Tertia
cōclusioconclusio, vsufructuarius quartę, vel quintę
*partis bonorum, non potest conueniri, nec aduersus eum agi ad æris solutionem. Nam bona dicuntur ære alieno deducto lege subsignatum. §. bona. ff. de verb. significa. & ea ratione,
cùm ipse. habeat vsumfructum eorum bonorum, quæ deducto ære alieno supersunt, nullo
iusto titulo æs alienum soluere tenebitur, probatur deinde hæc ipsa concl. in dict. l. vltima, &
in dicta l. si quis seruum. §. vlt. optimus text. in
l. generali. §. finali. ff. de vsufruct. legat. atque ita
Bart. in dict. l. vlti. & in dict. l. si quis seruum. §.
vlt. hoc ipsum asserit, & id ferè omnium calculo receptum est. Verùm ex iure Regio adduci in
contrarium solet Taurina constitutio vicesima
prima, qua sancitum est, ad tertiam, & quintam bonorum partes, quibus melioratio alicui
ex liberis instituitur, pertinere æris alieni solutionem pro eiusdem partibus, ipsùm que melioratum eatenus in iudicium vocari posse, vnde
Ioann. Lupi alij que interpretes
existimātexistimant, iure
Regio non esse quo ad æris alieni solutionem,
& quo ad debita soluenda differentiam, an fuerit legata tertia bonorum pars, an ipsius hæreditatis, imò tolli discrimen illud, quod inducitur à iurisconsulto in dicta. l. si quis seruum. §.
vlti. Ego verò præmittendum esse censeo, meliorationem tertiæ, & quintæ bonorum
partiũpartium,
prælegatam esse, non institutionem, argumento ex l. non amplius. §. cum bonorum. ff. de legatis primo. lege quoties. C. familiæ hercis. le.
21. ibi,
como si fuessem herederos. & leg. 24. Tauri,
adiuncta decisione authenti. ex causa C. de liber
præte. sic sanè in specie responderunt Montaluus, & Xuares in lege nota. titu. 5. libro 3. Fori.
quæst. 7. & Segura in l. 3. §. vlt. ff. de liber. & post
hum. numero 100. & apparet ex ipsius dictionis significatione, cùm meliorare hoc in tractàtu prælegare verè significet. Hac igitur ratione
licet constitut. 21. Tauri facta non esset, æs alienum apparens tempore diuisionis bonorum deducendum est ex hæreditatis cumulo, ac
demũdemum
quinta, & tertia bonorum partes è reliquis bonis, æs autem alienum post hanc diuisionem
emergens ab hærede petitur, vel petendum est,
hæres verò pro quinta, & tertia partibus à filio
meliorato id demum consequitur. Hoc etenim
consonum est ijs, quæ ex iurisconsulto adnotantur in dicta l. si quis seruum. §. vltim. Regia
constitutio tria expressim explicat. Primum, aęs
alienum apparens tempore diuisionis, deducendum esse ex tertia, & quinta partibus bonorum simul & ex alijs, quod parum refert, cùm
idem sit deducto ære alieno à tota hæreditate, è reliquis bonis
quintāquintam, & tertiam partes adsumi, & ideò frequentius ex hæreditate, primum
debita, at deinde his deductis, quinta & tertia bonorum partes deducuntur. Secundum ab
eadẽeadem
constitutione colligitur, melioratum in quinta, & tertia bonorum partibus vocari posse omisso hærede in iudicium, vt soluat debitum
post diuisionem emergens, pro eisdem
partibꝰpartibus.
Sed & hoc quantum ad
effectũeffectum attinet non multum differt à veteris iuris
RomanorũRomanorum legibus,
ex quibus hæres debitum istud soluere tenebatur, isque conueniendus erat non legatarius, tametsi ab eo hæres consequi poterat pro parte legati, quod causa æris alieni solutum fuisset.
Tertiò eadem Regia constitutio idem esse censet, si melioratio fuerit in re certa, vel certis rebus facta. Et
tamẽtamen expeditum est iure Cæsareo,
legatarium certarum rerum liberum omninò esse ab æris alieni solutione. Quam ob rem
vbi res ipsæ, in quibus speciatim fuerit melioratio instituta, non excedunt quintam, & tertiam
bonorum partes ære etiam alieno deducto, non
est cur tractemus, an ipse melioratus possit ad
debitorum solutionem conueniri, onus etenim
istud ad hæredem pertinet. Sed si res prædictę,
ære alieno à bonis omnibus deducto, excedunt
tertiam, & quintam bonorum partem, vel id,
quod iure poterat prælegari, ipsius prælegati, seu meliorationis diminutio fit, & pro ea
parte, quæ diminutione tollitur ab hærede conuenitur legatarius, hæres autem à creditoribus, qui nullam iure veteri aduersus legatarium actionem habent. Regia tamen lege meliora
tũtum ipsum in iudicio conuenire valent ad
eāeam
partem, quæ ex re meliorata propter æs
alienũalienum
deducitur, aut quæ ob eandem causam à melioratione tollitur. Sic sanè Regia constitutio à iure Romanorum distinguitur, & planè procedit
in filijs, liberis ve, quibus meliorationis titulo
pręlegatũpręlegatum factum fuerit, ob peculiares rationes
quæ ipsos similes institutis hæredibus plerunque efficiunt. Non ita idem erit in alijs tertiæ,
quartæ, vel quintæ partium
bonorũbonorum legatarijs,
aut quibus certæ res fuerint à testatore legatæ,
in quibus opinor illæsum manere ius Cæsareum, quod commune passim appellamus.