His verò respondetur, & primò textus in
dicto §. an bona. non habere locum, quando
bona deueniunt ad fiscum, non iure hæreditario, sed iure deuolutionis, quia vacantia
sunt, vel alio simili titulo, vt explicat Bartholus in dicta Rubrica. ff. de acquirend. hæredit. illi autem, qui non sunt veri hæredes, sed
vniuersali alio titulo succedunt, non tenentur conficere inuentarium. Inno. in c. in præsentia, de probat. Francis. Porcellinus in tracta. de inuentario. cap. 4. ad finem. Secundò
respondeo, argumentum illud ratione cessante minimè conuincere. Nam & in pupillo
cessat illa ratio, & tamen in eo locum habet
iuris præfati dispositio. Clerici etiam eadem
lege censentur, quamuis alieni sint à fraudis suspitione, vt in eadem constitutione de
hæredita. & Falcid. expressum est. Nec ratio
vltima & principalis dictæ decisionis in præsumptione fraudis consistit: dictione etenim,
|
forte, qua Iustinianus ibi vtitur, causam impulsiuam legis, non principalem inducit. text. &
ibi gl. Imol. & alij in Clem. 1. de appella. gloss.
in l. in commodato. §. sicut. ff. commod. Alex.
in l. in ratione. §. quod vulgo. ff. ad l. Falcid.
num. 13. Feli. in c. 2. col. fin. vt lit. non contest.
Dec. in capit. super literis. col. 8. de rescript.
quibus diligenter inspectis quæstio ista dubia
censetur. Nisi dixerimus primam opinionem
quam gloss. hîc asseruit, quo ad creditores hæreditarios procedere, cùm quibus hæres, qui
sine repertorij auxilio adit hæreditatem, quasi contrahit. l. apud Iulianum. §. fin. ff. ad Trebel. & ideo adhuc cessante qualibet fraudis suspicione tenetur eis satisfacere, vt defunctus
tenebatur, etiam vltra vires hæreditarias. Secunda verò opinio poterit admitti, quoad legatarios, quibus hæres non conficiens inuentarium integra legata soluit, etiam iure Canonico. c. Rainaldus, ad finem. isto tit. ex præsumptione fraudis, & suspicionis, quæ in ecclesia,
& eius ministris cessat. atque ita dubium istud
dissoluunt Alexand. & Corne. in d. l. §. final. &
Aret. in dict. Rub. ff. de acquir. hæredit. quibus
accedit Bald in l. filium C. famil. hercis. col. pe.
dicens
† hæredem non conficientem inuentarium non teneri ad soluendum legatarijs integra legata, si ex legatariorum confessione constiterit patrimonium hæreditarium sufficiens
non esse ad integram solutionem. idem Alexan. & Areti. 2. col. in dicta Rubric. ff. de acqui.
hæred. & Ias. in l. 1. §. si is qui quadringenta.
ff. ad senatuscons. Trebel. & quamuis Soci.
ibi dubitet, Baldum sequuntur Alexan. & Ias.
in l. fin. §. 1. C. de iure deliber. Felin. in c. quoniam. de proba. num. 30. & Catelli. Cotta. in
vlt. Memor. dictione: Inuentarium. vbi plures
citat de hac decisione dubitantes, qua in re
miror Gualdens. de arte test. titul. de acquir.
hæred. caute. 8. hanc sententiam Bald. etiam
in creditoribus intellexisse. quod à sensu Bald.
valde alienum est. Ex his etiam quæstio illa
diffiniri poterit, an hæres non confecto inuentario in animæ & conscientiæ iudicio sit
† obligatus ad soluenda onera defuncti vltra vires
hæreditarias. Nam Bart. in d. Rub. ff. de acqui. hære. & alij, quos ibi referunt Alex. & Ias.
Bal. in d. l. filium quem habentem. col. pen. idem Bart. in l 1. num. 45. C. de sacros. eccles.
Ioan. Andre. & Doct. in c. quanquam, de vsur.
in 6. Feli. in c. 1. de const. numer. 44. tenent in
foro conscientiæ hæredem, non confecto inuentario, minimè esse obligatum ad onera hæreditaria, vltra vires patrimonij à defuncto relicti, quasi in eo foro præsumptio fraudis cesset, quam opinionem communem esse fatetur
Ias. in dicta Rub. & Carol. Ruinus cons. 20. lib.
4. Rursus Freder. Senensis in cons. 21. & Paul.
à Castro in eadem Rub. diuersum opinantur,
ac nullum esse inter conscientiæ forum, & iudiciale discrimen existimant. Lex etenim humana, quæ iusta est, etiam in foro animæ est
seruanda. gloss. recepta communiter in c. quæ
in ecclesiarum, de constit. Thom. 2. 2. quæstio.
96. art. 4. Ea verò lex Ciuilis, quæ non confecto inuentario cogit hæredem hæreditaria onera subire, iusta est, nec in præsumptione consistit, vt modò diximus: ergo iniudicio interiori seruabitur. Verùm, isthæc ratio quoad creditores admittenda est, ita vt in eis locus sit opinioni Freder. Sed
† quo ad legatarios communis sententia sibi locum vendicabit. quod
visum est Areti. in d. Rub. ff. de acquir. hæred.
His proximum est, quod notant Paul. Aret. &
Alexand. in l. nemo potest. ff. de legat. 1. Bald. in
l. fin. §. cùm igitur. col. pe. C. de iure deliber.
Ias. in d. l. nemo potest. lect. 1. numer. 55. & ibi
Crot. col. 19. Deci. cons. 418. colum. 3. Aymon
cons. 174. Ferdi. Loazes Illerdensis præsul in l.
filiusfamiliâs. §. diui. ff. de legat. 1. num. 71. Guido Pap. cons. 63. colum. pen. vnanimi consensu dicentes, testatorem non posse remittere
hæredi confectionem inuentarij in præiudicium creditorum, quibus ipse testator pręcisè
satisfacere tenetur, nec potest eis præiudicium inferre. Poterit tamen testator prædictam
remissionem facere in præiudicium legatariorum. quod expressim notant Paul. Aret. Alex.
Deci. Aymon, paulò antè citati. & Baldus in l.
cùm tale. §. Titius. ff. de condict. & demonst.
quorum opinio communis est, sicuti Alexan.
asseruit in dicta lege, nemo potest. colum. 5. &
Aymon. d. consil. 174. col. fin. Tametsi Bald. in
l. fin. C. arb. tutor. contrarium teneat, cui assentiuntur Ias. in d. l. nemo. 1. lect. in fi. Crot. ibi. 19. col. & Guido Pap. d. cons. 63. col. penul.
Quin & Aymon in dict. cons. 174. respondit,
testatorem posse hæredem grauare, vt etiam
confecto inuentario eius beneficio non vtatur, ac teneatur creditoribus, & legatarijs satisfacere, perinde, ac si inuentarium non fecisset, quod notandum esse existimo. His verò alia proximè aptari quæstio poterit. Nam iure
satis compertum est, iuramentum in litem deferri aduersus tutorem, qui inuentarium conficere omiserit. l. tutor qui repertorium. ff. de
administ. tuto. tradit Ias. in l. in actionibus. ff.
de in lit. iur. & in l. si quando. C. vnde vi. Est etenim dubium, an idem sit dicendum contra
eum, qui se hæredem esse alicuiùs existimans,
eius hæreditatem obtinuit, vel ea ratione, vt
deliberare possit, de hæreditate adeunda bona accepit: qui quidem hæreditatem omittens, aliaúe de causa à veris hæredibus conuenitur, controuertitur, sitne locus iuramento
in litem aduersus eum, qui repertorium facere omiserit. & Raphael Ful. in l. vltima. §.
sed si post
deliberationẽdeliberationem. C. de iure deliberan.
scribit locum esse delationi iuramenti in litem aduersus eum, qui hæreditatem alicuius
defuncti, eiusq́ue bona accepit, atque occupauit: nec tamen
inuentariũinuentarium confecerit, etenim
|
postea contra eum actum sit petitione hæreditatis, & obtentum, cogendus erit reddere
rationem bonorum per inuentarij seriem, aut
contra ipsum in litem iurabitur, sicuti aduersus tutorem, qui repertorium facere omiserit,
Sic enim Iustinianus scribit:
Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inuentarium autem minimè conscripserit, & vel adierit hæreditatem, vel minimè eam repudiauerit: non
solum creditoribus insolidum teneatur, sed etiam legis Falcidiæ beneficio minimè vtatur: quod si post deliberationem recusauerit, inuentario minimè conscripto, tunc res hæreditarias creditoribus, vel his, qui
ad hæreditatem vocantur, legibus reddere compelletur, quantitate earum sacramento res accipientium
manifestanda, cũcum taxatione tamẽtamen à iudice facienda.
Hactenus Codicis tex. à quo Fulgos. prædictam opinionem deducit. Accursius tamen
verbo, sacramento, eam decisionem visus est
intelligere, non de iuramento in litem circa
rerum quantitatem, sed de iuramento in litem, quo ad æstimationem rerum, quas habuisse reus ipse ab hæreditate constiterit. In litem, inquit, si non restituat omnes res, quas
constat eum habuisse: & licet Corne. exponat
Accurs. verbum constat, id est per iuramentum in litem, ea expositio admodum est violenta, & sensui glo. ac Doc. omnino contraria.
Nam verè constitutio ipsa Iustiniani, & glo. de
iuramento in litem loquuntur. text. quidem
quoad rerum quantitatem, glo. quoad earum
æstimationem: quæ admodum distincta videntur. Nos verò existimamus, iuramentum
in litem, quoad rerum hæreditariarum quantitatem non confecto inuentario, deferri actori aduersus eum, qui bona defuncti & hæreditatem eius accepit, in ea specie tantùm,
cuius mentio fit in d. §. si quis autem. id etenim negari non potest: quandoquidem ea constitutio satis expressa est absque vlla interpretum calumnia: idemq́ue asseuerant inibi dicentes id speciale esse in eo casu Petrus à Bella pertica, Cynus, Alex. & Corne. quorum sententiam quicquid gl. dixerit, ita esse accipiendam censeo, vt in specie d. §. non confecto inuentario iuramentum deferatur in litem, taxatione Iudicis præmissa super quantitate bonorum ipsius hæreditatis, non super æstimatione. Hoc autem idcircò statutum fuisse opinamur ob temeritatem illius, qui absque bonorum &
rerũrerum repertorio
hæreditatẽhæreditatem nondũnondum
certus de eius acceptatione receperit,
eiusq́;eiusque
res occupauerit.
ItẽItem eo
ꝙquod maxima sit doli præsumptio aduersus
eũeum, qui repudiat
hęreditatũhęreditatum,
quāquam semel obtinuit, & accepit,
cũcum termino & facultate deliberandi: forsan enim ex ea plura
surripuit.
Atq;Atque ideò ęquissimum est, quod ratione bonorum
hæreditariorũhæreditariorum ex repertorio
reddat. Nec eadem constitutio in vniuersum
accipienda est, nec extendenda ad
quæcunq;quæcunque bona defuncti, vel hæreditatem alterius
obtinentẽobtinentem: siquidem quod de tutore Fulgo. adducit, maximè verum est, propter
conseruandũconseruandum
pupilli & minoris
patrimoniũpatrimonium, quod nullum
alium præter
tutorẽtutorem defensorem habet, in quo
maior est præsumptio doli. vnde Fulgos. opinio admittenda non est extra casum d. §. si quis
autẽautem. vel forsan erit eidem locus aduersus
eũeum,
qui mala fide vera hæreditatem alienam, nec
ad eum
pertinentẽpertinentem iniquissimè occupauerit.