Cæterùm, an hæc ipsa suspensio petitorij ab actore propositi, possit peti per reum deducentem
possessorium recuperandæ in hoc iudicio, quo
de hac immunitate tractatur, lite iam contestata, cùm ex Henrici Regis decreto, captis pignoribus cogatur durante lite contribuere,
indictasq́;indictasque pecunias soluere, pendet ab interpretatione text in Cle. 1. §. vlti. de caus. poss. & propriet. qui probat duo non omninò vulgaria, his
*verbis. Causa beneficiali per appellationem ad
sedem Apostolicam legitimè deuoluta, tàm appellanti, quàm appellato licêre decernimus,
nedum petitorium, sed & possessorium intentare. Et in spoliantis odium ante causæ conclusionem suspendere petitorium à se, & ab aduersario intentatum, in solo possessorio procedendo. Hactenus Clemens Quintus. Huius verò
decisionis prior pars eam difficultatem habet,
quòd iudex appellationis non potest aliam causam tractare, nec de alia cognoscere, quàm de
ea, in qua appellatum fuerit. l. eos. C. de appellat. Clement. appellanti. eodem titu. vnde si de
possessorio coram iudice inferiori actum non
est, nec de ea re appellatio proposita, videtur coram iudice, ad quem appellatum fuit, possessionis causam tractari non posse. Sed ad hoc ita respondetur, eam constitutionem procedere in
causa beneficiali ad sedem Apostolicam deuoluta: at in alijs causis appellatione ante litis
cōtestationemcontestationem proposita, & ea iustificata, iudex superior poterit etiam de possessorio cognoscere,
quamuis causa tantùm proprietatis apud priorem iudicem fuerit proposita, argumento text.
in c. non solum. de appella. in 6. & in specie ista
hoc adnotârunt Stephanus, Paul. Imol. num. 9.
& Bonifa. nume. 41. in d. Clem. 1. Paul Castrens.
consil. 277. colu. 2. lib. 1. secus esse dicentes, vbi
appellatio post litem contestatam contigerit,
quod Cardin. ibi col. 1. probat, & Panor. in d. c.
pastoralis. num. 34. qui totam Pauli Eleazar distinctionem sequitur, quam etiam Rota admittere videtur decisi. 205. in nouis, licet dubitauerit decisio. 382. & Anton. §. si verò. colu. 1. Cardin. col. pen. in d. c. pastoralis. censeant priorem
dictæ Clem. partem omnibus causis esse communem,
eamq́;eamque seruandam esse apud quemcunque appellationis iudicem. Posterior dictę Cle.
constitutionis pars difficilis ex eo censetur,
quod probat posse reum suspendere petitorium
ab actore in iudicium
deductũdeductum, & deducere
etiāetiam
post litis contestationem possessorium recuperandę, vt idem prius definiatur, quod repugnat
regulæ, quæ traditur in c. cùm dilectus. de ordin. cognit. is enim, qui prius appellat, prior
agat.
atq,atque ita Bart. in d. §. nihil commune. 4.
cōbinatcombinat. scribit, reum non posse post litem contestatam ad iudicium deducere possessorium, vt
suspendat petitorium ab actore deductum,
quāquam
opinionem defendit Aret. num. 16. Alex. nume.
85. Claudius à Seysello. numer. 55. in d. §. nihil
commune. idem notant alij, quorum
opinionẽopinionem
fatentur Communem esse Ias. ibi. nume. 137. &
Ripanum. 161. qui eam sequitur, quo fit, vt huius opinionis authores existiment id, quod in
d. Cle. statutum est, speciale esse in causis beneficialibus & spiritualibus, sicuti gloss. & Doct.
magis communiter ibidem insinuant, sed contrariam sententiam aduersus Bar. tenuerunt etiam iure ciuili Cuma. Soci. col. vlt. Paul. de Castren. Ias. nu. 138. Vinc. Hercula. nu. 108. Coras.
nu. 33. Claudius Marnerius. 4. conclu. 4.
cōbinationiscombinationis, in d. §. nihil
cōmunecommune.
IdẽIdem Paul. Castr.
cōsiconsi. 277. lib. 1. col. 2. Abb. in c. ex conquestione. de
resti. spoli. & ibi Doc. idem Abb. in d. c. pastoralis. num. 34. quorum opinio communis est apud
Canonistas, secundum
RipāRipam d. nu. 161. & Paul.
d. consi. 277. ex quibus apparet, reum
conuentũconuentum
petitorio posse post litis contestationem proponere possessorium recuperandæ ad effectum
suspendendi petitorium, per tex. in d. Cle. vnica
§. vlti. & ea deinde ratione, quòd exceptio dilatoria, quæ lite iam contestata, incipit competere, potest tunc opponi in vim dilatoriæ exceptionis. text. glo. & Doct. in c. insinuante. de offic.
deleg. c. pastoralis. vbi glo. & communis. de except. text. gl. & ibi Bald. in l. 2. C. de consort. eiusd. lit. tradit Iason in l. ita demum. C. de procurat. 2. col.
idẽidem Ias. in. error. C. de iuris, & fact.
igno. nu. 17. gl. in c.
exceptionẽexceptionem de except. igitur
cũcum dilatoria hæc exceptio, vt
petitoriũpetitorium suspẽdat̃suspendatur,
|
competat ex propositione possessorij, & hæc facta fuerit lite iam contestata: consequitur eam
exceptionem vim propriam, & suspensionis effectum habere. Quòd si amittenda sit hæc sententia aduersus Bart. quid obsecro dicemus ad
communem omnium interpretum
intellectũintellectum,
ex quo dicta Clem. nihil statuit omnibus causis commune, sed beneficialibus & spiritualibus peculiare? Cui obiectioni Ias. in d. §. nihil
commune. nu. 137. respondet, dicens, ita esse, vt
nihil ibi specialiter
statutũstatutum sit:
eamq́;eamque decisionem omnibus causis
cōmunemcommunem esse, quod non
est
admodũadmodum expeditũexpeditum: siquidem
cōmunicommuni omnium interpretationi contrarium videtur. Quam
ob rem Paul. Cast. ind. consil. 277. col. 3. expressim existimat in hac controuersia, an reus conuentus petitorio, etiam lite contestata possit
deducere possessorium ad effectum suspensionis, nihil ibi esse speciale, quod præter Ias. fatentur etiam cæteri, qui Canonist. opinionem
sequuntur: In eo verò, quod priori parte
eiusdẽeiusdem
constitutionis decisum est, scilicet coram iudice appellationis deduci posse possessorium,
cũcum
coram priori iudice tantùm proprietatis causa
tractata fuerit, peculiare quid,
atq;atque speciale sancitum esse in beneficialibus causis, & his similibus: & sic Paul. Castr. intelligit glo. & communem, qua prædictam constitutionem speciale quid statuisse assertum est.