Ex vltima verò ratione deducitur, iniquum esse
propter precij iniustitiam contractum, quo annui reditus vendantur ad rationem vnius pro
decem aut duodecim, cum pacto redimendi intra decennium, ita vt post decennium redimi
nōnon
possint, ac maneat perpetuus reditus. Sunt ete
*nim hi contractus suspecti, quamuis à Romanis Pontificibus approbati
quibusdāquibusdam seruatis
conditionibus, quarum ea potissima est, quòd
precium sit
iustũiustum, at in hoc contractu verè
iniustissimũiniustissimum est, cùm annui reditus, qui perpetuò redimi possint,
eodẽeodem precio vendantur
cōmunicommuni omniũomnium æstimatione, quo venditi fuerunt hi decennio tantùm redimibiles.
IdẽIdem ex eo, quòd ab
eisdem
RomanorũRomanorum Pontificum constitutionib.
exigatur libera & perpetua venditoris
redimẽdiredimendi facultas, igitur si ea restricta sit, contractus
nec licitus est, nec
permittit̃permittitur, quod passim traditur ab his, qui de his annuis reditib. scripsêre. Et licet Conrad. de contract. quæst. 83. conclu. 8. & Ioan. à Medina de restitut. cap. de censu redimibili. col. pen. probare velint
prædictũprædictum
contractum licitum esse, vbi iustum fuerit annui reditus precium arbitrio boni viri, qui rem
istam æstimabit cum qualitate restrictæ redimendi libertatis, siquidem maius
preciũprecium tunc
necessarium est, quàm si libera ex contractu
cōpetatcompetat redimendi facultas. Hoc tamen,
quẽquem proposuimus, casu, adest iniquitas in precio, & ideò contractus illicitus est, nec iusta ratione defendi potest. Nec opinor hunc
contractũcontractum vsurarium esse, licet is iniquus sit, ea siquidem restrictio, vt intra decennium liceat redimere,
nōnon autem post, non vitiat contractum, sed vitiatur &
reijcitur ab eo,
itaq;itaque manet annuus hic reditus
redimibilis perpetuò, & in hunc sensum accipiendum est, quod diximus, esse hunc contractum illicitum, id est, hanc eius conditionem
esse iniquam, vnde satis erit, eam à
cōtractucontractu reijci & tolli secundum Carol. Molin. in tract. de
contractibus. quæst. 50. sensit And. Tiraquel. in
lib. 2. de retractu. in principio. numer. 30. quem
legito. §. 1. gl. 2. nume. 64. & sequentibus. Aliud
enim dicendum erit ex his, quæ ab eisdem traduntur, vbi conditio in hunc modum concipitur, vt liceat venditori redimere post decem annos, non anteà, tunc equidem vsurarius est
cōtractuscontractus, quod oportunius alibi examinabitur,
sat enim est, hunc de quo agimus,
contractũcontractum iniquum esse ratione conditionis, contra iustitiam precij appositæ, non tamen
vsurariũvsurarium.
QuāQuam
ob rem cùm semel in regio prętorio ageretur de
exequutione contractus, quo annui reditus hac
adiecta conditione empti fuissent,
essetq́;essetque petita exequutio pro iam decursis vnius anni reditibus, & opposita intra decem dies iuxta legem Regiam vsuræ exceptio, ob quam iudex
inferior pronunciasset contractum non posse
mandari exequutioni, reuocata fuit eius sen|
tentia, ac tandem definitum, ipsum contractum exequutioni tradendum esse, non obstante exceptione vsuræ, reseruato ipsi reo iure tractandi prædictam contractus conditionem, siquidem tantùm actum fuerat de exequutione
contractus ad solutionem reditus iam decursi.
Quòd si ex illa conditione contractus vsurarius foret, minimè posset exequutioni tradi, cùm
Regia constitutio, quæ de exequendis, iudicio
extraordinario, & admodum breui, contractibus, statuta est, vsuræ exceptionem ad impediendam exequutionem omninò admittendam
esse censeat, & tandem ea fuit iudicum omnium mens, vt si de reijcienda à contractu conditione actum fuisset, planè iudicassent eam reijciendam fore, quo liberum esset venditori
annui reditus, etiam post decennium, restituto precio ipsum censum redimere, quod est memoriæ commendandum.