Sed hoc supposito ad veram huius quæstionis definitionem considerandum est, pensiones, quæ
ex re vendita, prius quidem locata, debentur, ad
cum pertinere, nempe emptorem aut venditorem, ad quem fructus, pro quibus soluendæ
sunt, iure & ratione spectant, siue de integra
pensione, siue de eius pro rata temporis tractemus, ita quidem vt in distributione pensionum
consideremus tempus, quo percipiuntur fructus, quorum ratione pensiones soluuntur. tex.
insignis in l. defuncta. & ibi Albe. ff. de vsufructu. Paul. Castr. & Salyc. in d. §. si fructib. idem
Saly. in l. fructus. nu. 3 post Bal. ibi nu. 4. C. de
actio. empt. Paul. Castr. cons. 214. 2. lib. Anch.
cons. 193. incipienti, subtiliter. Aret. cons. 160.
versi. circa quintum. idem Aret. in l. diuortio.
in princ. col. vlt. ff. solu. matr. Alex. cons. 28. lib.
1. nu. 2. & consil. 82. lib. 2. nu. 16. Ias. consil. 231.
lib. 2. Carolus Moli. in consuet. Paris. §. 1. gl.
8. numero 11. sensêre hoc gloss. Bartol. & Alberi. in dicto §. si fructibus. Bart. in l. vlt. §. vlt.
ff. de iure fisci. Ex quibus apparet, quid dicendum sit, quando venditur fundus, ex quo certo
anni tempore fructus percipiuntur, vt puta
messiũmessium, aut vindemiæ, & tamen is locatus fuerat ante
venditionẽvenditionem ad certam annuam pensionem, statuta die soluendam, fitq́ue venditio ante messium & vindemiæ tempus, & ante diem
solutionis pensionis. Hoc etenim casu pensio ad emptorem spectet integrè, ac venditor
cedere tenetur ei actionem, vel si pensionem
exegerit, eam restituet emptori. Hoc idem dicendum erit in venditione huius fundi, quæ facta fuerit post
diẽdiem soluendæ pensionis, aut post
exactam à venditore pensionem prius tamen,
quàm fructus colligantur, nam & tenebitur
venditor restituere prædictam pensionem emptori, aut ei actionem cedere. Sic etiam domo
vendita, cùm ea locata esset pro annua pensione, siue venditio pręcesserit diem soluendę pensionis, siue eam fuerit subsequuta, pro rata temporis pensio ad
emptorẽemptorem pertinebit, siquidem
pensio in prædio vrbano soluitur pro fructib.
qui quotidie percipiuntur, scilicet, pro eius vsu, & habitatione. Item ex hoc sequitur, vendito fundo post fructus ipsius perceptos, & tamen ante diem pensionis soluendæ, pro qua locatus fuerat à venditore, eam pensionem commodo & vtilitati venditoris integrè cedere,
ꝙquod
prædicti Doctores communiter adnotârunt,
tametsi Dynus & Alber. in d. l. vltima. §. vlt.
Roma. cons. 10. Angel. in diuortio. in princip.
colum. 3. ff. solut. matri. per text. in dicto §. vltimo. contrarium iure verius esse, responderint. Et profectò satis vrget pro Dyni senten
*tia tex. in d. §. vlt. in hæc verba. Triphonio suggerente, quid putarem esse de fructibus aridis,
quid antè percepti in prædijs fuissent, respon|
di, si nondum dies pensionis venisset, cùm addicta sunt, eos
quoq;quoque emptorem accepturum.
Hactenus Iurisconsultus, ex quo videtur tempus ac diem soluendæ pensionis potius considerandum esse, quàm id tempus, quo fructus
percipiuntur. Vnde opinio Dyni satis probara à quibusdam
censet̃censetur. Sed respondet Bar. in d.
§. vlt. esse illud speciale in re vendita à fisco, emptor enim percipit pensionem cedentem post
ipsam venditionem, etiam si ea soluatur pro
fructibus ante emptionem perceptis, nam &
hoc emptori priuilegium datur in compensationem damni, quod patitur ex eo, quòd cogitur stare colono fisci. Bart. in d. §. vlt. Alberic.
& Fulgos. in dicta l. defuncta. idem Fulgos. in
*dicto §. si fructibus.
puchrèpulchrè Matthæ. de afflict.
in capitulo primo. §. his consequenter. nume.
15 hic finitur lex. Expeditum siquidem est, ementem à fisco non posse expellere colonum
fisci, ne is colonus aduersus fiscum agat. textus
in dicta l. vltima. in principio. Barto. & alij in
eiusdem l. §. vltimo. Bart. in l. cognouimus. C.
de municip. & colo. Bald. & alij in l. si filiofamiliâs. §. si vir in quinquennium. Iaso. in d. l.
diuortio. in princip. num. 36. ff. soluto matrimonio. quo fit, vt inter priuatos pacta venditione, &
ꝑfectaperfecta ea lege, vt emptor non possit expellere colonos, aut inquilinos, locus non sit
Iurisconsulti responso in dicto §. vlti. cùm id
contingat ex spontanea pactione, non ex necessitate legis à Repub. statutæ, licet hac pactione
præmissa nihilominus emptor quanuis expellere colonos minimè possit, ab eis tamen mercedem, ac pensiones exigere poterit. textus optimus in l. si mercedem. §. vltimo. ff. de actionib. empti. vbi hoc animaduertunt Doctor. &
Romanus Singul. 27. vides igitur, Lector optime, qua ratione Bartol. & alij intellexerint
text. in dicto §. vltimo. rectius quidem, quàm
Salycet. in dicta l. fructus. qui existimat, ideo
pensionem cedentem post venditionem rei locatæ ad emptorem integrè pertinere in specie
d. §. vltim. quod fructus, pro quibus soluenda
erat, fuerint pendentes tempore venditionis,
id enim falsum est, cùm ex eodem responso appareat, ante venditionem fructus aridos, de
quibus dubitatur, perceptos iam fuisse. Quin
& illud est considerandum in proposita per Iurisconsultum quæstione, duplicem fructum,
quolibet anno ex eo fundo percipi, aridorum,
inquam, & liquidorum,
atq;atque venditionem contigisse post collectos aridos fructus prius tamen, quàm
liꝗdiliquidi perciperentur, & sicante vindemiam, & ante diem soluendæ pro vtrisque
fructib. pensionis: Vnde in hac specie erit seruanda Iurisconsulti responsio erga ementem à
fisco,
neq;neque absolutè adsumenda est Bart. interpretatio. Hoc ipsum coadiuuatur authoritate
Dyni, qui eum locum ita intellexit, vt in fundo, ex quo anno quolibet duplex fructus perciperetur, quæstionem conciperet, ac venditionem
ꝓponeretproponeret, & fingeret post perceptionem
priorum, &
anteꝗ̈antequam posteriores colligerentur,
inde fit, vt non temerè Iurisconsultus in initio
illius capitis, dum proponit dubium, consideret, venditionem perfectam fuisse ante vindemiam, quasi velit, ea perfecta post vindemiam,
omnesq́ue illius anni fructus collectos, etiam
nondum cedente die pensionis soluendæ, ad
venditorem, non ad emptorem pensionem pertinere. Nec. n. iam ageretur de pacientia emptoris, vt colono staret, cùm ea perceptis fructibus
necessaria non sit, in quo cogitandum censeo.
Nam & pro hac consideratione perpendi poterit pulcher textus in l. si fundus. §. vltimo. ff.
soluto matrimonio. in hæc verba. Quòd in sementem erogatur, si non responderint messes,
ex vindemia deducetur, quia totius anni vnus
fructus est.