Tertiò, hinc aperitur illius quæstionis definitio, an legatum
† relictum ecclesiæ parochiali, aut eius presbytero, sit imputandum in
quartam portionem legatorum, quæ testator
idem reliquerit monasterio, aut ecclesiæ extraneæ, in qua sepulchrum elegit? & præmissa
decisione text. in cap. certificari. c. primo. cap.
in nostra. de sepult. Cleme. dudum. eodem tit.
quibus est expressum, quartam portionem eorum, quæ legantur monasterio, aut ecclesię
nōnon
parochiali, ab eo, qui ibi elegit sepulchrum,
deberi ab ipsis legatarijs ecclesiæ parochiali
ipsius testantis, videtur non admitti compensationem, per istum text. ita Cardinal. in Clementi. dudum. de sepult. §. verum. q. 27. & ibi
Anchar. quæst. 11. Barb. hîc, num. 12. Regia l. 5.
titul. 13. partic. 1. Contrarium tamen sunt qui
probare conentur ea ratione, quòd hæc quarta portio debetur non tantùm ab ecclesia legataria, sed etiam ab hęrede defuncti, à quo peti potest, glo. in dicta Clem. dudum. §. verum.
verbo, largiri. quam in hoc approbant ibi Cardin. Anchara. & Imola, Abb. in capit. de his. de
sepul. columna 2. Et est Salmanticæ Synodica constitutio 26. quæ iniungit hæredibus
|
huius quartæ portionis
retẽtionemretentionem, subdens,
hæredes eam non retinentes, cogendos esse
eam soluere parœciali ecclesiæ. Igitur si hæc
portio ab hærede debetur, compensationi locus est, cùm ex lege portio ista debita sit. Cui
opinioni adstipulatur text. in cap. de his. de sepultu. dicens, ecclesiæ parochiali, cui nihil relictum est à testatore, deberi quartam portionem eorum, quæ
relinquũturrelinquuntur ecclesiæ, in qua
testator sepulturam elegit, ergo à contrario
sensu, si aliquid ecclesiæ parochiali relictum
est, non debetur quarta eidem, sed est cum ea
compensandum legatum, ex quibus compensatio in hac præsenti quæstione locum habet,
secundum Abb. col. 2. & 3. Anto. & Imol. hîc.
num. 10. Syluest. verbo Canonica. §. 9. col. pen.
Freder. consil. 3. Ioan. de Ligni. & Imol. in dict.
Clem. dudum. fol. 6. colum. fin. Salic. Alex. &
Corne. in d. authent. præterea. eundem Alex.
in d. l. si cùm dotem. §. si pater. & hanc opinionem opinor magis communem esse: primam
tamen veriorem, quam & Dec. probat in dict.
authent. præterea. Nec obstat, quòd hæc quarta debeatur ab hærede testatoris, quia id nullibi probatur, non enim sequitur, hæres tenetur eam apud se retinere, & deducere à legatis
soluendis monasterio, vel ecclesiæ, in qua testator sepultus est: igitur & ipse hæres conueniri à parochiali ecclesia potest ad solutionem huius quartæ portionis, ne inter ipsam
ecclesiam, & monasteria, aut alias ecclesias oriatur lis, & quia facilius ab hærede exigetur,
quàm ab alijs ecclesijs. Quin etsi concedamus
quartam hanc portionem ab hærede deberi,
non tamen concedemus à testatore debitam
fuisse, & sic huius cap. decisio adhuc in ea locum habebit. Item non obstat tex. in dicto capit. de his. siquidem inductio illa à sensu contrario aduersus hanc constitutionem
nōnon est recipienda: maximè, quia ille text. loquitur in
quęstione differenti, vt ex eo, & cap. 2. eiusdem
tituli constat.