Secundum, quod hîc agendum est, ad formulam huius substitutionis spectat. Ea verò
† verbis generalibus, specialibus, & singularibus, aut si mauis, indiuiduis. Generalibus
fit ita, Titium instituo, & ei Sempronium substituo: aut Titium & Sempronium hæredes
instituo, & eos inuicem substituo. Est autem
concepta vulgaris expressa, quoad verba generalia, & tacita quoad specialia. Bartol. communiter receptus in d. l. 1. colu. 3. & 5. glos. &
Bart. in l. Lucius. ff. de vulg. Specialia verba
sunt hæc: Caium instituo, & si is hæres
nōnon erit,
substituo Titium. Quia verò potest quis institutus
nōnon esse hæres, eo, quòd nolit, & eò, quòd
non possit, fit isthæc substitutio verbis singularibus, Instituo Titium, & si is noluerit esse hæres, substituo Caium, vel instituo
SemproniũSempronium,
& si is non potuerit hæres esse, substituo
TitiũTitium.
l. cùm proponas. C. de hære. insti. l. si paterfamiliàs. ff. de hære. insti. Alex. & Ias. in l. cùm proponas. Bar. in d. l. 1. nu. 13. & hęc est substitutio vulgaris expressa omninò, quod Bar. & Doctores
apertiùs explicant.