Decimò, multò difficilius esse censeo, quod ab eodem Ripa proponitur eadem quæst. 7. num ea
donatio reuocari possit ex eo, quòd donatarius in iudicium per accusationem aut denunciationem ipsum donatorem veri criminis reum detulerit? Et vt quęstio expediatur vtilius,
ipsius Francisci à Ripa in specie sententiam referam, siquidem is existimat, donationem reuocari posse à donatore ex ea causa,
ꝙquod donatarius eum de vero crimine apud iudicem, reum
fecerit. adducit in huius opinionis probationem tex. in Authen. vt cùm de appellat. cogno.
§. causa. vbi filius veri criminis aduersus patrem delator exhæreditari potest, modò
crimẽcrimen
non sit in principem, nec in Rempub. perpetratum. deinde allegat l. 1. ff. de his, quibus vt indig. vbi libertus accusans patronum de vero
crimine, legatum amittit. Facit adidem tex.
optimus in cap. 1. §. sed & qui delator. quæ fuerit prima causa benefi. amit. ex quo probatur,
feudum amitti ob veri etiam criminis aduersus
dominum iudicialem delationem, vt quidam
existimant: tametsi is text. verè non loquatur,
nec procedat in delatione veri criminis, quemadmodum Isernia, Aluarotus, & alij frequentius eum interpretantur, quo fit, vt parum vrgeat ea decisio pro sententia Ripæ. Quin &
text. in d. §. causas. procedit in filio respectu
parentis, nec rectè induci poterit ad donatarium erga donatorem, cui non ita, vt parentibus obsequendum est, nec eandem reuerentiam exhiberi necessariò oportet. Verùm ipse, hanc
rem aliter distinguendam esse reor, nam si donatarius ipsum donatorem veri criminis deferat, propriam, aut suorum iniuriam prosecutus, ingratus non est, nec priuari re donata poterit, sicut nec veri criminis accusatio, qua quis
aduersus testato rem prosequitur propriam vel
suorũsuorum iniuriam, non inducit præsumptionem
tacitæ legati reuocationis. tex. à contrario sensu in l. filio. §. Seia. ff. de adimen. leg. optima
gloss. & communiter recepta in d. §. item si delator. hanc verò tacitam ademptionem proculdubiò induxisset, si ex ea accusatione reo delato
grauis atróxue iniuria fieret. l. 3. ad finem. & l.
ex parte ff. de adimen. lega. & licet causa sufficiens ad præsumendam legati tacitam ademptionem, non sit fortasse semper sufficiens, vt donator reuocare possit expressè donationem, ex
notatis in rubr. de testament. 2. part. num. 20.
versi. 5. optimè tamen colligitur, causam minimè idoneam ad inducendam tacitam legati ademptionem, multò magis nec sufficere ad expressam donationis perfectæ reuocationem.
Quòd si donatarius donatorem reum fecerit
veri criminis, quod nec ad eius propriam, nec
suorum iniuriam, commodúmue rei familiaris pertineat, ingratus est censendus, & ideo à
donatore poterit donatio reuocari, quoties iure non cogitur donatarius crimen illud ad iudicium deferre, text. in l. 1. ff. de his qui. vt indig. Sic etenim idem erit, si testimonium in capitali causa aduersus donatorem donatarius dixerit. l. qui cùm maior. §. sed si non accusauerit. ff. de bonis libert. gloss. in cap. veniens. in
2. de testib. gloss. & Bart. in l. post legatum. §.
his verò. ff. de his qui. vt indig. Ripa in d. l. vlt.
q. 8. opti. gloss. in dicto §. item si delator. quo
in loco text. probat principalem adsertionem,
dum statuit: Vasallum accusatorem domini
feudo priuari posse: quem text. ipse ita intelligendum esse censeo, vt procedat, quando Vasallus dominum accusat criminis, cuius delationem minimè tenetur exercere, quamuis crimen id verum sit, ac verè non falsò fuerit accusatio proposita, nam ingratitudinem ex eo procedere constat, quòd sponte non coactus quis
crimen etiam verum aduersus dominum, aut
donatorem detulerit. Sed si crimen, quod in
iudicium defertur, eam qualitatem habeat, vt
delator iure teneatur, & cogatur eius accusationem proponere, tunc quidem, si verè accusatio
instituta fuerit, nullum ingratitudinis vitium
accusator contrahit. ex dicto §. causas. cogitur
enim quis accusare crimen valde perniciosum
Reipub. cuiusq́ue punitio maximè eius vtilitati conuenit, sicuti notant sanctus Thom. 2. 2.
quæstio. 68. articul. 1. & ibi eleganter Caieta.
|
Dominicus à Soto de secreto membro 2. quæstio. 5. & Martinus ab Azpilcueta in cap. inter
verba. 11. quæst. 3. part. vlti. Coroll. 60. quorum resolutio ea est, vt regulariter nemo teneatur alterius crimen in iudicium per accusationem deferre, nisi maximè Reipub. conueniat, scelus id impunitum non dimitti, & probatur in capit. si quis per capitulum. 22. quæstio. 1. & cap. qua propter. 2. quæst. 7. qua ratione in dicto §. causas. iure maximè à Iustiniano
excipiuntur crimina contra Rempublicam, vel
principem commissa, ea siquidem aduersus patrem, filius deferens ad iudicium, ingratus
non est. vnde Bartol. in l. in eum. ff. de accus.
scribens, in crimine homicidij cogi quempiam
posse, reum accusare, meritò non recipitur ab
Angelo ibi, nec à Salycet. in dicta l. si quis homicidij. cùm nemo compellendus sit regulariter alium accusare. gloss. in dicta l. si quis homicidij. C. de accus. & in cap. licet, eod. titul.
quæ frequentiori doctorum consensu probantur. Hinc etiam patet, qualiter non est omninò
vera Iserniæ & Aluaroti interpretatio ad dict.
§. item si delator. dum illum text. procedere
existimant in delatione calumniosa, & criminis, quod in iudicio probatum non est. Nam
ex præmissis apparet, Vasallum priuari feudo
iustè posse, si dominum in iudicio reum fecerit
criminis etiam veri quod tamen ipse sponte nulla lege coactus, cùm accusare non tenetur, ad iudicium detulerit.