Ex §. quinto.
SVMMARIVM.
-
1 Pupillaris substitutionis diffinitio.
-
2 Ad effectum pupillaris substitutionis quo tempore requiratur patria potestas.
-
3 Intellectus l. 2. §. sed & si extraneum. ff. de vulg.
Dictionis, modo acceptio.
-
4 Pupillaris substitutio quibus verbis fiat.
-
5 Pupillaris expressa quam vulgarem contineat,
& an ea expiret finita pupillari.
-
6 Effectus aliquot pupillaris substitutionis.
HVius substitutionis
† definitionem ita colligendam esse arbitror, vt sit sequens substitutio
directa, quæ liberis impuberibus in potestate testantis constitutis, nec eius morte in alterius potestatem
recasuris intra pubertatem fit. l. 2. ff. de vulga.
Regia l. 5. titu. 5. part. 6. Est enim necessarium
eum, cui substitutio fit, impuberem esse, & in
potestate testatoris constitutum. Quòd si mortuo testatore pupillus eius nepos in patris potestatem incidat, substitutio non potest effectum habere. Illud tamen est in controuersia,
sitne satis pupillum, cui substitutio fit, tempore mortis testatoris esse in eius potestate, an
sit necessarium etiam eidem potestati subditum esse
† tempore testamenti, in quo substitutio fuerit facta. Qua in re glos. Barto. Alexan. & Docto. per textum ibi in dicta l. 2. §. sed
si extraneum. asserunt, satis esse pupillum tempore mortis testatoris esse in eiusdem potestate, quod & alij rationibus probare nituntur, ea maximè, quòd pupillaris substitutio
facta extraneo, continet tacitam vulgarem. l.
vltim. c. de hæredib. institu. & hæc vulgaris
posteà mutatur in pupillarem, quæ valida est.
Et qualitates huiusmodi facilè mutantur. l. 3.
§. vltim. ff. de hæredi. insti. Nam si quis instituat hæredem eum qui extraneus est, eiq́ue
pupillariter substituat, ac posteà arrogauerit,
substitutio ab initio nulla valida fit. per text.
in dict. §. sed si extraneum. cui opinioni, & si
cōmuniscommunis sit, refragantur plurima: & primùm
Catoniana regula: ex qua quod inutile foret,
si
testamẽtitestamenti facti tempore decessisset testator,
|
id legatum quandocunque decesserit, non valet. Quæ quidem regula recepta videtur, etiam in actibus conditionalibus. l. si alienum. §.
in extraneis. ff. de hæredib. insti. §. in extraneis.
Insti. de hæred. quali. & diff. & licet in Institutionibus locus non sit Catonianæ regulæ, cùm
ea in legatis loquatur, tamen ex alijs Iurisconsultorum responsis in institutionibus admittitur, quod in legatis Catoniana regula diffiniuit Barto l. in l. Catoniana. ff. de Caton. regul.
ita intelligens ibi Iurisconsultum dicentem,
Catonianam regulam non procedere in conditionalibus institutionibus. Potest & obiter
dici Catonianam regulam, quæ in legatis puris constituta fuit, quasi aliud in conditionalibus sentiens, minimè sibi locum vendicare in institutionibus conditionalibus: nam in
his cessat ille sensus à contrario Catonianæ
regulæ expressus in l. 1. ff. de regu. Catoni. Item
pupillaris substitutio cessat, & extinguitur, si
institutus, cui sit facta, exierit à potestate testatoris. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulga.
Igitur & fortiori ratione ab initio fieri non
poterit ei qui non est tempore testamenti in
potestate testatoris. Prætereà extraneo à patria potestate non potest fieri pupillaris substitutio. §. extraneo. Institut. de pupillar.
subst. ergo si fieri non potest, admittenda non
est.
Quibus & alijs rationibus à receptissima
opinione recedunt Salyce. Paul. Imol. Cuma.
& Ias. nume. 16. in dict. l. 2. Angel. Aretin. in
princip. Instit. de pupil. substitu. Zasius in libro secundo singul. intellect. capitul. 8. idem
Zasius de substitu. tit. de pupil. substi. in 3. requisito. Lance. Politus de substitu. pupil. nu.
21. Vigli. in princip. Inst. de pupil. substit. Stephan. in Necyomantia, dialogo 18. quos nuncupatim citare libuit, vt appareat ab illa
veterũveterum sentẽtiasententia ferè omnes Iuniores discessisse.
NōNon
obstat ratio illa, quæ à Docto. pro communi
opinione adducitur ex mutatione qualitatis.
Quia in hac quæstione non mutatur qualitas, sed ipsa substantia: siquidem substitutio
pupillaris à vulgari in ipsa substantia differt,
quod nemo, opinor, negabit, qui rem ipsam attentè perpendere velit. Maximè verò cessat
prædicta ratio ex eo, quòd hæc pupillaris ab
initio nullo iure valida, minimè parit vulgarem omninò tacitam, quæ valida sit: missos etenim faciamus codicillos, in quibus pupillaris substitutio iure codicillorum producit
fideicommissariam. l. Scæuola. ff. ad Trebell.
Cùm verba directa in codicillis apposita obliquè accipienda sint. glos. communiter recepta
in princ. Insti. de vulg. substi. tex. in l. vlt. C. de
codici. quod alibi tractabimus. Attamen pupillaris omnino expressa, quæ ex sola mente
testatoris, non ex verbis vulgarem tacitam includit. l. iam hoc iure. ff. de vulg. hunc
effectũeffectum
habet, cùm valida est: non autem eo casu, quo nullo iure subsistit: vitiato etenim expresso &
principali, tacitum & accedens non æquè principaliter omnino vitiatur. l. 3. §. qui habet. ff. de
seruit. rustic. præd. nec l. vlt. C. de hæred. insti.
quidquam facit. cùm per illa verba, Sempronius Plotij hæres esto, ex verborum serie deducatur vulgaris substitutio, quæ
† omninò tacita non est, vt Imperator illa verba interpretatur, aut saltem non est pupillaris expressa ibi substitutio. Superest modò respondere tex.
in d. §. sed si extraneum. cuius hæc sunt verba.
Sed & si extraneum quis impuberem hæredem scripserit, potuit ei substituere, s imodò eum in locum neptis adoptauerit, vel arrogauerit, filio præcedente:
Nam is text. ita intelligendus est, vt extraneo
substitui possit, si adoptatus fuerit modò, id
est, eo tempore, quo fit substitutio: dictio etenim, modò, in præterito accipitur, authore
Donato in Eunucho. Sic Cicer. libro 2. de
Officijs. Modò enim hoc malum in hanc rempub. inuasit. idem 6. actione in Verrem. Quid
dico nuper? imò verò modò, ac planè paulò
ante vidimus. Vnde extraneum appellat ille
tex.
eũeum, qui à sanguine testatoris alienus erat:
non tamen à patria potestate: quippe qui adoptatus fuisset ante testamentum. Ioan. Cora.
in l. quamuis. 2. colu. C. de impuberib. & alijs
substi. quo in loco nullum authorem citat huius intellectus, quem prius scripserat Lancel.
Politus, tit. de pupil. substitut. num. 25. qui existimant, illum nepotem in casu & specie d. §.
sed & si extraneum. in potestate testatoris fuisse tempore institutionis, & substitutionis.
idẽidem
fatetur Stephan. in Necyomantia, capit. 18.
intelligens extraneum dici in d. §. sed si
extraneũextraneum. eum, qui quondam extraneus fuerat, modò tamen sit in patris potestate constitutus
per adoptionem, quod & Politus notauerat.
Aliter etiam explicari nodus hic potest, si præmittatur illum nepotem tempore institutionis extraneum fuisse, & postmodum sequuta
fuerit adoptio, ac demum post adoptionem
substitutio, atque ita illum tex. interpretatur
Ias. in d. l. 2. num. 16. Zasius in dicto cap. 8. libro secundo singula. intellect. & in d. tract. de
substit. titu. de pupillari. 3. requisito. & Viglius in dicto princip. Instit. de pupil. substit. ex
quibus constat eam rationem potuisse Iurisconsultum dubium reddere, quòd substitutio pendens à testamento paterno, debeat referri ad tempus institutionis, quo tempore
nepos non erat in potestate. Item quòd nepos
ille, cui fuit facta substitutio, non fuit institutus tanquam suus, sed tanquam extraneus: &
ob id
dubiũdubium erat, an patre mortuo posset rumpere testamentum, & subinde pupillarem substitutionem.
Secundò, circa hanc substitutionem
† est
agendum, quibus verbis fiat. Qua in re dicendum est, fieri quandoque verbis generalibus,
his quidem, Instituo filium meum Semproni|
um, & ei substituo Titium: nam si Sempronius
sit impubes, hæc substitutio pupillaris est verbis generalibus: idem, si ita concipiatur, Instituo Titium & Sempronium filios meos, &
eos inuicem substituo. Est enim & hîc pupillaris substitutio, si vterque institutus impubes
sit, expressa quidem quo ad verba generalia, &
tacita quo ad specialia: quo fit, vt substitutio
pupillaris esse possit, partim tacita, partim expressa. Bart. in d. l. 2. numero 16. Fit item verbis
specialibus, quando testator meminit pupillaris ætatis: Instituo Sempronium, & filio meo
Sempronio impuberi substituo Titium. l. qui
liberis. §. hæc verba. ff. de vulga. & pupill. l.
facto. ff. eod. vbi si quis dixerit, substituo filio
meo furioso, est exemplaris: Igitur idem erit, si dixerit, Substituo filio meo impuberi. Alex. in l. precibus. nu. 8. C. de impu. Ripa in d. l.
2. nu. 38. Politus de pup. subst. nu. 8. & Zasi. eo.
tit. 2. col. & idem est, quod Bar. explicat in l. 1. ff.
de vulga. nu. 17. ex quo Reg. l. 5. tit. 5. par. 6. quæ
illam substitutionem, cuius meminit Iurisconsultus in d. §. hæc verba. tacitam appellat, est intelligenda quoad verba singularia, nam quoad
specialia expressa censeri debet, quicquid Bal.
scripserit in d. l. precibus. Erit & aliud exemplum, quod num. 5. exponam. Fit deinde pupillaris substitutio verbis singularibus, & ita
cōcipiturconcipitur, Instituo filium meum, & si filius meus hæres erit, & intra pupillarem ætatem decesserit, substituo Caium. l. 2. ff. de vulg. & pupill. & ibi communis.
Est autem & hęc substitutio expressa quoad
istum casum, & tacita quo ad alium, nempe,
quando non erit hęres, & tamen in ætate pupillari decesserit. l. Iulianus. incipit aliàs, si pupillus. ff. de acqui. hæredi. Barto. in d. l. 2. numero 28. Imol. & Alexand. ibi. numero 25. qui
asserunt, prædictam substitutionem ad istum
secundum casum extendi: quæ quidem opinio
communis est, vt fatentur Iaso. numero 28. &
Ripa numer. 41. in dict. l. 2. Zasius in huius substitu. tract. col. 2. & Boêr. deci. 38. num. 14. & licet Curtio in dicta l. precibus. num. 34. visa fuerit dubia hæc sententia, atque omninò Polito
displicuerit. 5. & 6. quæst. tamen admittenda
est, vel ex eo, quòd substitutiones sæpissimè extenduntur, magno earum fauore. l. vlt. C. de in
sti. & substit. l. Gallus. §. & quid si tantùm. ff. de
liber. & posthu. Consultiùs sanè erit testatori,
si semota ambiguitate in vtrunque casum concipiat substitutionem.
Illud verò adnotandum est, vulgarem substitutionem
† tunc omninò tacitam esse, cùm
sub pupillari verbis singularibus concepta,
comprehendatur, vel quando in vnum casum
concepta, ad alterum extenditur, ex his, quæ
in præcedenti §. diximus. Ex quo deducitur
in illa substitutione, Si filius meus in ætate pupillari decesserit, substituo Caium, quę pupillaris est. Bar. in d. l. 2. num. 27. communiter receptus, secundum Ripam ibi nu. 4. quod ipse
repetam. §. 9. num. 1. contineri vulgarem substitutionem expressam sanè verbis generalibus, non omninò tacitam. Alex. in d. l. 2. nu. 25.
idem Alex. num. 7. & Doct. in d. l. precibus. vbi
Curtius nume. 39. hanc opinionem tutatur aduersus Deci. & est Alexan. sententia communis
teste Ripa in d. l. 1. ff. de vulga. nume. 83. quo in
loco planè asserit frequentiori calculo receptum esse, sub pupillari expressa verbis specialibus, non tamen singularibus, comprehendi
vulgarem expressam verbis generalibus. Solùm etenim omninò tacita vulgaris est illa, quę
colligitur ex autoritate legis à pupillari verbis
singularibus concepta. Curt. in d. l. precibus.
num. 38.
Porrò, substitutio, quę facta fuerit sub mentione pupillaris ętatis, & ad ætatem pupillarẽpupillarem
restricta, etiam quoad vulgarem expressam expirat & finitur pubertate. l. in pupillari. ff. de
vulgar. Bar. in d. l. 1. col. vlti. Alexan. in d. l. 2. colum. 9. adiunctis his, quę notat Bart. in l. Centurio. ff. de vulgar. num. 31. Curti. Iunior in d. l.
precibus. nu. 36. quibus accedit Regia l. 10. tit.
5. part. 6. non tamen opinor dici quo ad istum
effectum pupillarem restrictam ad ætatem illam pupilli, si ita fiat, Substituo filio meo impuberi Titium. ex Alexand. in dicta col. 9. & Barto. in d. l. Centurio. nu. 31. Erit igitur forma substitutionis ad ætatem pupillarem restrictæ in
hunc modum, Si intra pupillarem ætatem decesserit, substituo Titium.
Illud sanè prętermittendum non est, vt planiùs hæc quæstio intelligatur ex l. in pupillari.
& d. l. Regia tantùm probari, substitutionem
pupillarem finiri, & extingui per pubertatem:
nihil tamen inibi dicitur de vulgari sub ea
cōprehensacomprehensa. Idcircò quid de vulgari omninò dicendum sit, oportet examinare. Et sanè Bar. in
d. l. 1. col. vlt. communiter receptus, multis conatur probare, vulgarem omninò tacitam,
nẽpenempe comprehensam sub ea pupillari. Si hæres erit, & in ætate pupillari decesserit omninò extingui pubertate. Quæ quidem opinio
nōnon probatur in locis à Bar. & alijs adductis. Nam tex.
in l. qui habebat. ff. de vulga. aliorsum tendit,
cùm inibi filius impubes hęreditatem patris adierit, atque ideò vulgaris expirauerit per aditionem, non per pubertatem.
secundũsecundum gl. Bar.
Aret. & alios. in ea. l. qui habebat. Et præterea
illa Iurisconsulti responsio rationem habet ex
eo, quòd spes substitutionis non transit ad hæredem substitut. Sunt & alia loca
IurisconsultorũIurisconsultorum pro Bar. adducta, quæ facillimè tolluntur à
contrariæ partis autoribus, præsertim ea, quę
de voluntate testatoris citantur, eò quidem,
ꝙquod
testator voluerit,
restringẽsrestringens ad certam ætatem
substitutionem pupillarem, vltra eam minimè
dare pupillo substitutum, nec substitutum admitti. l. si ita quis. & l. qui plures. in 2. ff. de vulg.
etenim hæc ratio parum conuincit, quia est
|
intelligenda quoad pupillarem
substitutionẽsubstitutionem,
nam quoad vulgarem coniectura maxima est,
ne testator absque hærede decedat, minimè
voluisse illam ad nominatam ætatem restringere. Sed tamen opinionem Barto. communem esse testantur Alexand. & Aret. in dicta l.
qui habebat. idem Alexan. & Ripa in d. l. 1. nu.
225. Alberi. in l. precibus. nu. 12. C. de impub.
& alijs. Guliel. Bened. in hoc cap. Raynutius.
in tract. vulg. substitu. nu. 138. Zasius in tracta.
substi. cap. de vulgari. ad finem. Cui opinioni
suffragatur, quòd illa conditio, Si in pupillari
ætate decesserit, adiuncta pupillari substitutioni, repetita censetur in vulgari: cùm vtraque
substitutio ab eadem oratione procedat, ideoq́ue debeat pariter intelligi. l. iam hoc iure. ff.
de vulga. In summa quidem Bartol. sententia
communis in hoc tendit, vt quoties pupillaris expressa restricta fuerit ad tempus intra pubertatem, tunc sanè vulgaris inibi contenta
pubertatem expiret, quasi & illam eam conditionem habeat, Si pupillus hæres non erit, &
intra pupillarem ætatem decesserit: vnde conclusio paulò antè ex Alexand. & Curtio adnotata de vulgari expressa, contenta tamen sub
pupillari verbis specialibus concepta, quòd
ea expiret per pubertatem, ex communi omnium sententia procedere videtur.
Cæterùm, hæc opinio communis ambigua
est multisq́ue rationibus euerti potest. Nec tamen omnino improbatur authoritate gl. in l.
lex Cornelia. ff. de vulga. quia illa non tractat
in specie de pupillari restricta ad tempus pubertatis, idcirco aduersus hanc communem
rationibus agendum erit.
Et primò, quòd tacita vulgaris comprehensa sub pupillari restricta ad ætatem pupillarem non expiret pubertate, probatur ab eadem ratione, quæ legem Ciuilem induxit: vt
ex mente testatoris, authoritate legis, quandoque verbis non omninò refragantibus, sub
pupillari vtcunque, etiam verbis singularibus
concepta, vulgarem tacitam inesse statuerit.
dict. l. iam hoc iure. Ea etenim est: Nam cùm
testator, casu quo filius sibi hæres esset, & impubes decederet, voluerit tam bona sua, quàm
pupilli ad substitutum pertinere. l. sed si plures. §. ad substitutos. ff. de vulga. & pupill. verisimile est, si pupillus sibi hæres non esset, voluisse quòd saltem bona sua ad eundem deferrentur substitutum, quem omnibus excepto
pupillo prætulit. l. hæredes mei. § cum ita. ff ad
Trebel. quod Doctor. adnotârunt, maximè
Soc. in d. l. 1. numer. 13. ad fin. & Imol. hîc in tracta. vulgar. substit. Hæc verò ratio, quod nemo
negare poterit, ita obtinet, si pupillus moriatur post pubertatem hæreditate repudiata, ac
obtineret, si intra pubertatem eadem repudiatione præmissa mortuus fuerit. Nec video
posse controuerti in hac coniectura mentis testatoris.
Secundò, quamuis sub pupillari expressa
tacita vulgaris contineatur, & alioqui cùm vitiatur expressum, etiam tacitum vitiari debeat. l. 3. §. & habet. ff. de seruit. rust. præd. l. qui ad
certum. ff. locat. tamen hæc omninò cessant,
cùm tacitum est æquè principale & distinctum
ab expresso. l. si fideiussor. ff. de lega. 1. At in hac
quæstione manifesti iuris est, ita principalem
esse tacitam vulgarem, vt est ipsa expressa pupillaris, & quamlibet diuersis casibus obtinere, tametsi altera sit potentior. Sic sanè in l. 2.
§. vltim. ff. de vulg. extincta vulgari expressa per
aditionem, manet salua tacita pupillaris. idem
constat ex l. quamuis. C. de impub. & alijs substitut.
Tertiò, etiamsi præmittamus, expressam pupillarem, & tacitam vulgarem, ab vna & eadem
oratione procedere: possunt tamen diuersis
modis intelligi, quia ratio diuersa cogit quidem ad diuersam interpretationem. Nam natura pupillaris est admodum distincta à natura vulgaris: idcircò mirum nōnon est, si dispari modo intelligatur vulgaris, quàm fuerit intellecta vel exposita pupillaris. Imò necessaria est
hęc diuersa interpretatio propter diuersam vtriusq;vtriusque actus proprietatem. Nec oberit d. l. iam
hoc iure, quæ procedit ab ipsa mẽtemente testatoris
reciprocè duobus filijs substituentis: eas etenim cōtinericontineri substitutiones voluit propter æqualitatem, quævtrique filio possint conuenire. Jncongruum enim videbitur, inquit Iurisconsultus, vt in altero duplex esset substitutio, in altero
sola vulgaris.
Quartò, expressio eius, quod tacitè actui iure inest, nihil operatur, nec mutat ipsius actus
propriam vim & naturam. l. non rectè. C. de fideiussor. l. conditiones. ff. de condi. & demonstra. sed in quacunque pupillari substitutione,
nempe ea, quæ ita concepta fuerit, Filio meo
impuberi substituo Titium, intelligitur illa
conditio, Si in ætate pupillari decesserit. l. qui
liberis. §. hæc verba. ff. de vulgar. & est communis opinio. In hac verò specie vulgaris tacita
non extinguitur per pubertatem, vt Bart. & alij fatentur. Ergo nec in ea, vbi expressa fuerit
conditio ista, Si intra pupillarem ætatem decesserit. Nec controuerti potest, esse necessariam pupillari substitutioni hanc conditionem,
quòd pupillus moriatur intra ætatem pupillarem, & non fiat pubes, nec decedat post pubertatem, licet possit tempus pupillaris ætatis restringi.
Quintò, vtar Saly.
argumẽtationeargumentatione à diuisione inquam. Aut enim hæc restrictio ætatis pupillaris non restringit vulgarem, aut eam restringit. Priori casu probatur opinio communi contraria: at in posteriori, si mentio pupillaris ætatis vulgarem tacitam restringit, vt limitetur vulgaris ad tempus quatuordecim
annorum, profectò negatiuè limitatur in
hunc sensum, si hæres
nōnon erit intra tempus pu|
bertatis, vnde lapso eo
tẽporetempore, substitutus quocunque tempore & ætate, ille, cui fuit substitutus, obierit, & non fuerit hæres, admittendus
est, quia verum est, institutum non fuisse hæredem intra pupillarem ætatem, quòd si ex aduerso dixeris, tempus pubertatis restringit
vulgarem, non negatiuè, quo ad actionem vel
repudiationem hæreditatis, sed quo ad mortem pupilli in hunc sensum: Si hæres non erit,
& intra pupillarem ætatem decesserit. Respondeo, hanc restrictionem esse impropriam & extraneam à vulgari substitutione, cuius propria
conditio & natura est, quòd institutus non sit
hæres, nec ad eius obitum vnquam refertur: id
enim pertinet ad pupillarem, vel fideicommissariam, eisq́ue similes substitutiones.
Sextò, huic sententię accedit, quòd nihil refert ad effectum substitutionẽsubstantionem pupillarem ita
factam esse, vt simul vnica substitutione & vulgarem contineat, vel quòd vtraque substitutio
separatim fiat. l. iam hoc iure. §. si autem. ff. de
vulga. & §. vlti. Nam vtroq;vtroque casu vulgaris proprium habet effectũeffectum, & itidem pupillaris. Sed
vulgaris separatim facta, nullo tẽporetempore restringitur, vt constat. Igitur nec est restringenda, si
simul cũcum pupillari fiat speciali, ac singulari pupillaris substitutionis formula: quę quidem ratio satis vrget pro hac parte.
Septimò, eandem sententiam cōfirmatconfirmat tex.
in d. l. iam hoc iure. vbi probatur, pupillarem
expressam in vtrunque casum factam censeri:
in vulgarem quidem si hæres non erit, & in pupillarem, si in ætate pupillari decesserit: vnde
colligitur, quocunque modo concepta sit pupillaris expressa, quoad pupillarem habere cōditionemconditionem illam, si in pupillari ætate decesserit:
quo ad vulgarem verò illam, si hæres non erit,
licet non decedat in pupillari ætate. Alioqui
vulgaris tacita sub pupillari contenta, non esset verèvulgaris. imò magis accederet ad pupillarem, quæ propriè ea ætate restringitur, tametsi alios effectus distinctos habeat.
Octauò, erit hæc pars non admodum iniqua, si consideremus, non esse hanc interpretationem alienam à mente testatoris adiuncta simul legis interpretatione. Nam & si ad tempus
ætatis pupillaris restrinxerit testator pupillarem expressam, mirum non erit, quòd vulgaris tacita post istud tempus addatur: siquidem
vulgaris concepta in expressum casum & euentum, quo filius hæres non sit: nihilominus si hęres sit, qui contrarius euentus constituitur, &
in pupillari ætate decesserit, admittitur substitutus ex pupillari tacita. l. quamuis. C. de impu. & ali. subst.
Nonò, eandem Saly. sentẽtiamsententiam aduersus cōmunemcommunem comprobat, quòd ex mente testantis
illa clausula, Si intra pupillarem ætatem decesserit, aut in alia minori tantùm pertinet ad
pupilli hæreditatem, cùm eius mors sit ad eam
obtinẽdamobtinendam necessaria, & sic ad pupillarem substitutionem, non autem pertinet propriè ad
vulgarem, cuius propria conditio est, quòd institutus non sit hæres. Eadem autem ratio subest, siue nolit esse hæres post pubertatem, siue
intra eam ætatem, quæ pupillaris sit, cùm in vtroq;vtroque tempore sit eadem ratio substituendi. Igitur, nisi contrariũcontrarium euidenter à testatore scriptum fuerit, præsumendum est, voluisse sibi hęredem substituere, quocunque tempore institutus noluerit hæres esse.
Decimò, his accedit elegans Albe. sententia
in d. l. precibus. C. de impube. & alijs. num. 82.
quo in loco scribit substitutionem pupillarẽpupillarem,
quæ & exemplarem tacitātacitam induxerit, eo, quòd
pupillus in furorem pòst inciderit, minimè
quo ad tacitam exemplarem extingui per pubertatem, si filius post eam obierit furiosus, nōnon
obstante, quòd fuerit pupillaris ad ætatem pupillarem limitata. Huius cōclusionisconclusionis ratio est,
quia hæc tacita constituitur à lege ex mente testantis, potiùs quàm ex rigore significationis
verborũverborum, quæ quidem ratio manifestè probat
Salyc. opinionem.
Vndecimò, sunt, qui pro hac Salyc. conclusione contra vulgò receptam sententiam ita argumententur: Tacita vulgaris perpetuò valet,
& sustinetur etiam eo casu, quo pupillaris ab
initio nulla fuit. Igitur fortiori ratione sustinebitur vulgaris tacita, quando semel pupillaris valida omninò fuit ab initio. Collectio argumentationis fit ex ratione tex. in l. patre furioso. ff. de his, qui sunt sui vel alien. iur. & similibus. Antecedens probatur autoritate Bar.
in d. l. 1. vlt. qu. ff. de vulg. qui eleganter asserit
substitutionem pupillarem factam maiori, extranco, vel à matre, statim ab ipso initio vulgarem tacitam continere: quòd si dixeris cum
Alexan. in d. l. 1. post Guliel. de Cune. in dict. l.
precibus. q. vlti. vulgaris substi hanc
opinionẽopinionem
Bar. intelligendam fore eo casu, quo pupillaris fit absque temporis limitatione. Quæram
libenter, vbi ea facta fuerit cum temporis certi præfinitione, quo tempore finietur vulgaris tacita? Nam per pubertatem eam finiri
cum pupillari, dici verè non poterit, quia pupillaris ab initio nulla fuit, nec per pubertatem extinguitur. Ab initio
autẽautem & tacitam vulgarem finiri, repugnat Bar. conclusioni,
ꝙquod autẽautem
ea tacita vulgaris per se subsistens absque pupillari pubertate finiatur,
impropriũimproprium est, &
cōtrariumcontrarium naturæ vulgaris substitutionis. vnde
Bar. opinio etiam admittenda est eo casu, quo
facta fuerit pupillaris cum certi temporis præfinitione. Hæc verò vndecima argumentatio
colligitur ex supràdictis, vtiturq́ue Barto. Socy. in dicta l. 1. nume. 36. Igitur ad eius ampliorem cognitionem videamus, sitne vera sententia Barto. Nam Soc. in dict. l. 1. in fine. & Cora.
in dict. l. post aditam. C. de impube. nume. 28.
defendunt Bar. opinionem, etiam in ea specie,
qua facta fuerit substitutio cum certi
tẽporistemporis
|
limitatione. Probatur opinio Bar. secundum
eum in l. vlti. C. de hæredi. insti. quæ tamen tractat de vulgari expressa. atque ideò Barto. sententia congruentiùs defenditur ex præsumpta testatoris voluntate, item ex eo, quòd licet expressum vitietur, non tamen vitiabitur
tacitum æquè principale, quod iam in hac disputatione admonuimus. Sic denique Barto.
opinio communis est, vt fatentur Socy. numero 36. & Ripa colum. vlti. in dicta l. 1. & eam sequuntur Imola, Alexander, & idem Socynus ibi. Saly. in l. si testamento. 4. colum. C. de impube. & alijs substitut. Faber in l. precibus. C.
eod. tit. Bal. consi. 272. lib. 2. Signorol. consilio
235. numero 7. & Guliel. Benedi. hîc in tracta.
vulgaris substitu. nume. 139. Sed contra Barto.
adducitur passim Accursij autoritas in l. verbis ciuilibus. ff. de vulgar. & in §. extraneo. Instit. eod. tit. qui communiter receptus asserit,
substitutionem, quæ ab initio non potuit valere iure directo, valet iure obliquo, & sic, vt fideicommissaria. Cui conclusioni aptatur exemplum in substitutione pupillari facta extraneo, aut à matre, vel maiori. & est text. in l. Scęuola. ff. ad Trebell. glo. & Bar. in l. 1. quęst. 16. ff.
de iure codic. Paul. consi. 12. lib. 1. Docto. in d. l.
verbis ciuilibus. & est communis opinio secundum Ripam in dicta l. 1. colu. vlti. ff. de vulgari.
Angel. in §. vltim. Institu. de pupill. substitut. 2.
col. & Roderi. Suares in l. quoniam in prioribus. C. de inoffi. testamen. 1. Fallent. fol. 5. & totius rep. fol. 50. col. 2. vers. & per prædicta aliàs
consului. quo in loco eam conclusionem maximè inducit ad substitutionem pupillarem factam à matre. Est etenim maximus effectus,
quòd sit fideicommissaria, vulgaris vel pupillaris. Sed si substitutio ista potuisset ab initio valere, vt vulgaris iure directo, profectò non valuisset posteà vt fideicommissaria, secundum
communem in dicta l. verbis ciuilibus. per
eũeum
textum. valet autem vt fideicommissaria: ergo
signum est, ab initio non potuisse valere, vt
vulgarem. Quamobrem Ioannes de Imola,
& Socin. in dict. l. 1. ff. de vulg. ad finem. idem
Imol. in hoc cap. Raynutius. nu. 52. in materia
pupillaris, ne istæ contrariæ opiniones sibi obstent, opinantur, substitutionem verbis directis, vel communibus conceptam posse ante
aditam hæreditatem valere vt directam: post
aditam verò, vt fideicommissariam, nec hoc
repugnare his conclusionibus, quæ traduntur
in d. l. verbis Ciuilibus. Nam substitutio, quæ
post aditam hæreditatem valuit, aut valere
potuit iure directo, nusquam obliqua fit. dicta
l. verbis Ciuilibus. At ea, quæ ante aditam hæreditatem potuit valere: aut valuit iure directo, bene potest post aditam obliqua fieri, &
obliqua valere, nulla est enim hîc repugnantia. Et licet Imolæ distinctio displiceat Ripæ
in d. l. 1. nihilominus tenenda est ad conciliandas has duas opiniones, præsertim in substitutione directa dubia, quæ potiùs in aliam directam intelligitur, & adsumitur. gloss. communiter recepta in d. l. verbis Ciuilibus. in fine. qualis potest censeri ea, cuius mentionem
faciemus statim. vers. ex quibus infero.
Est tamen aduertendum, hanc substitutionem fideicommissariam subintellectam in pupillari expressa facta extraneo, aut à matre,
post aditam hæreditatem subrogatam pupillari directæ, extingui quidem post pubertatẽpubertatem,
vt verè sapiat naturam pupillaris, cui subrogatur, text. in l. si Titio. §. sicuti. & in l. sequ. incipienti. quòd fideicommissum. ff. de legat. 1.
vbi Bar. Paul. & Ias. in 6. notab. Bar. & Paulus
in d. l. Scæuola. notat latè Rode: Suar. in dict. 1.
Fallent. & Ripa in l. Centurio. ff. de vulg. num.
126. & sequen. quorum opinio communis est,
teste Guliel. Bened. hîc in tracta. pupi. substit.
num. 36. & 59. Et quamuis hæc Doct. sententia procedat, vt loquitur Iurisconsultus in d.
§. sicuti. in fideicommisso iniuncto à patre hæredibus ab intestato successoris filio, cui pater
ipse testator poterat substituere pupillariter:
hos enim etiam quoad legitimam filij potuit
grauare onere fideicommissi. d. §. sicuti. nos verò tractamus de fideicommisso, quod in legitima debita filio non potest constitui, quia testator non poterat pupillarem ei dare substitutum. l. ex tribus. C. de inoffic. testam. tamen
idem esse censeo in hac specie, quam tractamus, quia ex mente testatoris fideicommissaria: quæ adita hæreditate per pupillum, aut
hæredem filium subrogatur pupillari, eandem qualitatem habet, quam pupillaris, quod
secùs est in vulgari, quæ hæreditate non adita
per se subsistit, nec subrogatur alteri: ea siquidem est testatoris mens, vt si filius institutus,
cui inutiliter pupillarem dedit substitutum,
adierit hæreditatem, & obierit mortem post
pubertatem, nullus sit substitutioni locus. Et
sanè pupillari & fideicommissariæ conuenit
limitatio temporis, quo mortem obierit institutus, cùm habeant locũlocum hæ substitutiones
hæreditate adita, vulgari verò, quæ negatiuam habet conditionem propriè non conuenit limitatio temporis, quoad istam negatiuam conditionem: quocunque enim tempore moriatur substitutus hæreditate non adita,
erit verum dicere, quòd omni ætate, & quacunque eius parte hæreditas non fuerit adita. Hęc
igitur dicta sint de sententia Bartol. in d. l. 1. ad
fin. ff. de vulg. & pupill. substit.
Ex omnibus his, ni fallor, apparet quid responderi possit ad ea, quæ pro communi sententia tradi solent, & denique veriorem esse
posteriorem opinionem communi contrariam, quam aduersus vulgò receptam assertionem defendunt, & iure veram esse censent Salycet. in dict. l. si testamento. col. 4. ver. reuoco
in dubium an tacita vulgaris. C. de imp. & alijs
subst. Ripa in l. 1. col. pen. & ibi Alci. col. vlt. ff.
|
de vulg. Io. Coras. in l. post aditam. C. de impu.
num. 28. Lance. Poli. de substi. tit. de pupillari.
nu. 39. qui quidem in specie tenent, vulgarem
tacitam comprehensam sub pupillari ad
certācertam
ætatem restricta, non finiri per pubertatem,
nec per eam ætatem, quæ nominatim adscripta fuerit, & in genere, quòd tacita vulgaris
non expiret per pubertatem, tenet glo. in l. lex
Cornelia. verb. duodecim. ff. de vulg. quam sequuntur ibi Imol. & Cuma. & Signo. consil. 7.
numero 4. quorum autoritas etiam referri poterit ad pupillarem restrictam intra certum
tempus. Nam ea est propriè pupillaris expressa, quæ tacitam vulgarem propriè contineat,
cùm aliter concepta pupillaris, vulgarem satis expressam, non tacitam contineat. Nec
quidquam oberit, quod de testatoris voluntate adduximus. Qui quidem restringens
substitutionem ad certum tempus, videtur voluisse, quòd vltra id ea substitutio minimè extendatur. Nam hoc verum est, quo ad substitutionem expressam, nempe quo ad pupillarem, non autem quo ad tacitam vulgarem.
Sed in eo casu, quo pupillaris fuit restricta
ad tempus pupillaris ætatis, nempe ad ipsam
vsque pubertatem, quod à iure tacitè subintelligitur in eadem substitutione. aduersus Bart.
& communem tenet expressim Imol. & Soc. in
dict. l. 1. num. 57. ad fi. idem Imol. in d. l. in pupillari. ff. eo. tit. dum approbat ea, quæ in l. 1. dixerat. idem notat Cuma. in d. l. lex Cornelia.
col. vlti.
Et sanè in hac controuersia, cùm Bar. & alij
planè tractauerint de vulgari tacita, fortassis
& si communis foret admittenda, posset dici,
eam non habere locum in vulgari expressa, cōtentacontenta tamen sub pupillari concepta verbis specialibus. Etenim cùm hæc vulgaris sit quodammodò expressa, mirum non erit in tanta
huius quæstionis dubitatione, quod existimamus aduersus Alexand. Curt. & plerosque alios, vulgarem minimè finiri, nec extingui pubertate instituti. Quod est maximè considerandum, vt tandem in vulgari omninò tacita
procedat communis conclusio, quæ adhuc
hoc casu certam probationem non habet. Et
quòd communis opinio nequaquam procedat in ea substitutione, quæ vulgaris expressa
sit, sub pupillari tamen speciali contenta, probatur autoritate Baldi, cuius statim mentionem faciemus in quæstione, an mortuo pupillo viuente testatore expiret tacita vulgaris, nānam
& istam quęstionem hoc in loco breui quadam
resolutione explicare libuit.
Ex quibus infero, quænam sit dicenda substitutio ea, quam semel in lite satis controuersa vidi ad examen adduci, his quidem verbis à
matre concepta, instituto hærede filio impubere. Et si meus filius intra ætatem pupillarem decesserit, substituo & volo, quòd habeat mea bona, eaq́ue hæreditet ac succedat in illis Titius. Ex prænotatis equidem videtur,
hanc substitutionem esse pupillarem expressam, inutilem tamen, quia facta sit à matre: atque ideò in vulgarem tacitam esse interpretandam. Ego verò fateor esse pupillarem expressam, verbis tamen specialibus, non singularibus conceptam: & ea ratione, quia inutilis est,
sub ea continetur vulgaris, non omninò tacita: sed tacita quidem simpliciter quo ad verba
specialia, cùm non fuerit expressa vulgaris verbis specialibus, si non erit hęres, concepta. Igitur erit saltem expressa verbis generalibus:
Nam vt omninò sit tacita vulgaris, concipienda foret pupillaris in eum casum, Si filius hæres erit, & in ætate pupillari decesserit. His accedunt pulchra verba Socyni in dict. l. 1. ff. de
vulga. numero 36. ad finem. vnde, inquit Socy. licet talia verba mihi, & in bonis meis, non
sint tantæ potentiæ, quòd tollant pupillarem
substitutionem, tamen sufficiunt ad inducendam aliquam qualitatem in ipsam substitutionem, videlicet, vt comprehendatur vulgaris
expressa. Hactenus Socyn. qui loquitur de
pupillari expressa omninò, atque etiam concepta verbis specialibus. Præsertim hæc sententia tenenda est, quia licet illa verba, sit meus hæres, habeat mea bona, non sint omninò
propria solius pupillaris substitutionis, imò &
vulgari cōueniantconueniant. l. 1. ff. de vulg. & tamen quoties fit substitutio impuberi, aut sub mentione
pupillaris ætatis propter mentẽmentem testatoris, qui
pupillarem constituere vult substitutionem,
censeantur congruè ad pupillarem pertinere.
glo. Bart. & Doct. in d. l. 1. ff. de vulg. text. in l. si
ita. §. cum filio. ff. de bon. poss. secund. tab. l. si
quis à filio. & ibi Areti. ff. de lega. 1. verè inspecta materia subiecta, quia pupillaris ei non cōuenitconuenit, nec verbis singularibus, si hæres erit, &
in ætate pupillari decesserit, concepta fuerit,
dicere possimus à ratione cessante, hanc esse
vulgarem, non omninò tacitam, imò quodammodò ita expressam, vt magis expressa sit,
quàm ea, quæ continetur sub pupillari, verbis
specialibus concepta, vnde in hac substitutione poterit minori cum dubitatione admitti opinio Salycet. & sequacium aduersus Barto. &
communem: siquidem hæc substitutio multis nominibus expressa vulgaris est, nempe,
quia contenta sub pupillari verbis specialibus, non singularibus ordinata, deinde
propter illa verba, succedat in bonis meis, &
mea bona hęreditet, maximè apposita in ea pupillari substitutione, quę ab initio nullo modo
valet vt pupillaris, imò necessariò vt vulgaris
est interpretanda.
Ex proximè adnotatis quidam probare
conantur, & contendunt in hac substitutione vulgari tacita comprehensa sub pupillari ab initio nulla, non esse admittendam Bartol. distinctionem in dicta lege prima. Digest. de vulga. in ea quæstione,
|
qua quæritur, an à tacita vulgari possit adsumere vires testamentum: & in specie, an mortuo pupillo in vita testatoris expirauerit vulgaris tacita simul cum pupillari expressa, nam
quòd testamentum possit incipere ab expressa vulgari, probatur in l. 1. §. pro secundo. C. de
caduc. toll. & id est omnium consensu
receptũreceptum,
sicuti & aduersus gloss. itidem obtinuit, quòd
possit incipere à tacita vulgari, quæ post
mortẽmortem testatoris apparet pupillo repudiante, quod
Bar. explicat in d. l. 1. nu. 30. & seq. Sunt tamen
in hac quęstione,
quādoquando pupillus mortuus est
viuo testatore, an à tacita vulgari possit incipere testamentum, tres opiniones minimè omittendæ.
Prima est opinio Dyni in d. l. 1. asseuerantis,
non posse testamentum ab hac tacita vulgari
incipere: cuius opinionem sequuntur Rayne.
in tract. substi. titu. de vulga. Bald. & Pau. in l. si
pater filium. ff. eod. titu. Ioan. Andr. in Specu.
Rub. de testa. versi. ex quo superiùs. Angel. in
d. §. pro secundo. idem in l. lex Cornelia. & in l.
si pater captus. ff. de vulga. Areti. in dict. l. 1. &
alij relati per Iaso. ibi, qui nume. 58. & Socyn.
nu. 36. testantur, hanc opinionem cōmunemcommunem
esse. Ipse verò Soc. & Ripa latè disputant, nec videntur in hoc certam sententiam elegisse, tametsi in eam partem inclinent, quæ Dyno contraria est. Præcipuè pro Dyno adducitur text.
in l. quòd si filius. ff. de capt. & postlim. reuer.
qui tamen non probat necessariò eius sententiam. Nam tractat de secundis tabulis, quæ in
pupillarem pertinent, nōnon de vulgari adhuc tacita. Etenim licet hæc contineatur in pupillari, deducitur tamen ex mente testātistestantis, & ad primas tabulas pertinet, ac per se subsistit: cùm &
si expiret pupillaris, frequenter vulgaris tacita
salua manet, quippe quæ ad primũprimum casum spectet. l. precibus. C. de impub. rationes autem
pro Dyni opinione adductę facillimè tolli poterunt, & tolluntur per autores partis contrariæ.
Secunda hac in dubitatione sententia Bart.
est, distinctionem quandam proponentis in d.
l. 1. Cui apertissimè refragatur text. in dict. l.
quòd si filius. Et præterea rationes ipsę pro Dyno adductæ, idcircò hæc Bart. distinctio à posteris recepta non est, vt constat. Et ab omnibus ferè reprobatur, vt inquit Alciat. in dict. l.
1. nume. 17. Imò huic opinioni Bartoli manifestè cōtrariacontraria est testatoris mens. Cùm enim ex
tacita vulgari substitutus admittatur, credendũdum est, testatorem non mutasse testamentum,
quia eum velit admitti, non autem excludi: siquidem decedit non mutato testamento, in
quo ad eius & filij hæreditatem substitutum omnibus alijs successoribus post filium prætulerit.
Tertia est sententia gloss. in d. l. lex Cornelia. verb. non existimo. Imo. & Cuma. ibi. gloss.
in dict. §. pro secundo. & ibi Bal. ac Iacob. num. 8. glo. in d. l. si pater captus. ff. de vulg. Imol. in
l. 1. ff. eod. num. 8. & ibi Claudi. numero 38. Ias.
num. 58. Alcia. num. 74. & Alex. num. 32. Guliel. Benedict. hîc in tract. vulgaris. nu. 99. Zasius in tracta. substit. titu. de vulgar. 5. effectu.
Idem Zasius interpretatione dict. l. quòd si filius. in tract. glossarum ad aliquot leges post varios & singulares intellectus, quorum opinio
communis est, vt testantur Ripa in d. l. 1. num.
167. & Alci. in d. nu. 74. nec Bar. ab hac opinione abhorret: quippe, qui omninò discesserit
in eius distinctione à rationibus Dyni. Huius
vltimæ opinionis ea est ratio, quòd vulgaris
tacita, & si sub pupillari contineatur, per se tamen subsistit, & æquè principalis est, tametsi
sit tacita. Quod manifestè constat, quia licet
expiret pupillaris, manet tamen vulgaris. QuẽadmodumQuemadmodum & pupillaris tacita nōnon extinguitur,
quamuis expiret per aditionem vulgaris expressa. l. post aditam. C. de imp. & alijs subst. Et
ex Bar. in d. l. 1. atque alijs satis colligitur non
extingui vulgarem tacitam, extincta pupillari
expressa. Nam quòd à tacita vulgari possit incipere testamentum extincta expressa, siue ea
pupillaris sit, siue alia, probat l. nec enim. §. vlt.
ff. de test. mil. l. Antonius Pius. ff. de fideico. lib.
Et de expressa vulgari, quòd ea non extinguatur mortuo instituto viuente testatore. tex. est
in l. 3. §. vlt. ff. de lib. & posth. cum multis similibus, quæ passim ad id citantur. Atque ita ipse
opinor, hanc tertiam opinionem iure veriorem esse. Imò & hæc vltima opinio etiam obtinet in vulgari tacita cōtentacontenta sub pupillari ab initio inutili. Nam & in hac specie non minor
est, sed eadem præsumptio mentis testatoris à
lege deducta. Et præterea, quia ab initio hæc
vulgaris per se subsistit, ac valida est pupillari
exclusa, cui nusquam fuit accessoria. Sic denique in hac specie adnotârunt Petr. de Ripa inter consilia Baldi, consilio 156. lib. 4. Ripa in d.
l. 1. nume. 67. & ibi Alci. nume. 74. ff. de vulg. &
pup. substit.
Verùm etiam si admittamus primam Dyni
opinionem, ea obtinebit in vulg. omninò tacita, nempe comprehensa sub ea pupillari, quæ
habuerit illam conditionem: Si hæres erit,
& in ætate pupillari decesserit. In ea verò vulgari, quæ saltem generalibus verbis expressa
sit, minimè procedit. Nam hæc locum habet,
quamuis pupillus mortuus sit viuo testatore,
qualis est illa, si filius meus in ætate pupillari
decesserit, cuius paulò antè mentionem fecimus: sicuti expressim & eleganter tenet
Bald. in dicta l. precibus. C. de impuberibus,
& alijs substitut. numero 42. quem sequuntur ibi Pau. numero 11. Alexan. num. 7. & Cardi. hîc, quæstion. 39. Alex. in l. 2. ff. de vulga. nume. 25. Areti. in d. l. 1. & ibi Socy. latè nume. 36.
vbi hanc asseuerat communem opinionem esse, quam & Ripa ibid. nu. 167. probare videtur.
Est enim hæc vulgaris expressa, vt fatentur
|
omnes, igitur ad rationem vulgaris omninò
tacitæ interpretanda non est.
Ex quo & idem dicendum foret adhuc admissa opinione Dyni, in ea substitutione, cuius
exemplum modò exposuimus in ver. Ex quibus infero, cùm hæc non sit vulgaris omninò
tacita, imò expressa saltem verbis generalibus,
sicuti in eo. vers. probauimus.
Effectus autem
† huius substitutionis is est
præcipuus, quòd ex ea directè impuberi succedit substitutus. in princip. Insti. de pupil. substi. Bar. & alij in d. l. 2. Regia l. 9. tit. 5. part. 6. matrem pupilli etiam excludit à legitima portione, si ipsa substitutio expressa sit. l. Papinianus.
§. sed nec impuberis. ff. de inoff. test. c. si pater.
de testa. in 6. Bar. & communiter Docto. in d. l.
2. nu. 31. quod in iudicio interiori animę admittendum est: sicuti nos probauimus in c. cùm
esses. ist. titu. num. 11. tametsi ab hac communi
opinione Bar. discedat Coras. in l. precibus. C.
de impub. nu. 29. quo loco audacius quàm par
est, asserit iniquissimam esse. c. si pater constitutionem. Cæterùm plurima, quæ huic substitutioni conueniunt, consultò omisimus, quòd
in d. l. 2. latiùs tractentur. neque enim omnia
in hisce commentarijs libuit explicare, cùm
huius decisionis Pontificiæ non sit hæc principalis materia.