Ex quibus deducitur receptissima omnium
sententia, legatum non posse conferri in liberam & apertam alterius
cuiusq;cuiusque voluntatem.
gloss. hîc, & in d. l. 1. communis omnium opinio in l. captatorias. C. de testam. milit. & erit
exemplum, Lego Titio decem, si Sempronius
voluerit: quod probatur in d. l. nonnunquam.
vbi dicit Iuriscons. Nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest: optimus textus in l. captatoriæ. ff. de leg. 1. quo etiam in legatis captatoria voluntas reprobatur. Verùm
ab hac communi opinione nouissimè discedit Ludo. Lusita. in l. vtrum. §. cùm quidam. ff.
de reb. dub. col. 3. 4. & 5, dicens, legatum posse
conferri in voluntatem
liberāliberam alterius, quàm
hæredis, tametsi institutio hæredis non possit
in alterius voluntatem ita liberam conferri,
ne pendeat testamentum ab alieno arbitrio,
aduersus
IuriscōsultosIurisconsultos, qui hoc absurdum existimant. Caput verò testamenti est hæredis institutio, quæ totum testamentum ratum reddit, quod non ita in legatis est
censendũcensendum, cùm
ab eis non pendeat vis testamenti: nimirum ergo, si legata in alterius
† liberam voluntatem
conferri possint: cui sententiæ suffragatur Iurisconsultus in l. Senatus. §. legatum. ff. de leg.
1. Legatum, inquit, in aliena voluntate poni
potest, in hæredis verò non potest. ad idem l. 1.
ff. de legat. 2. In arbitrium alterius conferri legatum veluti conditio potest. Quid enim interest, si Titius in Capitolium ascenderit, mihi
legetur, an si voluerit? Quòd si communis opinio vera foret, nulla esset constituenda differentia inter legatum, quod confertur in voluntatem hæredis, & illud, quod ponitur in extranei voluntate, siquidem legati collatio in liberam vtriusque voluntatem non tenet: at in
arbitrium vtriusque facta tenet, & tandem l. fideicommissa. §. quanquam. videtur specialis
fieri prohibitio, ne in hæredis liberam voluntatem conferantur legata, quibus præmissis
facillimè tollitur ratio, quæ pro communi fit
ex d. l. captatoriæ. quia ibi captatoria legata
reprobantur, propter ambitionem,
captionẽcaptionem,
atque animum aucupandi bona aliena: non ergo prohibetur ibi legatum in alterius liberam
voluntatem conferri. Difficilius euitari potest
text. in l nonnunquam. sed Lusita. respondet
intelligendum esse Iurisconsultum de aliena
voluntate, quæ hæredis est, in cuius voluntate
non potest poni legatum, qui quidem intellectus nequaquam placet, corrumpit enim sensum, & verba Iurisconsulti. quo fit, vt faciliùs
meo iudicio defendi possit
cōmuniscommunis opinio,
quàm hæc, quæ nouiter, subtiliter tamen, à viro alio qui doctissimo
cōceptaconcepta fuit Non enim
obstat l. 1. ff. de legat. 2. quæ loquitur, quando
legatum non in liberam voluntatem, sed in arbitrium confertur, de quo Iurisconsultus Vlpianus ibidem loquitur. Item non oberit l. Senatus. §. legatum. quippe quæ possit in hoc sensu accipi, vt legatum in hæredis voluntatem
conferri non possit: in alienam verò, id est, legatarij,
cōferriconferri possit. quod animaduertit post
alios Antoni. August. lib. 4. emendat. capit. 15.
& quod alibi in hærede prohibitum fuerat, sicuti & in extraneis, in legatario ibi permittitur. Vnde negamus alicubi à
IuriscōsultisIurisconsultis hac
in controuersia discrimen constitui inter liberam voluntatem hæredis, & extranei, quo ad
legata, aut forsan legatum in voluntatem obliquam alterius conferri potest, vt si Titius Capitolium ascenderit, non tamen in voluntatem nec liberam, nec obliquam hæredis. Potest enim in d. §. legatum. intelligi, vt legatum
in voluntatem alienam, obliquam
quidẽquidem conferri possit, quam uis non liberam. Oportet tamen
† intelligere, quid si testator dixerit, lego
centum Titio, nisi hæres meus noluerit, & Iurisconsultus respondet, quasi conditionale legatum esse, & primam voluntatem exigere. l.
fideicommissa. §. sic fideicommissum. ff. de legat. 3. Est enim, vt arbitror, legatum purum,
non conditionale ex libera voluntate hæredis, sed ademptum sub conditione, si hæres noluerit: & si hæres semel dixerit se velle. conditio ademptionis cessat, quòd si non declaret se
nolle, debetur legatum. Qua in re differt ab illo legato, si hæres voluerit, quia donec hæres
velit, non est legatum, nec debetur. In primo
etiam legato si hæres decesserit, priusquam declaret se nolle, ius declarandi ad eius hæredem
minimè transit, & ideò non timet legatarius
ademptionem. Fieri etiam legatum ita potest,
cùm hæres voluerit: sic enim substantia legati,
nec confertur in liberam hæredis voluntatem
sub conditione, nec amittitur legatum eo casu, quo hæres noluerit, sed
tātùmtantum tractus temporis solutioni adijcitur, soluendum quidem
omninò legatum est, & eius dies cessit, sed ad
solutionem expectanda est voluntas hæredis,
& eo mortuo, eius hæres statim soluere tenetur. d. §. sic fideicommissum. quem ita interpretari libuit ex Alberi. ibi, tametsi Zas. in d. l. Senatus. §. legatum. scribat, se illius paragraphi
rationem nondum intellexisse.