Constat igitur ex his, filium esse instituendum in legitima, ita, vt institutionis titulo filius honoretur à patre, nulllo sexus admisso discrimine. l. maximum vitium. C. de liberis præteri. l. lege duodecim. C. de legit. hæred. §. cæterùm. Institutio. de legi. agna. success. veteres
leges aliquot reprobans, ex eo, quòd in successione differentiam constituerint inter mares
& fœminas: iniquum enim id visum est, nec ad
modum naturæ conueniens. Hinc idem ipse Iustinianus Nouella constitutione 21. vti barbaram corrigit Armeniorum legem, quæ ab hæreditate & dote fœminas excludebat, vt masculis omnia bona obuenirent: atque ibidem primogeniorum bona,
γενεαρχικὰ appellat, quòd
ea olim Princeps generis, familiæ adscripserit,
interprete Holoandro, eadem bona dicta fuisse
πρωτοτοκεῖα, ex autoritate septuaginta interpretum probat Tiraquell. de primoge. cap.
1. nu. 2. vbi scribit, eadem apud Gręcos
πρεσβε̃ια
dici. Etenim à Græcis dicuntur
πρεσβεῖα bona,
quæ iure legitimo debentur filio primogenito. & apud Demosthenem hoc nomine significatur legatum præcipuè maximo filio à patre
relictum, etiamsi Iustinianus in Nouella prima, quæcunque legata
πρεσβεῖα dixerit: quæ
verò de filiabus instituendis diximus Iure Cęsareo Iustiniani, & aliorum Principum obtinuerunt. Tametsi Voconia lege apud Romanos suadente M. Catone, fœmina hæres
† institui non poterat, etiamsi vnica filia esset, ab eo,
qui centum mille sestertios in bonis haberet.
quam legem tulit Q. Voconius Saxa tribunus
plebis, vt scribitur in Liui. Epito. lib. 41. quo in
loco mendosè legitur, Q. Volumnius Saxa.
meminit legis Voconiæ Cic. in Verrem, actio.
3. & ibidem Asconius Pedianus Diony. libro
56. August. de ciuitate Dei, libro 3. capi. 21. Aulus Gellius libro decimo, capitu. primo, & alibi sæpissimè. Ea tamen lex obliterata fuit ciuitatis Romanæ opulentia: sicuti Sextus Cæcili.
apud Gellium commemorat. Quin & ea lege
nihil iniquius cogitari posse, diuus Augustinus fatetur. Est & hîc obiter facta legis Voconiæ mentione, defendendus ab Andre. Alciati
censura, Theophilus Græcus Institutionum
interpres. Is, inquam, in princip. Institu. de lege Falcid. scribit, Voconia lege prohibitum testatori fuisse, ne cui plus legaret, quàm hæres
esset habiturus. A quo Alciat. recedit libro 5.
parerg. capit. 23. mihi sanè compertum est,
alterũalterum Voconię legis caput prohibuisse, ne quis
census, id est, qui centum mille sestertios haberet, plus legaret, quàm esset hæres habiturus: idq́ue deprehendi apud Ciceronem actione 3. in Verrem.
Scribis, inquit,
si quis hæredem
fecit, fecerit. Quod si plus legarit, quàm ad hæredem,
hæredésue perueniat, quod per legem Voconiam ei,
qui census non sit, licet. Cur hoc, cum in eodem genere sit, non caues? quia non generis, sed hominis causam verbis amplecteris, vt facilè appareat, te precio esse commotum. Hactenus Cicero, ex quo
constat
cautũcautum fuisse lege Voconia, quod Theophilus retulit. Dubium tamen erit, an id legis
Voconiæ caput sit, ad legata fœminis relicta
referendum, an in vniuersum in omnibus legatis, & quibuscunque intelligendum, sicuti
Theophilus intellexit. Prior tamen sensus potiùs verbis Ciceronis applaudet. Et probari videtur ex eodem Cicerone libro 2. de finib. nec
ideò dignus Theophilus est, vt absque vlla distinctione damnetur. Qua in re non omninò
assentior his, quæ de lege Voconia scribit Corasius in præludijs ad l.
filiũfilium. C. famil. erciscun.
num. 10.