Verùm enimuero ancipiti controuersia disputari solet hoc in tractatu, an ex Romani Pontificis commissione simplex Sacerdos sit huius sa
*cramenti minister,
possitq́;possitque id conferre Christi fidem baptismate professis, nam quibusdam
placet, Episcopum ita esse huius Sacramenti
ministrum, vt nullo pacto etiam ex Papę dispensatione id ministrari queat à presbyteris, non
Episcopis, & hoc præcipuè, quod huius Sacramenti, sicut & aliorum minister, sit ex institutione diuina ab ipso Deo designatus, & ideo
nequeat à Romano Pontifice mutari, quod
ꝓbaturprobatur. Nam ita ad Sacramenti essentiam pertinet minister, sicut materia & forma, quę tamen
non possunt à Papa mutari: Igitur nec minister. Hoc profectò manifestius fit, si consideremus, ministrum formam, & materiam Sacramentorum non posse ab alio, quàm à Deo institui, ipse eten im est Sacramentorum institutor,
cui soli competit definire, quæ sint ad illa Sacramenta necessaria. Thom. 3. par. q. 60. art. 5.
Quam ob rem sicut Papa non posset statuere,
quòd laicus consecraret Christi corpus, nec
ꝙquod Sacerdos absque pane sub alia materia conficeret idem corpus Christi, nec quòd absque aquæ elemento Baptismus ministraretur, nec
item aliquem sacris ordinibus insigniri posse
ab eo, qui Episcopus non est, ita eadem ratione
concluditur, nec permittere summum Pontificem posse, nec delegatione committere, vt simplex sacerdos Sacramentum confirmationis
ministret, Quòd si dixeris, sacerdotem simplicem ex institutione diuina etiam esse huius Sacramenti ministrum, duabus rationib. hæc diluitur propositio. Prima ex eo,
ꝙquod hoc ipsum reprobatum extiterit frequenti omnium assensu.
Secunda, quòd si ita verum hoc esset, Papa non
potuisset hanc facultatem confirmand. ex diuina institutione presbyteris simplicib. conuenientem ab eis auferre, & ob id possent adhuc
hoc sacramentum ministrare, quod nemo doctus admittet. Scribit enim Paulus 1. ad Cor. c.
4. Sic nos existimet homo, vt ministros Christi
& dispensato res ministeriorum Dei. Ergo quibus Christus dedit potestatem, non potest homo auferre, cum hoc ipsi Deo optimo maximo
*tantum competat. Hinc sacerdos
vtcunq;vtcunque solenniter degradatus, conficit Eucharistiæ Sacramentum, etiam si is hæreticus sit gl. in cap.
2. de cleri. excom. mi. vbi Abb. Card. & Doct.
communiter tex. optimus in c. quod quidam. 1.
quæst. 1. Thom. 3. par. quæst. 82. art. 8. Doct.
in c. accedens. 50. distinct. Alfon. à Castro lib.
2. de iusta hæret. punit. c. 21. licet gl. in d. c. accedens. & in c. degradatio. de pœnis in 6. & in
summa. 9. quæst. 1. contrarium maximo errore
dixerint. Potestas siquidem ordinis est corpus
Christi verum, nec ab alio, quàm ab ipso Deo
ob eius excellentiam dari potest, & ideo semel
data indelebilis est, quod & Thom. asserit 2. 2.
quæst. 39. artic. 3. Sic sanè minister sacramenti
ab ipso Deo institutus, tolli ab Ecclesia non potest ad hunc effectum, vt si post Ecclesiæ prohibitionem minister à Christo statutus Sacramentum ministret, verum non sit Sacramentum istud. Inde fit, vt liceat prohibitum sit extra necessitatis tempus laicos Baptismi sacramentum ministrare, tamen si illud ministrent,
tenet Baptismus, vt scribit Thom. in 3. par. q.
67. artic. 3. Nam baptizare quamuis ad ordinem sacerdotalem spectet, secundum id, quod
decet, & solenne est
: non tamen ex necessitate
Sacramenti: Apparet igitur, si vera huius Sacramenti confirmationis Episcopus minister
est ab ipso Deo institutus, vt constat, non posse
sacerdotib. simplicib. hoc
ministeriũministerium cōmitticommitti,
sicut si
ijdẽijdem sacerdotes ministri fuissent à Christo decreti,
nōnon potuisset
RomanꝰRomanus Pontifex hoc
ius ab eis tollere. Ex quo manifestè
conuincit̃conuincitur,
falsum esse,
ꝙquod Inno. Panor. & alij in d. c.
quātoquanto.
scribunt, dicentes, posse
PapāPapam potestatẽpotestatem istāistam mi|
nistrandi sacramentum confirmationis, episcopis competentem ab eis tollere, ita vt si ministrarent illud, nihil agerent, quod periculosum
est, nec vlla ratione defendi valet, vt animaduertunt Alex. de Hales. 4. par. quæst. 35. memb. 6.
Io. Maior in 4. dist. 7. Hadri. in tract. de confirma. art. 3. Bernard. Anto. Imol. col. 3. Barb.
col. 12. in præd. c. quanto. postgl. in c. manus. de
consecr. dist. 5. Quin Abb. & aliorum sententiam hæreticam esse probat. Alfons. à Ca. lib.
2. de iust. hæret. punit. cap. 22. qui tres ad hanc
rem proponit assertiones verissimas sanè, & omninò vtiles, quarum prima habet, Papam non
posse tollere ab episcopis potestatem conferendi illa Sacramenta, quæ sunt episcopis reseruata, vt confirmatio, ordo: ita, vt illorum sacramentorum collatio ex hac Papæ prohibitione
irrita sit. Secunda, summum Pontificem posse
prohibere episcopis executionem ordinis episcopalis circa sacramenta, siue particulari, siue
generali prohibitione ad
effectũeffectum istum, vt post
hanc prohibitionem episcopus ordinans, aut
confirmans peccet, quanuis ea, quæ fecerit, sint
rata, & firma, nec iterum repetenda. Tertia,
Papam posse ab episcopis eam potestatem ordinis, quam habent circa sacramentalia auferre,
vt puta circa consecrationes altarium, calicum,
vestimentorum benedictiones in hunc sensum,
vt actum ab eis contra hanc prohibitionem minimè valeat, cùm hæc potestas potius iure humano quàm diuino eis competat. Ex hac igitur
prima ratione,
q̃quam fortissimè stringit,
videt̃videtur,
commissiōecommissione Romani Pontificis
sacerdotẽsacerdotem simplicẽsimplicem,
minimè posse
sacramentũsacramentum istud confirmationis
ministrare. Secundò, vt alias rationes omittam,
hoc idem probatur, cum ea, quæ ordinis sunt,
committi nequaquam possint ei, qui ordine illo caret. text. in c. vlti. de consecrat. Ecclesiar.
vel alta. Sed ministerium huius sacramenti
pertinet ad Episcopos ratione ordinis, seu potius ratione consecrationis episcopalis: Ergo
committi non potest his, qui episcopi non sint.
Et si dixeris, non posse hanc commissionem fieri ab Episcopis, vt prædicta Decretalis loquitur: posse tamen fieri ab ipso summo Pontifice, respondetur, in his, quæ ad ordines & sacramenta pertinent, non habere maiorem potestatem summum Pontificem, quàm habeat
Episcopus in propria diœcesi, licet quo ad causarum decisionem, maiorem potestatem habebeat ipse Papa, quàm Episcopi. His quidem
& alijs fundamentis, non posse ex delegatione
Papæ simplicem sacerdotem confirmationis
sacramentorum ministrare, asserunt Durand.
Scotus, Maior & Adria. in 4. dist. 7. de sacramento confirma. artic. & q. vlti. Alfonsus à
Cast. lib. de hæresib. verb. confirmatio. idem
lib. 2. de iust. hæret. punit. cap. 21. & 22. Sed Contrariam sententiam, imò posse simplicem
sacerdotem ex Romani Pontificis commissione Sacramentum confirmationis ministrare,
multi ex eo defendunt, quòd ex commissione
Papæ possit sacerdos simplex minores ordines
*conferre, cùm hi non habeant immediatam relationem ad corpus Christi verum. Thom. in 4.
dist 25. q. 1. art. 1. quem cæteri ibi
sequunt̃sequuntur Collectari. Ab. & alij communiter in dict. cap. quanto. Ergo etiam poterit Papa delegare simplici
sacerdoti ministerium Sacramenti confirmationis, cùm hoc Sacramentum non habeat immediatam relationem ad corpus Christi verum, &
ita hac ratione Thom. dicta disti. 7. q. 3. vtitur,
cuius opinionis authores omninò consentiunt. Verùm hæc ratio tollitur ea consideratione, qua distinguuntur minores ordines à maioribus, & sacris, vt licet maiores ordines sint
Sacramentum, & diuino iure instituti, quod satis compertum est
: minores verò nec sint Sacramentum, nec diuino, sed potius humano iure statuti, sicuti Durand. distinct. 24. quarti
Sententiarum opinatur:
Atq,Atque ita præmissa hac
Durandi sententia Alfonsus à Castro dict. cap.
22. primam rationem, quam adduximus, dilu
*ere conatur. De prima quidem tonsura hic non
agimus, ea etenim conferri potest quandoque
ab Abbatibus, qui episcopi non sunt, nam &
non esse eam tonsuram ordinem quidam existimant, sicuti à nobis adnotandum est in capit.
quia nos. num. 3. de testament. posse verò eam
conferri ab Abbatibus eorum monachis, probat text. in cap. cùm contingat. de ætate & qualita. Ego sanè video, in his periculosum esse,
ab his discedere sententijs, quæ frequentiori
authoritate doctissimorum virorum
probant̃probantur.
Deinde non dubito, Durandi sententiam communi Theologorum iudicio improbatam esse,
hi etenim in 4. sentent. distinct. 24. tenuerunt,
minores ordines esse Sacramentum, & præcipuè Thom. q. 2. artic. 1. ad finem. & artic. 3. in
vltimis verbis. Palud. & Maior q. 1 Caiet. item
in opusculo 27. quæstionum. q. 23. dum probat, esse necessarium contractum corporalem
in Sacramento ordinis, & subdit exemplum de
traditione libri, & Clauium, apertè huius est
sententiæ, vt existimet hos minores ordines esse Sacramentum, & cum ordo Sacramentum
sit, ac sub eo passim à tempore Apostolorum
constituantur hi minores ordines, vt tradunt
ex Ignatio, Dionysio & alijs quotquot aduersus Lutherum hac ætate scripsêre, & præ cæteris concilium Col. ti. de sacra. ord. Castro de
hæresib. dictione, ordo,
consequit̃consequitur hos ordines
Sacramentum esse, tametsi non desint, qui Durandi opinionem
ꝓbabilemprobabilem esse censeant, nam
& ipse Caieta. in q. de modo tradendi ordines.
art. vnico. fol. 43. asserit, hos minores ordines
|
potius esse sacramentalia, quàm Sacramenta.
Idem ipse senserat 3. par. q. 64. ar. 6. versi. in responsione ad primum. Et Magister sent. in dicta dist. 24. idem insinuat, dum hos minores ordines procedente tempore ab Ecclesia esse institutos opinatur. Vnde colligitur, Sacramenta non esse, cùm ab Ecclesia, aut ab alio, quàm à
Christo institui nequeant. Quòd si hæc Durandi sententia recipienda est, prima hæc ratio de
Presbyteris simplicib. ex commissione Papæ
ministrantib. minores ordines, parum, aut nihil ad
ꝓpositampropositam dubitationem
ꝑtinetpertinet. Verùm si
reijciatur Durandi opinio admissa contraria,
q̃quam
certior est, nullo pacto defendi poterit,
ꝙquod præmisimus, imò dicendum erit, nec ex commissione Papę simplices Sacerdotes posse minores
ordines conferre,
ꝙquod Adrianus d. art. 3. expressim tenet. Nisi dixerimus, Sacramenti ordinis
ministrum ordinarium esse Episcopum, posse
tamen esse simplicem Sacerdotem ex delegatione Romani Pontificis, sicuti statim dicemus in
Sacramento confirmationis,
ꝙquod tamen, vt ingenuè fatear, mihi satis dubium est, & incertum.