VETERIBVS solenne quidem
erat mortuorum exequias pia deuotione celebrare, vel tribus, vel
septem, triginta aut quadraginta
† diebus post
obitũobitum ipsum, autore
Ambro. in lib. de obitu Theod.
quẽquem Gratianus
retulit. 13. q. 2. c. quia alij. sic scribens:
Quia alij
tertium diem, alij tricesimum, alij septimum, alij quadragesimum obseruare consueuerunt, quid doceat lectio consideremus. Defuncto, inquit Iacob. præcepit Ioseph pueris sepultoribus, vt sepelirent eum, & sepelierunt sepultores Jsrael, & completi sunt quadraginta dies, sic enim dinumerabāturdinumerabantur dies sepulturæ, &
luxit eum Aegyptus septuaginta diebus. Hæc ergo
sequenda solennitas, quam præscribit lectio. quæ quidem verba ex dicto Canone referre libuit,
quòd nec apud Gratianum, quin nec apud diuum Ambrosium integra, & absque vitio legantur. Est & in hac quæstione optimus text.
in capit. nullus. 44. distinctio. quo in loco prohibentur inhonesta & lasciua conuiuia Clericis, quæ parantur & exhibentur in hisce solennitatibus defunctorum. Tametsi conuiuia honesta, & quæ gratia charitatis & dilectionis fiunt, etiam Clericis permittantur, modò
non fiant intra Ecclesiam. cap. conuiuia communia. 44. distinctio. capit. non oportet. in 2.
42. distinctio. qui Canon, & in cap. non oportet. in 1. & in capit. si quis. eadem distinctio.
conuiuia Christianorum, & quæ pauperibus
exhibentur, Agapen, quasi dilectionem ap
*pellat, eo nempe, quòd dilectionis & charitatis causa fiant. text. in dicto capit. conuiuia
communia. qua dictione vtitur diuus Hieronymus ad Eustochium de custodia virginitatis. 1. Epistola. Tomo.
cùm ad Agapen, inquit,
vocauerint, præco conducitur, vbi Erasmus in
scholijs huius vocis significationem adnotauit. Nam & Iudas in Epistola Agapen charitatem appellat in Græcis codicibus. Cyprianus libro 3. ad Quirinum, capit. 3. Agapen, inquit, & dilectionem fraternam religiosè & firmiter exercendam. Tertullianus in lib. ad Martyres. Per curam, inquit, Ecclesiæ & Agapen
fratrum. idem in Apologetico cap. 39. Cœna,
inquit, nostra de nomine rationem suam ostendit, vocatur Agape id, quòd dilectio penes
Græcos est. Docet sanè is autor Christianos
frequenter cœnitare simul consueuisse, hancq́ue cœnam Agapen appellari, quòd ibi ditiorum epulis pauperes reficerentur. Cuius moris meminit Plinius ad Traianum. Scribit &
ad hæc Paulinus in libello de Gazophylacio,
mensam in Ecclesia poni solitam pro pauperibus reficiendis, quam Domini mensam vocat,
& à Domino positam, adhortans ditiores, vt egentibus de suo libenter impertiant, quæ &
Beatus Rhenanus adnotauit in librum Tertulliani, de corona militis. Ex his sanè constat, nihil in dictis Canonibus immutandum esse, & si
Alcia. lib. 1. præter id efficere tentauerit. Hinc
& apud Hispanos plerisque in locis moris est,
in funeribus ipsi plebi, defuncti hæredes leue
quoddam conuiuium exhibere, quod vulgus
charitatem appellat. Sic & conuiuium istud Agapen, id est, charitatem dictum fuisse constat
ex testimonio Clementis Alexandrini, libro 2.
Pędagogi. cap. 1.