Non obstat d. §. ex imperfecto, quia
† locum
sibi vendicat, quando pater testatur inter liberos ęqualiter, cùm in id tendat
liberorũliberorum fauor,
secùs verò si inæqualiter inter liberos
etiāetiam te|
stetur pater, tunc etenim non valet hæc vltima
voluntas minus solennis, propter damnum,
quod ex hac inęqualitate quibusdam filijs obueniret, ac discordiæ maxima præberetur occasio. Roma. eleganter consil. 385. cui subscribit Deci. cons. 105. idem Dec. in l. 1. C. vnde liberi. idem Rom. cons. 179. col. 4. nu. 4. & Tiraqu.
de primogenijs, q. 4. nu. 4. optimus tex. in l. vlti. C. fami. ercis ibi,
pares esse videntur. quam legem ita intellexit Constan. Harmenop. Epito.
lib. 5. titul. 1. vt æqualis filijs bonorum diuisio
ex ea constitutione contingat. Et licet Paul. &
Ias. in l. hac consultissima. colum. 3. C. qui testa. face. poss. idem Paul. Areti. Riminal. & Corne. in dict. §. ex imperfecto. ab hoc intellectu
dissentiant planè, quibus communiter cæteri
suffragantur in Authentic. quod sine. C. ist.
titul. teste Socyno Iuniore consilio 189. volu.
2. num. 87. Iure tamen procedit, vbi esset inter
liberos maxima & iniuriosa inæqualitas: qualis est ista, vt vno eorum instituto cæteris ignobili titulo velit pater satisfacere. ex Curtio Iuniore in dicto §. ex imperfecto. numero 2. Anto. Rubeo, consilio 6. 2. col. Socyn. consilio 5.
in 3. volumi. vlti. col. & eleganter Carolus Moli. in d. consi. 168. lib. 5. litera A. quibus accedit
Regia lex 7. titulo 1. parti. 6. & l. 5. titulo 8. eadem partit. quarum prior. §. ex imperfecto.
conuenit: posterior verò hunc secundum intellectum,
quẽquem nos impugnamus, approbat, sentiens non esse necessarium institutionis titulum, quando pater testatur inter liberos, diuidendo inter eos propria bona. Ecce, quòd lex
illa non permittit ex filijs vnum institui, alterum verò exhæredari, aut alio ignobili titulo
legitimam portionem eidem relinqui:
vtraq;vtraque
verò lex loquitur,
quũquum pater inter liberos bona propria partitur. Partitio verò in dubio æqualiter est intelligenda, ob partis
mentionẽmentionem.
l. nomen filiarum. §. portionis. ff. de verb. significat. l. 9. titu. 33. parti. 7. vnde vel Regia l. ita est
intelligenda, vt partitio æqualis sit, vel saltem,
vt non probet valde inæqualem, & iniuriosam
diuisionem, nempe vnum ex filijs institui, cæteros verò hoc honore priuari. Quin & gloss.
in l. quoties. C. famil. erciscun. scribit, diuisionem bonorum à patre inter liberos factam in
testamento solenni, etiam rerum adsignatione, institutionem inducere, quod si fiat in testamento minus solenni, non censetur facta institutio, nisi diuisio fiat per vncias, aut partes
quotas. ita præfata gloss. quam dicunt singu.
Alex. in l. nam quod. §. non omnis. ff. ad Trebell. pen. colum. Iason. in Authen. nouissima.
nu. 24. C. de inoffi. testa. Roder. Sua. in l. 9. tit.
de legatis. Foro legum. 7. q. ex cuius glo. distinctione dicta lex Regia est intelligenda. vnde apparet, nullibi in præmissis casib. institutionis
titulum cuidam ex filijs legitimè concedi, reliquis verò eodem titulo exclusis. Hinc ergo
cōstatconstat ex d. §. ex imperfecto. non probari gl. & Iasonis opinionem, nec item dict. lege Regia, nisi fiat prędicta forma diuisio bonorum inter
filios.