Tertiò, ex eodem c. adnotandum est,
† testatore mandante monasterium construi in certo loco, vbi construi demum non possit, arbitrio executoris, & Episcopi, alibi construendum esse. quod hîc notant Doct. & probatur:
hic enim testator constituerat, monasterium
debere construi in prædio, quod dicebatur Piscenas, & id ad Xenodochi Thomæ quondam
Episcopi iura peruenit, teste diuo Gregorio, libro Epist. 3. Epist. 8. eandem
assertionẽassertionem coadiuuat tex. insignis in l. legatum. ff. de vsufruct. lega. ex quo pecunia legata ciuitati ad spectaculum, quod in ea fieri minimè licebat, adhibito
consilio hęredum, & primorum ciuitatis, in aliam rem conuerti debet. ad idem est notab. decisio in Auth. de Eccle. titu. §. si quis in nomine
magni Dei. collatio. 9. vbi, si testator aliquem
è Sanctis hæredem instituerit, aut legatum ei
reliquerit, eiusq́ue Sancti nullum oratorium
in ea vrbe, nec in eo territorio inueniatur, legatum debetur Ecclesiæ ciuitatis, in qua testator
domicilium habuit. quem text. commendat
Ias. in §. ex maleficijs. Insti. de actio. numer. 45.
Bald. in l. si quis ad declinandam. C. de Episco.
& Clericis. columna quarta, dicens, ex hoc relictis à testatore mille, vt pro malè ablatis, &
exoneranda eius conscientia, distribuantur, si
solùm sit compertum, quingenta esse malè ablata, reliqua quingenta in piam causam eroganda esse. idem Abbas in capitulo tua. isto titulo, columna secunda. Alex. & Vincent. in l. 1.
§. fi. ff. ad legem Falcid. dicentes
idẽidem esse, si quis
† mandet pro malè ablatis
cōstruiconstrui oratorium,
præscripta eius forma, & in id opus consumi
aureos mille, nam eo constructo, quod superest, non debetur hæredi, sed piæ causæ. ex dict.
l. legatum. Non enim censetur satisfactum voluntati testatoris, qui læsam habet conscientiam ad illam vsque quantitatem, & ideò maxima est coniectura, ipsum voluisse totam illam summam in piam causam conuerti. Secus
verò esset, si testator iusserit construi oratorium certę formæ, & ad id designauerit mille aureos, nam quod supererit constructo oratorio
illo, ad hęredes pertinet, cùm ita sit voluntati
testatoris satisfactum. Ange. Paul. Alexand. &
Vincent. in dict. §. fina. & post eos Carolus Ruinus, consilio 75. libro secundo, vbi ad hæc omnia, quæ modò diximus ex d. l.
legatũlegatum. quandam elegantem adducit interpretationem,
quæ cautè & diligenter est examinanda. Ex
quibus infertur intellectus ad illam conclusionem vulgò receptam, quæ diffinit,
† legatum
pro dote, aut causa dotis alicuius puellæ, conditionale censeri, non purum: & ideò non debere, nisi matrimonium sequatur. l. Publius
Mæuius. in princip. ff. de condit. & demonstra.
l. si ego. in prin. ff. de iure doti. l. tali. & l. promittendo. eo. tit. Barto. per tex. ibi in l. Titio centum. §. Titio genero. colum. 2. ff. de conditio. &
demonst. idem Bart. in l. 2. §. fin. ff. de iure dot.
Cuius opinio communis est, secundum Paul.
Castren. in d. §. Titio genero. colum. 3. Alexan.
consil. 42. numero 2. lib. 7. Cornel. consil. 229.
volum. 4. Bald. Nouel. de dote. 6. parte. priuileg. 50. explicant idem Nouel. dicta 6. parte.
priuileg. 76. Bald. in l. generaliter. C. de Episco. & Cleric. nume. 9. idem Bald. consil. 249.
volumi. 4. Barto. consilio 200. Bald. in l. legatum. C. de condi. inser. Abb. consi. 92. volum. 2.
Bal. in l. sancimus. C. de nupt. Laurus à Palatijs
|
in tract. de statutis excluden. fœminas. col. 39.
Albertus Brunus in eodem tract. 6. artic. qu. 3.
& 7. & articu. 11. q. 3. & Aymon Sauilli. consilio
101. qui omnes id procedere opinantur, nisi ex
coniecturis contrarium ex mente
disponẽtisdisponentis
deprehendi possit. Et tamen præfata communis opinio ita locum sibi vendicat, vt non secuto matrimonio legatum illud hæredi competat cum onere simili ad id expendendum in
piam causam. ita Bald. Nouel. de dote, parte 6.
priuileg. 77. ni refragetur pręsumpta testantis voluntas. quod hîc Panormitanus explicat
columna vltima. Tandem duo ex præmissis
deducenda sunt: Primum, legatum pro dote, aut causa dotis alicuius puellæ, censeri conditionale, non purum. Secundum, quòd non
secuto matrimonio legatum redit ad hæredem cum onere expendendi in simile pium opus eam quantitatem. Vtrunque verò procedit, nisi contrarium ex testatoris mente deprehendi valeat, quemadmodum præcitati autores explicarunt: quorum quidem mens &
sensus manifestius lectori exponetur, si hîc
quædam ad id pertinentia subijciamus. Ex
priori etenim conclusione poterit perpendi,
an legatum illud, Lego Titiæ puellæ centum,
vt nubat, sit
cōditionaleconditionale, vel purum. Nam Bal.
Nouellus in dicta 6. parte, priuilegio 76. scribit, esse hoc legatum purum, non conditionale. citatq́ue Bald. huius opinionis autorem
in l. legatum. C. de condit. inser. quo in loco
nōnon
potui apud Bald. hanc conclusionem percipere. Idem tamen Bald. in dicta l. generaliter. numero 9. palàm tenet, quod Nouellus adnotauit. Rursus idem Bald. ibi colum. penult. tenet
in hoc casu, quòd non secuto matrimonio legatum ad hæredem reuertatur. Ego sanè hoc
legatum existimo sub modo conceptum fuisse:
atq;atque ideò in eo locus erit his, quę de modis seruandis
adnotāturadnotantur in capit. verùm. de
condit. apposi. & in l. quibus diebus. §. Termilius. ff. de cond. & demonstr. Sic sanè post huius operis secundam editionem comperi Emanuel. à Costa, virum planè doctissimum in lib.
2 de conditio. ca. 22. à Bald. Nouel. discessisse.
Quo in loco, & si fateatur Bartol. sententiam
communem esse, plures tamen adducit autores contrariam tenentes: sequitur tandem
Bartol. opinionem, scribens eam non probari
in dicto §. Titio genero. Quod neruosè simul
ac diligenter probat. Imò videtur Bar. refragari Iurisconsultus in d. §. Titio genero. vers. sed
cùm ante nuptias. ex quo planè deducitur, legatum esse non conditionale, vbi pro dote legatur. Quia hæc Iurisconsulti responsio procedit, vbi legatur pro dote contractis iam sponsalibus. quemadmodum explicarunt Bald. in
l. si plures. numero 26. C. de condi. inser. Imol.
& Cuma. in d. §. Titio. idem Cuma. consi. 107.
quos rectè sequutus est Emanuel ipse in d. ca.
22. num. 5. Sed & si legatum istud, de quo hæc agitur disputatio, non sit conditionale, nec omninò purum, sed modale: tunc profectò locus erit, vt modò dicebam, illi controuersiæ,
an modus mistus casu deficiens, faciat deficere, ac resolui relictum? Etenim communis sententia probat ex hoc, legatum non deficere, imò ad legatarium pertinere. Nam ita visum
est glo. in l. 1. C. de institutio. & substitutio. &
alijs, quorum opinionem communem esse fatentur. atque ideò tenendam Alex. numero 5.
& Corn. colum. penul. in d. l. 1. idem asseuerat,
& concedit Corn. in l. 1. C. de his, quę sub mod.
quæ probari videtur in l. pater. §. Tusculanus.
ff. de legat. 3. l. Lucius. 2. §. quisquis. in 1. ff. de lega. 2. & in l. si Titio. ff. de leg. 1. Hæc eadem opinio etiam placuit Bar. in d. l. 1. C. de inst. & substitu. secundum quam sententiam constat maximus effectus, quòd legatum pro dote modale iudicetur. Sed aduersus hanc opinionem
cōmunẽcommunem quidam tenuerunt, præsertim Ang. Ful.
& Dec. num. 11. in d. l. 1. C. de institu. & substitu.
Corne. in d. l. 1. col. vlti. C. de his, quæ sub mod.
cuius equidem quæstionis disputationem latè
tradit Emanuel à Costa in d. c. 22. nume. 7. qui
existimat, non satis responderi posse Papiniano, qui in d. §. Titio. vers. ante nuptias, inquit,
mortuo Titio ante nuptias legatum manere
penes hæredem testatoris. Quod Imo. ibi planè concedit. Et sanè qui Bartol. intellectum in
dicto §. Titio. sequi velit, facillimè
cōmunemcommunem
opinionem defendet. Siquidem Bart. intellexit, Iurisconsultum in dict. versi. ante nuptias.
loqui de legato dotis conditionali. & deinde
in vers. sed cùm ante. speciem mutasse, & agere
de legato dotis conditionali. & deinde in vers.
sed cùm ante. speciem mutasse, & agere de legato modali, aut simpliciter puro. Quæ tamen
interpretatio maximam habet difficultatem.
Idcircò modò
cōmunemcommunem opi. admittimus saltem, vt eam in praxi seruandam fore admoneamus. Bartoli verò distinctionem non omninò
probamus: denique opinamur, aptiorem esse
intellectum ad responsa Iurisconsulti, quem
ex Bal. in dicta l. si plures. adduximus, quamuis
adhuc maneat indissolutus obex, quem communi sententiæ obiecimus. Sed etsi legatum
pro dote modale sit, non omninò purum, nec
conditionale: id ad hęredes transmitti mortua puella ante matrimonium censet Bal. Nouellus de dote. 6. part. priuileg. 71. numero 2.
Contrarium iure defendit Emanuel à Costa:
ac tenendum esse in consulendo & iudicando
asseuerat in dicto capit. 22. numero 11. ex autoritate Petri, Cyni, & Bald. in dict. l. generaliter. Bald. in dicta l. si plures. numero 25. sensit
Bar. in l. quibus diebus. §. Termilius. numero
13. ff. de condictio. & demonstrat. ex quibus satis constat, legatum alicui puellæ pro dote, siue vt nubat, relictum, etiamsi modale sit, non
trāsmittitransmitti ad eius hæredes, si ea mortua fuerit,
antequāantequam nupserit: imò si oblata cautione lega|
tum acceperit, id erit ea mortua ante matrimonium, testatoris hæredibus restituendum, in
quo antiqui & iuniores conueniunt, vt scribit
Corne. in consi. 229. nu. 4. lib. 4. Nam & si communis opinio, cuius paulò antè meminimus,
vera sit, & obtinet, vbi casus contingit in persona alterius. l. si
fundũfundum per fideicommissum.
§. 1. ff. de legat. 1. Quòd si legatarius ipse, cui modus personalis est iniunctus, decedat, modus
omninò defecit, nec legatum debetur. Quemadmodum deducitur ex Bartol. in d. §. Termilius. Socyn. in l. si Titius statuas. num. 8. Imol.
in l. in testamento. 2. in princip. ff. de condit. &
demon. notant omnes in l. 1. C. de instit. & substitu.