lege duodecim tabularum apparet, simul & ex
diui Augusti. interpretatione: idq́;idque fatentur omnes, qui quæstionẽquæstionem istam disputarunt. Plato
item dialogo 9. de legib. inquit, qui noctu furem domum suam ingressum interemit, mundus sit. Hoc & Solonis lege licebat, autore Demosthene in oratione contra Timocratem.
Secundò, proponitur ea species, in qua
contingit homicidium ad necessariam defensionem rerum, ne ab aggressore capiantur: &
profectò licitum esse hoc homicidium deducitur ex multis, quæ superiùs adducta fuere:
pręsertim vbi raptor bonorum defendentem
res ꝓpriasproprias à rapina vult offendere quo ad personam: quemadmodũquemadmodum frequẽtissimèfrequentissimè accidere
poterit. Nam cùm quis à raptore defendit res
proprias, aut raptor abstinet à rapina, & tunc
iam nullius occisionis adest casus, aut ipse contendit adhuc inuito defensore res rapere, non
potest ea contentio expediri absq;absque iniuria, &
damno personali defensoris. idcircò homicidium inde sequutũsequutum pertinet ad defensionem
personæ, simul & rerum. Quæ quidem defensio ipso Fortunio teste licita est: idemq́;idemque notant
Felin. in d. c. 2. Deci. in d. l. vt vim. nu. 31. & probatur ex eiusdem diui Augustini sententia in
d. c. 3. & Iurisconsultis asserentibus post ipsam
legem duodecim tabul. diurnum furem occîdi posse, si se telo defendat. Hoc ipsum communis opinio probat, ac denique Caietan. in dict.
articulo 7. textus optimus in d. c. olim.
Tertiò, hinc deducitur, licitam esse occisionem raptoris, quoties ea fit ad defensionem
rerum, & personæ easdem res defendentis,
quam ipse raptor offendere conatur, ne rerũrerum
occupationem impediat. Nec satis percipere
valeo, quo pacto mihi licitum sit res meas defendere, ne à raptore capiantur, & sit illicitum pro rerum defensione raptorem occidere.
Nam si ipse defendam res meas, & raptor hanc
defensionem impediat per vim, non potest id
aliter contingere, quàm meipsum offendendendo, quo casu iam defensio rerum ad defensionem personæ pertinet.
Quartò, ex his & illud manifestum fit, licere cuiquam furem diurnum res auferentem
capere, & eum se defendentem à captione itidem occidere: hoc probat textus in dicto capitulo 4. ex August. text. item dict. l. 4. ff. ad legem Aquil. & fatentur Fortun. & alij. Siquidem iustè quis capit furem, & is iniquè fe defendit: quam ob rem occîdi poterit, si se defendat, ne in ea defensione occidatur ab eo is, qui
eum iustè capere conatur, qua argumentatione & ipse Fortun. vtitur.
Quintò, inde constat sensus eius, quod Plato scribit dialogo 9. de legibus, dicens, licitum
esse cuiquam spoliatorem in defensionem suam occidere. Hæc etenim sententia est intelligenda secundum ea, quæ ad legem duodecim
tabularum hoc in loco tradita fuere.
Sextò ipse verè, ni fallor, opinor, furem nocturnum, vel diurnum, de quibus manifestum
sit ad furandum, non ad occidendum accedere, tunc occidi posse, cùm seipsum defendit telo ne capiatur. Occiditur enim tunc ea ratione, ne volentem eum apprehendere ipse fur
occidat. Quæ omnia constant ex his, quæ paulò antè tradidimus.
Septimò, vt discrimen furis nocturni à diurno constituatur, infero: nocturnum furem
posse occîdi nondum expectato, an se velit defendere, ne capiatur. forsan enim propter noctis tenebras non posset hic conatus cedere in
commodum, & vtilitatem, nec in tutelam ipsius, cuius domum fur nocturnus ingressus fuerit, & deinde propter audaciam eius, qui forsan ad occidendum, domum alterius ingreditur: de quo præsumendum non est, quòd sit
permissurus, se tutè capi: idcircò eius occisio
licita censetur, nisi posset ipse fur absque periculo capi, vel posset quis ei parcere, nullum ex
hoc salutis dispendium subiturus.
Octauò apparet, diurnum furem, qui capi
posset tutè, quiq́;quique non se defendit telo, occîdi
non posse licitè, constat enim, hunc ad furandum, non ad occidendum accessisse: & ideò,
nisi se telo defendat, timendus non est, tutè enim potest eius captio tentari. facillimè enim
fures capi solent cùm deprehenduntur, quippè qui animo sint timidi admodum.
Nonò, si rectè & penitissimè
tractẽturtractentur, quæ
modò ex Iurisconsultis adduximus, dubium
erit quod Syluest. notat in verbo, excommunicatio. 6. q. 9. cuius verba subijciam, Si tamen
non me inuadit, & tamen rem
meāmeam tenere nequeo, nisi occidam: puta, quia fugit in equo
meo, quem aliter habere nequeo, nisi illum
sagitta occidam: fortè non licet mihi in con|
scientia occidere, nisi vt dicam limitando dicta Panormit. quamuis etiam dici possit, hoc
casu non esse contra legem Dei, aut naturæ,
occidere, quia quotidie de licentia Principis
mouentur arma pro temporalibus. Hactenus
Syluest. cuius posteriorem opinionem ipse opinor falsam esse. siquidem hic fur telo non se
defendit, nec nocturnus est, nec alium aggreditur, imò fugit: igitur occîdi licitè non potest. Imò ipse Syluest. in verbo, bellum. 2. §. 7.
hoc in casu censet contrahi irregularitatem à
Clerico, qui homicidium hoc commiserit.
Decimò, non est prætermittendum etiam
præmissa communi sententia non licere,
nec licitum esse quenquam occîdi pro defensione rei, quæ modici valoris sit: quemadmodum notant Mathesilanus notab. 135. Abb. &
Felin. in d. c. 2. Ias. & Gome. Institu. de action.
in princ. nu. 55. Hippo. in d. l. furem. nu. 8. ff. de
sicar. argumento tex. in l. si ex plagis. §. tabernarius. ff. ad legem Aquiliam. quæ sententia maximam æquitatem habet.
Vndecimò, ad propositam huius constitutionis interpretationem adnotandum est, esse nihilominus irregularem Clericum, qui
pro necessaria rerum defensione hominem
occiderit. quod, vt quibusdam placet, probatur in c. 2. de homicid. & in c. suscepimus. eod.
tit. atq;atque ita tenent Pan. & Doct. c. 2. Nicolaus
Plouius de irregularitate. reg. 37. Sylu. in verbo, bellum. 2. §. 7. Maria. Soci. in c. ad audientiam. de homici. nu. 40. Gonsalus à Villadiego
de irregulari. c. de percussore. col. 14. quorum
opinio videtur maiori ac frequentiori Doct.
calculo recepta. Hæc verò sententia non probatur in d. c. 2. quod superiùs ostendimus in
versic. sed & ad tex. multò minus in d. c. suscepimus. quo in casu maximus contingit defensionis rerum excessus: cuius equidem ratione
non potuit illud homicidium nec ob defensionẽdefensionem personæ, aut rerũrerum necessariam, & moderatam à culpa excusari: saltẽsaltem ea, quæ sit sufficiens ad irregularitatẽirregularitatem, vt gl. Abb. & DD. ibidem
tradidere. quam ob rem hæc opinio communis non potest habere certam autoritatem ex
prædictis iuris Pontificij decisionibus.
Postremò igitur mihi magis placet non esse censendum irregularem eum, qui ad necessariam defensionem rerum, furem, aut raptorem occiderit his in casibus, quibus ea occisio
iure licita sit, iuxta ea, quæ modò distinximus:
quam sententiam existimo probari ex eo, ꝙquod
hoc homicidium priuatum sit, & nullam culpam habeat, ex quo nulla oritur irregularitas,
secundum ea, quæ non semel hac in Relectione probauimus. & præterea quia occidens aggressorem ad defensionem mistam personæ &
rerum, irregularis non est. c. 2. nec occidens furem nocturnum, cui sine periculo parcere nōnon
poterat. c. 3. nec itidem occidens furem diurnum, qui se telo defendit, vt in eod. c. constat.
His etenim casibus non contrahitur irregularitas ex priuato homicidio, sicut nec in multis
alijs, maximè in his, quę hac constitutione continentur, non alia ratione, quàm quòd ipse occidens nullam habeat, nec cōtraxeritcontraxerit culpam
in hac priuata occisione: quamobrem vbi defensio rerum iustam, ac licitam faciat occisionem priuatam, consequens erit minimè contrahi irregularitatem.
Hæc de irregularitate ad huius constitutionis intellectum olim Salmanticæ publicè
dictauimus: quę & nunc prælo committimus,
benignè, ac facilè nostram sententiam mutaturi, si quid à iure deuium viris doctrina & eruditione præstantibus visum fuerit.