Octauo loco non erit alienum, imo verè congruum inquirere, an consanguineus possit sine
*mandato hanc in integrum restitutionem petere præstita ratihabitionis cautione secundum
Vlpiani sententiam in l. sed & hæ. in princip.
ff. de procurat. Quæ quidem est intelligenda
de consanguineis intra quartum gradum, vt
intelligunt Bald. & Doctor. ibi. Quibus accedit
Regia l. 10. titu. 5. part. 3. & sanè in hac specie,
quam tractamus, Iurisconsultus in l. patri pro
filio. ff. de minori. censet non esse admittendum
præter patrem, aliquem ex consanguineis ad
petendam in integrum restitutionem. Quin ex
hoc, & illud receptum est, in exigentibus speciale mandatum, non esse locum decisioni. d. l.
sed & hæ. iuxta gloss. in l. exigendi. C. de procur. quam ibi Docto. sequuntur. Felin. in c. coram. 2. col. de offic. deleg. Abb. & idem Feli. in c.
cum M. de constit. vbi Deci. & Ripa hanc opinionem fatentur Communem esse. Cui tamen ipse Deci. refragatur ex eo, quòd literæ ad lites
non possunt
absq;absque mandato speciali impetrari,
& tamen coniunctus pro coniuncto poterit eas petere, & valide obtinere, text. expressus in
cap. nonnulli. §. 1. de rescript. Nec satis ei
respōdentrespondent, priorem opinionem sequuti authore Decio. Dum dicunt in eo casu agi de modico præiudicio,
atq;atque ideo, licet speciale mandatum requiratur, sufficere ipsum impetrantem coniunctum esse, quia
vbiq;vbique modicum, vel nullum pręiudicium absentis tractatur, cùm
absq;absque ratihabitione minimè noceat absenti, quòd eius nomine
cōiunctusconiunctus sine mandato egerit. l. 1. C. qui.
res iud. non noc. l. 3. §. 1. ff. iudi. solui. Ego verò
communem sententiam veriorem esse opinor,
quàm ex nouioribus defendunt Ripa in dicto
cap. cùm M. nume. 60. & Ioan. Crottus in l. si
constante. ff. solut. matrimo. 2. lectione. nu. 96.
quibus non parùm suffragatur text. in l. filius.
C. de pact. & in l. qui hominem. §. gener. ff. de
solutioni. l. non solùm. ff. soluto matrimo. l. qui
aliena. §. quanquam. ff. de negotijs gestis. Deinde illud ipse considero, consanguineos agere
|
posse pro consanguineis sine mandato ex legis
dispositione, quæ quidem in eo tantùm casu
prouidet, quo mandatum etiam generale sufficiebat, nec quidquam sanxit in his, quæ mandatum exigunt speciale. d. l. sed & hæc. Imò tunc
id fieri vetuit expressè dicta l. patri. nolens specialem absentis consensum supplere, sat esse existimans in his, quæ possunt mandato generali
expediri, præmissa cautione ratihabitionis, ipsos consanguineos pro absentibus admitti.
qua ratione perpensa, cùm Romanus Pontifex
in dicto capitulo nonnulli. §. primo. potius ex
rigore,
odioq́;odioque literas ad lites impetrantium,
quàm ex iusta iuris ciuilis consideratione induxisset, mandatum speciale requiri ad harum
literarum impetrationem, æquitate cam decisionem temperans, statuit, hoc mandatum non
esse exigendum à consanguineis, nec ab his,
qui sine mandato agere possunt. Constat etenim in
PRAXI, eum rigorem ita temperatum esse, vt nec ab extraneis mandatum speciale exigatur ad harum literarum impetrationem, sicuti testantur gloss. in dicto capitulo
nonnulli. §. vltimo. & Cassador. decisione 1. de
procuratoribus in fine. Quo sit, vt minimè
congrua sit Doct. responsio, quæ dictat in dicto
§. vltimo. ideò admitti coniunctos in exigentibus mandatum speciale, quòd ea res parui esset
præiudicij, nec enim ita est, vt ipsi existimant.
Et deinde restitutio in
integrũintegrum non solet præiudicium inferre ei, cuius nomine petitur, &
tamen ipsimet Doct. fatentur, non posse à coniuncto, nomine coniuncti absentis eam postulari
absq;absque speciali mandato. multò minus mihi placet, quòd Communem sententiam defendens scribit Ioannes Crott. in dicta l. si constante. dicens: nequaquam probari in dicto §. vltimo. posse literas ad lites impetrari à consanguineis sine mandato, sed tantùm illud ibi statui, coniunctum eas sine mandato, coniuncti
nomine impetrantem, falsi vitium euadere.
NāNam
hanc considerationem verba dict. §. vltim. excludunt in hunc, qui sequitur modum. Sancimus, vt si aliquis super aliqua quæstione, de cætero sine speciali mandato domini, literas Apostolicas impetrare præsumpserit, & literæ illæ
non valeant, & ipse tanquam falsarius puniatur, nisi fortè de illis personis extiterit, à quib.
non debet exigi de iure mandatum. Hactenus
Decretalis constitutio, ex qua manifestè
cōstatconstat,
literas Apostolicas ad lites posse tutò & validè
impetrari ab his, à quibus de iure necessariò
mandatum non exigitur, nec esse mandatum
ad hanc impetrationem exigendum ab his, qui
de iure sine mandato agere possunt. Deducitur ergò ex præmissis in integrum restitutionem, nequaquam posse peti
absq;absque mandato speciali, etiam ab eo, qui coniunctus est, & id verè probari in dicta l. patri pro filio. Cui minus
aptè satisfacere conatur Deci. in dicto cap. cùm
M. dicens ibidem non probari Communem
Doctorum opinionem, cuius inductio apparet ex intellectu verborum Iurisconsulti ita
scribentis: patri pro filio omni modo præstanda restitutio est, licet filius restitui nolit,
quia patris periculum agitur, qui de peculio tenetur. Ex quo apparet, cæteros cognatos vel affines alterius esse conditionis, nec aliter audiri
oportere, quàm si ex
volũtatevoluntate adolescentis postulent, aut eius vitæ sit iste adolescens, vt meritò etiam bonis ei debeat interdici. Ex his sanè
verbis Deci. existimat sufficere adolescentis tacitam voluntatem, quæ à lege præsumitur, cùm
ex ea voluntate tacita, admittat lex ipsa cognatos, iuxta textum in dicta l. sed & hæ. vnde pater
potest etiam filio contradicente restitutionem
istam petere: cæteri verò cognati minimè poterunt ipso adolescente inuito: benè tamen admittentur ipso absente, nec expressim contradicente ex voluntate eius tacita, & à iure præsumpta.
Atq;Atque ita Decius Iurisconsulti verba
subtiliter interpretatur: verùm hæc interpretatio refellitur planè ab Accursio omnium
consensu probato, qui voluntatem expressam
exigit, nec tacitam sufficere, palàm asseuerat.
Prætereà absentis & ignorantis nulla est voluntas tacita, vbi expressa deficit: is enim, qui absens est, nec consensum expressim præstitit, tacitè consentire non videtur. Nam vt consentire
quis tacitè videatur, requiritur præsentia l. qui
patitur. ff. manda. Vel scientia text. insignis in l.
2. §. vltimo. ff. soluto matrimo. qui probat,
filiāfiliam
absentem, nec tamen furiosam, dementémue,
minimè tacitè consentire, vt pater dotem exigat. Ita si quidem
scriptũscriptum est, vbi enim sapit, scire
eam exigimus, vt videatur non contradicere.