Hinc etenim Iurisconsulti quoties rem difficilem aggrediuntur, eandem ab etymologia,
& definitione auspicantur: in quo video non
ita passim Iuris Pontificij conditores hanc diligentiam nobis exhibere. Vnde sit, vt potissima laboris pars in ipsis explicandis præludijs
frequentissimè contingat. Qua ratione de Testamentis acturus ipsius dictionis notitiam à
Iurisconsultis quàm
libẽtissimèlibentissime petam. Siquidem Iustinianus testamentum
† ideò dictum
fuisse existimat, quòd testatio mentis sit: sicuti
ipse asserit in princ. Instit. de testa. vbi Accursi.
& alij hanc esse dictionis etymologiam, apertissimè fatentur, Seruium Sulpitium Iurisconsultum sequuti, qui lib. de testam. 2. testamentum duplex esse verbum, scripserit: compositum inquam à mentis contestatione. Cui tamen Aulus Gelli. lib. 6. c. 12. & Laur. Valla, Latinæ linguæ acerrimus assertor libr. Elegan. 6.
c. 36. omninò refragantur, deductionem hanc
deridentes: cùm
nōnon magis à mente dicatur testamentum,
ꝗ̈quam calciamentum, salsamentum, &
ornamentum, quib.
cōsentitconsentit Catellianus Cotta in memoriali dictione,
testamẽtumtestamentum. Verùm
si etymologiam, quam Cicero veriloquium
appellat, spectemus, planum est, non rectè à
Sulpitio nomen hoc deductum fuisse,
indeq́;indeque à
vero abhorret, dictionem hanc duplicem esse.
Est enim simplex,
eaq́;eaque à testor deriuatur, ac testamen fit, & tum, syllabam assumit,
diciturq́;diciturque
testamentum, vt vestimentum: velamen, velamentum: nutrimen, nutrimentum: regimen,
regimentum: qua dictione vtitur Iurisconsultus in l. 1. ff. de off. præf. præt.
TestamentũTestamentum ergo
dicitur, quasi vltimæ voluntatis testimonium.
Hinc Vlpia. in l. qui
testamẽtotestamento hæres. §. fi. ff. eo.
scribit, Et veteres putauerunt eos qui propter
solennia testamenti adhibeantur, durare debere, donec suprema
cōtestatiocontestatio peragatur. Quo
fit, vt testari sit etiam
testamẽtumtestamentum facere: cùm
testari sit propriè testes nominare, & vocare:
quasi testator iudicio ordinato sit solitus dicere. Testes estote huius vltimæ voluntatis. Potest etiam testari in hoc sensu intelligi, pro denunciare, ac palàm facere, illam esse propriam
ipsius testantis voluntatem. Quòd si non tam
etymum inspiciamus, quàm vocis similitudinem, quam Fabi. tractat lib. 9. c. 3. non abhorrens erit huius nominis appellatio,
ꝙquod mentis
contestatio sit: quod & ipse Gellius animaduertit: idq́ue probat, Iustinianum
† ab hoc crimine defendens, Alcia. lib. 4. de verb. sig. & in l.
tabernæ. ff. eo. tit. Clau. Cantiun. in prin. Insti.
de test. potissimùm etenim in testamentis dominatur
mẽsmens. Sic possessio dicitur quasi
pedũpedum
positio Labeoni, & Paulo in l. 1. ff. de acq. pos. in
prin. cùm Celsus dicat in l. quod meo. §. si venditorem. ff. de acqui. poss. si vicinum mihi fundum mercatum venditor ex mea turre demonstret,
vacuamq́;vacuamque possessionem se tradere dicat,
non minus possidere cœpi, quàm si pedem finibus intulissem. Tametsi Alcia.
nōnon à pedibus,
sed à sedum positione deduci
possessionẽpossessionem existimet, lib. 1. dispunc. c. 1. Sic
nōnon etymologiam,
|
sed vocis similitudinem attendens dixit Trebat. lib. 2. de religionib. sacellum, quasi sacram
cellam denominari: cùm sacellum sit diminutiuum à sacro. Nec decet ob id Iurisconsultos
calumniosè insectari: cùm & veteres Latinę linguæ diligentissimi censores in his deriuationibus, & etymologijs luserint,
quandoq;quandoque à vera
nominis deductione longè discedentes.