Quartò, ex premissis
deducit̃deducitur intellectus ad regias
|
constitutiones, quibus cautum est, arrhas vxori
à marito in præmium pudicitiæ virginalis, vel
vidualis dandas, non posse excedere decimam
partem bonorum, quæ eo tempore maritus ha
*bebat. l. 1. tit. 2. libro tertio. fol. 50. Tauri. Dubitari etenim solet: vxore agente ad arrharum solutionem, an ea teneatur probare, quantitatem
promissam arrharum titulo non excedere decimam bonorum mariti partem. Qua in re cùm
ipsa vxor arrhas sibi promissas simpliciter petat, & aduersarius obijciat, non potuisse eam
quantitatem promitti, quia maritus non habebat tot bona, ex quibus arrhæ promissæ pro decima tantùm parte deducerentur, videtur non
vxori, sed reo incumbere onus probandi, arrhas decimam partem excedere, & sic oportebit
reum probare inopiam & paupertatem mariti,
respectu quantitatis arrharum.
ContrariāContrariam sententiam probare conatur Rode. Xuares in d. l. 1.
versi. circa hanc partem, ex eo, quòd vxor, dum
certam quantitatem arrharum tit. petit. censetur allegare ad propriæ petitionis fundamentum, qualitatem hanc, scilicet, maritum tot bona habuisse, quot sufficerent ad arrhas illas constituendas intra decimam bonorum
partẽpartem, cùm
alioqui eas petere non possit, & ideo hoc probare tenetur iuxta glo. in d. §. qui pro rei qualitate. Et prætereà colligit hanc sententiam ex glo.
in d. l. cùm de lege. ff. de probatio. quam huic dubitationi aptare contendit. Et profectò perpensa ista vltima consideratione, cùm gloss. prædicta maximam authoritatem habeat, mirum
nōnon
est, in praxi circa legem Regiam opinionem à
Roderico relatam, receptam fuisse, tametsi non
seruetur exactè. quod glo. in d. l. cùm de lege. &
sequaces requirunt. Prior verò ratio mihi non
placet: si quidem vxor petens arrhas, & earum
ratione certam
quantitatẽquantitatem, nihil aliud allegat,
nec asseuerat, maritum diuitem fuisse: imò reus
aduersus vxoris actionem opponit mariti inopiam ad propriam exceptionis
intẽtionemintentionem fundandam, vt patet. Sic & legatarij agunt aduersus hæredem ad legata, quæ iure obtinere non
possunt vltra dodrantem hæreditatis, nec probare tenentur testatoris diuitias: hærede
opponẽteopponente hæreditatis paupertatem: imò ei probatio
incumbit. text. in dicta l. cùm de lege. sicuti passim ab omnibus intelligitur, & verè intelligendus est. Quandoque tamen solet hæres mariti
condemnari in ea quantitate, quæ arrharum iure ab vxore petitur, etiam si ea non probet, arrhas promissas intra limites partis decimæ bonorum mariti contineri, vbi adsunt aliquot
præsumptiones, quibus quodam modo iudices persuadentur, promissam quantitatem decimam bonorum mariti partem non excedere,
id etenim plerunque iure fit. Et idem seruatur,
quando vxor arrhas possidet, & ab hærede mariti conuenitur ea ratione, quòd asserat, non potuisse dari vltra decimam bonorum
partẽpartem. Nam
hærede mariti non probante plenè, quod asserit, & sic arrhas excedere decimam
bonorũbonorum partem, etiam vxore nihil
probāteprobante ipsa absoluitur.
Quod expressim Rode. Xua. adnotauit in d. l. 1.
versi. circa hanc partem. ad fin. Et præsertim
ita erit pronunciandum, quia principalis hac
de re opinio non omnino vera est, imo poterit
meritò suspecta pluribus videri.