Est & aliud hoc in tractatu disputatione dignum:
sit ne reus conuentus ratione deceptionis vltra dimidiam condemnandus ad fructuum ex
re perceptorum restitutionem: vbi rem ipsam
*rescisso contractu restituere elegerit. Et probatur eam restitutionem cum fructibus faciendam esse, ex eo, quòd cùm venditio ex causa de
præterito, quæ iam inerat à tempore venditionis, reuocatur,
fructuũfructuum ab ipsa re vendita perceptorum restitutio fit. textus in l. cùm autem.
§. cùm redhiberetur. l. quòd si nolit. in fine ff. de
ædilitio edicto. l. quod dictum est, & l. Imperator. ff. de in diem adiectione. notat Tiraquellus
in l. si vnquam verb. reuertatur. numer. 229. &
232. C. de reuocand. donatio. Sed venditio iniusta ratione precij rescinditur ex causa, quæ tempore contractus inerat: igitur & cum ipsis fructibus restituenda est res ipsa, de cuius restitutione agitur. Deinde hoc probatur in l. j. C. si
maior factus alienat. rat. habuerit, vbi nolente
emptore precium iustum supplere rescinditur venditio, & res cum fructibus restitui debet. Et
prætereà quoties etiam actione personali restitutio alicuius rei datur ex iusticia, fructus in
eam restitutionem veniunt sine mora, sine mala fide. l. patri. §.
itẽitem ex diuerso. ff. de mino. l. videamus. in 2. ff. de vsur. quod & nos tradidimus li.
1. cap. tertio in principio. Atque ita hanc sententiam veriorem esse putant Rofredus 4. par.
de libellis. rubr. de actione ciuili quanto minoris. numer. 20. Alberi. in dicta l. 2. numer. 16. &
Salyc. ibi numer. 5. ex Iunioribus Emanuel à
Costa Lusitanus. in §. & quid si tantùm. 2. part.
numer. 72. ff. de lib. & posthum. quibus profectò refragantur Bald. in dicta l. 2. numer. 3. &
Panthaleon Cremensis col. 29. Anchar. in reg.
peccati venia. quæst. 10. versic. sed ego vt dixi.
de regul. iur. in 6. Cæpola de simulat. contract.
§. 2. ad finem. Anton. Burgen. in ca. ad nostram.
de emptio. nu. 36. Syluest. verb. vsura. 2. q. 15. &
Fabianus de
mōtemonte S. Sabini in tract. de emptio.
8. quæst. principali. col. pen. vers. 8. Hi quidem
omnes existimant, emptorem
cōuentumconuentum actione personali ex dicta l. 2. & nolentem iustum precium supplere, nequaquam esse condemnandum, ad restitutionem rei cum fructibus: quia
interim, donec contractus rescissio fit, dominus verus est, & ideò propria re vtitur, nec tenetur fructus restituere, cùm eos suos fecerit,
quæ ratio parùm vrget, siquidem & is qui à minore emit, ante concessam in integrum restitutionem, verus Dominus est, &
tamẽtamen data in integrum restitutione ad fructus tenetur. Sic &
in redhibitoria, ante redhibitionem verum dominium habet, quod negari
nōnon potest. At nihilo
minus condemnatur ad rei cum fructibus restitutionem, quam ob rem opinio Rofredi iure verior est: licet contrariam praxis receperit:
quę forsan obtinuit ob id, quod iuxta d. l. 1. C. si
maior factus alienat. siue decret. fact. rat. habue.
Rofred. & sequaces, venditor etiam teneatur
precium cum vsuris reddere: Hæ uerò vsuræ
etsi eo tempore legumlatoribus visę fuerint iustæ, nunc tamen iniquum apparet lege naturali, diuina & humana, ex pecunia vsuram recipi,
& ideo cùm venditor tunc reddere tenebatur
precium cum vsuris,
æquissimũæquissimum equidem fuit,
quòd & emptor rem cum fructibus restitueret.
At cùm hodie vsuræ ex precio reddi
nōnon debeātdebeant,
mirum videri non debet, si nec emptor fructus
rei restituere minimè teneatur. Sed & antiquitus venditore reddente
preciũprecium cum vsuris emptor damnandus foret, vt & fructus perceptos,
bona tamen fide consumptos, restitueret, ob
æqualitatem inter contrahentes seruandam, alioqui iniquum esset, à venditore precium reddi cum vsuris totius temporis, ab emptore verò rem ipsam tantùm sine fructibus perceptis,
quos bona fide consumpserit. Et
quāuisquamuis praxis
|
his rationibus potuerit persuaderi, adhuc opinio Rofredi iustiorem habet causam: siquidem
precium reddi cum vsuris, iniquum est, rem
autem cùm fructibus restitui, maximam æquitatem habet, propter ea, quæ in prioris sententiæ comprobationem adduximus. Alia etenim ratio est eius, quod à Cæsaribus decisum
est in l. curabit.. C. de act. emp. vbi cogitur emptor vsuras precij non soluti venditori reddere,
quia inter im ex re
vẽditavendita fructus percepit, quos
iure percipere æquè non poterat ante precij solutionem, saltem potuisset venditor eos præcipuos velut ex re propria consequi. At in pręsenti specie non ita conuenit à me reddi vsuras precij, ob id
tantũtantum, quòd mihi res debita cum fructibus restituatur. Verùm opinione Rofredi admissa in hac
fructuũfructuum condemnatione obseruandum est id, quod in actionibus realibus,
cũcum agitur de fructibus restituendis, iure
definitũdefinitum est,
vnde emptor restituet rem ipsam & si bonam
fidem habuerit cum fructibus perceptis nondum consumptis: item & eos reddet, quos post
litis contestationem perceperit, atque
etiāetiam consumptos priùs, vbi factus fuerit locupletior:
quenadmodum distinximus superius ca. 3. primi libri. Eodem pacto si quid certum venditor
ex precio perceperit, reddere id tenebitur, nempe si ab emptore loco precij nondum soluti reditum annuum acceperit, iustum profectò erit
id emptori restitui, ne venditor rescisso contractu cum emptoris læsione locupletetur, in quo
iudicis arbitrium plurimum poterit