ADeò proteruè quorundam hominum audacia tribunalia ac prætoria, alioqui sacrosancta, vitio inueterato tyrannicè inuasit, vt ex forensib. hi diligentius cæteris officio fungi videantur,
ꝗquod iudicialem litis, & causę
examinationem
ꝑiurijsperiurijs,
mendacijsq́;mendacijsque frequentissinns impediant: iudices ipsos controuersias priuatorum, quò sumptus parciores sint,
diffinire summopere cupientes fictis & simulatis petitionibus, recti quidem speciem præ
se ferentibus, infestent. Apud hos magno nomine censentur, ac ditissimi omnium, maximo
salutis spiritualis periculo fiunt, qui reum, ne
à rei petitæ possessione citius cadat, prolixis data opera dilationibus tutantur: iustam æquissimi iudicis diffinitionem potius, quàm diuinam tanti sceleris vltionem timentes. Nec tamen omnes negotium istud tractantes eadem
censura metimur, prauos equidem, ac perniciosos Reipub. incusamus. Quosdam. n. nouimus munus istud ita egregiè, piè, & fidè geren
*tes, vt maxima laurea huius instituti digni censeantur. Quibus, improbos enim missos facimus, ea proponitur quæstionum liceat aduocato qui iustam causam fouet, in iudicio, dilationibus, calumnijs, doloúe, nam & hic bonus
esse potest, ingenuè vti ad effugiendas alterius,
qui ex aduerso litigat, calumnias, technas, vel
fucos, quos iudici obijcere studet. Et profectò id licere
probat̃probatur ex Iurisconsulto in l. cum
pater. §. Titio. ff. de legat. 2. Nec videtur,
inꝗtinquit,
dolo fecisse, qui fraudem excluserit. quo in loco Accurs. similes & huic rei conuenientes authoritates adducit. Deinde in specie, quam tractamus, hoc gl. respondet in cap. cupientes. §.
ꝙquod si per viginti. verb.
malignantiũmalignantium. & ibi Doct.
de elect. in 6. cui similis per text. ibi in cap. Dominus. verb. ex insidijs. 23. q. 2. commendat Alex. in l. qui totam. ff. ad Trebel. Barb. in cle. 1.
dere iud. Panor. in c. 1. col. 2. quod met. caus.
Ancha. consi. 145. Anto. in c. 1. de mut. pet. Deci. in l. ea est natura. ff. de reg. iur. Hippo. singu.
177. Marcus Anto. in tract. de virib. & virt. iuram. effect. 60. Andr. Tiraq. de
vtroq;vtroque retract.
num. 70. Rebuffus in l. vnica. notab. 9. C. de
sentent. quæ pro eo
ꝙquod interest. Quorum pauci,
& si prædictæ
conclusiōisconclusionis omnes meminerint,
eius
verāveram resolutionem tradidêre, ideo ego existimo quàm verissimum esse, aduocatum iustam causam in iudicio tractantem non temerè
cautelis, ac malitijs,
cauillisq́;cauillisque vti debere, nec
posse: id enim indecens est bono viro, sed tunc
demum arte quapiam decipere aduersarium
iustè ei licere, cum id necessarium esse duxerit,
ad alterius cauillationes tutè effugiendas, vel
victoriam in lite consequendam. hoc equidem
|
licet ex l. 1. ff. de dolo & dicto cap. Dominus.
vbi Gratianus Augustinum lib. 6. quæstion.
super Iosue. quæstio x. in hæc verba citat. cùm
autem iustum bellum susceperit, vtrum apertè
pugnet, an ex insidijs, nihil ad iusticiam interest. Quib. verbis idem
ꝙquod duci exercitus in bello, permittitur, & aduocato concessum censetur: modo nec dux belli, nec aduocatus etiam aduersus alterius cauillationes falsitate vel
mẽdaciomendacio vtatur. Cum hoc etiam ad mortem euitandam nequaquam licitum sit tex. in cap. ne
quis & seq. 22. q. 2. ex Augustino 5. psalmo.
& libr. contra mendacium cap. 17. peccat igitur aduocatus, qui in iudicio etiam contra aduersarij cauillationes iudicem, vel eundem aduersarium mendacio aut falsitate decipit. Diuus Tomas 2. 2. q. 71. art. 3. idem q. 40. art. 3.
Panormit in cap. sicut. in 3. col. 6. de iureiur.
& in cap. olim. in 1. col. vlt. de rest. spoliat. Bal.
in rub. C. de fide instrum. nu. 30. Imol. in cap. 1.
nu. 13. de mutuis petit. Tiraq. in d. nu. 70. Ias.
in l. cum proponas. col. 2. C. de pact. & in §. in
bonæfidei. de act. nu. 81. quam opinionem fatetur communem esse Aret. in l. decem. nu. 7. ff.
de verb. obligat. optimè facit ad hoc, quòd licet iniquè interrogatus iuris ordine non seruato, vel à iudice non suo,
ꝗqui ius interrogandi non
*habet, non
teneat̃teneatur respondere: & si coactus responderit, iustè, & sine vitio valeat ipsum iudicem verbis ex communi significatione ambiguis fallere: mentiri tamen nullo pacto debet:
alioꝗalioqui peccato subditur: sicuti docent eleganter
Augustinus lib. de conflictu vitiorum, & cap.
Siquis. & cap.
primũprimum 22. q. 2. Thomas 2. 2. q. 69.
art. 1. Caieta. q. 89. ar. 7. Adrianus in materia de
confessione. dubio x. & quodlibe. 11. litera. cc.
ex nouioribus non minus eleganter,
ꝗ̈quam eruditè
Hispani tradiderunt, nempe Dominicus á Soto. lib. de secreto. mem. 3. q. 3. conclus. v. Mart.
ab Azpilcueta in cap. inter verba. 11. q. 3. corolla. 64. col. 221. Genesius à Sepulueda in dialogo de ratione dicendi testimonium cap. 5. & sequentib. tametsi in exemplis non omninò conueniant. Ex quo
infert̃infertur,
ꝙquod licet reus in iudicio
pluribus vti possit titulis, ac defensionib. ad
excludendāexcludendam actoris intentionem. reg. nullus de re
*gu. iur. in 6. c. constitutus de rest. in 1. cap. post
electionem. de concess. præb. & ibi Doct. Calder. consi. 7. de elect. Abb. in c. cum olim.
col. 9. de re iud. glo. in verb. quod meum. in
cap. inter dilectos. de fide instrum. vbi Feli. idem in cap. in nostra. col. 2. de rescript. Ias. in
§. sic itaque de actioni. num. 16. Selua de beneficio. 3. part. q. 19. id tamen
ꝓceditprocedit, quia ex hoc
nequaquam is mentitur. Nam quamuis ex vno
titulo adquisitum ex alio adquiri non possit l.
3. §. ex pluribus. ff. de adquir. posses. cum ibi
communiter adnotatis, is tamen, qui allegat in propriam defensionem, priuilegium & præscriptionem, donationem & emptionem, quæ
quidem contingere potuerunt in vna & eadem
re, eum sensum habere censendus est, vt si præscriptioni locus non sit, priuilegium admittatur. Similiter si donatio iure admitti nequeat,
emptionis titulus consideretur, qua ratione
nullo irretitur mendacio, vt & ipse colligo ex
Innocent. & ibi Abb. col. 8. in cap. auditis. de
præscript. Deci. in cap. pastoralis. de exceptio.
nu. 13. Felin. in d. cap. in nostra. col. 2. dignus
etenim est, vt ea interpretatione à mendacio excusetur, qui in iudicio ad eius defensionem adserit ea, quæ verè contingere potuerunt. Eodem iure erit considerandum,
ꝙquod adnotari solet
ex regula iuris, exceptionem obijcientem non
videri actoris intentionem fateri, quod verissimum est, non tantum in eo, qui conditionali
oratione excipit, sed & in simpliciter
excipiẽteexcipiente,
cum Iurisconsulti & Pontifices Romani, qui
nobis hanc docuêre regulam, absque vlla conditione id adseuerent. l. non vtique. ff. de exceptio. reg. exceptionem. de reg. iur. in 6. cap.
cùm venerabilis, de except. in quo licet exceptio
ꝓpositaproposita fuerit conditionaliter, tamen ipse
Romanus Pontifex simpliciter regulam iuris
ibidem approbat. & probatur, nam actus agentium non debent operari vltra intentionem agentis. l. non omnis. ff. si cert. pet. sed exceptio eo animo proponitur, vt intentio agentis
excludatur, igitur non poterit in dubio ex ea
ꝓbatioprobatio intentionis ipsius agentis assumi. Deinde excipiens tametsi
absq;absque vlla conditione excipiat, tunc demum intendit exceptione vti, cum
actor deductam in iudicium intentionem probauerit, siquidem prius opus non est vlla exceptione, quod probat tex. in l. siquidem. C. de
exceptioni. gloss. & Cuma. in dict. l. non
vtiq;vtique.
agit sanè quis rei vendicatione domum quandam à Titio iure dominij petens, excipit Titius,
illāillam domũdomum ab ipso actore habuisse titulo permutationis, aut venditionis, non ex hoc videtur fateri reus actorem dominum esse illius domus, vnde nisi actor
dominiũdominium probauerit, succumbet, ac tunc probato dominio actoris, reus
probare debet permutationem, emptionémue,
vti probat text. in dicto capitulo. cùm venerabilis. igitur simpliciter excipiens, fateri non
videtur intentionem actoris. glos. in dicto capitulo cùm venerabilis. quam Abbas & Doctores magis communiter ibi sequuntur, sicuti adserit Decius numero 19. idem notat alios
allegans Felin. ibi numero 12. Alexand. & Aret. in l. decem. ff. de verb. oblig. Bald. in l. exceptionem. C. de
ꝓbatprobat. Probauimus tandem,
posse reum pluribus diuersis titulis se defendere, & tamen negamus, eum posse in iudicium
titulos directè contrarios ad defensionem pro|
ponere, id enim minimè licet, nec fieri potest sine mendacio, & ideò
agendũagendum nōnon est, cùm ex duobus directò contrarijs, vel simul impossibilibus necesse sit alterum falsum esse ex Aristot.
2. Topicorum. l. sed si pupillus. §. si institoria. ff.
de instito. l. prima. C. de furt. l. hæc verba ille. ff.
de verborum significatio. capitu. cùm renunciatur. 32. quæstio. prima. capitu.
quicunq;quicunque ab
origine. de pœnit. distinct. 2. quod manifestius
apparet ex eo, quod exceptiones indirectè contrariæ admittendæ non sunt, vt asserunt Cuma. & Socin. in l. nemo. ff. de exceptio. Deci. in
cap. pastoralis. eod. titu. nume. 13. veluti si quis
conuentus actione personali ad centum ex mutuo, excipiat seipsum dicta centum actori Romæ soluisse vigesima die Martij: & eadem die
actorem Burgis pactum ei fecisse de non petendo. Necesse profectò est, alterum ex his falsum
esse, & ideò à mendacio defendi excipiens commodè non potest, fortiori igitur ratione nec erunt admittendæ exceptiones duæ, quæ directè contrariæ sunt. hoc ipsum probat text. in
l. secunda. versiculo sed si alius. ff. quando appel. sit. nam licet Iurisconsultus ibi tracter, non
esse admittendam vnam & eandem exceptionem, quæ sibi ipsi contraria sit, idem erit censendum in duabus sibi ipsis directè repugnantibus, cùm eadem ratio
vtrobiq;vtrobique subsit, nempe
mendacium ex repugnantia. Ex quo patet verus & planus sensus ad text. in l. scripturæ & capit. imputari. de fide instrumentorum. vbi decisum est, non esse audiendum eum, qui contraria allegat. Nec me fallit, plures iuris vtriusque
interpretes passim adserere,
quandoq;quandoque allegantem contraria esse audiendum, quorum species
& exempla magis ad diuersa, quàm ad contraria induci possunt, & ideò nihil impediunt,
quo minus nostra sententia vera sit, scribit &
ad hæc Io. Imol. in c. 1. de mut. peti. nu. 13. veniale
crimen tantùm committere eum, qui mendacium in iudicio dixerit, quo causam iustam ab aduersarij calumnijs tutius defenderet, cui consentire visus est Alex. in l. qui totam. 1. col. ff. ad
Treb. quod & ipse concederem, modò iuramentum absit, & ex hoc mendacio leue pręiudicium
sequatur iuxta ea, quæ notaui in præcedenti capite.