Quinto, libet hoc in loco
nōnon incōgruèincongruè ex his quęrere, quid dicendum sit de eo libello, quo Rex
licentiam exhibet alicui
eāeam petenti, ad constituendum primogenium ex bonis suis etiam cum
*præiudicio portionis legitimæ, quæ cæteris filijs iure debetur, vbi is qui petit licentiam plures habet filios, nempe octo, decem, aut duodecim, non facta principi mentione numeri liberorum, tametsi eorum in genere meminerit.
Memoria teneo, cùm semel in litem hæc incidisset quæstio, quibusdam visum fuisse, hunc
principis libellum viribus non subsistere, vtpote veritate tacita obtentum: forsan enim princeps certus denumero filiorum minimè
dictādictam
licentiālicentiam concessisset, vel ei moderamen aliquod
adscripsisset, quo tot
filiorũfiliorum pręiudicio
mederet̃mederetur. Quin & iure hoc fulciri poterit, nam si quis
impetrare velit à principe legitimationem filij
legitimi, & is filios habeat legitimos & naturales, tenetur principi exponere, quot filios legitimos & naturales habeat, ita quidem, vt & numerus
certꝰcertus principi significetur. Sicuti expressim
hoc adnotauit Præposit. in cap. per
venerabilẽvenerabilem.
§. quod autem. col. 15. versic. aduerte nunc ad solennitatem. qui filij sint legit. & post eum Curtius Senior consil. 19. versic. capio tertium, &
consil 35. colum. 9. & consili. 73. versicul. Nono
impugnari poterit argumento l. nec ei §. vlt. ff.
de adoptio. vbi iurisconsultus scribit, in causæ
cognitione, quæ adoptioni præmittitur, agendum esse de numero filiorum adoptantis. In
contrariam
sententiāsententiam itum est ex eo, quòd princeps has facultates constituendi primogenia in
honorem nominis, genus, & familiæ solitus sit facilimè concedere, hac apposita conditione, vt
cæteris filijs, qui à primogenio excluduntur,
eiusque ratione legitima portione priuantur,
congrua alimenta exhibeantur. Nec quidquam
solet mouere principem, maior vel minor filiorum numerus, quemadmodum frequenter obseruatum est. Quo fit, vt ex huius capitis principali resolutione commodè possit hoc dubium
definiri. Non oberit, quod ex Curtio traditum
est. Nam & si passim apud
vtriusq;vtriusque iuris interpretes obseruatum sit, legitimationem filij illegitimi inualidam esse, nisi principi mentio
facta fuerit filiorum legitimorum & naturalium, quos pater habet, per tex. in Authen. quibus modis nat. effici. legit. §. si verò. tractat latè
Andræ. Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuoc.
donat. verb. donatione largitus. nume. 254. nos
item huiusce assertionis meminimus in Epitome de matrimonio 2. par. cap. 8. §. 9. num. 7. pauci tamen præter Curtium, & Præpo. exprimendum esse numerum filiorum adnotârunt. Sed
& si eius opinionem admittamus, vt fortasse est
vera & intelligenda, vbi legitimatio fit ad consequenda iura omnia filij legitimi & naturalis,
& vt simul legitimatus, patri cum legitimis &
naturalibus succedat, quo casu legitimis & naturalibus ex ea legitimatione legitima portio
diminuitur: maiòrque eis læsio contingit, vbi
maior est eorum numerus:
ideoq;ideoque ratio dictat,
hoc esse principi significandum, secus est in ea,
quam tractamus, specie. Princeps enim facilius permittet primogenium constitui ex eo pa
trimonio, quod alioqui in plures distinctum
partes ob maiorem filiorum numerum
facilius dissipabitur, ad extraneosque alienatione rerum auiti fundi deueniet, quòd & huius
Regni constitutiones abhorrêre videntur.